장음표시 사용
61쪽
FItriculis collectiones , superiores eorum partes una cum callosi corpore eXtendentes, id efficere videntur, ut septo lucido sursuia1 erecto, anterior simul fornicis angulus elevetur , latiori liberiorique hiatu subter relicto. Puerperae lethargo enectae caput inspiciens, ventriculum cerebri lateralem & dextrum iuprimis aperit , ex quo satis magna limpidi seri Vis erupit. Ea eXhausta, in aperti ventriculi simu nova aqua scaturiebat, qua iterum dispersa, nova rursus eXoriebatur. Attentius in hanc rem inquirens , humorem Vidi a sinistro ventriculo, pari hydrope distento huc affluere, idque per patulum hiatum, qui sub anteriori fornicis angulo, &post anteriora ejus crura Conspicue apparebat. Partes quippe illae in arcus modum ab aquis elevatae, ita a thalamis diductae erant, ut spatium aliquod interesset, per quod ab uno ad alterum ventriculum lata via pateret, septo lucido adhuc integro. Tertius item Ventriculus copiosis aquis replebatur, atque anterior, sic dicta, cerebri apertura , quae ad ipsum ducit, adeo erat in circulum dilatata, ut ejus diameter semipollicis esset. Thalami nervorum Opticorum notabili spatio a se invicem disjuncti erant, superstite tamen, etsi non parum elongato, cinereo illo funiculo , qui inter ψ os invicem diductos apa D a
62쪽
parere solet I). Ρost hῖec cerebellum perlustrans, tentorium inveni in toto deXtro latere pertinaciter adhaerens suppositae cuidam substantiae, quae a deXtro pariter cerebelli ipsius lobo ortum ducit. Hujusmodi substantia fere omnem tegebat superiorem iobi superficiem, ab eaque ad inferiorem ejusdem lobi faciem descendens, medullam oblongatam attingebat, quin cum illa cohaereret. Erat autem fungiformis veluti CXCrescentia, quae angusto pedunculo alte insidens substantiae cerebelli, indeque assurgenS ,
in latum orbem ita eXpandebatur, ut ejus tantum radiX cerebello insereretur, magna Vero
ambitus pars a cerebelli, cui incumbebat , superficie prorsus esset distincta. Fjus cohaesionem duram inveni, scissilem tamen; structura evidenter, sed minutim granulosa; colore subalbicanti; crassitiem vero duorum digitorum in media sui parte , tenuiorem in ambitu. N ervorum dextri lateri S s. , 6. , 7., 8. Conjugatio morbosum hocce corpus ibi perforabant , ubi a medulla oblongata prodeuntes, foramina petunt durae matris & cranii. Ex iis par quintum strictius prae CSeteris tumore irretiebatur, aliquo fortasse
1 ) In cerebro hominis repentina morte correpti, omnes ejus ventriculos sanguine plenos reperi, qui ex eorum altero ad reliquos transiisse existimandum est.
63쪽
ejus actionum detrimento. Caeterum id vitii genus, si duritiem & faciem glandulosam respiciaS,scirrhosae omnino indolis videbatur; cujusmodieXemplum in opusculis pathologicis resert celeberrimus Halter Ι , pluraque apuri Mor a num ab conferta leguntur. Dolui tamen datum mihi non fuisse, quae in hac foemina fortasse
praecesserant , symptomatum certiorem fieri. Cordi erat in primis rescire, an, & quatenuS
laedi potuerint actione3 singulae nerVorum, quae scirrhoso eorpori adeo implicabantur. Sed pathologicarum sectionum saepissime ea sors est, ut vel aegri a nobis antea visi non sint, vel in grandia subinde vitia inopinantes incidamus ;de quibus Opportuna eX viventibus sciscitarinos fugerat.
Nolo comitam nostrum adolescens petiit ,
quemdam tantummodo Capitis dolorem, neque ero maXimum accusans. PyreYia nulla adest; plebotomia semel, vesicatorium nucae, & remedia nonnulla a Medico praῖscribuntur, qui de aegroto, satis bene Caeteroquin se habente, non adeo sollicitus es t. Ego interim fortuito animadverti , aegrum identidem lentioribus oculis 'fubattonitum circumspicere, & cum dierum Is .
