Jacobi Sadoleti Epistolae Familiares in Tres Partes Distributae

발행: 1760년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

sano , quod propter gravitatem & justitia in magni nominis ubique est: quod ego sumine gaudeo ; gratulor que , dignum honorem tute tali viro virtuti esse habitum. Et quoniam ego eorum qui virtutum ornamentis praediti sunt, sum S natura ct voluntate amicissimus , peto a te , ut tu quoque me aspirantem tecum ad conjunctionem benivolentiae , ne aspernere , velisque mihi esse ad tuam amicitiam aditum ; sicut te laesurum spero , si modo , ut audio, pari humanitate & doctrina polles et Tulit autem casus & cursus temporum, ut' apud te primum esset facultas promerendi deme ; quod quidem iustissime ct rectit Iime facere possis : non enim aliter volo nec postulo ; sed ut causam meae Carpentoractens s Ecclesiae triginta fere annos in Aquensi Consilio agitatam, S nunc istuc translatam , pro justitia absolvi expedirique adjuves , oro te & deprecor: hoc enim est in quo maximum abs te expecto beneficium , cui debiturus sum gratiam sempiternam . Causa spolii est ; quod ius semper expeditum esse solet; & nunc tam diu dilatum finem aliquando habere debet, quod potissimum , tua auctoritate adjuvante, confido fore : adversar Ius homo omnium litigiosissi mus , qui exitum causae videre non vult: hac tu me cura & sollicitudine ut aliquando , jure praeeunte, liberes , humanitatem tuam omni studio obtestor ; quo ego liberius possim Roptimarum artium studiis vacare, quibus mirifice sum deditus , ct huic summo Pontifici deservire apud quem maximis occupationi-hus obstrictus sum . Tu , ut hujus tui meriti intelligas gratiam tibi a me relatam , ac mea in omnem Operam , studium , auctoritatem tibi

192쪽

a 6 IACOBI SADOLETI

ac tuis in hac Curia paratam esse cognoscas , essiciam , perpetuamque tibi fidem in amicitia S benivolentiam praestabo ; ut te nunquam me accepisse in clientelam poeniteat: sicut cum Spectabilitate tua nobilis vir Gregorius Pro vice mea latius loquetur, cui illa fidem habebit.

IA C. SADOLETU s P RRSIDENTI Idem Argumentum. V Irtus tua & prudentia , quam ego InteIligo esse eximiam , animum mihi dat ad Spectabilitatem tuam scribendi, ut & commendem causam Ecclesiae meae, quae ad vestrum judicium delata est , ct inveniam aditum ad praestantis S magni viri amicitiam ,

quam ego ceteris rebus anteferendam puto .

Nam cum hoc habeat virtus , ut ingenuos an iis mos ad se amandum alliciat , ego , qui si non virtute praeditus , virtutis tamen cultor sum, ita ad te amandum colendumque accessi , ut te quoque rogem atque obsecrem , ut me dignum tua benivolentia ducas . Quod ad causam meam pertinet , nihil a te peto , nisi iustitiam & integritatem , quam tu sponte tua omnibus praestiturus es : illud , oro te , concedas benivoIentiae & occupationibus meis , quae apud summum hunc Pontificem maximae sunt, ut celeritate expeditionis ab his aliquando solicitudinibus tua benignitate liberer; quod maximum abs te heneficium acce

193쪽

Bab Iturus. Causa Spolii est , res, ut ego arbitror, a parte nostra plena aequitatis . Sed est negocium cum homine omnium hominum litigiosissimo S versutissimo ; cujus injuriis ego S Ecesesia mea ne opprimamur , ad tuam quoque fidem S justitiam pertinet providere , atque ut post triginta fere litis , aut amplius annos , aliquando expediamur. Ego, quod pertinet ad me, ita tibi tuisque meam omnem operam, benivolentiam, fidemque in amicitia polliceor, ut nil sim gratius habiturus, quam occasionem mihi dari, meae voluntatis S benivolentiae tibi ostendoadae. Uale .

JΑC. SADOLET Us RELATORI. iueis Argumentum a

SPectabilis & Magnifice &c. Quod te de no

mine tuo non cognoscam , id vestri moris vestraeque consuetudinis est. S , Ietis enim velle Occulta nomina eorum , quibus in definiendis causis relatio ad Consilium mandata est ;quod vero intelligo te integritate , & doctrina , ct optima erga iustitiam voIuntate excellere ; in eo mihi vehementer gratulor, ad talem virum potissimum , me a m causam referendam esse delatum . Sed etsi aliquantum audacius induetus sum scribere ad te e Tillo amore , quem susceptum erga eximias virtutes tuas in animo non mediocrem gero δvolui has litteras testes tibi afferri meae erga te amantissimae voluntatis . Equidem , si pe te rem aliquid abs te , quod minus ex verita

