장음표시 사용
21쪽
licet, sanguinis parte, subtracta, Vasa relaxatum iri, manifestum est : Quod ad tensionem seu relaxationem attineat, paulo plenius de ea differendum est. Vasa sanguifera semper plena esse, semper aliquantum distendi, scilicet, paulo magis quam naturaliter forent, si prorsus essent inania, inter omnes convenit ; hoc est quod Tensionem dicimus. Ex qua pendet primum et manifesto
plenus totius corpori S habitus, eadem Vasorum sanguiferorum tensio tonicae cordiS et arteriarum potestati necessaria est. Eadem actionem musculorum, cerebri vim, et omnes vitae facultates, fustentat. Cum igitur haee omnia ex vasorum tenssione praecipue pendeant, sequitur
sanguinis detractionem omnia haec imminuere. Ex eisdem disci potest, quam mire corporUm nostrorum partes omnes inter se ita librentur ; ad quod libratamen mutandum nihil efficacius est quam imminuta vasorum sanguiferorum tensio, scilicet, sanguinis detraciatio, Quo fit, ut, si quae corpora exquisite ita librentur,
majora et mira magis, quam facile credas, effecta a sanguinis missione oriantur. Unde aliorum animas de ficere, alios stupefactos erigi, alios sedato dolore sublevari, alios in convulsiones conjici, protinus, sanguine misso, videbis. Effectus alius ex ea missione notabilis in sanguinis circumeuntis impetum ac Velocitatem supei inducitur. Hic vero, secundum praeViam Vasiorum plenitudinem, gradu majorem minoremve diversus admodum offendetur. Circuitus, impetu diminuendo, necessario agat, ubique oportebit; sicut ab experimentis apud Hales institutis liquido patet, qui, tubo pellucido in vasculum
22쪽
vasculum sanguiferum recens apertum inserto, rivulum ab orificio prius impetu satis conspicuo ruentem obserVR-vit, in tubulo sublimius expulsum ; paulatim vero, prout evacuatio processerat, humiliorem ac lentiorem, donec impetu tandem adeo debili propulsus fuit, uti vix ac ne vix eminus eiaculatus ascenderet. Quod ad sanguinis circumfluentis velocitatem aut rapiditatem attineat, ea vero augmentum temporaneum plerumque patietur, praesertim in temperamentis plethoricis, ubi sanguinis motus, ob volumen nimium per vasa circumferendum, opprimitur. In omnibus hujusmodi casibus, sanguine misso, arteriarum lusus uberior concelebratur, et pulsus ictibus crebrioribus augetur ; sanguis enim, aulam capaciorem nactus qua spatietur, antrorsum per Vasa contractilia facilius impellitur. Quin, ex adverso, in temperamentis corporeis laxioribus, ubi sanguis parcior, et arteriarum pulsus imbecillior, lentior, tenuiorque, si copia quaevis exinde detrahatur, circuitio consueta saccessit, pulsusque ex eo magis debilis ac tenuis evadit, et corpus universum, dum vasa jam nimis relaxata vires suas in volumen sanguineum exiles taxumque exercere nequeunt, jacturam persentiscit.
