L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

re adquiescanti contra est. quicquid ante pugnatum est, misericordia suit. nune omissis nugis mera homicidia sunt. nihil habent quo tegantur. ad ictum totis corpori-4 bus expositi numquam frustra manum mittunt. Hoc plerique ordinariis paribus et postulaticiis praeserunt. quidni praeserant non galea, non scuto repellitur serrum. quo munimenta quo arteS8 Omnia ista mortis morae sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur. interfectores interfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent caedemi exitus pugnantium mors eSt. serro et igne res geritur. Haec fiunt, dum va-5 cat arena. Sed latrocinium fecit aliquis: quid ergo meruit, ut Suspendatur Τ se Occidit hominem. uia occidit ille, meruit ut hoc pateretur: tu quid meruisti miser, ut hoc Spectes' se occide, verbera, uret quare tam timide incurrit in serrum quare parum audacter occidit' quare parum libenter moritur Plagis agitur in volnera: semutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant. Intermissum est spectaculum: se interim iugulentur homines, ne nihil agatur. Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare, qui faciunt' Agite dis inmoditatibus gratias, quod eum docetis esse crudelem, qui non 6 potest discere. Subducendus populo est tener animus et parum tenax recti: facile transitur ad plures. Socrati et Catoni et Laelio excutere morem suum dissimilis multitudo potuisset: adeo nemo noStrum, qui cum maxime concinnamus ingenium, ferre inpetum vitiorum tam magno 7 comitatu venientium potest. Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali faciti convictor delicatus paulatim enervat et emollit. vicinus dives cupiditatem inritat. malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuiti quid tu accidere his moribus credis, in 8 quos publice factus est inpetus Necesse est aut imiteris, aut oderis. utrumque autem devitandum est: neve similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles sunt. Recede in te ipsum, quantum poteS. cum his Versare, qui te meliorem facturi Sunt. illos admitte, quos tu potes sacere meliores. mutuo ista fiunt, et

42쪽

ΕPIS L. MOR. LIB. I. EP. 7. 8. 13 homines, dum docent, discunt. Non est quod te glorias publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis

velis aut disputare, quod sacere te vellem, si haberesisti populo idoneam mercem: nemo est, qui intellegere te possit. aliquis fortaSSe, unus aut alter incidet, et hie

ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui. - Cui ergo ista didici non est quod timeas, ne Operam perdideris, si tibi didicisti. Sed ne soli mihi hodie didicerim, communicabo te-10

cum, quae Occurrerunt mihi egregie dicta circa eumdem sere Sensum triar ex quibus unum haee epistula in debitum solvet, duo in antecessum accipe. Democritus ait:

MUnus mihi pro populo est, et populus pro

uno. Bene et ille, qui Squis fuit, ambigitur enim de II auctore, cum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucisSimos perventurae: si Sati SSunt, inquit, mihi pauci, Satis est unus, satis est nullus. Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni

ex consortibuS Studiorum Suorum Scriberet: -Haec, inquit, ego non multis, Sed tibi: Satis enim magnum alter alteri theatrum Sumu S. ΙSta, mi 12 Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnaS Voluptatem ex plurium ad Sensione venientem. Multi te laudant.

et quid habes, cur placeas tibi, si is es, quem intellegunt multi introrsus bona tuu spectent. Vale. EPISΤULA VIII.

AΤu me, inqui S, Vitare turbam iubes, Secedere, et Iconscientia esse contentum ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu mori Puod ego tibi videor interim Suadere, in hoc me recondidi et fores clu-Si, ut prodesse pluribus possem. Nullus mihi per otium dies exit. partem noctium studiis Vindico. non vago Somno, Sed Sue eum bo et oculos vigilia satigatos cadentesque in opere detineo. Secessi non tantum ab 2 hominibus, sed a rebus, et inprimis a rebuS meis: posterorum negotium ago. illis aliqua, quae possint prodesse,