te , minusque ex ossicio probi viri esset; re G a pre

194쪽

prehenderem ipse me , neque is essem , qui semper esse volui , aequi S recti S justi observantissimus, tu vero, cujus singularis integritas egregia opinione est , facile me posses &damnare & 'coarguere e sed absunt haec ab utroque nostrum . Ego vero peto S deprecor, ut post triginta fere litium annos , tua indu-nria, opera, auctoritate meae Ecclesiae causa aliquando definiatur . Faciunt autem meae plurimae occupationes , ct illud studium, quod ego optimis artibus & litteris assiduum do , ut abhorreat in me animus a litibus: nec ex omnibus beneficiis quae mihi multa a tui simi- Iibus venire possunt , ullum sit mihi expectatius harum curarum S molestiarum levamento: quod, quando in tua potestate stum est, obsecro te & deprecor per vinculum illud pietatis S justitiae , qno Deo omnipotenti omnes obstricti sumus, perque amicitiae fidem , quam ego mihi tecum & fidam S perpetuam esse opto , ut me S meam libertatem tranquillitatemque tibi habeas commendatam , aliquantumque Iahoris mea causa assumas , ut tuo singulari dono his solicitudinibus celeriter sim abstractus : atque hoc ita abs te peto, si tu me non indignum existimas , quem tuis praeclaris beneficiis ornatum , perpetuam tibi gratiam constituas debere . Illud quod &grati, & constantis , & non inertis hominis proprium est , ego tibi a mea parte defero ac

polliceor , nullum tempus unquam fore , quo aut memoria in me nominis tui aboleatur, aut gratiae tibi referendae voluntas et quam

promissionem his litteris expressam , fidelissimi pignoris S testimonii loco apud te perpe

195쪽

EPISTOLR FAMILIAREs. 24, EPISTOLA LII.

IACOBUs SADOLET Us CONSILIARIO. Idem Argumentum ,

SPectabilis & Magnifice Rc. Tua virtus murutorum mihi cognita testimonio facit, ut S amicitiam tuam summopere expetam, Sctui auxilii indigens , audacter ad te confugim in re quidem justissima S rectissima : non

enim aliud aut me petere aut te concedere honestum est . Habeo causam cum homine vim-nium litigiosissimo Domino de Muris super duobus dirutis oppidis S. Lamberti & Bastitide Besania, quibus mea Carpentora ciensis Ecclesia spoliata fuit, quae causa annis fere go. t Aque si consilio agitata , cum prope ad finem adducta esset, semper fugiente adversas io decisionem litis , ejus calliditate Sc versutiis , ad istud nobile Consilium translata est hanc ego peto aliquando post tam diuturnum sempus absolvi expedirique , prout iustitia exigit ; sed ad celeritatem expediendi requiro opem εἰ auctoritatem Spectabilitatis tuae, qua plurimum illam pollere intelligo , si modo non indignus sum, quem humanitate & benignitate tua in re honestissima esse adjutum velis . Mihi quidem abs te nullum majus beneficium dari potest , quam si ero his litigandi solicitudinibus te adiutore liberatus , a quibus

mea mens & natura longe abhorret: praeterea cum sim & litterarum optimis studis valde deditus , & maximis apud hunc summum Pontificem occupatiouibus obstrictus , amo ct de

G a sidero

196쪽

rso IACOBI SADOLET I

sidero his curis liberari: quod si tua clemen tia fuero assecutus , polliceor tibi, me to tum in tua potestate futurum , gratiamque tibi hujus meriti perpetuam habiturum. Equidem quantum in me est vel auctoritatis , vel gratiae in hac Curia , etsi id non multum est , tamen ita tibi promptum S paratum offero, ut nunquam sis in me nec fidem amicitiae, nec memoriam gratae & henivolae erga te voluntatis frustra desideraturus et sicut Sc.

SPectabilis & Magnifice , tamquam frater

hon. Peto a te, ut quo ego animo ad tuam amicitiam expetendam venio, eadem tu me

excipias voluntatu ; & quoniam casus tibi primum obtulit facultatem beneficii in me conferendi , tuam humanitatem simul & iustitiam mihi paratam esse velis . Habeo causam meae Ec Aesiae Carpentoractensis, quae ab hinc annis circiter o. duobus territoriis oppidorum diis Tutorum spoliata , agit ad recuperationem spolii: quae causa triginta fere annis plus minusve in Aquensi Consilio agitata , nuper ad istum gravissimum Senatum avocata est , adversarii mei calliditate & versutiis , qui omnium hominum maxime litigiosus , nullum iuris finem unquam videre vellet . Hujus ego causae celerem expeditionem postulo, precor que a Spectabilitate tua , per illam virtutem S iategritatem tuam, qua te summe valereia tel-

197쪽

intelligo, suscipias in fidem & patrocinium

tuum me ipsum, & meam sponsam Ecclesiam, qui ct optimarum artium studiis deditus , ct maximis apud summum Pontificem occupationibus impeditus nihil magis cupio, quam finem litigii, a quo mea natura longe abhorret : nec majus beneficium accipere possum , quam harum solicitudinum liberationem . Quantum ergo Spectabilitas tua , salvo ossicio S fide sua , mihi in hujus causae expeditione favere dignata fuerit, tantum ego tibi in perpetuum debiturus sum ; habiturusque gratiam tuae benignitati sempiternam et & quod ad me pertinebit, in eis rebus omnibus, quae tibi honori & commodo esse poterunt quicquid esse in me potest , In hac Curia aut auctoritatis aut gratiae , etsi illud non maximum est totum tamen tibi atque tuis futurum est paratum : in quo me memorem & gratum atque in suscepta amicitia fidelem semper es eΚ perturus.

