장음표시 사용
161쪽
te , Verum etiam non mediocriter diligere sit visus et tam multa de tuis laudibus . Quod ad rem ipsam attinet quam petilli, non m , do facile tibi S libenter dat, ut libros Lutherianos hahere penes te & legere possis , verum gratissimam quoque habere se dixit hanc voluntatem tuam a persuasum enim habet te iccirco illa legere velle , ut melius refellere valeas . Quare potes fidenter , ct absque ullo legum metu & conquirere ejusmodi libros , &perlegere . Grassensi nostro plurimam verbis meis salutem dicito. Tu ut valeas, meque absentem diligas magnopere abs te peto , hoc
mihi gratius facere nihil potes . Vale . EPISTOLA XXXV. IACOBO SADOLETO Gregorius Cortesius S. causas ofert belli molestias, quibus tamdis inter iniserit incium litterarum . Gratias agit pro obtenta facultate legendi libros prohibitos; eique Federici Fregosse negotia
inod hactenus ad te literas non dedi, eum
multis antea mensibus abs te acceperim Epistolam plenissimam humanitatis, ac benevolentiae, nolim tibi persuadeas, id aut negligentia , aut oblivione nostra accidisse ,
sed quod & dissicillimo bello, & belli metu
assidue vexati, maximisque praeterea assecti Calamitatibus , ut pleraque omnia , sic & hoc scribendi ossicium coactus sum intermittere . Nunc
162쪽
Nunc autem ob easdem molestias Lugdunum pulsus , cum apud virum tui amantissim uiri Federi cum Pontificem Salernitanum diverterem , mirifice accidit , ut is certum hominem ad te mitteret, cujus opportunitatem nactus, plurimum mihi visus sum in amicitiam peccaturus esse , nisi ad te qualescumque has literas darem , quibus & aliquando tibi gratias agerem quod negocium meum pro quoad te scripseram cum Pont. Μax. tam amice conseceris , ct me hic diutius futurum te facerem certiorem . Nam cum antea decreὐissem
Salernitani negocia tibi arctissime commendare, in quotidianis congressibus facile perspexi, id quod aut ea verbis tuis mihi erat persuasum , adeo scilicet veterem atque constitutam amicitiam inter vos intercedere , ut nullus tibi commendatior esse possit, quam qui a Salernitano ipso fuerit commendatus. Quare cum nunc tanta ipsius res agatur , ut si eam pro animi sui voto perfecerit a maximis dissicultatibus atque molestiis ad tranquillissimum vitae statum sit traducendus ; certissime mihi Persuadeo , te omnem curam atque solicitudinem suscepturum , ut tua in eum collocatae beneficia , quae Ipse incredibilia esse assidue praedicat , maximo hoc ossicio cumulentur, propediemque futurum spero, ut inenarrabili gaudio assiciar, cum intelligam opera, au horitate S gratia tua Salernitanum ipsum perpetuam sibi in posterum tranquillitatem animi acquisisse . Uale.
co Federicum scilicet Fregosum , qui postea a Pau Io III. Cardinalis est diotas , de gno vide notas ad vistam Sadoloti P s. IX.
163쪽
Erasmo Rotero damo S. D. b Respondet Erasino , ct Pontisicem quod minus erga eum liberalis fuit, excusat . De Iibro , deque fuismo Erasini ingenio gratulatur. LEgi tuas litteras libenter: scriptae enim
simpliciter, ct candide sunt, plenae erga Deum pietatis, S in hunc vere summum , &optimum Pontificem observantiae: cujus ad- modam est propensa tuis commodis omnibus voluntas . Habeoque gratiam Bonifacio , mire probo erudito juveni, qui tibi occasionem dederit ad me scribendi , ct mihi respondendi tibi: quanquam enim intus mihi in animo inclusus residebat tui amor , debitus ille quidem praestantibus virtutibus tuis, non erupisset tamen etiam dum is in actum , si non Bonifacius suis amicissimis ossiciis hane salutationem litterariam inter nos conciliasset. Pontificis in te uberior fuisset liberalitas , nitiis dissicillimis temporibus , ipse quoque ad angustias redactus esset : tanta est rerum omnium perturbatio , ct quotidianorum sumis P tuum, impendiorumque effusio, ut sustine-
cbJ Vide quae de Erasmo habentur in notis ad Epist.-IM Ponti fietas , in Epist. xxx. pag. allet.
