L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

L. ANNALI SENECAE

I Mos antiquis fuit usque ud meam Servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere: -Si vales bene est, movaleo recte nos dicimus: OSi philosopharis, bene est. valere autem hoc demum est. Sine hoc aeger festJanimus. corpus quoque, etiamsi magnas habet vires, non 2 aliter quam furiosi aut phrenetici validum est. Ergo hanc praecipue valitudinem curat deinde et illam secundam, quae non magno tibi constabit, si volueris bene valere. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens literato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi: cum tibi se liciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires una quam opimi bovis nec pondus aequabis. adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis eSt. itaque quantum poteS, circumScribe corpus tuum et 3 animo locum laxa. Multa sequuntur incommoda huic deditos curae: primum exercitationes, quarum labor Spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit. deinde copia ciborum subtilitas inpeditur. accedunt pessimae notae mancipia in magi Sterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies est actus, Si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiuno iturae regesserunt. Bibere et sudare vita cardiaci est. 4 Sunt exercitationes et faciles et bre Ves, quae cor seu S et Sine mora lassent et tempori Par eunt, cuius praecipua ratio habenda eStr cursus et cum aliquo pondere manus motae et saltus vel ille, qui eo

pus in altum levat, vel ille, qui in longum mittit, vel ille. ut ita dicam, saliaris aut, ut contumeliosius dicam, sul-5 lonius: quod libet ex his elige. usu redde facile. Puicquid lacies, cito redi a corpore ad animum: illum noctibus ac diebus exerce. labore modico alitur ille. hanc exercitationem non frigus, .non aestus inpediet, ne Senectus quidem. Id bonum cura, quod vetustate fit melius.

62쪽

EPISTUL. MOR. LIB. II. EP. 3. Ib. Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillari- 6busi dandum et aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, Sed remittatur. GeStatio et corpus concutit, et studio non obsicit: possis legere, possis dictare, possis loqui, POSSiS audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fieri. Nee tu intentionem vocis contempse- 7ris, quam Veto te per gradus et certos modos extollere, deinde deprimere. 'l quid ergo a clamore protinus et a Summa eontentione vox tua incipiet' usque eo naturale est paulatim incitari, ut litigantes quoque a Sermone incipiant, ad vociferationem transeanti nemo statim Putritium fidem inplorat. Ergo utcumque inpetus tibi animi 8suaserit, modo vehementius lac Vicinis convicium, modo lentius, prout vox quoque te hortabitur et latus. modesta, cum recipies illam revocariSque, descendat, non decidat. moderatoris Sui temperamentum habeat nec indocto et rustico more desaeviat. non enim id agimus, ut

exerceatur vox, Sed ut exerceat. 'Puid si velis deinde squemadmodum ambules discere 3 admitte istos, quos nova artificia docuit lames: erit qui gradus tuos tem peret et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitate produxeris. fDetraxi tibi non pusillum negotiit una mercedula et Iomunus graecum ad haec beneficia accedet. ecce insigne praeceptum: se Stulta vita ingrata est et trepida. tota in futurum sertur. ,-0uis, inquis, dicit idem qui supra. Puam tu nunc vitam diei existimas stultam 3 Babae et Isionis non ita est: nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid Satis esse poSSet, suisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere. Subinde itaque, Lucili, quam multa sis con Secutus re-II

cordare. cum adspexeris, quot te antecedant, cogita, quot Sequantur. Si vis gratus esse adversus deos et ad-Versus Vitum tuam, cogita, quam multos anteeeSSeris.

quid tibi eum ceteris te ipse antecessisti. Finem eon-II

63쪽

Stitue, quem tranSire ne possis quidem, si velisi discedant aliquando ista insidiosa bona et sperantibus meliora quam adsecutis. si quid in illis esset solidi, aliquando et inplerenti nunc haurientium sitim concitant. mutantur Speciosi adparatus. et quid suturi temporis incerta sors volvit' quare polius a fortuna inpetrem, ut det, quam a me, ne petam quare autem petam 3 oblitus fragilitatis humanae congeram' in quid laborem ecce hic dies ultimus est. ut non siti prope ab ultimo est.

Vale.

