Jacobi Sadoleti Epistolae Familiares in Tres Partes Distributae

발행: 1760년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

animi affectum acrem , atque largentem, primum Sanctissimi Domini nostri in illam amor incredibilis , deinde ipsius summa & meo judicio incomparabilis virtus me impulit ; in quo quidem a Meui ct judicio perpetuo mansurus sim , atque ejus commodis , amplitudini , gloriae quantum mea tenuitas feret , omni tempore deserviturus . Ualeat semper felix Serenitas vestra, cui me unice commea- do. Ex Urbe die XVII. Jan. Μ. D. XX U.

IAC. SADOLETUS ARCHIDUCI AUSTRIAE. De fua in tu is dem soluntate atque osciis.

SErenissime atque Inu Ict Issime Princeps ct

domine mihi plurimum colende , post commendationem debitam . Dominus Petrus Salam ancha doctus vir, S gravis, Sereni 'tatis vestrae rerum, ac dignitatis studiosissismus reddidit mihi eas litteras , quas ipsa ad me scribere dignata est, plenas humanitatis denique dignas , quae a magno Principe S magno animo praedito mitterentur ; mihi vero hoc gratiores , quo minus expectatas. Nam etsi ego, tum meo quodam proprio judicio, quo de summis S praestantissimis virtutibus Serenitatis vestrae mirifice existimabam, tum SS. D. N. cujus mihi omnis voluntas pro nor-

ca Ex tom. r. MiseelI. pag. 33o. Annua lueertus 'sed vel idem ae superior esse videtur , vel ei proximas δideo hic eam collocavimu1 .

172쪽

I 16 IACOBI SADOLET I

ma est, Incredibili erga eam benivolentia adductus, libenter Serenitatis vestrae inserviebam , omniumque ipsius Sc assia atque consilia mihi probabantur, & voluntates ac desideria

fovenda videbantur, tamen cum id agebam , non tam quaerebam in eo satisfacere Serenitati vestrae , quam animo meo & veritati . Cum

enim ipsa pro Sedis Apostolicae dignitate , Scpro fidei Catholicae unitate nullum sibi laborem gravem esse duceret ; ita statuebam , peristinere ad omnes qui Christi nomen diligerent, S praecipue ad me , qui multis de causis ad id sum obligatus , amare , ct celebrare , Sc omni observantia ac cultu prosequi Principem itinium , qui de re & pietate Christiana tam praeclare promeritus esset; ut in eo ipso vera illi, R perpetua , ct in universam posteritatem celebris futura esset gloria . Hoc igitur animo , hoc affectu In amplectendis Serenitatis vestrae negotiis procedebam ; satis magnum mihi praemium constituens insinceritate animi mei,

δὲ In bona voluntate. At postquam Serenitas vestra pro singulari sua humanitate sitis litteris haud gravata est , grata sibi esse ossi e Iam ea atque accepta; quod sponte antea faciebam , ut essem illi maxime deditus , id mea

omni ratione facere cogor. Neque enim aut ulla res est , quae me magis obliget, quam henivolentia , aut ulli beneficio majorem gratiam debeo , quam tali judicio erga me Sc v Iuntati . Quamobrem sic volo Serenitas ve-Ωra inter multos qui pro illius dignitate , ct honore curam suscipiunt Sc suscepturi sunt, me , quantum mihi datum , Sc concessum fuerit, primas partes studii, laboris, atque observantiae appetiturum , omnibusque

173쪽

In rebus adnixurum, ut mea constans & fide lis erga eam voluntas appareat. De his ulterius cum eodem Domino Petro Salamancha

sum adlocutus ; cui ego homini va Ide a Mehus sum , propter eximiam quidem illius doctri

nam S summam integritatem ....... magis quam me ab illo sentio amari . Valeat felix semper Serenitas vestra ; cui me unice commendo . Romae v. Kal. Novembris .

cisi ejus litteris sciosi me respondet . QVod scribis ad me, grata tibi suisse ea

amicitiae nostrae fundamenta, quae vir gravis S prudens, & utriusque nostrum amicissimus P. Salamancha iecisset, Id mihi ex tuis litteris agnoscere, fuit iucundissimum . Nam ct tua virtus antea mihi spectata S cognita , Se humanitas nunc perspicue perceptR

est ; quarum altera fecit ut te mirifice ama rem ; altera vero, abs te ut amarer . Quam obrem , quod tu mutuam nostram benivolen-tIam multis sortunae commodis anteponis , facis peramanter . Neque tamen arbitrere, me abs te in amore superari. Is enim ego sum, qui nulla fortunae praemia, neque emolumenta cum honorum & doctorum amicitia compara ri putem et in quorum quidem numero vel imprimis tu a me habitus es ; quem cum ama

