L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

32쪽

LIBER I. EPISTULA I.

I. Ita fac, mi Lucili, vindica te tibi, et tempus, quod 1

adhuc aut auferebatur, aut subripiebatur, aut excidebat, collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse, ut Scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam Subducuntur, quaedam effluunt. turpissima tamen eSt iactura, quae per neglegentiam fit. et si volueris adtendere, maxima pars vitae elabitur male agentibus, magna nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. Puem mihi Idabis, qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori' in hoc enim sallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeteriit. quicquid aetatis retro est, morS tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod sacere te scribis, omnes horaS complectere: Sic fiet, ut minus ex crastino pendeas, Si hodierno manum inieceris. Dum differtur vita, transcurrit. Omnia, 3 Lucili, aliena Sunt, tempus tantum nostrum eSt. in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult. et tanta stultitia mortalium est, ut quae minima et vilissima sunt, certe

reparabilia, inputari sibi, cum inpetravere, patiantur, nemo se iudicet quicquam debere, qui tempus accepit, cum interim hoc unum est, quod ne gratus quidem potest reddere. Interrogabis fortasse, quid ego faciam, qui tibi 4 ista praecipio. latebor ingenuei quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat inpensae. non possum dicere nihil perdere, sed quid perdam ei quare

33쪽

et quemadmodum, dicam. causas paupertatis meae reddam. Sed evenit mihi, quod pleriSque non Suo vitio ad 5 inopiam redactis: omnes ignoscunt, nemo Succurrit. Pui clergo est y non puto pauperem, cui quantulumcumque Superest, Sat est: tu tamen malo Serves tua, et bono tempore incipies . nam ut Visum est maioribus noStriS, sera parsimonia in fundo est. non enim tantum minimum in imo, sed pessimum remanet. Vale.

1 Ex his quae mihi scribis, et ex his quae audio, bonam spem de te concipio. Non discurris nec locorum mutationibus inquietaris. aegri animi ista iactatio est. Primum argumentum conpOSitae mentis existimo, poSSe 2 consistere et secum morari. Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et omni S generi Suo luminum habeat aliquid vagum et instabile: certis ingeniis inmorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo si deliter sedeat. Nusquam est qui ubique eSt. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias ridem accidat necesse est his, qui nullius se ingenio sa- miliariter adplicant, sed omnia cursim et Properantes 3 transmittunt. Non prodest cibus nec corpori accedit, qui statim Sumptus emittitur. nihil aeque sanitatem inpedit

quam remediorum crebra mutatio. non venit volnus ad cicatricem, in quo medicamenta temptantur. non con Vulescit planta, quae saepe transfertur. nihil tam utile eSt, ut in transitu prosit: distringit librorum multitudo. itaque cum legere non possis, quantum habueris, satis e St4 habere, quantum legas. si Sed modo, inquis, hunc librum evolvere volo, modo illum. Fastidientis stomachi est multa degustare, quae ubi Varia sunt et diversu, inquinant, non alunt. Probatos itaque semper lege, et Si quando ad alios diverti libuerit, ad priores redi: aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxilii conpara, nec minus adversus ceteras pesteS. Et

34쪽

eum multa percurreriS, Unum excerpe, quod illo die concoquas. Hoc ipse quoque saeio: ex pluribus, quae legi, basi quid adprehendo. Hodiernum hoc est, quod apud

Epicurum nanctuS Sum: - Soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam tran Singa, Sed tamquam explorator - - Η Onesta, inquit, re S e St laeta paupertas. Illa vero non est paupertas, Si laeta est: cui cum Pauper- 6tate bene convenit, dives est non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper eSt. 'quid enim reseri, quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum paseat, quantum seneret, si alieno inminet, Si non adquisita, sed adquirenda conputat' l9ui S Sit divitiarum modus, quaeris: primus, habere quod neceSSe eSt, proximus, quod

sat est. Vale.

EPISTULA III.

SENEcA LUCILIO SUO SALUTEM.

