L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

enimJ voltum, verba Submittunt, figunt in terrram oculos et deprimunt. ruborem sibi exprimere non possunt: nee prohibetur hic nec adducitur. Nihil adversus haee sapientia promittit, nihil proficiti sui iuris sunt, iniussa veniunt, iniussa discedunt. 8 Iam clausulam epiStula poscit. aecipe, et quidem

utilem ae salutarem, quam te adfigere animo volo: -Aliquis vir bonus nobi S eligendus est, ac Sem yerante oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante viva mus, et Omnia tam quam illo vidente 9 faciamus. Hoc, mi Lucili, Epigurus praecepit. CuStOdem nobis et paedagogum dedit, nec inmeritor magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistit. Aliquem habeat animus, quem Vereatur, cuius auctoritate etiam Secretum Suum sanctius faciat. O felicem illum, qui non praesens tantum, sed etiam cogitatus emendati

O felicem, qui sic aliquem vereri poteSt, ut ad memoriam quoque eiuS Se conponat utque ordineti qui sic I 0 aliquem vereri poteSt, cito erit verendus. Elige itaque Catonem: si hie tibi videtur nimis rigidus, elige remis Sioris animi virum Laelium. elige eum, cuius tibi placuit et vita et oratio et ipse animum ante fsel serens voltus: illum tibi semper ostende vel custodem vel exemplum. OpuS'eSt, inquam, aliquo, ad quem mores nostri se ipsi exigant: nisi ad regulam prava non corriges. Vule.

EPISTULA XII.

1 Puo eumque me verti, argumenta senectutis meae Video. Veneram in suburbanum meum et querebar de inpensis aedificii dilabentis. ait vilicus mihi: non eSSe neglegentiae Suae vitium. Omnia Se sacere, Sed villam veteremesSe. Haec Villa inter manus meas crevit: quid mihi su-2 turum est, Si iam putria Sunt aetatis meae saxa y Iratua illi proximam stomachandi occasionem adripio. Aadparet, inquam, has platanos neglegit nullas habent frondes. quum nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et Squalidi truncit hoc non accideret, si quis has circumfoderet,

52쪽

si inrigaret. Iurat per genium meum Se Omnia sacere, in nulla re ces Sare curam Suam, Sed illaS vetulas esse.

Puod intra nos Sit, ego illas poSueram, ego illarum primum videram solium. Conversus ad ianuam: si qui S est, 3 inquam, iste decrepitus et merito ad ostium admotus foras enim Spectat. unde iStune nanctus es' quid te delectavit alienum mortuum tollere At ille: , , non cognoscis me inquit: ego sum Felicio, cui Solebas sigillaria adferre. ego sum Philositi vilici filius, deligiolum tuum. o Persecte, inquam, iSte delirat. pupulus etiam delicium meum factus eSty prorsus potest seri: dentes illi eum maxime cadunt. Debeo hoc suburbano meo, quod mihi sene- 4ctus mea, quocumque adverteram, adparuit: conplectamur illam et amemust plena est Voluptatis, si illa scius uti. GratiSSima Sunt poma, cum sugiunt. pueritiae maximus in exitu decor est. deditos vino potio extrema delectat, illa, quae mergit, quae ebrietati summam manum inponit. 9uod in se iucundissimum 5 omnis voluptas habet, in finem sui dissert. iucundissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps. et illam quoque in extrema regula stantem iudico habere Suas voluptates. aut hoc ipsum succedit in locum voluptatium, nullis egere. quam dulce est cupiditates satigasse ac reliqui Ssel si Molestum est, inquis, mortem ante oculOS 6 habere. Primum ista tam seni ante oculos debet esse

quam iuveni. non enim citamur ex censu. Deinde nemo tam senex est, ut inprobe unum diem Speret. unus autem

dies gradus vitae est. tota aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores minoribus: est aliquis, qui omnis conplectatur et cingat. hic pertinet a natali ad diem extremum. eSt alter, qui annoS adulescentiae eX- cludit. est qui totam pueritiam ambitu suo ad Stringit. est deinde per se annus in Se omnia continens tem9Oru, quorum multiplicatione vita conponitur. mensis artiore praecingitur circulo. angustissimum habet dies gγrum, Sed et hic ab initio ad exitum venit, ab ortu ad occasum. Ideo THeraclitus, cui cognomen secit orationis ObScuritaS, isuntu