1 Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem POSSebeate Vivere, ne tolerabiliter quidem, Sine sapientiae studio et beatam vitam persecta Sapientiae mei, ceterum tolerabilem etiam inchoata. sed hoc, quod liquet, firmandum et altius cotidiana meditatione figendum eSt: plus operis est in eo, ut proposita custodias quam ut honesta proponas. perseverandum est et adsiduo studio robur addendum, donec bona menS Sit, quod 2 bona voluntas est. Itaque fnon opus esti tibi apud me pluribus verbis ut adfirmantis nee tam longis: intellego te

multum profecisse. quae Scribis, unde Veniant, Seio: non sunt ficta nee colorata. dic a tamen Sententiam:

quodJ iam de te spem habeo, nondum fiduciam. tu quoque idem facias volo: non est, quod tibi cito et facile

credaS. excute te et varie scrutare et observat illud ante omnia vide, utrum in philosophia an in 3 ipsa vita profeceris. Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum. non in Verbis, Sed in rebus esti nee in hoc adhibetur, ut scumJ aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausiar animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium dirigit cursum. sine hac nemo intrepide potest vivere, nemo Securer innumerabilia accidunt singulis horis, quae consilium exigant, quod

64쪽

EPISTUL. Mo R. LIB. II. EP. 4. 16. ab hae petendum est. Dicet aliquis: si uid mihi prodest 4

philosophia, si satum eSty quid prodest, si deus rector est quid prodest, si casus imperat nam et mutari certa non possunt et nihil praeparari poteSt adversus incerta, sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque quid facerem, aut consilio meo nil sortuna permittit u . lutc- 5 quid est ex his, Lucili, vel si omnia haec Sunt, philosophandum est: sive nos inexorabili lege sata constringunt, sive arbiter deus universi cuneta disponit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet. haec adhortabitur, ut deo libenter pareamus, fortunae contumaciter. haec docebit, ut deum se- quaris, seras casum. Sed non est nunc in hanc disputa-6tionem transeundum, quid sit iuris nostri, si providentia in imperio est, aut si satorum series inligatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur: illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter, ne patiaris inpetum animi tui delabi et refrigescere. contine illum et constitue, ut habitus animi fiat, quod est inpetus. Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies, quid 7

haec epistula munusculi adtulerit: excute illam et invenie S. Non est, quod mireris nnimum meumr adhuc dentieno liberalis sum. quare autem alienum dixi quicquid Bene dictum est ab ullo, meum est. Sicut quod ab Epicuro clictum est: si Si ad naturam vivos, numquam eri SDauper: si ad opiniones, numquam eris dive S. Exiguum natura desiderat, opinio inmensum. congeratur 8 in te quicquid multi locupletes possederant. ultra privatum pecuniae modum sortuna te provehat, auro tegat, purpura VeStiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas. non tantum habere tibi liceat, Sed calcare divitias. accedant statuae et pieturae et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab his disces. Naturalia desideria finita sunt i ex salsas opinione nascentia ubi desinant, non habent. nullus enim terminus salso est. viam eunti aliquid extremum est: error inmensus est. Retrahe femOJ te a vanis, et cum VO-leS Scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam

65쪽

cupiditatem, considera, num possit alicubi consisterer si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id

naturale non esSe. Vale.

1 Proice omnia ista, si sapis, immo ut Sapias, et ad bonam mentem magno cursu ac totis viribus tende. Si quid est, quo teneris, aut expedi aut in eide. o Moratur, inquis, me res familiaris: sie illam disponere volo, ut sufficere nihil agenti possit, ne uulI paupertas mihi oneri sit aut ego alicui. Cum hoc dicis, non Videris vim ac potentiam eius, de quo cogitas, boni noSSe. et Summam quidem rei pervides, quantum philo- Sophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter cli- Spicis, nee dum Scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, o Pituletur, et in minima descendat. Mihi crede, advoca illam in consilium: suadebit tibi, ne ad calculos SedeaS.

3 Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda siti quid si adpetenda est Multis ad philosophandum obstitero divitia et

paupertas expedita est, secura est. Cum classicum cecinit, Scit non se peti. cum aliqua conclamatioeSt, quomodo exeat, non quid esserat, quaerit. aut Sinavigandum est, non strepunt portus nec unius comitatu inquieta sunt litora. non circumstat illam turba Servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum eStε optanda fertilitas. sacile est pascere paucos VentreS et

bene institutos et nihil aliud desiderantes quam inpleri.

parvo sumes constat, magno HStidium. paupertaS COntenta est desideriis instantibus satiSincere. quid est ergo, quare hane recuses contubernalem, cuius mores Sanu Sb dives imitatur Φ Si vis vacare animo, aut pauper SiS OPOrtet aut pauperi similis. non potest studium salutare fieri sine frugalitatis curat frugalitas autem paupertas voluntaria est. tolle itaque istas excusationes: si nondum ha-bso. quantum sat eSt. si ad illam summam pervenero,