Sanguine diminuto, calor animalis ex eo nec minus immediate diminuitur ', namque, circuitionis momento multum imminuto, sanguinis vasorumque circumferentium motus attritusque in sese invicem teciprocus necessario diminuetur, ac proinde caloris gradus minutior plerUmque evadet. Sanguinis motum caloris animalis unicam ese causam, assirmare vix ausim. Unusquisque tamen confiteatur
23쪽
confiteatur oportebit, calorem corporeum cum motu circumfluo adeo esse connexum, Uti unius mox etiam
alterius incrementum ubique comitetur. Hoc quidem in febribus ardentibus luculentissime patet, ubi sanguinis circumfluentis impetus et calor animalis in tantum augetur. Sed momento sanguinis detractione tandem imminuto, calor in gradus aliquot immediate mitescit;
quod quidem, thermo metro in hujusmodi feb: ibus adhibito, verum esse saepissime notavi. Tales effectus exsanguinis missione manifestius sese produnt. Sin vero sanguinis missio profusius exerceatur aut crebrius iteretur, innovationes aliae subinde complures superinducentur, et sim gulae systematis corporei partes ex ea permultum assicientur. Commutatio notabilis in ipso sanguine parte fui defraudato necessario subsequetur. Hoc quidem experientia constat, et a priori dignosci potuit; namque liquet eum portiuncula partium magis elaborata subinde necessario destitutum esse, quae, praeser tim systemate relaxato ex eoque ad sanguinem procremandum magis inepto, cito restitui nequit. Namque fatis aperte constat, aquosum sanguinis statum cum firmorum statu relaxato, et vice versa, semper conjunctum esse. Sin hoc non concedatur, ad experimenta, prout in talibus casibus ubique maluerim, confugiendum. PORRO, in casu praesenti, satis conspicuum, sanguinis missione saepius iterata, quo diutius saepiusque detraha tur, eo serum largius et crassamentum tenerius esse futurum. Unde morborum cohors formidabilis ex sanguinis missione nimis crebra, qualis imbecillitas, animus prostratus,
24쪽
prostratus, leucophlegmassa, hydrops, &c. terris incubuit. Sanguinem ex missione talibus modis assidue necessario Commutari, nemo assirmare voluit. Complures enim sanguinis jacturam adeo facile perferunt, ut nullum prorsus incommodum ex ea su stineant: et in temneramentis
corporeis quibusdam, ubi sanguinis copia vicibus institutis et quantitatibus minusculis exantiatur, sanguificationis vires adeo non infringuntur, ut, e Contra, in majuScorroborentur, ac proinde status corporis sanguineEs ex eo concitetur. Tales quidem in haemorrhagias phthi filaque pulmonalem magis delabuntur. Humores Corporis omnes, quippe qui sanguinis scaturigine profluunt, necessario assiciuntur. Hoc forsan indagatori in rerum superficie leviuscule volitanti, primo intuitu, satis apertum habeatur. Cum vero nobiscum reputamuS, Organa ipsa segregatoria liquorum suorum modiscationem instituere, quatenus tandem sanguinis immutationibus assaciantur, dixisse perarduum esset. Cumque hoc ratum certumque haberi nequit, dum in tot tantisque de humo rum secretione tenebris versamur, prout rem in ambiguis involutam, et arcanis occultam, in medio relinquemus. Hoc, utcunque satis patet, dum sanguis copia nimis pro fit a disperditur, quod secretiones, atque adeo functiones omnes, necessario saccescunt, systema nervosum praeci -
pue vacillat, et vigore suo defraudatur; ex quo totum corpUS mynere suo minu S prompte disi ungitur, affectus animi debiliores obtunduntur, et facultates intellectuales
in universum infirmantur. Qua de causa effectus in corpore humano ex sanguinis missione subortos detor
25쪽
2sminare prorsus impossibile foret, quippe quod prout machinam hydraulicam longe dissimilem, sed principio vivo sentiente animatum, staturae legibus haud obnoxium, ContUemur. Circa automaton ideo tam complexum summa cura cavere decet, quibusnam tandem rationibus, missione sanguinis audacter adhibita, fun6hiones ejusdem quasvis praecipuas ausu temerario ConturbC-mus. Experientia profecto quotidiana docemur, fanguinis missionem largiorem et assiduam aliquando parum prorsus obfuisse ; ex eadem autem experientia didicimus complures hujusce suidi jactura vix notabili, per totum vitae decursum, molliores, delicatiores, morbisque nervosis opportuniore8, evasisse. Constat equidem, in quibusdam syncrassiam esse peculiarem, quae sanguinis damnum pessime, in aliis vero quae satis bene, sustineat, obtinere ; et non raro accidit ut inter homines, prout ocUlo Videretur, ad unguem persa miles, quosdam bene, quosdam vero male, sanguinis jactiiram perpessuros inveniamu8. In hoc consilium accommode Forrestus de duobus fratribus, prout Videretur, ex aequo robustis, mentionem facit, quorum alter sanguinis effusi dispendium ad libras duas, quam alter ad uncias totidem, minore incommodo sustinuit: Hinc investigatio perutilis, quodnam tandem temperamenti sanguinis missionem prius meliusve perpessiiri sit criterion haud indubitatum, sese profert. Hoc vero nimis CXplorare nequimu8 t, quoniam subsidium magis praesentaneum in toto medicinae decursu, quam deluvium languinis opportune missum, in morbos curandOS, nuiquam Ita rarum Ie- D perietur.