43쪽

conseribo. Salutares admonitiones, Velut medicamentorum utilium conpositiones, literis mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae, etiamSi Pe 3 Sanata non sunt, serpere desierunt. Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis mon Stro. clamo: -Vitate, quaecumque Volgo placent, quae casus adtribuit. ad

omne fortuitum bonum suspiciosi pavidique subsistiter et sera et piscis spe aliqua oblectante decipitur. munera ista fortunae putatis insidiae sunt. quisquis nostrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi falli-4 murr habere nos putamus, haeremus. In praecipitia cum sus iste deducit. huius eminentis vitae exitus cadere est deinde ne resistere quidem licet, cum coepit transversos agere selicitas: aut saltim rectis, aut semel fruere '.J5 non vertit fortuna, Sed cernulat et udlidit. Hanc ergo Sanam ac Salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis, quantum bonae valitudini satis est. durius tractandum est, ne animo male pareat: cibus famem sedet, potio sitim exstinguat, vestis arceat frigus, domuS munimentum sit adversus infesta corporis. hune utrum caeSpes erexerit, an varius lapis gentis alienae, nihil interesti scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi. Contemnite omnia, quae Supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit. cogitate nihil praeter animum 6 esse mirabile, cui magno nihil magnum est. Si haeo mecum, Si hace cum posteris loquor, non videor tibi plus prodeSSe, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in Senatu candidato vocem et manum commodarem y Mihi crede, qui nihil agere videntur, maiora agunt: humana divinaque simul tractant.

7 Sed iam finis laetendus est et aliquid, ut institui, pro hac epistula dependendum. id non de meo fiet: adhuc Epicurum conplicamus, cuius hanc vocem hodierno die legi: o Philosophiae servias oportet, ut tibi contingat vera libertas. Non differtur in diem. qui se illi subiecit et tradidit: statim circumagitur. hoc

44쪽

. EPIS L. Μ0R. LIB. I. EP. 8. 9. 15 enim ipsum philosophiae Servire libertas est. Potest seri, 8 ut me interrogeS, quare ab Epicuro tam multa bene dicta

reseram potiuS quam DOStrorum: quid eSt tamen, quare

tu istas Epicuri voces putes esse, non publicas Puam multi poetae dicunt, quae philosophis aut dicta sunt aut

dicendat non adtingam tragicos nec togatas nostras. habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae. quantum disertissimorum versuum inter mimos iaceti quam multa Publii non excalceatis, sed cothurnatis dicenda sunt i Unum versum eius, squi ad philosophiam pertinet et ad hanc partem, quae modo suit in manibus, reseram, quo negat fortuita in

nostro habendar alienum est omne, quicquid optando evenit. Hunc versum a te dici non paulo melius, sed ad strictius Io memini:

Non est tuum, fortuna quod fecit tuum. Illud etiamnunc melius dictum a te non praeteribo: dari bonum quod potuit, auferri potest. Hoc non inputo in solutum de tuo tibi. Vale.

EPISTULA IX.

An merito reprehendat in quadam epistula Epi-Icuru S eos, qui dicunt sapientem se ipso efflicontentum et propter hoc amico non indi gere, desideras scire. Hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et iis, quibus summum bonum visum est animus in patiens. In ambiguitatem incidendum est, si exprimere apathian 2 uno verbo cito voluerimuS et in patientiam dicere. poterit enim contrarium ei, quod significare volumus, intellegi: nos eum volumus dicere, qui respuat omni Smali sensum. aecipietur is, qui nullum serre possit m lum. Vide ergo, num satius sit aut in volnerabilem animum dicere, aut animum extra Omnem patientiam positum. Hoc inter nos et illos interestr3 noster sapiens vincit quidem ineommodum omne, Sed

Sentit. illorum ne sentit quidem. Illud nobis et illis com-

45쪽

mune est: Sapientem Se ipso eSSe contentum. sed tamen

et amicum habere vult et vicinum et contubernalem, quamvis sibi ipse sussciat. Vide quam sit se contentus: aliquando Sui parte contentus est. Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, Si quis oculum Vol oculos ea sus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, qum integro fuit. sed quae sibi desunt, non desiderat faeesset: non deesse 5 mavult. Ita Sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico, sed ut possit. et hoc, quod dico possit, tale e St: amissum aequo animo fert. Sine amico quidem numquam erit. in sua potestate habet, quum cito reparet.