53쪽

dira, inquit, par omni est. Hoc alius aliter excepit e dixit enim parem esse horis, nec mentitur. nam Si dies est tempus viginti et quatuor horarum, necesse eSt omnes inter se dies pares esse, quia nox habet, quod dieS Perdidit. Alius ait parem esse unum diem omnibus similitudine: nihil enim habet longissimi temporis Spatium, quod non et in uno die invenias, lucem et noctem et finJ alternas mundi vices: plura facit ista, non alia, alias contra-8 elior, alias productior. Itaque sic ordinandus est dies omniS, tamquam cogat agmen et consummet atque expleat vitam. Pacuvius, qui Syriam usu Suam incit, eum vino et illis sunebribus epulis sibi purentaverat, Sic in cubiculum ferebatur a coena, ut inter plauSUS eXOletOrum hoc ad symphoniam caneretur: βε ωτια l9 nullo non se die extulit. Hoc, quod ille ex mala con Scientia faciebat, nos ex bona faciamus et in somnum ituri laeti hilaresque dicamus: visi et, quem dederat cursum fortuna, peresti. crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatis-Simus est et Securus Sui possessor, qui crastinum Sine

sollicitudine exspectat. 9uisquis dixiti vixi, cotidie ad

lucrum Surgit.

io Sed iam debeo epistulam includere. ASie, inqui S, sine ullo ad me peculio veniet Noli timere: aliquid secum fert. quare aliquid dixi multum. quid enim hae Voce praeclarius, quam illi trado ad te perserendam δis Malum est in necessitate vivere: Sed in nece S Sitate vivere necessitas nulla est. uidni

nulla sit' patent undique ad libertatem viae multae bre-VeS, faciles. agamus deo gratias, quod nemo in Vita te-II neri potest: calcare ipsas necessitateS licet. se EpicuruS, inquis, dixit. quid tibi cum alieno seuod verum est, meum est. perSeverabo Epicurum tibi ingerere, ut isti, qui in verba iurant, nec quid dicatur aestimant, Sed a quo, Sciant, quae optima Sunt, eSSe communia. Vgle

54쪽

AD LUCILIUM

Multum tibi esse animi scio. nam etiam antequam in- Istrueres te praeceptis salutaribus et dura vincentibus, satis adversus fortunam placebas tibi, et multo magis, postquam cum illa manum conseruisti viresque expertus es tuaS, quae numquam certam dare siduciam sui possunt, nisi cum multae difficultates hinc et illinc adparuerunt, aliquando Vero et propius accesserunt: Sic verus ille animus et in alienum non venturus arbitrium probu-tur. haec eius obrussa est. Non potest athleta magnos 2 Spiritus ad certamen adferre, qui numquam Suggillatus est: ille, qui sanguinem suum vidit, cuius dentes cre-Puere Sub pugno, ille, qui supplantatus adversarium toto tulit corpore nee proiecit animum proiectus, qui quotiens cecidit, contumacior resurrexit, cum magna Spe descendit ad pugnam. Ergo, ut similitudinem istam prose- 3quar, Saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti. multum enim adicit sibi virtus lacessita: tamen si tibi videtur, accipe a me auxilia, quibus munire te possis. Plura Sunt, Lucili, quae nos terrent, quam quae premunt, et Saepius opinione quam re laboramus. Non loquor tecum Stoica lingua, sed hac submissiore. nos enim dicimus omnia ista, quae gemitus mugitusque exprimunt, leviaeSSe et contemnenda: omittamus haec magna Verba, Sed,

di boni, vera. Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa, quae velut inminentia expavisti, sor-

55쪽

5 tasse numquam ventura sint, certe non Venerint. ducto dam ergo no S magis torquent quam debent. quaedam ante torquent quam debent. quaedam torquent, cum omnino non debeant. aut

augemus dolorem aut fingimus aut praecipimus. Primum illud, quia res in controversia est et litem contestatam habemus, in praesentia dis teratur. Puoclego leve dixero, tu gravisSimum esse contendes: Scio alios inter flagella ridere, alios gemere Sub colapho. Postea videbimus, utrum iSta Suis viribus valeant an inbecillitate nOStra.

