Jacobi Sadoleti Epistolae Familiares in Tres Partes Distributae

발행: 1760년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ΕPISTOLE FAMILIARES.

Cardinali AEgidio . UT De statu suo scribit, cum Roma Carpentoracte ad suam Ecclesicis venisset. V Ellem , ut coram mihi liceret ι & viva

Voce , ut aiunt, expromere tibi sensum omnem animi mei; & , quod inter nos suavissime atque amicissime soliti sumus, meas tecum cogitationes conferre et profecto , non modo approbares consilium meum huc veniendi , de quo lab dubitore aliquando non nihil visus es ; verum etiam ultro mihi gratularere, quod ex illis urbanis non tam fluctibus hoc quidem tempore , quam procellis, iaportum quietis, ct tranquillitatis me contu- lerim . Crede mihi , nihil nec cogitari quidem pacatius hoc statu, in quo nunc sum, potest , qui mihi etiam aliquanto est iucundior , quod ex meis jam multis ac magnis laboribus requiem , & studiis Optimarum aristium ocium requirebam; quorum nunc utrumisque divino benes io mihi tributum gaudeo. Etsi , ut humano modo facti sumus , habet hoc gaudium aliquam secum adiunctam sollicitudinem e careo enim convictu , ct familiaritatibus plurimorum doctissimorum, &ami cissi

cD Vide quae de Esidio viter bieasi diximus sue.P. Iisa

142쪽

cissimorum hominum, quorum assiduIta e Scfrequentia Romae florebat domus nostra . Porro in eorum Iocum libri successerunt, quibus totum me dedere quotidie potius cogito ,

quam adhuc dederim: sed fiet hoc quidem propediem. Quod si quaeris , qui sit noster

status λ qualem maxime cupere oportet , qui ab omni sit ambitione semotus ; amor civium erga nos, & incredibilis omnium voluntas: itaque salutamur, colimur , in oculis seri mur . Quod si in hoc numero haberem aliquos

Marios quamquam quid ego aliquos dico, cum vel Romae unum esse magnum sit 8 3 sed tamen mihi si essent quibuscum , aut festive jocari aliquando , aut libere suspirare possem b), quorum Romae non deerat copia, aut si cum accideret casus anceps quispiam , mihi consilium , ct auctoritas gravissimi , ac prudentissimi viri praesto foret; quo in genere tu mihi pro multis lassiciebas unus; nullas

utique fortunas meis fortunis anteponendas putarem. Nunc careo hoc quidem quam gratissimo vitae condimento, sed possideo alia non minora, pacem, libertatem, tranquillitatem animi; quarum potiundarum in Urbe nec sperandi ratio erat. Quis enim esset tam ferreus , qui si etiam ad privata incommoda obduruisset , publicis non moveretur λ Sed

fugiamus a cogitatione hae , neque nos tradamus urbanis curis obruendo S , praesertim cum

tanti isthic fluctus sint, ut usque huc rejiciantur aca Marium , opinor, Massium Volateranum intelliis sit , eui libros inferipsit De Laudibus Philosophia . Idem noster hic quod Attico Cicero l. I 8.

143쪽

tur. Ego poli labores varios , viarumque cliscrimina , quae permulta mihi imminebant, tum pestilentiae labe suspectis fere omnibus ν1ocis, tum a militaribus rapinis , S licentia, qui absque stipendio dimissi omnium hona praedam suam ducebant, certe incredibili felicitate , ope praesentis Dei conservatus, post quartum & trigesimum diem , quo Roma discesseram , incolumis cum toto nostro comitatu veni Carpentoracte , honoratissimo quoque nobis obviam longissime prodeuntec nam populus expectabat ad portas , ibique