164쪽
ri aegre possit: sed erit locus aliquando , &ornandi & augendi tui . Librum tuum adhuc
non legi: nam neque dum habui ejus potestatem , & eram maximis occupationibus impeditus : certus sum attamen similem eum esse reliquorum tuorum , quae mihi plurima S le
cta , ct probata sunt ca) r tibique ego in eo
magnopere gratulor, quo ingenio tuo prae Ranti & singulari, ocium suppeditatum est , quo facile posses tuae doctrinae praeclara monumenta in posteritatem propagare , ex quibus tuum nomen perpetuum futurum stet quam ob rem quod te solus jam Deus beare possit, ut tu ipse scribis, heic iam deficientem ; agnosco pietatem tuam , & summopere laudo Illud non accipio, te ut deficientem debeas appellare , cujus virtus memoria omnium seculoruincelebrabitur sempiterna: qui fructus etsi posterior longe coelestibus praemiis, tamen a te nequaquam est contemnendus . Ego quod meum est , si quid obtineo auctoritatis, S gra
riae, quod quidem per quam pusillum est,t bi
tam euca Notandum quod quum haee se ipsi sadoletus,
nondum plevaque Erasmi opera prohibita erant , quem admodum subsequentibus temporibus factum est . Enimvero Sadoletum eloquentiae ac humanarum litterarum sudio elarissimum extitisse s nemo unus iure inficias ive Tit : hae tamen laude peritiam eius in rebus Theologicis Ionge inferiorem , quivis rerum aequus aestimatur , fatea tur neeesse est . idcirco ipsius testimonium , quo Erasmiseri plia suffragari aliqua ratione videtur , pon haberi sane debet sapientissmorum a Tridentina Synodo deleis Horum Patrum auctoritati , qui alia Roterodami opera legi absolute vetuerunta alia donec expursentur , pr
165쪽
tamen totum ita polliceor, S defero; ut si erit agendum tua causa quippiam , nihil tibi meo studio & opera futurum sit paratius. Udle. Ex Urbe octavo Idus Novembr. an. H. D. XXIV.
DE s. ERAS M Us ROTERO DAMUS Jacobo Sadoleto S. D. Rowsm. Bonifaela in laudat: beIlorum tumultur deplorat : tum gratias ei agit pro Iocato in Botremo sublevando opera , culus laudes praeia dicat, ac demum nonnullorum qui in se Ier pserunt meηtionem habet.
in is esse possit tam moestus , Reverende
Praesul, quem illae litterae tuae non exhi- ararent ; tam amanter , tam candidescriptae λ In his nivei pectoris tui , cuius ante hac umbram modo quandam e conj ccturis, eque multorum praedicatione perceperam , t tam e figiem non aliter, quam in speculo contemplari licuit. Quo sane nomine non minus debeo Bonifacio , Quam tua modestia se illi debere profitetur . Equidem optarim ese aliis quid in me, quod isti tuo in me favori respondeat ; certe in amando Bonifacio non erras, cujus ingenio nihil habet Germania sincerius puriusque. Evaderet ad summam author ita in
ca Ex Erasmi Epistolar. edit. Londinen. lib. viges m.