174쪽

H8 IACOBI SADOLETI

cujus nomen & dignitas valet apud me plurImum . Cum vero & tu tam accurate S diligenter de tuo erga me animo benivolo ac propenso ad me scripseris , planeque mihi ingenuam mentem tuam S studium in amicitia constans declaraveris, prorsusque ita esse peris suaseris , si dignus sum aliquo bonorum judicio, ct eis studiis quae semper artium optimarum & honestissimarum sum secutus ; de-hes existimare , me omni ope curaturum , ut mea tibi & voluntas & benivolentia cum omni tuo commodo & honore respondeat. Itaque & quae tu mihi officia tua pollicerIs , in eo habeo tuam voluntatem gratissimam : &ego de te jam sum cum hoc meo & omnium Principe accurate locutus , nec jam ut de

ignoto homine , sed ut de amicissimo a qui pluribus verbis ostendit, tuam ct fidem & observantiam sibi esse acceptissimam . Sed ut aliquid tui causa faciam aliquando , quod tibi emolumento esse queat, Deus & occasio a ferat : ut vero ita velim Sc optem , iam sum tibi ex officio nostro amicitiae obstrictus , si cuti me facturum & polliceor & defero. Tutit valeas meque perpetuo diligas , magno

175쪽

PIETRO BEM BOAt Veseovo di Carpentras. a Row De confirmata sua valetudine eum certiorem facit, oritque gratias, quod una eum Giberto apud Pontificem, suum negotium curarit4LA fatica det eam mino , della quar tem eva te , non sola mente danno alcuno fatio non m ha; angi m' ha ella fatio pro grande ita tanto, che per via risanai , ct divenni ga-gli ardo . Hora sono qui nella mia quiete, Rcto inmivici assai tranquillo . Monsi g. d' In-ghilterra molto vi si raccomandaua questi diche egli era in Padova . Hora δ in Uinegiaeon Pacceo . Perciocelth io mi sono dimenticato in Roma salutarvi a nome di M. Franc, d alia memoria ς che hinge te Medicine in Padova , ct m havea pregato di questo ussicio , venen domi egii a visitare questi passati glor-ni , per non parere io smemorato con uno co- tanto memorioso , lo salutat a nome vostro .

1l quat saluto egii senti con molio placer suo,& disse mi di voletvi scrivere ς' sicco me ha fat-to . Rendovi gratie deli' opera fatia insem seon Mon signor Datario , assine che N. S. mr donasse la composition det Canonicam di Padova, cta Sua Beatia hastio it pie dello haver-

176쪽

Iami ella gratiosa mente donata. A cui vi prIego supplichiate a nome mio, ad esser contenta di non lasciare u scir suori ne a mano altrui quel libro della Toscana lingua , che io die dia S. Sarit. fin tanto , ch'egii non esca impresso et it che fia tosto . A V. S. senga fine mi r acco- mando . State sano . A et . di Maggio M. D. XXV. Di villa Nel Pad Ovano .

diudicibus. GaIIicis, ut finem aliquando iispo nant litibus, causam quamdam fusis

judicent. SI vestrae virtutis fama atque opinio , quae in laude justitiae , & studio aequitatis magnam apud omnes habet commendationem , mihi bene nota & perspecta non esset; durius tulissem meae Ecclesiae Carpentoractensis causam , cum diu in Aquensi consilio agitata, ct jam prope ad finem perducta esset, ad initia litigandi rursum esse revocatam. Sed quoniam de unoquoque vestrum ita sentio, ut de justi simo , ct optimo iudice sentiendum est, vestrique istius Senatus gravitatem, dignitatem, constantiamque intelligo ; gaudeo, mihi oblatam esse occasionem , qua, S patrocinium tantorum virorum experiar, ct ego in iure Ecclesiae meae prosequendo animi mei integritatem ac innocentiam vestris Spectabilitatibus probar ca Ex tori. I, Miscellia. 2 g, M.

177쪽

bare possim . Et si enim grave eth mihi lit Igare,

Propterea quod optimarum artium studiis deditus, ct in hoc onere atque ossicio, quod sustineo , maximis occupationibus districtus , natura etiam a litibus abhorrens sum ; tamen in hae cura Se solicitudine illae res me conio tantur, primum , quod Deo omnipotenti deserviens, cum Ecclesiasticas res retineo , videor mihi Dei honori S debito meo non deesse; deinde, quod vestri clarissimi , gravissimique Consilii sequitatem atque virtutem confido iustitiae , & veritati fore propitiam . Non enim ego aliud quicquam quaero aut postulo, nec vero quaesivi unquam , nisi justitiam Si jussitiae exitum: cum qui res Ecclesiae meae diripuerunt , ct illam possessionibus suis expoliarunt, omnibus artibus semper studuerint , ut numquam finis huic judicio daretur 9 causamque spolii praesertim, per triginta circiter

annos tractatam Sc actam , ad terminum venire passi non sint, nunc varias cavillationes subterfugiaque inveniendo, nunc producendis, saepe bis,aliquando ter eisdem scripturis,maximum processus volumen cumulando,quo diem sententiae ferendae In infinitum extraherent . Quas illorum artes & calliditates non commemorarem, nisi in potestate vestra esset celerite ecognoscere , utrum ego haec vere , an simu Iate

scriberem . Sed per Deum immortalem, cujunante tritonum i altitia sedem suam habet, Scqui filios hominum , si vere Iustitiam loquuntur, iuste jubet iudicare ς oro obtestorque vOR viri praestantissimi, ut causam hanc ita cognoscendam Se finiendam suscipiatis, ut diu multumque per tot annos agitata , aliquando vestrae sapientiae judicio conquiescat ; Sc quod

