장음표시 사용
251쪽
y literarum deditum , ut in eo genere laudis S scientiae excelleres . Quod quidem ego maximum in homine , si cum virtute innocentiaque jungatur , ita Iuo ornamentum esse . NO enim si rarum est , idcirco desinit esse praeclarum . Quin ad splendorem & nobilitatem hujus do trinae qua expoIitur humanitas, quaeque una praecipue animos hominum ad veram dignitatem honestatemque instituit , addit quandam admirationem etiam raritas . Magnum est en in S prorsus admirabile, ita quaersa quopiam in hoc tempore sapientiam , ut ea non ad quaestum ullum , sed tantum ad bene beateque vivendi rationem reseratur . Equidem his tot tuis ornamentis laudibusque a ceptis , susceperam jam erga te non medio-Crem benevolentiam : cum accesserunt ostuladeinde tua erga me absentem , meosque praesentes, qui ca iam meam apud Senatum istum defendebant , plena gratissimae humanitatis.
ostendisti enim illis, te quod meae quiet.
& tranquillitati , quoad aequitas ferret , c peres esse consultum in tota ratione iuris administrandi, quod tu pro tua singulari justitia potissimum observaturus esses , habiturum libenter rationem mei di ut, eum primum re cte fieri posset, de re transigeretur, atque ego curis illis S molestiis omni bus liberarer . Quam voluntatem erga me tuam usque adeo memini tum mihi accidisse gratam , ut nullam tantum onus gratiae esset, cujus non me tibi debitorem putarem . Nihil non est, quod me magis alliciat, vel rapiat potius ad amandum, quam amoris erga me significatio . Quae cum in te noni mediocris apparuisset, multaque esse at praeterea , quae eoo in te non pro b
252쪽
rem solum , verum etiam admirarer : mem In tum me ita constituere , tanti viri amicitiae nil mihi esse debere optatius . Itaque & statim tibi de hae mea voluntate literas misi, Manultis mandavi , ut coram eam tibi exponerent . Secuta sunt tempora , quibus tu , Regis tui de tua praestanti virtute , iudicio , ad graviores res obeundas Tholosa evocatus , ego i a illis Italiae fluetibus versatus , ambo gravibus curis negotiisque districti , a scribendoecessavimus. Nunc autem, cum Dei immorta lis incredibili beneficio, cui meam salutem
cognovi fuisse curae , ego in portum ex alto, tandem pervectus sim: habeamque constitutum, quod reliquum vitae est totum in eo munere fungendo ponere, quod a me eidem Deo maxime debetur : putavi convenire benevolentiae in. te meae , te de adventu nostro, omnique statu facere certiorem : ut scires , me repudiatis pristinis tibis vitae actionibus c quae ,
etsi a me non mediocri dignitate tractabantur , ad illa tamen iam aspiranti , quae divina immortaliaque sunt, impedimento magis erant, quam adjumento revolutum totum esse in eam Iiteras, ct ad ea honestissimarum artium studia , per quae nosmetipsos noscendi , ct ad Deum ipsum propius accedendi, ampla nobim facultas parata sit. Quam facillime consequemur, si cum studio verae sapientiae cultum pu-- sanctaeque religionis in unum quasi complexum copulabimus . Quod sumus Deo adiuvante studiose effecturi . Et quoniam te quoque eadem voluntate ad haec praeclara studia propensum esse intel ligo : audebo te hortari, non tam ambitione , quam benevo Ientia ad
253쪽
publicas res administrandas , impertias huic etiam curae aliquid temporis : quo ct tructus uberiores vitae beatae percipias , ct fias ad illa gerenda atque tractanda , si fieri potest, etiam instrueliori. Ego quam semel erga te singularem suscepi benevolentiam, eam perpetuo Sccum fide conservabo . Τu si me vicissim , ut spero , S ut instituisti facere , dilexeris , mihique aliquid aliquando literarum miseris,
dabo operam profecto, ut te ne unquam nec iudicii de me tui , nec nostrae institutae nece situdinis poeniteat. Uale . Carpentoracti ΚΞ.Cal. Novembris, Μ.D. XXVII.
JAC. SADOLETUS EPIsC. CARPENTO RACT. Petro Bembo S. P. D. Pataviuisis Gufar affert, quod tarediti destiterint inter fe- se litteras mi tare . Gratias agit de of ciis Bino praestitis , cujus laudes celebratis Demum de statu suo eum certiorem facit .
DIU est, quod destitimus internos missi .
tare literas: neque enim inveteratae amicitiae tanta conjunctio, talem operam ullam , aut oblectamentum requirebat . Alia porro non fuerunt, de quibus esset opus alterum nonrum ab altero certiorem fieri . Sed cum tinin octo atque in literis assiduus esses, ego maximis Romae curis S soluitudinibus impedirer , in longe dispari conditione vitae , parvtamen benevolentia later nos juacti sempe a
254쪽
fuimus . Nunc autem , postquam Dei immortalis admirabili beneficio ex illis turbulentis fluetibus me evolutum , & ad portum ociumque traduehum, ea excepit vita, quam maxime semper appetiveram: non existimavi nostra necessitudine, aut ipso tempore alienum esse , aliquid ad te literarum dare: praesertim cum tu mihi Idoneam ad scribenduna occasionem praebuisses . Cognovi enim ex Bini nostri, literis, quas ille ad me Venetiis misit, vigere apud te benevolentiam mei absentis, Scmemoriam amicitiae nostrae cum fide conservari: cum is se ad. te visendum accessisse , aliquotque horas consumpsisse tecum sermonibus suavissimis confirmet et eaque de te praedicet ,
quae S tuis plurimis maximisque virtutibus, ct meo perpetuo de te iudicio consentanea sunt. Ac mihi quidem quod intelligo me amari abste , non tam novum nunc qui ctem , quam
semper gratum atque optatum accidit. Quod vero erga Binum ipsum egregia humanitate usus es ; eique & opem , ct studium , ct autoritatem tuam detulisti, quodque hoe etiam prolixius causa mea fecisti; de eo habeo tibi
magnam gratiam . Certὲ enim is & diligitur a me, S per se dignus ipse est , quem tu quoque diligas : est enim, summa modestia , de
summa probitate praeditus': doctus praeterea , ct elegans , ct cum laude versatus in utroque genere scribendi . Sed hoc tu facile pro tuo. singolari ingenio perspicere per te potes . De me autem ipso si cupis nosse qui noster status sit : ego Carpentorachi habito , quo veni ante olem v. Nonas Majas, id tandem assecutus , quod & meae quietis causa tanto ante optave
255쪽
ram , & Deo immortali jam diu debueram . Locus ipse ab omni terrore S tumultu liber: hominum secunda in nos voluntas : ocii j a in non spes , neque desiderium , sed certa , ct haud dubia possesso . Denique omnia ejusmodi , ut plane me in limine positum beatae vitae fuerim arbitraturus, nisi ad mea privata incommoda Reipublicae calamitas quoque tanta accessisset. Nam quod ego fortunis omnibus spoliatus , tanqua in naufragio facto , nudus ad littus evaserim e non tam grave mihi quidem est, jam usu S ratione edocto , ferenda esse fortiter vulnera fortunae etsi quod fuit gravissimum , libri quoque mei eandem calamitatem subierunt ) quam audire urbem Omnium nobili stimam, domicilium Imperti ac dignitatis, sedem & patriam omnium nostrum , ita captam ac direptam et clades , caedes, stra gestot, tamque inauditas , ab hoste immani
S impio fuisse factas . In quibus & Pontificis Naximi, quem ego incredibiliter amo, indigni
casus , & multorum praeterea charissimorum atque amicissimorum hominum mortes & exilia , me vehementer perturbant. In quo angore animi etsi ea requiro ex studiis doctrinae doloris solatia, quae mihi adjumento stlevat Ioni esse possint: tamen haud ita multum usque adhuc profectum est . Omnem ensm medicinam vincit dolor: nec sic possum studere constantiae , ut obliviscar humanitatis . Sed e Deus viderit: cui me totum addixi. Egos ab his difficultatibus quae me pi rima praemunt, ct ab omni parte circumsistunt, respirare aliquando coepero : efficiam prosecto , ut a Ii quis studiorum meorum & ocii fructus appareat: ia quo praeclaram tuam voluntatemoni
256쪽
imitabor : ingenium S facultatem non an quar . De omnibus autem scito tuam judicationem fore. Uale, & nos dilige. 'Navagerio tuo, & M. Antonio Michaeli nostro , Nigro , duobus Teupulis , caeteri λque amicis c sunt enim utrique nostrum fermh. communes) plurimam verbis meis salutem dic. Carpent. III. Non. Novem. H. D. XXvII. i
Iae. Sadoleto S. P.D. carpent. Hui litteris o ciose respondet. CUM Venetias ad Binum tuum scripsi iasem VJ, ut si quid haberet abs te literarum , me certiorem faceret de omni statis tuo, expectaremque iam aliquid ab illo, Sequidem avide: perdiu enim erat, cum nilii Iomnino de te ad nos perferebatur: ecce mihi ab illo, tuas ad me ipsum literas , quas prΟ-.pe sum deosculatus, ita mihi opportunae visae sunt c 3 Extat Epistolarum Bembi familiarium lib. III
epist .a a b Seripserat Bembus ad Binum Patavio venetias prid. Cal. Decembris c Epist. Italiear. tom. 3 Q quibus iuiitteris haee habet . ,, Carissimo & doleissimo m stato,b alto 'neontro intendere dei ben essere di Mons. SADo- ,, LETo nostro , & ringratio grandemente voi che mea, ne avete dato avulso . . . . Se fia eoia a leuna di nuo
257쪽
sunt. Nam jucundae tuae, mihi quidem semper . sunt literae , eoque nunc magis , quo , ut scri- his, rarius id uterque nostrum jam facit: ut videamur literas scribere prope intermisisse . Sed cum tu esses Romae in maximarum rerum occupationibus , ipse vero interpellandum esse te meis literis non putarem , ego S tu silentio usi sumus diuturniore fortasse, quam par erat: sed id temporibus tribuendum fuit . Nunc vero cum & tu ocio abundes : quod tamen ocium non tu quidem plus optasti , ut tibi contingeret, quam ego: ct ipse me huc contulerim , ut mihi liceret meo iam arbitratu vivere, erit nostrae benevolentiae, ab adole fcentia quidem mea , a tua vero etiam pueritia constitutae OfJ , ab utroque autem cultae semper diligentissime , id curare atque essicere , ut si minus commode ego ad te, tuque ad me venire , propter locorum longinquitatem possumus, desiderium oculorum , atque aurium utriusque nostrum, literis dandis, consiliisque communicandis leniatur . Quod quoniam tu iam facis, non committam , ut quod
recte ab utroque nostrum requiritur , a me uno Praetermittatur. Sed venio ad tuas literas.
Quod mihi gratias agis propterea quia Binum tuum, S libenter viderim , & ei liberaliter sim pollicitus , video te humanitate tua uti, qui mihi laudi eam rem vertis , qua a me negligi sine magna culpa non poterat. Aa
ca Ab anno nimirum M. D. III. quo ambo Ferrariae Nieolai Leoneeeni Philosophi praestantissimi Auditores fuerant . Vide notas ad Sadoleti vitam pag. Ii I. R
Epist. i I. huius voluminis qnae est Bembi ad Sadoletam
258쪽
An ego tuum hominem , elapsum ex avarissimorum , ct crudelissimorum hostium manibus , fortunis omnibus spoliatum , probum ipsum juvenem ad me venientem non amanter exciperem λ non etiam meis opibus tuerer Utinam apud me esse volui siet: non plus ei defuissem , quam Colae meo. Idque tu velim ei scribas , mihi eum rem gratissimam faeiu-rum , si meum ad convichum se contulerit, meisque rebus omnibus sic usus fuerit , ut suis . Quanquam nunc quidem mihi etiam gratior tuo testimonio est futurus, qui mihi illum utroque in genere scribendi laudas . Sed de Bino hactenus . De tuae vitae ratione quae scribis , deque oppido isto a bellis omnibus vacuo, ea mihi valde grata sunt, speroque tecum tuo pacato animo , optimisque artibus dedito , tum loci securitate perfruentem , praeterita multorum an Orum tempora aliorum traducta arbitrio , brevi S legendo, Sscribendo lare iturum, quaeque jam instituta habes scripta, commentationesque eas, vel cum foenore absoluturum : Hortensiumque in
primis tuum ca) ; qui mihi liber quantopere
probaretur , ipse ex me cognoscere potuistitum cum Romae postremo essem . Eum valde cupio confectum , ct perpolitum habere: idemque cupiunt multi, quos incensos audio priorum ejus libri partium lectione , ad reliqua
cognoscenda magnopere flagrare. Nam quod ostendis, vehementer perturba toem esse te, at que angi, cum tuis ipsius incommodis , quae plurima, atque gravissima es perpessus , tu in
259쪽
multo maxime Reipublicae Romanae calamitate, multorumque amicorum tuorum interitu : neque posse adhuc quidem istum tibi dolorem exhauriri ullis doctrinae praeceptis , quae abs te adhibeantur ad levationem , Se consolationem : haud tu in eo multo duriore es conditione , quam nos sumus : amisi enim ipse quoque multa et atque in communi Reipublicae naufragio eam jaeturam feci, quam mihi mediusfidius repensum iri nunquam puto : idque cum doleo , tum nullum fore tempus existimo , quo mihi finem faciam ;multorum mihi charissimorum acerbissimos casus , ct pulcherrimam , atque sanctissimam omnium nostrum , vel potius omnium hominum altricem Urbem , atque patriam eiu gendi : cujus solitudinem , vastitatem , interitum, quis tam ferus est, tamque ferreus, qui non defleat λ Sed sunt omnino ejusmodi, vel luctus, vel moeroris sua quotidie tem-Pora et quae oum ei cogitationi dedi neque Unam possum, quemadmodum neque tu potes aliter facere θ me tamen a legendo, vel scri-hendo non multum abducunt . Quin etiam, credas mihi velim , in eo plus nunc quidem
aliquanto sum , quam an ea , propterea, quod Z In re animus Occupatior, minus a dolore conficitur . Itaque a quibus antea voluptatem
tantummodo capere solebam , studiis, literitque nostris, ab iis nunc etiam fructum capio maximum , doloris videlicet mei per Iugium , ct avocationem . Quare etsi tu is es, qui S propter prudentiam tuam , consiliis non egeas: ct propter doctrinam , ct
phiIosophiae studia , aliis praecipere omnibus racile possis, tamen vide, an ea tibi quoque
260쪽
res aliquid opis afferat , ut cum te in literas abdideris, ad scribendumque tra n stuleris , dupliciter tibi prodesse tuum studiu m senti s ,& quia te a lamentationibus , atque angore animi avocet, & quod ea commentere, quibus pulcherrime nomen aeternitati commendetur , Sillustretur tuum . Sed de iis etiam hactenus . Quod scribis, si qui fructus ocii tui extabunt , de iis omnibus meum judicium
fore : amo equidem amorem tuum , neque
quicquam mihi accidere poterit gratius, quam te mihi lucubrationes tuas mittere , non tam quidem ut earum Iudex sim c quid enim tu iudicio cujusquam utare λ J quam ut ea voluptate quam celerrime perfruar, legendi tua . Ego autem ad te mittere eum librum cogita-ham , quem de Urbini Ducibus conscripseram , in quo ut tuas agis partes c nosti enim morem Dialogorum ) ut eum legeres , ct siqua tibi non probarentur , vel emendares , corrigeresque ipse , vel mihi scriberes iudicium tuum . Sed qui fieri possit in tanta Galliae perturbatione, tam suspectis itineribuet , cum omnia multis in Iocis excutiuntur , tuto ut liber ad te perferatur, plane non video. Sed si erit opportunitas , mittetur cad. Nau geri uacis3 Misisse dei neeps hune librum SadoIeto Bembum
eum aliis litteris , quas tamen minime habemus , eouis stat tum ex Sad leti ad eas responsione Ti. Cal. Augi Ri M. D. N T. tum ex alia Bembi ad eumdem Sadoletum Epistola , data quartodecimo Calend. Februar. M. D. xxx r. Quare Sadoletus Postquam eumdem librum praeelariai udibus extulit in iis litteris, ait se adnotasse nonnuIIa , herculs m Vis ut iidem Bembo faceret diligentiae suae a
