Sylloge opusculorum ad rem medicam et chirurgicam spectantium, quae primum a cel

발행: 1790년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

6Ltrum modo brachium affectum fuerit. Quod vero attinet ad corporum illorum naturam, observatum a nobis fuit, sacculos ea fuisse, membrana forti undique conclusos, & gypsea, albida, & arenosa substantia intus refertos.

72쪽

ABLUI glandulae thyroideae anatomen solertissime

eXcoluit , immortalis Mor a ni , multa quoque de frequentibus ejusdem vitiis , & praeclara protulit. In hanc rem cum tanti viri non aequis passibus vestigia legerem, & uberrima suppeteret Observandi copia, nonnullae mihi sese obtulerunt animadversiones, quas breviter hic proponam. Cadaver olim nactus sum, colli a dextris quam maXime tumidi , idque ob scirrho sum , ex hoc praesertim latere mole auctum, thyroidis Iobum. Mutationes quae tracheae & laryngi ahronchocele aliquando contingunt , spectabili concursu fere huic omnes aderant. Etenim tracheae portio, quae inter laryngem & sternum in media colli parte decurrit, a sua sede admodum dimota, sinistrorsum ita inclinabat, ut insignem arcumessiceret. Scutatae cartilaginis ala dextra introrsum compressa, & longe minus ab altera divergens Iaryngem angustabat. Larynx ipsa ubi asperae arteriae alligatur, in angulum flectebatur obtusum,

& a sinistris spectantem. Hujus insuper cartilaginea segmenta, utrinque a pressione complanata, posticae

73쪽

partis extremis ad se mutuo accedentibus , vitiatam canalis sectionem in rimam oblongam,& glotidi similem mutaverant. Tandem morbota glandulae appendix una, deorsum producta, subclaviis venae sinistrae, & aortae sese interposuerat; insignior altera post tracheam refleXa, eam inter &Ubphagum sese insinuaverat, donec ad sinistrum glandulae lobum pertingeret. Inde fiebat, ut continuata glandulae substantia anuli specie tracheam undique complecteretur. In altero taminae cadavere paullo major glandulae pars, simili fere modo posterius eXpo recta dextrum aesophagi latus attigit, & membranciam trachese partem cartilaginibus destitutam,

proindeque facile cedentem , antrorsum adeo impulit, ut in ejus cavitate non parum conVeXa Promineret.

Ergo & a posteriori sua parte trachea comprimi potest a thyroide tumefacta, licet plerumque

a lateribus id tantum essiciant utrinque accumbentes glandulae lobi. Quandoque etiam vidi fere omne thyroidis incrementum isthmo medio contigisse, & tunc trachea anterius compressa, quadratam ut plurimum formam recipiebat. Nec satis tutum a bronchocele este ophagum obse Vationes eaedem fatis probant. Vidi equidem exbronchocete deglutitionis dissicultatem aliquando fuisse productam.

74쪽

.6 4

Ad sngulares autem vitii propagationes facilius intelligendas praetereunda non est glandulae productio illa, quae in priori eXemplo ad summum usque pectus inter Vasa serebatur. Huic enim similis altera paullo anterior non raro occurrit , sub sterno scilicet inter mediastini laminas descendens, quae eXiguo & exsucco glanduloso corpori, seu thymi reliquiis adhaeret. In foemina, cui aliquOS ante menses exhronchocele suppurato sinuosum adhuc anguiatumque ulcus in collo supererat, Vidi suppurationem inter glandulam, & eXterius ejusdem cellulosum involucrum delituisse, atque eX collo sinuosum abscessum in medium usque pectus descendisse, ubi post peri cardium, inter tracheae hi furcationem, & pulmonalem arteriam desinebat; neque vero puris aliquid in alterutram pectoris

cavitatem pervenerat

Virilis aetatis rusticus, praegrandi affectushronchocele, ex febrientium valetudinario ad chirurgicum translatus est die I 2. Januarii 178

AEgri conditio pessima pulsus deficiens, facies

Collapsa, respiratio anhela cum manifesta dia-phragmatis, & intercostalium musculorum contractione. Bronchocele autem cum primum a nobis inspiceretur, ita subsederat, ut luculenter evacuatum fuisse abscessum constaret. Itaque ambiguum