6 Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint, qui tibi te miSerum eSSe persuadeant, non quid audias, sed quid sentias, cogites et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime noSti: quid est, quare isti me conplorent' quid est, qu0d trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transsilire calamitas possit 3 est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam malay Ipse

te interrogar numquid Sine causa crueior et moereo et

7 quod non eSt malum, facio 8 sese uomodo, inquis, intellegam, Vana Sint an vera, quibus angor Accipe huius rei regulam: aut praesentibus torquemur aut futuris aut utrisque. de praesentibus facile iudicium est: si corpus tuum liberum est, Sanum est, nee ullus ex iniuria dolor est: videbimus quid suturum sit. hodie nihil negotii habet. 8 AAt enim futurum e St. Primum di Spice, an certa argumenta sint venturi mali. plerumque enim suspicionibus laboramus, et inludit nobis illa, quae conficere bellum Solet, sama, multo autem magis singulos conficit. Ita est, mi Lucili: cito accedimus opinioni. non eoarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nee excutimus, Sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus suga pecorum exuit castris, aut quos 9 aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit. NeScio qu modo maςis vana perturbant. vera enim modum Suum habent. quicquid ex incerto venit, coniecturae et paventis animi licentiae traditur. nulli itaque tam pernicio Si. tam inrevocabiles quam lymphatici metus sunt. ceteri

56쪽

enim sine ratione, hi sine mente sunt. Inquiramus itaque Ioin rem diligenter. verisimile est aliquid futurum mali:

non statim verum est. quam multa non exspectata venerunti quam multa exspectata numquam conparuerunt

Etiamsi suturum est, quid iuvat dolori Suo occurrere satis cito dolebis, cum veneriti interim tibi meliora promitte. Puid facies lucri tempus: multa intervenient, si quibus vicinum spericulumJ et prope admotum aut Subsistat aut desinat aut in alienum caput transeat: incendium ad fugam patuit. quosdam molliter ruina depOSuit. aliquando gladius ab ipsa cervice revocatus est. aliquis carnifici suo superstes fuit. Habet etiam mala fortuna levitatem. fortasse erit. sortasse non erit: interim non eSt. meliora propone. Nonnumquam nullis adparentibus i 2 Signis, quae mali aliquid pronuntient, animus sibi salsas imagines fingiti aut verbum aliquod dubiae significationis detorquet in peius aut maiorem Sibi offensam pro 'Onit alicuius quam est, et cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato. nulla autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, Si timeatur quantum poteSt: hic prudentia prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respuer Si minus, vitio vitium repeller spe metum tempera. nihil tam certum est ex his, quae timentur, ut non certius Sit et formidata subsidere et sperata decipere. Ergo Spem ac metum examina, et quotiens in-l3 certa erunt omnia, tibi saver crede quod mavis. Si plures habes Sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ae subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nee pro certo suturum Sit, aestuare aediscurrere. nemo enim resistit Sibi, cum coepit inpelli,

nec timorem suum redigit ad verum . nemo dicit: AVanus auctor est. haec aut finxit aut credidit. damus nos rerserendos. expavescimus dubia pro certis. non serVamuS modum rerum. Statim in timorem venit scrupulus. Pudet I

me ibi sic tecum loqui et tam lenibus te remediis socii-lare. alius dicati fortasse non veniet. tu diei quid porro, si veniet videbimus uter vincat. fortasSe pro me venit.