66쪽

EPISTUL. MOR. LIB. II. ΕP. 4. 5. I6.17. 37 tune me totum philosophiae dabo. atqui nihil prius quam

hoc parandum est, quod tu disserS et post cetera paras: ab hoc incipiendum esti isParare, inquis, unde vivam volo. Simul et parare disce: Si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat. Non eSt, quod paupertas nos a 6 philosophia revocet, ne egestas quidem. toleranda est enim ad hoc properantibus vel sames, quam toleravere quidam in obsidionibus. et quod aliud erat illius patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris quanto hoc maius est, quo promittitur perpetua libertas, nullius nec hominis nec dei timor: et quidem vel esurienti ad ista veniendum est. Perpessi sunt exercitus 7 inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radieibus et dictu foedius tulerunt famem. haec omnia passi sunt pro regno, quoque magis mireris, alieno i dubitabit aliquis serre paupertatem, ut animum furoribus liberet Non est ergo prius adquirendum: licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire. Ita eSt 3 cum omnia habueris, Stunc habere et sapientiam voles 3 haec erit ultimum vitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum Tu vero sivo aliquid habest iam philosophare. unde enim Scis, an iam nimis habeas sive nihil: hoc prius quaere quam

quicquam. AAt necessaria deerunt. Primum deesse 9 non poterunt, quia natura minimum petit. naturae autem Se sapiens adcontino dui. Sed si necessitates ultimae inciderunt, iamdudum exiet e vita et molestus sibi esse desinet. Si vero exiguum erit et angustum, quo pos Sit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et Scapulis suum reddet et Occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium Securus laetusque ridebit ac dicet: se quid in longum ipse te Ioclitars 8 exspectabisne senoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri poSsis Statim dives repraesentat opes sapientia, quas cuicumquesecit supervacuas, dedit. Haec ad alios pertinent: tu Iocupletibus propior es. Seculum muta, nimis habes. idem autem omni seculo, quod Sat eSt. Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male in- II

67쪽

stiluissem. reges Parthos non potest quisquam salutare sine munerer tibi valedicere non licet gratis. Puid istic qab Epicuro mutuum Sumam: seMultis paras Se divitias non sinis miseriarum suit, Sed mutatio. I 2 Non hoc miror. non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. illud, quod paupertatem nobis gravem secerat, et divitias graves secit. Puemadmodum nihil dissert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces: quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transseret: sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur. malum Suum illum Sequitur. Vale.

SENEcA LUCILIO SUO SALUTEM.

1 December est mensis: cum maxime civitas sudat. ius luxuriae publicae datum est. ingenti adparatu Sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum: adeo nihil interest, ut non videatur mihi errasse, qui dixit: olim mensem Decembrem 2 suisse, nunc annum. Si te hic haberem, libenter tecum conferrem, quid eXistimares esse faciendum: utrum nihil ex cotidiana conSuetudine movendum, an, ne disSidere videremur cum publicis moribus, et hilarius coenandum et exuendam togam. nam quod sieri nisi in tumultu et tristi tempore civitatis non Solebat, voluptatis cauSa ac seStO-3 rum dierum vestem mulavimus. Si te bene novi, arbitripartibus iunctus nec per omnia nos similes esse pileatae turbae voluisses nec per omnia dissimilest nisi sorte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc Volusetatibus solus abstineat, cum in illas omnis turba procubuit: certissimum fenimi argumentum firmitatis suae capit, Si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nee abducitur. 4 Hoc multo sortius est, ebrio ae vomitante populo siccum ac sobrium esse. illud temperatius, non excerpere Se ne insigniri nee misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo saceret licet enim sine luxuria agere sestum diem. 5 Ceterum adeo mihi placet temptare animi tui firmitatem, ut eX praecepto magnorum virorum tibi quoque praeci

68쪽

piami interponas aliquot dies, quibus contentus minimo ac vilis Simo cibo, dura atque horrida veste dicas tibi: hoc est quod timebatur In ipsa securitate animuη ad difficilia se praeparet 6 et contra iniurias sortunae inter beneficia firmetur. Miles in media pace decurrit sine ullo hoste, vallum iacit et supervacuo labore lassatur, ut Sufficere necessario possit. quem in ipῖa re trepidare nolueris, ante rem exerce. Hoesecuti Sunt, qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad iLopiam accesserunt, ne umquam expaVeScerent, quod Saepe didicissent. Non est nunc quod existi- 7 mes me dicere TimoneaS coenas et pauperum cellas, et

quicquid aliud est, per quod luxuria divitiarum taedio luditi grabatus ille verus sit et sagum et panis durus aesordidus. hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit, Sed experimentum: tunc, mihi crede, Lucili, exsultabis dipondio satur et intelleges ad