, si se

178쪽

ius dictat, veritas praescribit, vestra virtus integritasque pollicetur, decisione & sententia declarare velitis . Quamquam hoc ipsum Spectabilitates vestrae sponte sua facturae sunt ;tamen illud orare atque obsecrare meum est c in quo maximum beneficium a vobis accepturus sum ) ut non me diutius in hac so Iici audiae versari permittatis . Satis diu mea Ecelesia vexata est , satis ego cum litigiosissimis hominibus conssictatus : qui si aut privatae cupiditatis causa , aut quo avaritiae praedam comparem , causam hanc ipsam persequor a indignum me judico , qui apud vos gratiae locum inveniam . Si vero ex debito & ossicio id ago , S quo Ecclesiasticis facultatibus uti possini ad subsidium bonorum , atque egentium ;de qua mea voluntate & natura ferre testimo nium possunt qui me noverunt; peto a vobis, ut me ipsum & Ecclesiam ipsam meam comis mendatam vobis accipiatis, velitisque pro humanitate vestra dare hoc mihi precanti, si non Iniqua deprecor ; dare nomini & dignitati non solum vestrae propriae , sed S communi Galliae totius , quam ego , in ea Ecclesiam , hoc est coelestem sponsam assecutus, patriam meam charissimam esse profiteor, ut apud vos S in vestro judicio quod aequum justumque fuerit, non solum judicatum , sed etiam accurate Sh celeriter iudicatum sit; ut ego his molestiis

aliquando liberatus, ad ferendam vobis gratiam expeditus esse possim e quod tanto am re & studio polliceor me facturum , ut nemo ex vobis meam aliqua in re operam quaesiturus sit, quin summam in me fidem & summam benivolentiam semper reperiat; istius autem praeclari eximii Senatus nomen S au -

179쪽

ctoritatem , virtutem , omnibus a me ossiciis, atque omni observantia cultam in perpetuum , ct honoratam sit inte Ilecturus . Romae XXVII. Iunii M. D. XXV.

EPISTOLA XLIII.

IAC. SADOLETUS EPISC. CARPENTORACTEN. Ioanni Matthaeo Giberto Epis. Ueronae S. P.D. Dericatio Interpretationis in Psalmum Miserere mei Deus .

Sssipe in sermonibus nostrIs , quos amicissiis

me & suaviter inter nos habere soliti su mus , incidit mentio de litteris sacris, quibus tu pro praestanti in res Christianas vo luntate mirifice deditus es : cumque laudares vehementer Psalmorum volumen, deque eo ita sentires , nihil esse virtuti religionique conducens , quod nota im illo libro praeclare scriptum Si praeceptum esset : memini assentiri me tibi , jacereque praeterea significati

nem ejusmodi, cupere me si unquam otium essem nactus, interpretari volumen illud, ct commentarios conficere , in quibus commo vendist legentium animis ad amorem rerum sacrarum & studium verae pistatis, omnem meam curam ct diligentiam ponere cogita rem . Quibus te meis verbi L recordor commotum suspirasse aliquando contentius , atque ut facile tua proba mens , ct animus ergae Deum propensus appareret , instituisse peterea. me, uti si minua. Omnes, saltem Psalmog

180쪽

aliquot in praesentia sumerem interpretandos, quo tibi maxime sitienti eorum , quae in his inclusa & abdita sunt mysteriorum , meam opinionem & sententiam aperirem. In qu

etsi vincebar omnino amore tui , tuaeque voluntati non parere nefas ducebam , tamen.

quod tibi mea occupatio ipsa denegabat, rejicite ad scriptores veteres sanctissi mos homines , quorum plures ac variae in id opus lucubrationes extant egregie scriptae , ex quibus posses intelligentiae haurire tantum , quantum velles . Quos omnes tu cum optime haberes

cognitos, dixisti, probare te quidem scripta illorum S maximi facere, sed quod eorum

nonnulli jejunius scribant, quam tantarum re rum videatur explicatio postulare , quidam propositis sententiae finibus egressi, alieni orae quandoque colligant, cupere te in alteris qui dem aliquanto plus ubertatis , in alteris minus redundantiae . Suscepti igitur tuo iusto desiderio & benevolentia adductus unius Psalmi munus , non tam interpretandi nunc quidem , quam exempli in eo edendi, ad quod meo quidem judicio omnem hujusmodi inter

pretationem tractari oporteret , non eadem fortassis ubique copia, sed eundem ad modum,

quo sensa illa mystica & divina , non solum

scrutantibus patere possent, sed adhiberentur animis quoque amorem Dei, & hujus coelestis RIentiae cultum accendendis . Nam qui in unae Insistunt ii tera, aut qui moralem sensum dumtaxat , quique mysticum allegoricumve suscipiunt, ii mihi videntur in eo corpore, quod tractandum totum est, sectiones facere minime necessarias e ut si in Phidiae statua , cum integrum simulacrum cognoscere averemus ,

SEARCH

MENU NAVIGATION