quomodo si perdiderit Phidias statuam, protinus alteram faciet: sic hic faciendarum umicitiarum artifex substituet 6 alium in locum amissi. Puaeris, quomodo amicum cito facturus sit: dicam, si illud mihi tecum convenerit, ut statim tibi solvam, quod debeo, et quantum ad hanc epistulam, paria faciamus. Hecaton ait: hesto tibi monstrabo amatorium sine medicamento, sine herba, Sine u lius venescae carmine: si vis amari, ama. habes autem non tantum usu amicitiae veteris et certae magnam Voluptatem, sed etiam inter initium et conparationem nor vae. 9uod interest inter metentem agricolam et Serentem, hoc inter eum, qui amicum paraVit et qui parat. Attalus philosophus dicere solebat: Miucundius esse amicum facere quam habere. qisomodo artifici iucundius pinstere est quam pinxisse. Illa in opere suo occupata sollicitudo ingens oblectamentum habet in ipsa occupatione. non aeque delectatur, qui ab opere persecto remo it manum. iam fructu artis suae fruitur: ipsa fruebatur arte, cum pingeret. Fructuosior est adulescentia liberorum, Sed 8 insantia dulcior. Nunc ad propositum revertamur. Sapiens etiamsi contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod dicebat Epicurus in hac ipsa epiStula, sevi habeat, qui sibi uestro adsideat, Succurrat in vincula coniecto vel inopi, Sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum

46쪽

hostili custodia liberet. Pui se spectat et propter hoe ad

amicitiam venit, male cogitat. quemadmodum coepit, Sic , desinet: paravit amicum adversum vincla laturum opem: cum primum crepuerit catena, discedet. Hae sunt ami- 9citiae, quas tem 'orarias populus adpellat: qui utilitatis cauSa ad SumptuS est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes amicorum turba circumsedet: circa eversos ingens solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur. hac re ista tot nefaria exempla Sunt aliorum metu relinquentium, aliorum metu prodentium. necesse est initia inter se et exitus congruunt: qui amicus

esse coepit, squis eaepedit, eι desined quia expediti placebit ei aliquod pretium contra amicitiam, si ullum in illa placet praeter ipsam. In quid amicum paro ut habeam, lusero quo mori 90SSim. ut habeam, quem in exilium Sequar, cuius me morti fetJ obponam et inpendam: ista, quam tu describis, negotiatio eSt, non amicitia, quae adcommodum necedit, quae quid consecΗtura Sit Spectat. Non dubie habet aliquid simile amicitiae adfectus aman-IItium. possis dicere illam esse insanam amicitiam: numquid ergo quisquamJ amat lucri causa numquid ambitionis aut gloriae 3 ipse ster se amor omnium aliarum rerum neglegens animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis accendit. Puid ergo ex honestiore cauSa coit turpis adfectus 3 -Non agitur, inquis, nunc de 12 hoc, an amicitia propter se ipsam appetenda sit. Immo vero nihil magis probandum est. nam si propter Se ipsam expetenda est, Potest ad illam accedere, qui se ipso contentuS eSt. M Puomodo ergo ad illam accedit quomodo ad rem pulcherrimam, non lucro captus nec varietate fortunae perterritus: detrahit amicitiae maiestatem suam, qui illam parat ad bonos casus. Se contentus 13 est Sapiens. hoc, mi Lucili, plerique perperam interpretanturi sapientem undique submovent et intra culem suam cogunt. distinguendum autem est, quid et quatenus vox ista promittat; se contentus est sapiens ad beate vivendum, non ad vivendum. ad hoe enim mullis illi re-hus opus est, ad illud tantum animo sano et erecto et