75쪽

a gaccidi tumoris residua supra asperam arteriam

pressione, an a graviori potius morbo intiis haerente anhelatio suboriretur. Sed tantus erat sterior, tantus languor atque debilitas, ut aeger ProXima nocte animam efflaverit. Igitur obscuram

morbi causam investigaturi, colli primum integumenta detraXimus, & moX insignis amplitudinis tumor se obtulit, a larynge ad sternum, indeque ad utrumque sterno-mas Oideum pertingens , inanao latius sub his musculis productus, hinc ad utrasque venas jugulares internas, illinc

ante trachetim ad subclavias venas descendens, quibus mole sua non parvo erat impedimento. Binas praeterea eX hoc loco appendices emittebat, alteram retrorsum inter tracheam & subclaviam

venam sinistram; alteram paullo majorem inter eandem venam, & os superius sterni ad laminas mediastini permeantem , ubi glanduloso i duriori corpori, quod thymuS Videbatur, tum etiam supremae sedi pericardii pertinaciter assigebatur. Ρorro tumor iste in inferiori gutturis parte mollior erat, durior in superiori, & cum inaequalitate tuberosus , ibique a binis veluti glandulosis corporibus haud adeo compactis, &secundum laringis lima latera possitis eXordium capiebat. Glandulosa quae diximus, corpora, si situm & habitum respexisses, glandulae thyroideae

76쪽

lobos nuncupasses, tametsi isthmus, seu productio;

qua in unam glandulam colligantur, suppuratione fuisset absumptus. His subjectae conjunctaeque duae

rursus visebantur majores glandulx, atque mombos e , quarum dextera partim ab osseis, & cartilagineis concretionibus durissima erat, partim ob cuniculos, quibus passim scatebat, sanie redundantes, mollis atque compressitis, sinistravero per totum eXcaVata, & pure onusta, cum purulento reliqui tumoris sacco communicabat Sacci ipsius parietes tunicis constabant crassori-hus, ob circumstantem cellulosam firmius res1- stentibus, & undequaque in se clausi videbantur, si appendicem eXcipias , quae inter mediastini laminas anterius se demittebati Sinistra porro mediastini lamina post sternum, & prope cartilaginem supremae costae, tenui foramine cernebatur pertusa, quod latum digitum a phrenico nervo subtus eXcurrente distabat, & per quod pus in laevam pectoris cavitatem eXtillans, cum lymphae ibi stagnantis copia miscebatur. In de tera pectoris cavitate nil vitii repertum est ;pericardium aqua distentum; cor grandius; pulmones sani. Etiamsi vero unicum foraminutum adfuisse in mediastini lamina diXerim, an trachea tamen illaesa permanserit, affirmare non ausim. Nam tumoris sacco cum illa detracto, quam

77쪽

statim incidi, laryngem & totum tracheae ductum,& bronchos puriirmi materia perfusos conspeXi, intimam vero harum partium membranam inflammatam. Sed attentius in rem inquirenti, anterior dumtaXat tracheae pars inflammata visa

est, & in toto ejus ductu nullibi ita laesa fuerat, ut pus eX bronchocele traducere posset. Quare suspicatus suila, tracheam ab incumbente tumore inflammationem contraXisse, & suppurantes ejus folliculos intra suam cavitatem effudisie, quae

altera citae mortis causa eXtiterit.

Observationem hanc debemus Ch Palletiae,

quocum sectionem cadaveris instituimus, &rarissimum eXhibet nati a bronchocele empyematis exemplum. Est etiam in hoc quod mireris, tracheam abscessui tam adhaerenti, &tam producto imperviam fuistis. Sed alias quoque Videre contigit, quam parum iacile sit, tracheam a puris erosione perforari Ρessimum colli ulcus in viri cadavere perlustrans, thyroidem glandulam a gangrenosa putredine propemodum absumptam Observabam. Coris ruptio denudatam tracheam ViX non undique circumserpebat, immo nonnullos videre erat ex ejus cartilagineis anulis a Viciniis solutos, carie quadam nigrescenteS, atque abrasis. Ipsa metinterior membrana eXtimam sui faciem atro colore

78쪽

foedatam, nec non, ulcerosam eXhibebat. Attaamen crassiuscula adhuc & integra canalis cavitatem a minitante gravi vitio egregie tuebatur. Quamobrem hisce inhaerens observationibus, humorem in historia moX proponenda per Osrejectum, verius censeo in pharyngem ad ossis hyoidis vicinias , quam in asperam arteriam erupisse.