Securitatem non OpuS eSSe fortuna , hoe enim, quod necessitati sat est, dat et irata. Non est tamen, quare tu8 multum tibi sacere videaris. lacies enim, quod multa milia Servorum, multa milia pauperum faciunt: illo nomine te SuSpice, quod sacies non coactus, quod tam facile erit tibi illud pati semper quam aliquando experiri. ΕXere eamur ad palum. et ne inparatos fortuna deprehendat, sat nobis paupertas familiaris. Securius divites erimuS, Si Seierim VS, quam non Sit grave pauperes esse. Certos ha- 9bebat dies ille magister voluptatis EpicuruS, quibuS maligne famem exstingueret, visurus, an aliquid deesset ex plena et consummata Voluptate, vel quantum deeSset, et an dignum, quod quis magno labore pensaret. hoc certe in his epistulis ait, quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum: et quidem gloriatur non toto asse pasci: Metrodorum, qui nondum tantum profecerit, toto. In hoc tu 10 victu saturitatem putas esse 3 et voluptas est. voluptas autem non illa levis et fugax et subinde reficienda, sed stabilis et certa. non enim iucunda reS est aqua et pο- lenta aut frustum hordeacei panis, sed Summa voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se de-

69쪽

40 L. ANNAEI SENECAE

H duxisse, quod eripere nulla sortunae iniquitas possiι. Liber adiora alimenta sunt carcerist sepositos ad capitale supplicium non tam anguste, qui occisurus est, PaScit: quanta est animi magnitudo ad id sua sponte desaendere, quod ne ad extrema quidem decretis timendum siti hoe II est praeoccupare tela fortunae. Incipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina, quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias lamiliarem rincipe cum paupertate habere commercium raude, hospes, contemnere opes et te quoqω stimum βημ am.

13Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit. quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideast quod ullo consequeris modo, si te etiam sine illis beate victuram persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper adspexeris.14 Sed iam incipiamus epistulam conplicare. ἡPrius, inquis, redde quod deblis. Delegabo te ad Epicurum. ab illo fiet numeratior is Inmodica ira gignit insaniam.

Hoc quam Verum Sit, necesse est scias, cum habueris et I 5 servum et inimicum. In omnes personas hic exardescit adfectus. lam ex amore nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos. nee interest, ex quam magna causa nascatur, sed in qualem perveniat animum. Sie ignis non refert quam magnus, Sed quo

incidat. nam etiam maximum Solida non receperunt. rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fovent uS-que in incendium. Ita est, mi Lucili, ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis cauSa, sed sanitatis. Vale.

EPISTULA VII. I9.

SENEcA LUCILIO SUO SALUTEM.

1 Exsulto, quotiens epistulas tuas accipio. inplent enim me bona spe et iam non promittunt de te, sed Sponden LIta lac, oro atque obsecro. quid enim habeo melius quod amieum rogem, quam quod pro ipso rogaturus

70쪽

ΕPIS L. MOR. LIB. II. EP. 7. I9. sum D si potes, subduc te istis occupationibus.

si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus rincipiamus vasa in senectute colligere. Numquid invidio- et sum est in laeto ViximuS, moriamur in portu. neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec iactaro debes nee abscondere. numquam enim usque eo te abigam generis humani furore damnato, ut latebram tibi aliquam parari oblivione velim: id age, ut otium tuum non emineat, sed adpareat. Deinde videbunt de isto, qui-3bus integra sunt et prima consilia, an velint vitam per obscurum transmitteret tibi liberum non esti in mediumla protulit ingenii vigor, Scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae. iam notitia te invasit. ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt. Tenebras habere non potes. Sequetur, quocumque Φsugeris, multum pristinae lucis: quietem potes vindicare sine desiderio aut morsu animi tui. Puid enim relinques, quod invitus relictum a te possis cogitare clientes quorum nemo te ipsum Sequitur, Sed aliquid ex te. famicos J amicitia olim petebatur, nune praeda: mulabunt testamenta destituti senes. migrabit ad aliud limen salutator. Non potest parvo res magna constare: aeStima, utrum te relinquere an aliquid ex tuis malis. Utinam qui- bdem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset: tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia et procuratio, et quicquid ab istis promittituri maiora deinde ossicia te excipient et ex aliis alia. luis exitus erit' quid 6sexJspectas, donec desinasy habere, quod cupias, numquam erit tempus. 9ualem dicimus Seriem eSSe causarum, ex quibus nectitur satum, talem esse cupiditatumr altera ex sine alterius nascitur: in eam demissus es Vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit. Subduc cervicem iugo tritam: semel illam incidi quam semper premi satius est. Si te ad privata 7 retuleris, minora erunt omnia, sed assatim inplebunt: at nunc plurima et undique . ingesta non Satiant. utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem et

SEARCH

MENU NAVIGATION