47쪽

L. ANNAEI SENECAE 14 despiciente fortunam. Volo tibi Chrysippi quoque distin

ctionem indicare. ait sapientem nulla re mere, et tamen multis illi rebus opus esse. contra Stulto nulla re opus est, nulla enim re uti scit. Sed omnibus esset. Sapienti et manibus et oculis et multis ad cotidianum usum necessariis opus est, eget nulla re. egere enim necessitatis est, ni-1bhil necesse sapienti est. Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus eSt. hos cupit habere quam plurimos, non ut beate Vivat. vivet enim etiam sine amicis beate. summum bonum extrinsecus instrumenta non quaerit. domi colitur, ex Se totum est. incipit fortunae eSSe Sub- 16 iectum, Si quam partem Sui foris quaerit. isse ualiS tamen sutura est vita Sapientis, Si Sine amicis relinquatur in custodiam coniectus, vel in utiqua gente aliena destitutus, vel in navigatione longa retentus, aut in desertum litus eiectus qualis et Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum consuSis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus. tale quiddam sapiens facit: I7 in Se reconditur, secum est. 9uamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, Se contentus est. Et clu-cit uxorem se contentus, et liberos tollit se contentus. et tamen non viverct, si foret sine homine victurus. Ad amicitiam seri illum nulla utilitas sua, sed naturalis inritatio. nam ut aliarum nobis rerum innata dulcedo est,

sic amicitiae si et adpetitio societatis f J. quomodo Solitudo in odium est, is quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus, qui nos I8 amicitiarum adpetentes faciat. Nihilominus cum Sit amicorum amantissimus, cum illos sibi conparet, Saepe praeserat: omne intra se bonum terminabit et dicet, quod Stilbon ille dixit, Stilbon, quem Epicuri epistula insequitur: hie enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium I9 Poliorcetes suit, numquid perdidisset, omnia, inquit, bona mea mecum sunt. Ecce vir sortis ae strenuusi i9sam hostis sui victoriam vicit. Nihil, inquit, perdidi: dubitare illum coegit, an vicisset. Omnia mea mecum sunt: sicl est

48쪽

iustitia,J virtus, stemperantia,J prudentia, hoc ipsum nihil bonum putare, quod eripi possit. Miramur animalia

quaedam, quae per mediOS ignes Sine noxa corporum transeunti quanto hie mirabilior vir, qui per serrum et ruinas et ignes illaesus et indemnis evaSiti vides, quanto incilius sit totam gentem quam unum virum vincere 3 Haec vox illi communis est cum Stoico. aeque et hic intactu hona per concrematas urbes fert. Se enim ipso contentus est. hoc felicitatem suam sine designat. Ne existimes nos 20 Solos generosa verba iactarer et ipse Stilbonis obiurgator Epicurus similem illi vocem emisit, quam stuJ boni consule, etiamsi hune diem iam expunxi. si Si cui, inquit, Sua non videntur amplissima, licet totius mundi dominus sit, tamen miser est. vel si hoc modo tibi melius enuntiare

videatur - id enim agendum, ut non Verbis Serviamus, Sed Sensibus -r o MiSer est, qui se non beatissimum iudicat, licet imperet mundo. Ut scias autem hos Sen-2ISuS communes esse, natura scilicet dictante, apud poetam comicum invenies: Non est beatus, esse se qui non putat.

Quid enim refert, qualis status tuus sit, si tibi videtur maluS 3 sese uid ergo inquis, si beatum se dixerit ille 22 turpiter dives et ille multorum dominus Sed plurium ServuS, beatus sua sententia fiet 3 Non quid dicat, sed quid Sentiat, refert. nec quid uno die sentiat, sed quidnclSidue. non eSi autem, quod verearis, ne ad indignum res tanta perveniat: ni Si sapienti Sua non placent. omnis stultitia laborat fastidio sui. Vale.