Epistulas ad me perserendas tradidisti, ut scribis, 1 amico tuo. deinde admones me, ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non Soleas ne ipse quidem id facere: ita eadem epistula illum et dixisti amicum et negasti. Itaque Sic priore illo verbo quasi publico usus es et sic illum amicum vocaSli, quomodo omneS candidatos bonos viros dicimus, quomodo obvio S, Si nomen non Suecurrit, dominos salutamus. Hac abieriti Sed si aliquem amicum existimas, cui non tan-2tumdem credis quantum tibi, vehementer erras et non Satis nosti vim verae amicitiae: tu vero omnia cum amico delibera, sed de ipso prius. post amicitiam credendum est, ante amicitiam iudicandum. Isti vero praepostero officia permiscent, qui contra praecepta Theophrasti, cum amaverunt, iudicant, et non amant, eum iudicaVerunt. Diu cogita, an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. cum placuerit fieri, toto illum pectore admittur tam audaciter cum illo loquere quam tecum. Tu quidem ita vive, ut nihil tibi committas, 3 nisi quod committere etiam inimico tuo possis. sed quia interveniunt quaedam, quae consuetudo facit arcana, cum

35쪽

amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce. Fidelem si putaveris, facies. nam quidam sallere docuerunt, dum timent falli, et illi ius peccandi suspicando secerunt. 9uid est, quare ego ulla Verba coram amico meo retraham quid est, quare me coram illo non putem So- 4 lum 8 9uidam quae tantum amicis committendiu Sunt, oh viis narrant et in quaslibet aures, quicquid illos urit,

exonerant. quidam rursuS etiam cariSsimorum conscientiam reformidant, et Si possent, ne sibi quidem credituri

interius premunt omne Secretum: neutrum inciendum est. utrumque enim vitium est et omnibus credere et nulli.

5 sed alterum honestius dixerim vitium , alterum tutius. Si eutrosque reprehendas, et eos qui Semper inquieti sunt, et eos qui Semper quiescunt. nam illa tumultu gaudens non est industria, sed exagitatae mentis concursatio. et haec non est quies, quae motum Omnem molestiam iudi-6 cat, sed dissolutio et languor. Itaque hoc, quod apud Pomponium legi, animo mandabituri 9uidam adeo in latebras refustere, ut putent in turbi esse, quicquid est in luce. Inter se ista miscenda sunt i et quiescenti agendum et agenti quieScendum eSt. Cum rerum natura delibera:

illa dicet tibi se et diem fecisse et noctem. Vale. EPISΤULA IV.

t Persevera ut coepisti et quantum potes propera, quo diutius frui emendulo animo et conposito possiS. Frueris quidem etiam dum emendas, etiam dum conponiS. alia tamen illa voluptas est, quae percipitur ex contem' 2 platione mentis ab omni labe purae et splendidae. Tenes utique memoria, quantum senseris gaudium, cum praetexta posita sumpsisti virilem togam et in sorum deductuS es: maius eXSpecta, cum puerilem animum depoSue riS, et te in viros philosophia transscripserit. adhue enim non pueritia, sed quod est gravius, puerilitas remanet. et hoc quidem peior est, quod auctoritatem habemus Senum, vitia puerorum, nec puerorum tantum Sed

36쪽

insanium: illi levia, hi salsa sormidant, nos utraque. Profi ce modo: intelleges quae dum ideo minus 3

timenda, quia multum metus aius erunti Nullum magnum, quod eXtremum est. Mors ad te veniti timenda erat, Si tecum esse posset. necesse est aut ne perveniat aut transeat. ADifficile eSt, inquis, animum perducere ad 4 contemptionem animae. Non vides, quam ex frivolis causis contemnatur alius ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto, ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga, serrum adegit in viscerat non putas virtutem hoc esse-cturam, quod efficii nimia sormido Nulli potest securavita contingere, qui de producenda nimis cogitat, qui in- .

ter magna bona multos consules numerat. Hoc cotidie 5 meditare, ut possis aequo animo Vitam relinquere, quam multi sie conplectuntur et tenent, quomodo qui aqua torrente rapiuntur, spinaS et RSpera.