Idem Argumentam.

SPectabilis & Μagnifice Sc. SI ea tua est huis

manitas , quam ego esse audio, mihi his Iitteris ad tuam amicitiam aspiranti facilem aditum praebebis ; praesertim cum omnia sim honesta S recta a te pertiturus et hoc enim Anaturae meae petere est , S tuae integritatis con Cedere . Nam causam quidem meae CarpentOractensis Ecclesiae triginta & amplius annos

198쪽

injuriis adversariorum oppressae , supem rec

perando spolio actitata est, ut pro iustitia Scueritate commendatam accipias , vix peten- . dum a tua Spectabilitate est : tu enim ex na-etura S integritate tua , justitiae & veritati non ex defuturus. Illud est, in quo velim adesse mihi humanitatem S benignitatem tuam ς si modo preces meae justam causam afferunt ob-xinendi , quod precamur ; ut litem tanto tempore dolis & calliditate adversarii ductam, aliquando tandem in isto sapientissimo Consilio , tua auctoritate mihi assistente , videam expeditam . Hoc est illud beneficium , quo a te cupio assici , quod mihi maximum futurum est; cum & natura a litigando abhorrens sim, S maximis apud hune summum Pontificem occupationibus impeditus . In hoc si tua benigna mens precibus meis annuerit, sumpse-xitque studium S curam justitiae meae expediendae , polliceor tibi, me a ternam pro tan-.to dono gratiam tibi habiturum I omnemque daturum Operam , ut te collocati in me beneficii nunquam poeniteat et quicquid certe valeo S pomum vel opera, vel gratia, Vel auctoritate in hae Curia, etsi ea in me nou magna sunt, quantacumque tamen sunt, tuis commodis ac honoribus sunt parata : in quo S fidem amicitiae, & studium amoris erga te semper in me cognosce S .

199쪽

ΕPISTOLIE FAMILIARES EPISTOLA LV.

IACOBUs SADOLETUS CONSILIA MOIdris Arguisentum ωEX meorum litteris certior factus sum , t in meae Ecclesiae causa, quae go. ferme annis calumnia & malitia adversarii extracta litibus est, singularem quamdam justitiam Rintegritatem ostendisse , operamque adhibui

se , ut ea aliquando secundum normam veritatis, ct iuris decidi posset , totiusque iudiatii expeditionem tua praecipue virtute adjuvante in procinctu paratam esse : quo nihil potuissem audire, nec accipere mihi gratius . Valde enim opto , cum & occupationibus maximis , ct studiis artium optimarum honesti λsmis districtus sim , liberari alia uando hae molestia , quae me, non commodo mei, sed ossicii , & pietatis , ae in Deum omnipotentem religionis causa , maxime solicitum tenet . Quod ut per benignitatem Sc auctoritatem tuam consequar , magnopere tuam Spe elabilitatem rogo atque oro . Ex omnibus

enim beneficiis quae mihi impendi possunt ,

hoc maximum habiturus sum, ae pro eis aeternam tibi obligationem & gratiam debiturus is Quod si acciderit, ut mea timi fides & operae alicubi utilis , aut honorifica esse possit a intelliges, te homini gratissimo, ct in susceptaehenivolentia constantissimo ct ossicio ct humanitate tua tribuisse . Ego ad. meos istos acto- Te S scribo , ut in rebus omnibus consilio S au- istitate tua nitantur 3 tu ut eis auram tu ε

200쪽

favoris In omni iusta & honesta re si non en Imaliter postulo ) impendas, meque in tua fide

receptum foveas, omni animi studio te deprecor . Uale III. Novembris M. D. XXV.

Idem Argumentum .REvere n. Sc. Nihil eram de te meritus ἰnec meum ossicium erga Reverendam Pa ternitatem tuam adhuc ullum constabat; cumeu singulari quadam humanitate praeditus me absentem , ct tibi incognitum in fidem & patrocinium tuum suscepisti , eamque auctori tatem & gravitatem, qua plurimum polles meis istic actoribus ad expeditionem causae meae benignissime obtulisti: quo ego praestanti tuo erga me beneficio ita sum obstrictus, ut no*d agendas quidem verbis gratias satis digne posse me intelligam vel merito tuo , vel vo-Iuntati meae satisfacere . Praeterquam enim quod in meae Ecclesiae causa, quae tot jam an nos iniquissime vexata , me hominem vehementerca Mirapieensis Episeopus erat hoe tempore Philip pus de Leria de quo Sammarthani t Episeopus sane gene vis euritudine aeque ilIustris , ae munifrentia , qui Eeeis Fam suam opulenti me ditavit argentea ει δεν ea suppeiastectiIi ; Iibeis Miciorum divinorum , fundationibus , auioque Episcoparum suum , ipsamque Abbatiam Grasis σμsetis decoravi e Merφο δ anno II 7.

SEARCH

MENU NAVIGATION