subitus meus adventus fuerat apparatu raptim faino , effusissimis omnium studiis excepti fuimus I cetera ad idem exemplum . Quia enim attinet narrare me nunc tibi, quasi me jactem , aut quaeram materiam gloriandi Quin & hoc praetermisissem opinor recte, nisi ad te hoc genus partem maximam pertineret . Fuerunt enim mihi renuntiata a pluribus mirifica testimonia, quae tu mihi absenti , cum iter hac faceres, dedisti, grata illa quidem vehementer & iucunda , sed similia reliquo-Tum tuorum. Itaque & egimus tibi, Sagimus , ct ut video , saepe acturi sumus gratias . Audi hoc quoque a cum Iaboraretur Carpena oracti suspicione pestis ; ita meo adventu omnis compressa est, ut nusquam quicquam existimetur esse salubrius . Verum hoc, ct siquid aliud , ad Deum optimum maximum referendum est , cuius sunt maxima illa qui-Hem & plurima adversus me beneficia , quae gratiam , quae cultum , quae absolutam undique , ct perfectam pietatem requirant: neque nos voluntate S studio desumus; sed adhuc non sumus voluntati pares . Diitrahit enim

144쪽

s,8 IACOBI SADOLETI

nos revocatque ab illis curis , cogitationibusque coelestibus , corporis & carnis imbecillitas , adversus cupiditatem parum firma , humana illa quidem , sed tamen mihi neutiquam concedenda, quam dabimus Operam, quoad fieri poterit, ut ejiciamus . Itaque quoties ad illa antiqua me refero ; ο robur , o constantiam : quamquam illis magis praesens aderat Deus ; nos meritis deficimus , ut vitium nostrum , non illius indulgentia debeat accusari . Sed haec hactenus . De te autem ipso , obsecro te optime virorum omnium , quid agis cedo , tibi ne unquam ego versor in animo , Iicet absens λ Atqui omnes Deos contestans affirmare tibi possum , nullum me puncium poene temporis sine te esse . Nunc illa tua singularis humanitas , admirabilisque prudentia, nunc sermones illi nostri dulcissimi in mea

mente loquuntur. Atque ego quidem tecum

assiduus sum : sed tu , quod mihi molestum est , sine me es : ignosco tamen . Arbitror enim premi te eis curis , quae optimum quem que hoc tempore conficiant , neci ne est ; Riniquitatem fortunae in te accuso, quae animis' praestantibus 9 ingenuis facultatem nullam dat navandae virtutis , & liberalitatis. Atque utinam id ne accideret hominum vitio; esset

fortunae injuria constantius ferenda . Nunc in eum locum dejecti sumus , ut ne sperare quidem liceat melius . Age autem , nihil ne tanisdem in nobis ipsis est Aude hospes contemnere opes, ct te quoque dignum sive Deo et sunt illa , sunt profecto divina bona , ad quae

isti ne cogitatione aspirant quidem , quorum Ipse abundas , de quibus memini agere me tecum , ut curam aliquando tempusque sume.

145쪽

res dIrigendorum in ordinem monumentorum tuorum , ne , si fortunae reliqua in praedas abeunt, hanc velut hostilem praedam , sibique maxime infestam mors dilapidaret. Collegam tuum Praesu Iem Sixtianum vehementer doleo , ab Urbe profectum esse: magnus ille vir , ct vera pietate praeditus ; nec commodi fui unquam , nec salutis duxit rationem, dum Deo S divinae rei satisfaceret , neque ego Video quid e fici possit hoc tempore : sed illius

est virtus S voluntas in coelum extollenda ;Deos illum fortunare cupio . Quid tibi scribam praetera λ quid λ illud videlicet ut te i rem , ne te msi capiat oblivio , desque ali quando aliquid ad me tuarum amoenissimarum litterarum ; quas quidem ego studiose expectabo . Addam hoc etiam , ut Ioanni Matthaeo Ladolescenti praestantissimo , quem ego amo unice , S a quo me sentio amari, multam verbis meis salutem dicas. Vale, S nos absentes , ut suesti , tuere. Carpentoracti Idibus Iunii H.D. XXIII. E a AN

146쪽

ANNO M. D. XXIV.