Plerique inter mortis metum et vitae tormenta miseri fluctuanti et vivere nolunt et mori nesciunt. Fac itaque tibi 6 iucundam vitam, omnem pro illa sollicitudinem deponendo. nullum bonum adiuvat habentem, nisi ad cuius amiSSionem praeparatus est animus. nullius autem rei facilior amissio est, quam quae desiderari amissa non poteSt. ergo adversus haec, quae incidere possunt etiam potentissimis, adhortare te et indura. De Pompeii capite 7 pupilluS et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus. Caius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere cervicem, ipse Chaereae praestitit: neminem eo fortuna provexit, ut non tantum illi minaretur, quantum permiserat. Noli huic tranquillitati confiderei momento mare evertitur. eodem die subiJ luserunt navigia, Sorbentur. Cogita posse et latronem et hostem ad- 8 movere iugulo tuo gladium. ut potestas maior abgit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium. Ita dico: quisquis vitam suam contempsit, tuae dominus eSt. Re-eognOSce exemplum eorum, qui domesticis insidiis perierunt, aut aperta vi aut dolo, et intelleges non pauciores servorum ira cecidisse quam regum. quid ad te itaque,

37쪽

quam potens sit quem times, cum id, propter quod ti-9 mes, nemo non possit 3 At si sorte in manus hostium incideris, victor te duci iubebit: eo nempe, quo duceri S. quid te ipse decipis et hoc nunc primum, quod olim Putiebaris, intellegis y Ita dico: ex quo natus es, dueeri S. Haec et eiusmodi versanda in animo sunt, Si volumus ultimam illam horam placidi exspectare, cuius metuS OmneSalias inquietas facit. 10 Sed ut finem epistulae inponam, accipe, quod hodierno die mihi placuit. et hoc quoque ex alienis hortulis sumptum est magnae divitiae sunt lege naturae conposita paupertas. Lex autem illa na- . turae Scis quos nobis terminos Statuat 3 non eSurire, non sitire, non algere. Ut samem sitimque depellas, non est necesse Superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etigm humanitatem perpeti, non est necesse maria temptare nec sequi castrat parabilo II est, quod natura desiderat, et adpositum. Ad supervacua sudatur. illa sunt, quae togam conterunt, quae nos SeneScere sub tentorio cogunt, quae in aliena litora inpingunt: ad manum est, quod sat est. Vale.

EPISTULA R

1 luod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor, ut perseveres, sed etiam rogo. illud

autem te admoneo, ne eorum more, qui non

prosicere sed conspici cupiunt, sacias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia 2 sint. ASperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum, et quicquid aliud ambitio nemJ perversa via Sequitur, evita. Satis ipsum nomen philosophiae, etiamSi modeste tractetur, invidiosum est i quid si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere Intus omnia disSi-3 milia sint, frons populo nostraJ conveniat. Non SPlendeat toga, ne Soaedeat quidem. non habeamus urSentum,

38쪽

ΕPIS L. MOR. LIB. I. EP. 4. 5. 9 in quod solidi auri caelatura descenderit, Sed non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisset id, agamus, ut meliorem Vitam Sequamur quam Volgus, non ut contrariami alioquin quos emendari volumus, sugamus a nobis et avertimus. illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum timent, ne imitanda sint omnia. Hoc primum philosophia promittit, sensum com- 4munem, humanitatem et congregationem. a qua pro sessione dissimilitudo nos separabit. Videamus, ne ista, per quae admirationem parare volumus, ridicula et odiosa

Sint. nempe propositum nostrum est secundum naturam vivere: hoc contra naturam eSt, torquere corpuS Suum

et faciles odisse munditias et squalorem adpetere et cibis non tantum vilibus uti, Sed tetris et horridis. Puemad-5 modum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam: potest autem eSSe non incompta frugalitas. hic mihi modus placet: temperetur vita inter bonos mores et publico S: Suspiciant omnes Vitam nOStram, Sed agno Scant. sese uidergo eadem facie-6m , quae ceteri nihil inter nos et illos intererit 3 plurimum. dissimiles esse nos volgo sciat, qui inspexerit propius. Pui domum intraverit, nos potius miretur quam supellectilem nostram. magnus ille est, qui fictilibus sic utitur, quemadmodum argento. nee ille minor eSt, qui' sic argento utitur, quemadmodum fictilibus. Insirmi animi est pati non posse divitias. Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communi- 7cem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatium finem etiam ad timoris remedia proficere. is De Sine S, inquit, timere, Si Sperare desieri S. Dices: is quomodo ista tam diversa pariter sunt Ita est, mi Lucili: cum videantur dissidere, coniuncta sunt. quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, Sic ista, quae tam dissimilia sunt, pariter incedunt: spem metus Sequitur. Nec miror ista sic ire: utrumque pendentis animi 8 est, utrumque suturi exspectatione Sollicitum. maxima autem utri Sque causa est, quod non ad praesentia apta-