Sic est. non muto sententiam: suge multitudinem, Isuge paucitatem, suge etiam unum. non habeo, cum quo te communicatum velim. Et vide, quod iudicium meum habeas: audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priori epistula seci, cum vidisset adulescentulum secreto

ambulantem, interrogavit, quid illic solus faceret' --

49쪽

L. ANNALI SENECAE

cum, inquit, loquor. cui crateS: cave, inquit, rosio, et dili-2 stenter adlem , ne cum homine malo loquaris. Lugentem timentemque custodire SolemuS, ne Solitudine male utatur. nemo eSt ex inprudentibus, qui relinqui sibi debeati tunc mala con Silia agitant. tune aut aliis aut ipsis sutura pericula struunt. tune cupiditates inprobas ordinant. tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit. tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat. denique quod unum Solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non timere indicem, perit Stulto. ipse

se prodit: vide itaque, quid de te sperem, immo quid

spondeam mihi: spes enim incerti boni nomen est: non 3 invenio, cum quo te malim e SSe quam tecum. Repeto memoria, quam magno animo quaedam verba proieceriS, quanti rob0ris plena. gratulatus Sum protinus mihi et dixi: si non a Summis labris ista venerunt, habent hae voces iundamentum. iste homo non est unus e pOPulo, ad salutem spectat. Sic loquere, sic vivet vide ne te ulla res deprimat. Votorum tuorum veterum licet deis gratiam sacias, alia de integro suscipe: roga bonam mentem, bonam valitudinem animi, deinde tune coryOriS. quidni tu ista vota saepe saetas audacter deum roga: nihil illum de alieno rogaturuS es. 5 Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, Verum est, quod apud Athenodorum invenit, , Tunc scuo esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil deum myra, nisi quod rostare possis palam. nune enim quanta dementia est hominum i turpissima vota dis insusurrant: si quis admoverit aurem, conticescent. et quod scire hominem nolunt, deo narrant. Vide ergo, ne hoc praecipi salubriter possit: se Sic vive cum homiribus, tamquam deus videati sic loquere eum deo, tamquam homines audiunt. Vale.

EPISTULA M.

1 Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis. in quo quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam

50쪽

etiam prosectus, Sermo Primus ostendit. dedit nobis gustum, ad quem re Spondebit. non enim ex praeparato locutus est, sed Subito deprehen SUS. ubi Se colligebat, v recundiam, bonum in adulescente Signum, Vix potuit excuteret adeo illi ex alto subfusus est rubor. hic illum, quantum SUSPleor, etiam cum Se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, Sapientem quoque sequetur. nulla enim sapientia naturalia corporis aut animi vitia ponuntur: quicquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur. 9uibusdam etiam conStantissi- umis in conspectu populi Sudor erumpit, non aliter quam saligatis et nestuantibus Solet. quibusdam tremunt genua dicturis. quorumdam dentes conliduntur, lingua titubat, labra concurrunt: haec nec di Sciplina nec usus umquam excutit, sed natura Vim suam exercet et illo vitio sui etiam robustissimos admonet. Inter haec esse et ru- 3horem Scio, qui gravi Ssimis quoque viris subitus ad-landituri magis quidem in iuvenibus adparet, quibus et plus caloris est et tenera frons. nihilominus et veteranos et senes tangit. 9uidam numquam magis, quam cum rubuerint, timendi Sunt, quaSi omnem verecundiam essu- clerint. Sulla tunc erat violentissimus, cum faciem eiuS 4 sanguis invaserat. nihil erat mollius ore Pompeii. numquam non coram pluribus rubuit, utique in concionibus. Fabianum, cum in senatum testi S esset inductus, eru-

huisse memini, et hic illum mire pudor decuit. Non aeci- 5ctit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae in-o Xercitatos, etiam Si non concutit, movet naturali in hoc sacilitate corporis pronos . nam ut quidam ' boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis. Haee, ut dixi, nulla sapientia abigit: alioquin 6 haberet rerum naturam Sub imperio, si omnia eraderet vitia. Puaecumque adtribuit condicio nascendi et corporis

temperatura, cum multum Se diuque animus composuerit, haerebunt. Nihil horum vetari potest, non magis quam accersi. Artifices scenici, qui imitantur adfectus, 7 qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam: deiciunt

SEARCH

MENU NAVIGATION