57쪽

et mors ipsa vitam honestabit: cicuta magnum Soeratem eonJfecit. Catoni gladium adsertorem libertatis extorquerl5 magnam partem detraxeris gloriae. Nimium diu te cohortor, cum tibi admonitione magis quam exhortatione opus sit. non in diversum te a natura tua ducimus: natus es ad ista, quae dicimus. eo magis bonum tuum auge et

ex Orna.

I 6 Sed iam finem epistulae saeiam, si illi signum suum inpressero, id est aliquam magnificam Vocem perserendam ad te mandavero. isInter cetera mala hoc quoque habet stultitia: semper incipit vivere. Considera quid vox ista significet, Lucili virorum optime, et intelleges, quam foeda sit hominum levitas cotidie nova vitae sundamenta Ponentium, novas Spes etiam in I 7 exitu inchoantium. Circumspico tecum SingulOS: Occurrent tibi senes, qui se cum maxime ad ambitionem, ad peregrinationes, ad negotiandum parent. quid est turpius quam senex vivere incipiens Non adicerem auctorem huicJ voci, nisi esset secretior nec inter Volgata Epicuri dicta, quae mihi et laudare et adoptare permisi.

Vale.

1 Fateor insitam esse nobis corporis nostri caritatem. lateor nos huius gerere tutelam. non nego indulgendum illit serviendum nego. multis enim Serviet, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia re-2 fert. Sic gerere nos debemus, non tamquam propter CO pus vivere debeamus, sed tamquam non possimus Sine corpore. huius nos nimius amor timoribus inquietat, Sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit. honestum ei vileeSt, cui corpus nimi S earum est. agatur eius diligentissime cura, ita tamen, ut cum exiget ratio, cum dignita S, 3 eum fides, mittendum in ignes sit. Nihilominus, quantum poSSumus, evitemus incommoda quoque, non tantum perieula, et in tutum nos reducamus e XCogitantes subinde, quibus possint timenda de

58쪽

pelli. quorum tria, ni fallor, genera sunt: timetur inopia, timentur in Orbi, timentur quae per vim potentioris eveniunt. Ex his omnibus4nihil magis nos concutit, quam quod ex aliena potentia inpendet. magno enim Strepitu et tumultu venit. naturalia mala quae retuli, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt: ingens alterius mali pompa est. serrum circa se et ignes habet et catenas et turbam ferarum, quam in viscera inniittat humana. Cogita hoc loco carcerem et bcruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem, qui per os emergeret, Stipitem et distracta in diversum actis curribus membra, illam tunicam alimentis

ignium et inlitam et textam, fetJ quicquid aliud praeter

haec commenta saevitia est. Non est itaque mirum, Si si maximus huius rei timor est, cuius et varietas magna et adparatus terribilis est. nam quemadmodum plus agi ttortor, quo plura instrumenta doloris exposuit, specie enim vincuntur qui patientia restitissent: ita ex his, quae unimos nostros subigunt et domant, plus proficiunt, quae habent quod ostendant. Illae peStes non minus graves Sunt, famem dico et praecordiorum suppurationes et febrem viseera ipsa torrentem. sed latent, nihil habent quod intentent, quod praeserant: haec ut magna bella adspectu paratuque vicerunt. Demus itaque Operam, abS- 7 tineamus Ossensis. Interdum populus est, quem timere debeamus. interdum si ea civitatis disciplina est, ut plurima per Senatum transigantur, gratio Si in eo viri. inte

dum Singuli, quibus potestas populi et in populum dataeSt. hos omnes amicos habere operosum est: Satis est inimicos non habere. Itaque Sapiens numquam potentium iras provocabit. immo declinabit, non aliter quam in navigando procellam. Cum peteres Siciliam, traie- 8 cisti fretum. temerarius gubernator contempsit austri minas ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in Vertices cogat). non sinistrum petit litus, sed id, quo propior Charybdis maria convolvit. at ille cautior peritos lueorum rogat, quis aestus sit, quae signa uent nubeS.