26쪽
perietur. Nec aliis quidem medelis etiam simplicibus assimilatur ; quoniam ejus usus, siquidem nil prodesse,
pro certo tamen multum obesse, valebit. Quocirca medicum Unumquemque cavere decet, ne lanceola sua temere Utatur; ex cujus occupatione nimis crebra, temperamentis corporeis, alioquin satis sanis, imperiti vires multoties infregerunt, et compluribus malis chronicis magis inveteratis et aliis desperabundis itinera constraverunt.
De Indicationibus illis quae Sanguinis missionem δε-posulant. SANGUIN1s detracti essectibus communioribus cognitis, qui status, quaeve conditi Cnes corporis, id remedi-Um requirant, clarius patebit. Itaque, cum detrahendi sanguinis copia firmorumque tensio promptissime imminuantur, in omnibus a pleno habitu pendentibus morbis, quanto ex usu sit sanguinem detrahere, manifestum est. Pleni habitus triplex status est. Nam sanguis abundare et rarefieri, et Vasa constringi possunt E morbis autem qui ex his habitibus pendent longe frequentiosi mi ii sunt quos abundantia gignit; dubium enim non est, quin habitus inflammatorius, qui tot morborum origo est, praecipue ad abundantium sanguinis referendus sit. Quorum morborum in numero sunt omnes serephlegmasiae, juveniles plerique morbi, septentrionaliumquC
27쪽
que pars quoque maxima. Adversus hosce omnes sanguinis detractionis usus, dubio longe relegato, in auxilium advocandus est. Proxima frequentiae morborum causa est firmorum constrictio, quae plerumque ab humorum abundantia separari non potest ; idque in morbiS modo enumeratis plerumque simul obtinet. Ab hac quoque causa, sive sola sive una cum altera agat, cum sanguinis circuitus impediatur, adversus id impedimentum sanguinis missio praesens est auxilium. Cuius igitur usus, quot in morbis, quamque late pateat, quis non videat 8 Nam, praeter morboS supra re latos, universa fere febrium classis ab alterutra hac causa, aut utraque simul pendens, curationem a sanguinis de tractione nonnulla requirit. Id praeterea, quotie8 tensio firmorum justo major subest, quaecunque eam Calliae fecerint, et praeter abundantiam aliae faciunt, saepe sanguinis detracti opus est auxilio ; id quod variorum impedimentorum, sive sanguinis motui officiunt, sive tensionem nimiam exsuscitant, ut calculi ubivis corpo -
ris et universae spasmorum classis curatio ostendit, contra quos omnes et si miles alios morbos potens et perpetuum remedium sanguinis detractio evadit. Quod ad tertiam causam pleni habitus, scilicet sanguiniS rarefacitionem, attinet, licet multa de ea locuti sint, multa scripserint medici, multosque ei morbos tribuerint ; ea attamen tam raro incidit, ut ejus causa venaesectio Vix unquam, me judice, 1 ecessaria deveniat, nisi forsitan apud illos qui e regionibus frigidis in calidiores commigrarunt. QUAR
28쪽
QUARTA causa morbosa est, adversus quam 1anguinis naissio auxilium fert, scilicet, nimia sanguinis ex irritatione, aut quavis alia causa praeter didias, suborta velocitas. Cujus rei exemplum praebet naturalis omnibus febribus irritatio, quae a causis modo enumeratis minime IN hisce quatuor cassibus tam causam morbi quam curationem, scilicet sanguinis missionem, haud ambigue pulsus indicat. Superest tamen quintus eo magi S mCmorandus, quod imperitior medicus, ex pulsu iudicium trahens, a sanguinis detractione efficace, licet unico fere, si non remedio, saltem levamine, deterreretur. Ergo magna omnia eunti sanguini impedimenta Objecta, quorum effectus ad nullam priorum causarum referendus est, morbosum statum suscitant, nostri remedii egentem. Hujus rei exemplum luculentum est sanguis per pulmones aut cor retardatu5 ; quod fit ubi polypi aut an eurysmata sita circa cor sunt, aut spasmus, qualis in asthmate, quod ideo spasmodicum dicitur, incidere solet, pulmoneS COH- stringit; cujus rei effectus est, ut sangui S, per venas tar' diuscule transiens, in eis accumuletur; adversus quod
nihil sanguinis detractione praesentius est; quippe qua
solum remedium aut certe levamen esse debeat. Atque hi omnes casus sunt, qui, ut opinor, sanguinis detractionem postulent.