166쪽
S a Re Ipublicae muniis obeundis, quI tamen fortassis aliquando volens nolens eo protrahetur ; quandoquidem Plato , qui non admittit ad tractanda civitatis gubernacula nisi philo sophum , negat idoneum esse gerendo magistratui , nisi qui nolens ac detrectans suscipit. Agnosco Pontificis in me pietatem , ct illius in me animo copiosius sum responsurus, simulatque me hinc in tutum recepero, id quod
nunc molior . Hi Monarcharum conflictus vehementer discruciant animum meum, per quos nec Pontifice , nec Caesare, nec rege Gallorum
frui licet. Post tantas tempestates Christus , ut spero, dabit aliquam serenitatem . Ocium quod mihi gratularis, suppeditat hic animus
contemptor honorum, ac parvo contentus. Non admittit animus tuus deficientis vocabulum . Qualis sit mei memoria futura apud posteros , imo a nulla omnino futura, equidem comitis superis, plane corpusculum hoc collabitur: quod tamen in aliquot adhuc an nos poterat servire animo , nisi tam subinde impeteretur a calculo , malo tam crudeli, ut mortem , qua nihil terr Ihilius, faciat optabilem . Si durum est semel mori , quanto durius toties mori , ct rursus in novos ali cruciatus λ Adversus haec mihi solida , minimeque diluta philosophia opus est . In omnibu gagendae sunt gratiae Domino , qui sic temperet hominum mala , ut & ferri queant, ct tolerantibus vertantur in bonum . Pro Botae mosublevato , par est ut S ipse tibi gratias agam. Videbar enim mihi quodammodo & ipse in eius causa periclitari , non ob id tantum quod amicus sit, verum etiam quod illi Catalogum omnium lucubrationum mearum dicarim ,
167쪽
haud quaqnam facturus , si me levis aliquis suspitionis odor tenuisset, illum ab ea factione stare, quam damnat Ecclesia . Ante biennium mensem totum usus sum illius hospitio , liberrimis fabulis hoc omne tempus transa -ctum est . Interea frequenter nos visit Basileae . Est natura simplici, omnis fuci ignarus , tum me nihil unquam celavit arcanorum. Ne verbum quidem ullum excidit illi,
unde possit deprehendi , quod illi nunc quidam objiciunt. Vir est plane musis S gratiis natus , nec arbitror illum unquam de ullo nous dogmate cogitasse, nec unquam fuit de illo rumor hujusmodi , etiamsi sorte quidam nonnihil suspicati sunt, sed hi parum aequi. Est
illi vetus necessitudo cum nonnullis viris, mea sententia optimis , nisi quod addictiores sunt doctrinae Lutheri: cum his ita pristinam alit familiaritatem,ut tamen non admisceat se conspirationi . Accepit nonnumquam Luthera nos, sed idem frequentius accepit acerrimos hostes Lutheri. Atque ut nunc habent res Germaniae , vitari non potest, quin aliquando consuetudinem habeas cum hujuscemodi . Ego simili comitate non paucos revocavi a factione damnata , etiamsi passim redduntur liter se , quihus declarant se persuasos libello De libera arbitrio, ab hoc Lutheri dogmate descivisse . Boizemus , ut tecum aperte fabuler , collega rum aliquot, nec Collegii coryphaeum habet satis aequum: qui iniquiores illi sunt ob causas , ob quas potius illis charior esse debebat,
nisi sic natura comparatum esset, ut nonnum quam in bonis etiam ac magnis viris plus va- .leat assectus , quam iudicium : ct in Collegiis Hre Germanicis gratiosiores sunt qui venan Epist. an. F tur,
168쪽
tur , qui convivantur, qui student congerendIs pecuniis, quam qui se honis literis dedicarunt. Possem tibi narrare , quorum opera su hornata fit haec fabula, sed prolixum sit, &nihil attinet quenquam attingere , posteaquam Pontificis sequitas tuaque sedulitas calumniae periculum depulit ab amico . Si mihi constaret quemquam esse perversae factionis, ne ver bo quidem illi suffragarer, hunc animum sem- Per praestaturus sum , quemadmodum praestiti. Verum si quis contempletur statum ho-Tum temporum , praesertim apud Germanos , consultius judicabit dare operam pelliciendis his, qui per occasionem aliquantulum vacillarunt , quam alienandis qui sic afflati sunt aliquo contagio, ut facile sanari queant. Quia S illud cavendum censeo, ne , ut est hominum malitia, sub praetextu relIgionis S asserendae fidei, vexentur innoxii: utve qui huic aut illi male volunt , aut fortunis Inhiant , publicae causae favorabili titulo abutantur ad privatas ct impias cupiditates suas . Bonifacius nobis Tursus ex Avenione rediit, doctoris titulo