64쪽
spatio capitis dolor nunquam rechssisset, accuratiorem instituere morbi indaginem mecum ipse decreVeram, at miser noctu subita morte decessit. Cranio exsecto , hydropem vidi in utroque cerebri laterali ventriculo : crepido illa subanteriori fornicis angulo, quam superius descripsinius , commode conspiciebatur, ideoque ventriculi invicem communicabant. Sed majus apparuit in cerebello vitium, cujus lobi praese tim sinistri magna pars in substantiam degeneraverat a naturali longe absimilem , cineream nempe, duriusculam , homogeneam , in qua nulla sani corticis, & medullae species amplius supererat; locus etiam erat, ubi eadem substantia nonnihil colliquata, in subflavum n viscidulum mucum abierat. Mirum sane tantam morbi
vim ad mortem usque sub mediocri cephalaea delituisse. Anno 1787. lethale cerebelli vulnus vidimus in nostro Nosocomio, ejusque historiam, ut aegri sibi non commissi, ex ore alieno partim accepit, & cadaveris deinde sectionem nobiscum instituit Clarissimus Palletta, quem in hisce rebus ducem praeceptoremque habuisse gloriamur, & cujus eXimia erga nos merita grato pioque prosequi an mo nunquam desinemuS. De hoc igitur exemplo illud in primis memo-
65쪽
ratu dignum est, aegrum post vulnus ad undecimum usque diem viXisse ; cum pauca adeo exempla sint vitae pos grave infictum humano cerebello vulnus vel ad breve tempus pro
Is igitur, de quo agimus, adolescenS erat , cui cum ensis ori inflictus fuisset, angustum vulnus prope sinistrum labiorum angulum conspiciebatur. Mox fere a vulnere validissima febris supervenerat, una Cum linguae inflammatione,
ex qua perdissicilis fiebat deglutitio : & .
die symptomata nonnihil mitescunt: s. aeger satis libere potum sumit: 6. Os etiam aperit,& tunc insigne pugionis fragmentum alte infixum linguae detegitur, idemque posterius fi miter ossibus impactum , non sine magna vitenacula apprehensum eXtrahitur. Febris mox inde multo vehementior, & Oculus deXter intumescit; 7. magnum accedit delirium, & suffocationis sensus, qui aegrum supine decumbentem in primis vexat, & eY quo facies intenso rubore perfunditur; brachia tremoribus Convulsivis agitantur 8. alter quoque Oculus aliquantulum tumet; tota pariter facies turgida& livida apparet; lingua magis inflammata deglutitio prorsus impeditar 9. pus eX ore prodit;
66쪽
aeger aliquem potum sumit; sed pulsus sensim
magis eXiguuS, & Celer fit, usque ad II. .diem, quo mors eum sustulit. Paralysis in toto morbo nulla fuit, neque alia, praeter quandam CerVicistensionem, peculiaria symptomata apparuere. Interim vulneris progressionem, terminumque in cadavere perlustrantes Vidimus ensem punctim
adactum, in triangularem sinistrum labiorum musculum offendisse , dein per obvium malo omine hiatum, a secundi tertiique dentis molaris defectu ad os penetrasse , linguam oblique transfigisse, R inde posterius egressum , Velopalatino a deXtris perforato, ad cranii basim fuisse delatum, per quam intuS penetrata S, inferiorem & dextram cerebelli partem mucrone suo satis alte pupugerati Via per quam cuspis Cranium subiverat, fissura fuit, quae inter basilarem occipitis apophysim, & petrosum processum hiat, & foramen lacerum anterius passim nuncupatur. Ibi abscessus internus sub durameninge factus fuerat, & puris copia sub laterali sinu fortuito illaeso stagnabat. Ρraeter haec uni-Versum cerebrum cum meningibus inflammatione affectum erat, & serosa colluvies inter piae matris laminas redundabat. Denique sub ipso cerebro muci inflammatorii solidioris non parum aderat, durae matri, nerVorumque principio hic illic instrati.