39쪽

10 L. ANNAEI SENEUM

mur, sed cogitationes in longinqua praemittimus. itaque providentia, maximum bonum condicionis humanae, in

s malum versa est. Ferae pericula, quae Vident, sugiunticum effugere, Securae Sunit nos et suturo torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocenti timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat. Nemo tantum praesentibuS miser est. Vale.

EPISTULA VI

I Intellego, Lucili, non emendari me tantum, Sed transfigurari. nec hoc promitto iam aut spero, nihil in me superesse, quod mutandum Sit. quidni multa habeam, quae debeant corrigi, quae extenuari, quae attolli et hoc ipsum argumentum est in melius translati animi, quod vitia sua, quae adhuc ignorabat, videt. Puibusdam aegris 2 gratulatio fit, cum ipsi aegros Se esSe Sen Serunt. Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei: tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae, quam non SpeS, non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius, cum qua 3 homines moriuntur, pro qua moriuntur. Multos tibi dabo, qui non amico, sed amicitia caruerunt. hoe non potest accidere, cum animos in societatem honesta cupiendi parvoluntas trahit. quidni non possit sciunt enim ipsos omnia habere communia, et quidem magis adversa. Concipere animo non potes, quantum momenti adferre mihi 6 singulos dies videam. -Mitte, inquis, et nobis iSta, quae tam efficacia expertus es. Ego vero omnia sistaJ in te cupio transfundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam. nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et Salutaris, quam mihi uni scituruS Sum. si cum hac eX-ceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneam nec, enuntiem, reiciam. Nullius boni sine socio iucunda pos-5 sessio est. Mittam itaque ipsos tibi librosi et ne multum operae inpendas, dum passim profutura sectaris, inpOnam notas, ut ad ipsa protinus, quae probo et miror, aecedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam

40쪽

oratio proderit. in rem praeSentem Venias oportet, primum, quia homines amplius oeuliS quam auribus credunt. deinde, quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla. Zenonem Cleanthes non expres- 6sisset, si tantummodo audisset: vitae eius intersuit, secreta perspexit, observaVit illum, an ex formula sua viveret. Platon et Aristoteles et omnis in diversum itura sapientium turba plus ex moribus quam ex verbis Socratis traxit. Metrodorum et Hermarchum et Polyaenum magnos viros non Schola Epicuri, sed contubernium secit. Nec in hoc te accerso tantum, ut prostelas, sed ut prosi si plurimum enim alter alteri conseremus. Interim quoniam tibi mercedulam debeo, quid me ho- 7 die apud Hecatonem delectaverit dicam. siluaeris, inquit, quid profecerim' amicus esse mihi. Μultum prosecit: numquam erit Solus. Scito hunc amicum

omnibus eSSe. Vale.

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM.

-Quid tibi vitandum praecipue existimem, quaeris: Iturbam i nondum illi tuto committeris. Ego certe con-1itebor inbecillitatem meam: numquam mores, qUOS eX- tuli, resero. aliquid ex eo, quod conp0Sui, turbatur. aliquid ex his, quae fugavi, redit. Puod aegris evenit, quos longa inbecillitas usque eo adfecit, ut nusquam Sine ossen Sa proseruntur, hoc accidit nobis, quorum animi ex longo morbo reficiuntur. Inimica est multorum conver- 2 satior nemo non aliquod nobis vitium aut commendat aut inprimit aut nescientibus adlinit. utique quo maior est populuS, cui miseemur, hoc periculi plus est. Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desiderer tunc enim per Voluptatem facilius vitia subrepunt. Puid me existimas di- 3cerey avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines tui. Casu in meridianum spectaculum incidi lusus exspectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruo-

SEARCH

MENU NAVIGATION