coruscus . agistratus hic illi detulit publicam Iuris professionem , atque ille suscepit. Is suis opinor literis aget tibi gratias . Priuia quam obsignem Epistolam , addam quod rideas . Solent familiares mei dicere, Iacobi nomen mihi parum esse felix, quod tres Iacobi libellis editis In me debacchati sint. Primum Iacobus Faber Stapulensis , qui cum tamen mihi nunquam dissuta est amicitia , quod errorem suum agnoscat e certe non redintegravit pugnam . Huic successit Iacobus Latomus . Post hunc rursus exortus est Iacobus Stunica , homo natus ad hujusmodi sycophantias . Ateg
169쪽
ego me feliciorem arbitror uno JACOB. SΑ- DOLETO , quam viderer infelix , etiamsi decem Iacobi tales in me scriberent. Bene vR-leat T. R. D. Datum Basileae v. Calen. Martias , Anno M. D. X xv.
IACOB Us SADOLETUS Ferdinando Austriae Archiduci. Respondet ejus litteris , quibus petebat, ut perpetuam erga se , fratremque Duis Carolum Caesarem observantiam retineret.
SErenissime atque invictissime Princeps ae
Domine mihi plurimum colende. Reditus Reverendi D. P. Salam anchae magnam mihi laetitiam attulit. Nam S de Serenitatis vestrae bona valetudine , ea quae maxime cupiebam , S de illius optima ac praestantissima in Christianam Rempublicam voluntate , iamdiu nota S commemorata retulit ; praeterea litteras mihi ab illa reddidit, plenissimas humanitatis S sapientiae ; in quibus me hortatur ut susceptam semel erga Serenissimum Caesarem & suam Serenitatem observantiam retinere perpetuo velim e quod quidem faeiurus sum non aliam ullam ob causam , quam quod spe firma teneor, magnum Christianae Reipublicae commodum in Serenitatis vestrae eximia virtute , F 1 Sc fraca Extat tona. I. Miscellan. Pas Ias.
170쪽
& fratrIs eius summa auctoritate paratum so re . Quod ut celeriter & expedite videre pos- fimus , equidem cuperem haec civilia & intestina bella , quibus afflicta & pene perdita
Christiana res laceratur , aliquo fine terminari , ut quae per SS. D. N. cui ego tota mente S integra fide deservio cogitata & deliberata sunt, nomini Serenitatis vestrae in primis gloriosa , Christianae Reipublicae salutaria, quam- Primum a primo quoque tempore in actum deducerentur . Quod ut Deus sua faxit bonita iste, illius inenarrabilem clementiam supplices deprecamur. Mihi, si licitum est coram Sere nitate vestra ea affari, quae ct fides mea , ct singulare studium erga illius amplitudinem me cogit, nihil optem ardentius , quam horum tot malorum atque tantorum a Christiana Re p. depellendorum laudem S decus illi Te servari: in qua ..., etsi privati aliquid in ea affectus est , ut cogatur prope necessario suscipere partes &Serenissimi fratris sui, Ssuas ..... illa est verae sapientiae laus, quae publicam utilitatem primam omnium ducit , tamen ad illius sngularem S egregiam perti net naturam ac sapientiam providere longius , nec solum quae in praesentia aguntur, sed etiam 'quae in posterum possint impendere , prospicere. Ego & quae mei desiderii sunt ingenue
expromo , & pro Serenitatis vestrae honore , natu , perpetuitate, fama, ita animo & cogi
tatione exulto , ut omnem praeclarissimarum
rerum & vere summo Principe dignissimarum gerendarum gloriam , communem illi cum Sanctissimo Domino nostro S conjunctam esse cupiam et in quem erga Serenitatem vestram