FIETRO BEMBo Λ M. IACOPO SADOLETO Veseovo di Carpen tras, ct Secretar Iodi Papa Clemente VII. a Roma. Stiod a Clemente VII. secersitus , Romam ἐπ-eoltimis pervenerit, gaudct.

esser giunta in Roma sana, ct salva, laquai cosa intendere m' ha fatio pigliar questa penna in mano per rallegrarmi con voi di dueco se , t una e che sate in Italia, on de io visenti partire mal volentieri: l altra h , che state in cotesta citia molto da voi amata . Ne solamente questo; ma olire accio che vi state congrande ri putation vostra chlamato da Papa Clemente, &richie sto at servirlo. Del qualfervitio mi confido havere a ved ervi pila con-l xento di quello, che Io v ho v edulo deli 'altra fervitii fatia da voi per lo ad die tro . Si a te ad unque ii molio ben tornato . Ιo gia di quinci v abbraccio con grande mi a contenteZZa inlino a tanto che io in Roma abbracciar vi pos- fa con maggiore a it che spero sa in brieve . In questo meZEo a voi mi racco mando sen Ea sine, & a Mons g. d Aquino , ct a M. Mario Boccabella . A' is . di Febrajo MD XXIV. di Pad Ova. EPΙ-c,3 Ex Epissolis Bembi Italicis tom. I. pag.

147쪽

IACOBus SADOLET Us ΗΙΡPOLYTO S.D. F Respondet gratias uenti de litteris pro eo feriptis Clementis nomine , mulque hominem

ad virtutera hortatur. ACcepi dulces S perelegantes litteras tuas, quae incredibili voluptate me affecerunt; tum significatione tuae benevolentiae erga me , qua nihil mihi optatius esse potest , tum quia cognovi ex illis, quam spem de te jamdudum habebam conceptam, eam eventu ipso coeptam comprobari. Video enim te, id quod max me laetor, in virum talem evadere , qualem ego futurum , tua optima indole fretus , omnibus pollicebar . Sed quod scribIs in eisdem literis , gratas tibi fuisse litteras ad cives tuos Maximi Pontificis nomine per me scripta 19 accipio equidem humanitatem istam tuam, ac deosculor: sed illius ossicii, ipsi Pontifici ominnis a te gratia debetur, cujus ego imperium fideliter executus sum. De me autem ipso, Hippolyte charissime ; sic tuo velim persuasum esse animo; cum huic vere optimo, Rpraestantissimo Principi ita me in perpetuum dicarim , ut quocunque ille suum iudicium deflectit, eodem studia mea omnia convertan tur , tum tibi peculiari quodam mei anim

judicio, plurimum me semper tri isse; quod

cD Quis iste silerit, omnino i ldoratu.

148쪽

s o a IACOBI SADOLETI

quidem potuisti tu olim animadvertere, quan quam puer admodum eras : ingenium enim tuum m ulto antecedebat aetatem ; nunc autem

liquido habere perspectum debes . Secutus autem sum in te amando cum familiae tuae me rita, ex quo tot clari , atque illustres viri prodiere ; tum vero , quod de te ipso ita speravi semper , itaque sensi ; te succrescente Majo-Tum tuorum eximiis , sutrimisque virtutibus, non minus illis ornamentorum , quam acceperis, ex virtute tua redditurum . Lucebat enim in ipsa indole pueritiae tuae imago quaedam domesticae nobilitatis , quae avorum tu Ollum representaret decora ; eam porro commendabat ingenium , non irrequietum , neque ardens ,. qualia fere aetas illa fert, sed pacatum moderatumque , ut in eo multum constantiae , ct gravitatis inesse appareret.