67쪽
Nunc venio ad aliquas hemiplecticorum sectiones, quae ad vitii sedem, quae in cerebro est, praecipue pertinent. Perith Caidani eX propriis
tum observationibus, tum experimentis suspicatus est , decussationem fibrarum medullarium striato in corpore praesertim fieri, proindeque cerebri morbos hemiplegiam ut plurimum tunc eXCitaFe, quando eo pervenerint, ut hanC partem laedant I . Neque hinc aliena est magnia lictoritas Morg a ni, qui hemiplegiae causam ait fere semper striato in corpore, aut in thalamo nervi optici fuisse compertam ca). Veruntamen gravictimae tantorum Virorum sententiae observationes meor non bene adstipulantur. Cum enim nonnulla hemiplecticorum cadavera dissecuissem,eXempla plurima suppetiere , a quibus longe alia in sede cerebri labem eXtitisis compertum fuit, quorum aliqua hic inseram. Vetula a deXtris hemiplectica jamdiu in nos comio decumbebat. Manus ei deXtera admodum fleXa erat, Sc ita eYtrorsum distorta, ut ejus vola superius, eXteriusque spectaret; quod cum aliis chronicis hemiplecticis fieri soleat, Logarthrum ab hemiplegia nuncuparem. Coepit itaque mulier in diem languere , cibum minus
68쪽
appetere, siticulosa potum debili voce clamitare; dein sensim stupidior facta, placidam obiit momtem. Cerebro detecto , parvum ulcus reperi in summitate sinistri hemisphaerii, fere in circulum eXpans una, fundo inaequali, subflavo, & viscidiori humore oblinitum; quod corticalem substantiam immo & medullarem ad duas circiter lineas exederat. Non ultra hosce limites vitium eXcurrit, & penitioribus cerebri partibus optime se habentibus, id unum genitae hemiplegiae a
Alterum viri hemiplectici cadaver simile item ulcus in eadem ferme sede eXhibuit, neque corpora striata, neque aliae cerebri parteS mombosi quidpiam prae se tulerunt. Quinquagenarius Vir , qui ad eam usque aetatem ejus testimonio Optime valuerat, tam frequentibus vexari coepit epilepticis paroXysmis, ut non facile, cum ad nos conatum delatus est, eos numerasses, qui unica die iterabantur. In singulorum intervallo brachium dextrum valde torpebat, & aegre movebatur. Non multo post, morbo nihil remittente, aeger in veram incidit
apopleXiam , quae Iitae finem fecit. Huic in sinistro cerebri hemisphaerio, paullo supra Sylvii scissuram, insignis aderat hydatis, Ovuli gallinacei magnitudinem aequans, & flavescenti turgens
69쪽
lympha , quae exili admodum membrana includebatur. Sacculus iste piae matri suberat, &eXtrorsum prominens, conveXitatem in illa quandam eXcitabat; hydatidis tamen pars major Cum profunda satis foveola cerebri substantiae insculpta recondebatur, circa quam aliquod cerebri ipsius colliquamentum conspicere erat Sub ovali Vieussenii Centro omnia sana apparebant, quin immo ad idem centrum labes nondum pervenerat.
Non tamen inficias iverim in eXemplum me deinde incidisse iis simillimum , quae a Cel. Caldano proponuntur; ex quo didici, Cl. viri opinionem non omni veritate destitui, quamvis
pro Certa lege retinenda non sit. Joannes CapellUS , an. 2D, nos conatum
adiit die 18. Septembris 1787. Hic saepe vino indulgens, cum superiori anno per diem largius compotasset, comitiali morbo sub vespere percussus est, quo in posterum singulis fere mensi-hus laborare non destitit. SeX diebus antequam
ad nos se conserret, a noVissimo paroXysmo spasmus ei clonicus superVenerat, eX quo terna ferme Unaquaque arteriae pulsatione brachium sinistrum regulariter agitabatur, & a pectore retractum momentaneo motu nonnihil attollebatur ; caput etiam eodem tempore cum vissibili musculorum contractione sinistrorsum sese to
70쪽
quebat. Caeterum aeger nihil queritur cibum appetit ; sensibus omnibus tum internis Valet, tum etiam eYternis. Remedia validiora hic fuere, v. f., ustiones satis profundae in sinistra cervicis,& in interna brachii parte , quas Ill. Ribuli noster eadem prima die instituebat; tum internus moschi usus, liquoris an odyni &c. Non tamen ab his vinci morbus passus est. Etenim novi, & frequentiores sensim rediere epilepticiparoXysmi; accessit febris, tum dolores primum in cruribus, deinde ad scapulas, & costas circa cordis scrobiculum molesti. Denique die a7. universi corporis concussiones; respiratio admodum stertorosa; facies livida, & aegri sub vesperum
interitus. Detracto cranio, attentionem protinus ad se meninges revocabant a Venarum turgescentia omnino lividae; hinc ad cerebrum deveniente S , Cum anteriores ejus lobos nonnihil sublevaremus , pars quaedam albicans prope Sylvii scissuram, sub ipsis utrinque in conspectum venit, a qua per sectionem vidimus duo corpora initium ducere, quae inde assurgentia, in penitiori cerebri substantia altius recondebantur, &sinistrum quidem striato corpori propiu8 accedebat , dextrum autem per longiorem & aduncum apicem in deXtero profunde figebatur.