59쪽

L. ANNAEI SENECAE

Ionge ab illa regione verticibus infami cursum tenet. Idem

facit sapiensi nocituram potentiam Vitat, hoc primum cavenS, ne vitare videatur. pars enim securitatis et in hoc est non ex professo eam fmnJ petere, quia, quae 9 quis sugit, damnat. Circumspiciendum ergo nobis eSt, quomodo a volgo tuti esse possimus. Primum nihil idem concupiscamus: rixa est inter conpetitores. Deinde nihil habeamus, quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit. quam minimum sit in corpore tuo spoliorum Nemo ad humanum Sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci. plureS conputant quam oderunt. nudum latro transmittit. etiam in ObSessa via pauperi pax eSt. i0Tria deinde ex praecepto veteri praestanda sunt ut vitentur: odium, invidia, contemptus. Puomodo hoc fiat, Sapientia sola monstrabiti difficile enim temperamentum eSt, Verendumque, ne in contemptum nos invidiae timor transserat, ne dum culcare nolumuS, videamur posse calcari. multis timendi adtulit causas timeri posse. Undique nOS 11 reducamus: non minus contemni quam suspici nocet. Ad philosophiam ergo confugiendum est: hae literae, non dico apud honos, sed apud mediocriter malos insularum loco sunt. nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum movet, adversarios habet: haec quieta et sui negotii contemni non potest, cui ab omnibus artibus utiam apud pessimos honor est. Numquam in tantum convalescet nequitia, numquam sic contra virtutes coniurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et Sacrum maneat. Ceterum philosophia ipsa tranquille modesteque 12 tractanda est. se uid ergo inquis, videtur tibi Marcus Cato modeste philosophari, qui bellum civile sententia reprimit qui furentium principum armis medius intervenit qui aliis Pompeium offendentibus aliis Caesarem 13 simul lacessit duos y Polest aliquis disputare an illo tempore capessenda fuerit sapienti respublicai Puid tibi vis Μarce Cato iam non agitur de libertate: olim pes-Sumdata est. quaeritur, utrum CaeSar an Pompeius Possideat rempublicam i quid tibi cum ista contentione nullae partes tuae sunt. dominus eligitur: quid tua, uter

60쪽

vincat potest melior Vincere, non poteSi non peior esSe, qui vicerit. Ultimas partes adtigi Catonis. Sed nee priores anni fuerunt, qui Sapientem in illam rapinam reipublicae admitterent: quid aliud quam vociferatus est Cato et misit inritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis fet portanduSJ extra forum traheretur, modo e Senatu in carcerem ducerotur Sed 14 postea videbimus, an Sapienti opera perdenda siti interim' ad hos te StoicosJ voco, qui a re publica exclusi Secesserunt ad colendam vitam et humano generi iura condenda sine ulla potentioris offensa. Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in. Se vitae novitate convertet. ι- uid ergo utique erit tutus, qui hoc propo-15situm sequetur Promittere tibi hoc non magis possum quam in hominκ temperanti bonam valitudinem: et tamen facit temperantia bonam valitudinem. Perit aliqua navis in portui sed quid tu accidere in medio mari credis quanto huic periculum paratius soret multa agenti molientique, cui ne otium quidem tutum est Pereunt aliquando

in noeentes: quis negat nocentes tamen saepiuS. Arsei con Stat, qui per ornamenta percu SSuS eSt. Denique 16 consilium rerum omnium sapienS, non eXitum Spectat.

Initia in potestate nostra sunt: de eventu fortuna iudicat, cui de me sententiam non do. - At aliquid vexationis adfert, aliquid adversi. ' Non damnatur latro, cum occidit . . Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis. Aurea 17 te stipe inplebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitiis indiget. , Ede, inquis, auctorem. Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare t Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa officina. et quid interest quis dixerit omnibus dixit. 9ui is eget divitiis, timet pro illis. nemo autem sollicito bono fruituri adicere illis aliquid studet. dum de incremento

cogitat, oblitus eSt usus. Mitiones a cipit, larum conterit, kalendarium versat, fit ex domino procurator. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION