Jacobi Sadoleti Epistolae Familiares in Tres Partes Distributae

발행: 1760년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

hasim ipsam tantummodo , aut aliquod seor sum membrum niterentur demonstrare . Ne que ego hoc , quod ego omnia putem contundenda . Quid enim ia liceat in tam immensa Spiritus Sancti copia , cujus momento in universa permeans vis est Sed quod ut captus erit intelligentium , utiliora quaeque S praeclariora statuam non oportere postponi . Uerum de hoc meo judicio, tuum mi Giberti doctissime, futurum est judicium . Elegi autem Psalmum hunc , qui mihi maxime S meis fortunis aptus est, qui in his vitae mortalis fluctibus enavigandis obruerer plane , infirmo admodum & debili meae virtutis remigio, nisi ad misericordiam Dei tanquam ad portum meae spei ct salutis receptum haberem : ad quam quidem poscendam atque implorandam, hic proprie Psalmus ordine quinquagesimus videtur esse factus. Hanc vero ipsam lucubratiunculam , tibi potissimum & nomini tuo dedicavi multis quidem de causis, vel doctrina

tuae vel virtuti x, vel summi inter nos amoris . Nam cum nullum par duobux nobis in hac civitate amicitia est conjunctius , tum tua virtus

eiusmodi est, ut pene incredibili & inaudita

laude, neque maximarum multitudine occupationum de bonarum literarum studiis aliquod imminuat, nec propter literas quidquam patiatur negotiis esse detractum , fructus quin ipsos etiam doctrinae ac scientiae praeclaros Sexaberes ad res gerendas transferat. Adde quod vel caput est necessitudinis nostrae, quod eidem Pontifici Maximo ambo operam nava mus , cuius mens praecipue ad res sacras propensa est. Quῖ cura, labore, consilio, sapientia ad fulciendas Christianitatis ruinas a Dominis

182쪽

x36 IACOBI SADOLET I

mino Deo electus , tam admirabilem praestat integritatem ac diligentiam , ut in hoc uno illa longe emineus, ct ceteris multum praeclarae pontificia dignitas, virtute ipsius tamen ac religione valde inferior esse videatur: cui dum inservimus , satis nos beatos esse judicamus . Sed haec hactenus . Fu ut munusculum hoc iume grate accipias, inagnopere a te, mi Giber te jucundissime, peto . Vale.

DEI. ERAS MUS ROTERO DAMUS Jae. Sadoleto Epis. Carpentor, Romam. So do Icti in Psalmum L. commentorum mir sice laudat, quem in Germania excudere fecogitare narrat 3 eumque de studiis rebusque fuis certiore in facit. Commentarium tuum in Psalmum qui n-quagesimum nondum perlegi , sed tantum carptim degustavi; nec enim hactenus plus licuit per occupationes. Μox totum avi dissime devorabo . Primo statim gustu mpreme coepit amoe ac facilitas simplicitasque dictionis, cum summa pietate conjuncta . Nihil abs te praetermissum , quod ad eruendos explanandosque prophetae sensus pertinet , qui

Graecos etiam nonnumquam consulis , Interim

S Hebraeos. Si tales libellos. nobis subinde

183쪽

mittat Roma , confido futurum , ut plerique mortales aliquanto melius sentiant de vestra urbe, in qua perspiciant esse viros ; qui li-hros arcanos non eloquenter solum , verum

etiam sancte pieque tractare norint . Etenim qui isthic bonas literas profitentur, quanquam in suo genere studiorum excellunt, tamen in hunc usque diem ad rei Theologicae cognitiomem haud ita multum contulerunt. Gestio lihellum hic typographis excudendum committere , quo latius per orbem sparsus plures accendat ad studium pietatis : sed scrupulum injicit libello annexa excommunicatio, quam arbitror tamen nihil aliud sentire, quam ut isthi e Salvus a damno vindicetur . Alioqui quum officina Salvi non possit omnibus mundi regionibus suppeditare , videtur hoc non sine gravi studiorum jactura futurum , si liber magnam utilitatem allaturus , sit ab uno dumtaxat Romano typographo petendus , A r. hitror Carolum meum re feliciter gesta sese ad reditum accingere . Hic agitur misera cruentaque fabula , cujus utinam Dominus det se licem catastrophen . Nos subita tempestate deprehensi, Inter sacrum & saxum , ut aiunt, haeremus , non sine gravi discrimine . Utinam nunc liceret e Tybri bibere . Scurrae quidam Μonachi non desinunt in me libellis rabiosis

debacchari cab , quidam etiam anonymis . Dec 3 Quid de Erasmo sentiendum si , ae P.Canisii deuo iudieium , habes in notis ad Epistolas Ponti fieta a

Pag. 222. Nemo autem non fatebitur multa in Erasmi

scriptis irrepsisse partim impia , parvi in a vera fidei re

184쪽

De pensione Caesaris nulla ipes est , ni redeam in Brabantiam . Atqui hic ventus , neque nam i gare sinit , neque i anchoram figere . Bene valeat tua R. D. Ba fi leae, postridie Cal. Iulias,

PIETRO BEM BOAt Vescovo di Carpen tras . a Romo. Editurus suum opus de lingua Italica , petita Sadoleto , ut privilegium obtineat a sum. Font. quo cautum sit, ne illud in ditione Ecclesiastica ab ullo imprimatur .HO dato ordine, che t opera delia lingua volgare, che Io portat a N. S. in Uinegia si a impressa a questi di . At che lare bisognato tardare atquanto per la saltura delle carte

buOgula abhorrentia; ut merito eius opera Patres a Tridenatina Synodo delecti alia legi absolute vetuerint , alia da nec corrigantur, prohibenda existimarint . Hinc modeste. miceque reprehenditur idem Roterodamus a Sadoleto, cum alias , tum in Epist. data x IV. Cal. Octob.Μ.D.x T. In qua eum hortatur Sadoletus , ita suam scribendi rati nem instituat , ut in iis etiam quae possint optimo meri loque iure reprehendi , illiusmodi reprehensio non a st macho neque ab iraeundia prosecta e Te videatur : quod quidem si euiquam c inquit tibi profecto eonvenit . Id autem haud quaquam praestare videtur Erasmus in hae Epistola , dum eos qui in illum seripsere eontumeIiosia verbis appellat. Extat tom. T. EpistolaIum Bembi Italicarum P 3. 11. edit.veuet. n. II IN

185쪽

buo ne a cio . Priego hora voi , po iche lo Stam patore non ha voluto pigliar questo carico altra mente, che impetria te da N. S. unbrieve , che vieti it poteria imprimere a cla-scuno altro nelle terre di Sua Santita , Doriche a colui , che hora Ia stant pera : il cui no- me fia in questa lettera . Si a te contento dibastiare it Santissimo pih suo a nome mio : Scraccomandar mi nella huona pratia di Monsignor Datario Signor mio . State sano . A g. di Luglio MD xxv. di Uilla Nel Pado vano .

EPISTOLA XLVI.

IACOBUS SADOLETUS N. N. Respondet facuItatem conferendorum beneficiorum ad triennium, aliaque petenti .

M verendissime in Christo Pater & DomIne,

debita S reverenti benedictione praemi sa . Litterae, quas V. P. Reverendissima mihi misit super facultate conferendorum beneficiorum ad triennium impetranda , simul cum litteris Serenissimi Caesaris , ad SS. D. N. & ad me scriptis , a me quidem diligenter Summo Pontifici redditae fuerunt. Sed, cum ipse cuperet uti benignitate erga eam , de qua optime sentit semper & loquitur , non tamen potuit, propter expectativas, quarum illo ipso tempore expeditio erat in procinctu paulo post facienda , quae inde est facta et cum peterem ad reservata , libenter se facturum fuisse

186쪽

x o IACOBI SADOLETI

respondit, sed se impediri, ex eo , quod plures ex Hispanis Episcopi, ac Archipraesul imprimis Τoletanus , idem instantissime petierunt , seque a D. V. in simili gratia superatos

esse moleste ferrent ; quorum precibus resistere non posset si D. V. soli morem gerere veli et . Dixit tamen de reservatis , se majorem partem mihi collaturum , ut de eis gratificari hominibus bene de D. V. meritis possem . Ac

de hac quidem re nihil amplius exprimere potui : de causa vero & contentione Capituli Conchensis, cum ostendissem Sanctitati suae litteras, & D. V. illi plurimum commenda sem ;dixit, via justitiae ordinaria id ab illis fuisse impetratum e quod si commissio denuo ad Si

gnaturam referretur , se consulturum justitiae ct honori D. V. multaque benigne S honorifice de ea locutus est. Dixi Reverendo P. Cantori , ut curaret , solicitaretque negotium ἴme omni diligentia D. V. rebus non defuturum : quod quidem agam semper, nec me un εν quam illius singularium clarissimarumque virtutum , ct alias expertae erga me benivo Ientiae capiet oblivio ; tantum donet mihi Deus , ut quo animo quaque observantia erga eam sum , factis S rebus declarare possim . Praeteritis diebus rumor fuit D. V. pro oratore Caesaris huc adventurum , quod ego laetissimo animo

accipiebam : nihil enim mihi posset evenire iucundius , quam illam videre, & alloqui, &coram meam illi reverentiam benivolentiamque praestare ; sed is rumor nunc evanuit: quicquid sit, iter omne precor sit D. V. faustum S prosperum. Nos in aliquo metu pe stilentiae sumus , magna tamen adhibetur di-isgentia , nec principis benignitas ct liberalitas

187쪽

tas publicae curae deest . Summum Deum deprecor , ut D. V. Reverendissimam sal .amdiu incolumemque custodiat: ipsum vero Scsolitum erga me amorem conservet, enixe oro. Ex Urbe ultima Augusti M. D. XXV.

IACOBUS SADOLET Us Praesidenti &c.

Mundat quibusdam Iudicibus Gallicis , ut 'nem aliquando impononi litibus , ct co .fam quamdam suam judicent. ΕΤ si non dubito virtutem & integritatem

tuam ad expediendam tandem aliquando causam meae Ecclesiae Carpentoractensis , mihi pro tua praestanti humanitate affuturam, tamen cum post trigesimum ferme spolii atque injuriae ei Ecclesiae factae S litium agitatarum annum , hic qui proxime appropinquat annus magnam mihi spem praebeat, tua imprimis auctoritate S iustitia interveniente , exitus inveniendi earum molestiarum , qua adiu adversarii malitia sum perpessus , volui has ad Spectabilitatem tuam litteras scribere ;quibus & me resque meas ejus fidei commendarem , & meum erga illam animum declararem . Ego enim in eis rebus , quos ad te

pertinere arbitratus sum , id studii profecto

prae c. 3 Hae uti & x I. quae sequuntur litterae eiusdem a gumenti , extant tom. I. Miscellaneor. Bibl. Colles. Rom. FAS. I Q. & seqq.

188쪽

praebui , quod & tu ae eximiae virtutes , &mea insignis erga te benevolentia postulabat :suinque eodem animo paratus semper futurus, utinam ea mihi offeratur occasio ) quo melius etiam mentem meam , & desiderium inserviendi tibi possis cognoscere : quod donec

acciderit, ut interea meam optimam voluntatem grate accipias, magnopere a te peto.

Abs te vero id postulo , quod in praesentia

mihi concedere cum tua Iaude potes , ut tua auctoritate , benignitate , gratia , causa mea expediatur ; atque ita expediatur, ut id quod ego maxime volo , ius, ct aequum , ct veritas in suo honore retineatur . Hanc petitionem, si tu justam intelligis esse , da mihi

quaeso, meaeque observantiae , ct summae erga te benivolentiae , ut tua ope & patrocinio ab hoc onere liberer . Multa sunt officia , quae ego abs te tali viro expectare possum et es enim in eo honore & loco constitutus , ut plurimis in rebus egere possim tuo praesidio ;sed nullum certe majus beneficium, nullum mihi carius nec gratius potes exhibere , quam si sensero, te favente , S moderante judicium, sententiam primo quoque tempore in hac causa latam ; pro quo munere tibi sum perpetuam gratiam ct obligationem debiturus ,

nec unquam animo quieturus, donec aliquo insigni testimonio experiare meae erga te effectum benivolentiae ct amantissimae voluntatis . Romae III. Novembris Μ. D. XAU.

189쪽

EPISTOLT FAMILIARES . I aEPISTOLA XLVIII.

SPecta b. S Magn. tamquam frater honoranis de . Gratularer libenter dignitati tuae , quod ad praesidendum tanto isti Consilio fueris vocatus, nisi multo magis ipsi Consilio gratulandum esset, quod tanto Praeside fuerit exornatum . Sic enim intelligo; omnes illas virtutes, quae in magno Viro, S patrono jurisae justitiae requirendae sunt , in te ipso cum uia late existere , ingenium , aequitatem , pruindentiam , scientiam , quodque praeterea rarum inter homines est , ct ut ego judico maxime praeclarum , te ita excellere ac floreraeis artibus & litteris , quae S sunt & vocantur optimae , ut nullam laudem desiderari in te sinas . Quibus ego rebus & causis adductus, etsi opem tuam mihi S causae meae , quae istie agitatur , accedente semper veritate S justiistia , eram imploraturus ; tamen hoc libentius facto , quod video in te non solum auxilium

S patrocinium , sed aliquanto etiam magis benivolentiam ac amicitiam optimi, S prae nantissimi , ct omnibus rebus ornatissimi hominis mihi esse optandam : cujus imprimis adipiscendae causa , has denuo ad te litteras scribere sum inductus; cumque ego, simili

tecum voluntate, multum bonis litteris tribuam, S honoris , S studii ; arbitror eam causam , quae me ad te amandum maxime impulit , tibi quoque ad me diligendum alicujus

190쪽

x44 IACOBI SADOLETI

momenti futuram: non enim dubito, quIn, qua es doctrina , eadem sis humanitate a Scquo es animo omnium virtutum laudem consecutus , eodem animo sis eos , qui ad te colendum accedunt, ad tuam amicitiam & henivolentia in accepturus ; quod ut in me ipso facias , te vehementer rogo . Et quoniam tua

auctoritas in isto Consilio plurima est et pro veritate iustitiae & integritatis tuae , causam meae Ecclesiae quae xxx. ferme annis calumnia adversariorum protracta , ct nunc ad calculum pene redacta est , ut decidi & terminari ex juris ratione adjuves atque efficias , etiam atque etiam deprecor . Ego omnem amoris significationem , quem mihi exhibueris , ita sum grate S jucunde accepturus, ut in perpetuum , quam suscepero erga te obligationem, nulla unquam aetas sit dissolutura ; quicquid etiam in me erit studii, auctoritatis , Operae, id totum tibi& honoribus commodisque tuis, ac tuorum promptum sit paratumque futurum et in quo ct fidem meam firmam ese senties , ct amorem experiere . vale . Romae III. Novembris Μ. D. XX v.

tatem tuam florentem laude v4rtutis , atque doctrinae,praesidere in isto Consilio Tholo

ca) Vide eiusdem sadoleti Epistolam x xx m. ad N .se nxius Tholosani Praesidem datam x I. Cal. Novembria

SEARCH

MENU NAVIGATION