29쪽
CONTRA INDICATIONES. 29 CAPUT IV.
De Indicationibus quibus Sanguinis Emisso prohibeatur. Imo, VI ΤΕΥUR in omni corporis exinaniti habitu, ob causam adeo manifestam, ut ad eam explicandam verbis minime opus sit. Itaque in omnibus haemorrhagiis majoribus, postve eas, post inediam, aut nimias quaslibet excretiones, aut quoslibet morbos sanguine corpus ex haurientes, ab ea sedulo caveatur. VITETUR quoque in omni laxo corporis habitu, ut in dyspepsia, cach exta, chlorotide. Postremo, vitetur, ne certo sit exitio, in omni totius corporis debilitate, sive septica quarundam febrium natura, sive longior quarum, vis cursus, seu quaelibet alia causa robur nervosurn frangens, eam fecerit; unde in omni typho et omni febre circ
finem, similibusque in debilitate positis malis, scalpello abstinendum est. Quod praeceptum adeo perpetuum
esst, ut nihil ab eo, nisi siquando pars aliqua ruenti sanguine forte oneretur, quod detractione quidem, sed ex parte tantum sublevandum, sit excipiendum.
De cautelis in Sanguine mittendo nocesseriis. PRAECEPTA quae in priori capite tradidimus in omnibus morbis memoratis, quae typum proprium indu unt, veramque sic naturam clarioribus signis ostendunt, satis
30쪽
3I CAUTELAE. satis manifesta sunt, et, si ullum praeceptum perpetuum
medicina haberet, perpetua fere forent. Verum, clam natura raro purum Ullum morbum, raro non alienis signis permixtum, edat ; et ob multos casus, sive sub eodem effectu morborum confusionem, siVe tempora, loca, res externa8, hominum naturas, habitu S, aetates, sexus, et multas proprietates, quae aliae in aliis hominibus sunt ; sive denique variam sanguinis detracti speciem spectes ; eandem morbi faciem insinite variam reddet. Praeter ea quae facienda et vitanda superius diximus, multa insuper observanda, multa cavenda, de hujus remedii administratione supersunt. Ut enim in omni rerum naturae ratione perpetuo statuere temerarium esset, ita in medicina periculosum. Adeo enim doctrina, utut rationalis simul et sanis experimentis firmata, quibus pueri in scholis sub optimis magistris imbuimur, adeo posterus medendi usuS et optimorum auctorum lectio assidua ea scientia medicum non instruunt, ut omnia definire, omnia verbis concipere possit, et quod sit in unoquoque casu, qui medenti se offerre possit, ad unguem et certo consilio faciendum alios docere, ut e contrario his omnibus auxiliis destitutus, et per similitudinem morborum ancipitem ductus, quasi in vasta so-
litudine aut viis nullis, aut harum confusis et obscuris vestigiis, qua potissimum progrediatur incertus, animo tantum vixque saepe concipiat, desperata et quasi deplorata ratione, morborum multorum naturam et Curatio.
nem, nedum aliis quare hoc aut illud faciat explicare et illustrare queat, qui animi sic incertus, tamen re selix, - impetu.