Villico quadragenario, cui glandula thyroidea

jamdiu grandiuscula erat, colli tumor inflammatus sensim increvit. Duabus sere elapsis hebdomadis,nosocomitam ingresso emollientia applicantur. Ceblulosam telam a deXtris praesertim glandulae adjacentem , coagmentatam & infarctam tactu percipiebam ; leviuscula aderat dispnoea. Post quatriduum subita, non sine aliquo suffocationis sensu, tussis eXcitatur , qua puris aliquot unciae affatim ex ore ejiciuntur. Tumor eXinde paullatim subsidet: aeger melius se habet, & purulenta eXpuitione pedetentim minuta, fere sanus evasit.

Quod porro ab hujusmodi abscessu trachea non fuerit pertusa, alterum inde sumi potest

argumentum, quod nullum in collo emphysema apparuit. Quanquam, si Verum fatear, haec thyroidis emphysemata , bronchocelena ventosam constituentia, non multum obvia sunt, R hactenus quidem nullum memini certum ejusmodi

79쪽

exemplum offendisse. Omnes, quas vidi, thyroidis intumescentiae vel ab ipsa glandulae substantia tumefacta oriebantur , vel veri nominis scirrhum prae se ferebant, vel mirae varietatis humores Lontinebant ; aliquando vero lapideas, osseas , Cartilagineas concretiones. Quin etiam grandiores illae, molles, & quasi inflatae strumae , in quibus saltem verum aerem latitare Hallerit; ipse suspicabatur ca , quantum quidem mihi eXplOrare fas fuit, Vero nequaquam aere turgebant, sed aut thyroidis magnitudo sine ulla duritie sic increverat, quemadmodum hepar in rachiticis,lien in paludum incolis sine scirrho sepissime increscunt; aut humores in glandula collecti, nec eam tamen sua copia admodum distendentes, aeris compressibilitatem, aut vacuitatem quandam mentiri videbantur. Hinc valde dubito, an subiti tumores illi, qui a parturientium collo emicant, ab aere revera in thyroidem erumpente essiciantur, non Vero potius a sanguine cum immani pressura glandulam urgente, qui Vasiis ideo dilatatis, aut ruptis , in ejus substantiam enundatur. Cui quidem opinioni egregie congruit fluidus cruor aut concretus in thyroide tumefacta frequentissime

Quod vero attinet ad osseas illas aut lapideas,

80쪽

quas supra memorabam , thyroidis concretiones nullum plerumque opinor ab iis damnum inferri.

Etenim aut glandulae substantia, qua ipsis applicatur, Callosa ut plurimum, & omni fere sensueXpers est; vel concretus humor ejusmodi ossiculis circumductus , Opportune arcet sanae partis attritum. Non tamen haec perpetua esse possunt :ubi enim, suppuratione in glandula enata , callo-ssitates illae, aut humorum coagula dissolvantur,

tunc quae aspera esse solet, & spinosa ossiculorum superficies glandulae parietes immediato attactu lacessit. Qua quidem in specie corpora nocua, nec ullibi adhaerentia, ubi prius eXplorata fuerint, gutturali veluti lithotome tuto eXimi possunt. Viro ann. O. , fistula in dextra colli parte, ad thyroidem subiens, jam ab annis hiabat viginti. Scilicet veteri bronchoceli superveniens inflammatio suppurationem fecerat, qupe sponte per Clatim erupta, perenne ibi ulcus post se reliquerat. Huic purulenti humoris fluXui tot per

annOS continuato, nonnullae postremis tempori

bus intercurrentes additae sunt haemorrhagiae, &demum a continuo fere cruenti ichoris stillicidio miser pene eXhaustus, languens, & brevi moriturus nos comitam adiit. Secto cadavere, vidi fistulae ductum in dextrum thyroideae glandul lobum desinere , cujus extremum dumtaXat

SEARCH

MENU NAVIGATION