Q i id dicam de bonarum artium , ct litterarum studiis, in quibus assidue exercebare nec sine notabili quidem profectu ; ut jam tum facile constituere possemus , quid de te nobis promittere deberemus. His tot causis , cum ac- Cedat amor tuus erga me , quem multis saepe indiciis mihi perspectum, litterae nunc tuae apertius declararunt, quo me tandem putas ardore animi , aut quo studio benevolentiae in te incensum esse λ Nempe eo, quo homo gratus , atque idem non omnino imperite de ingeniis existimans erga tantae spei, ct tanti nominis adolescentem esse debet. Itaque, Sincredibili gaudio elatus sum ex eis honoribus , quos es amplissimos in tua Patria consecutus , S reliqua est expectatio, nec mea χ-1um , sed omnium , ut tanto consensu tuorum civium virtus tua omni genere laudis cumulate

149쪽

te respondeat. Faciam , opinor , non nece

sario: sed quia amantium est, eorum vicem semper esse solicitos, quos ament, praecipiam tibi quiddam, quod & meus amor me cogit,

ct aetas tua hortatur. Vocatus es ad eorum hominum consuetudinem ac convictum, qu1

ingeniis maxime acuti, moribω politici, Sccommunicabiles sunt, apud quos jus praecipue viget ,. ct civilis aequalitatis conservatio ;qui profecto vetus suum studium , Sc animorum benivolentiam , quam Majoribus tui praestiterunt , in te ipsum libentissime persequentur , si adnitare , inter eos non apparata

nec specie a Iiqua elationis , sed prudentia , Scconsilio esse princeps . Ad quam stabilem , ac Veram ct vitae , ct potentiae rationem , quae iaamore civium suorum solidum iacit fundam

mentum, ut te pares, ct quotidie meditere, non solum te hortor, verum etiam pro eis co gitationibus, quas de te capio , vehementerrogo. Ego, quod mei in te amoris diro orium est , meaeque constantis In omnes tuos vo Iuntatis , quicquid ex me est , quod tibi tuisque,

aut commodo alicui, aut ornamento esse pos- si ς omnem meam operam, gratiam , studium,

auctoritatem , industriam , omnia denique , stnaturae, & fortunae adjumenta, si qua modo adsunt nobis, quantula ea sunt, ita tibi iaomne tempus, S polliceor, S desero ; ut in omni cursu temporum tuorum , nihil magis praesto , nec paratius, mea fidelitate , ct benivo Ientia sis habiturus et ad quam fidem tibi praestandam , non solum ex viri boni ossicio , qualem me profecto cupio esse , sed huius etiam epistolae tanquam foedere quodam esse

150쪽

obstrictus volo. Tu fac valeas; & nos absentes diligas. Ex Urbe IIII. Kal. Septembris MD XXIIII.

A M. R AFFAEL HIERONIMI Nuntio appresso i 'Imperatore. De belli inter Caesarem ae Franessicum GaIIIae regem statu eum certiorem facit, proponitque ciementis Pontificis nomine rationes , quibus Caesarem ad pacem adducat : tonilem de Duhariae periculis multis agit. H Avendo nuova mente commissione da N. S. di rispondere alle vostre de Is . dei pa fato stritte in Valdo leto , preporro prima at

cune eo se necessarie , com e , che N. S. essendo

ruato Milano in potet det RE Christianissi

mo, passato di qua da monti , quasi ali' ini- proviso , insieme col riti rarsi deli' eser cito Cesareo, it che a quest ora have rete in teso , dolente delli tanti trava gli della povera Italia, ct pili generat mente di tuita Christianita , manda Monsi g. Datario ch) al Re Christianitas mo, &al Vicere pertentare, & vedere per quat via & modo si potesse traitare , Sc

cb3 Ioannem scilicet Matthaeum Gibertum Episto..uum Veronensem ac suum Datarium Clemens VII. Leis gutum ad Regem Christianissimum misit . Vid. Epistolas Pontificias ejusdem ο-dolota num. xcia. pag. I 28.

SEARCH

MENU NAVIGATION