Jacobi Sadoleti Epistolae Familiares in Tres Partes Distributae

발행: 1760년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ΕpIsTOLE FAMILIARES. 43 EPISTOLA XIV. OG

IACOBUS SADOLETUSC' istophoro Longotio S. Laetatur Longotio de ejus propediem ad urbe is adventu. Gaudet de amicitiis sibi ejus caussa comparatis . Ad Pontificem ut scribat hor

tatur a

D Ederam diu ante ad te litteras , cum te

aut constitisse iam Venetiis , aut non procul inde abesse existimarem e quas spero tibi nunc denique fuisse redditas . Longior autem itineris tui mora intercessit , quam putavissemus . Nam ea nostra fuerat expectatio, tecum Venetias pervenisses, hominumque ibidem ingenia moresque cognosses , celeriter ad urbem esse rediturum , cum praesertam Omni depulso periculo, placatis animis eorum , qui tibi fuerant infensiores , absens virtutis causa dignissimus esses ea civitate iudicatus , quae una propter virtutem omnibus semper gentibus praestitisset. Sed etsi nobis desiderio fuisti, tamen haec tua diuturnior commoratio mihi non ingrata accidit, quando te auctore S interprete nactus sum doctissimorum & claiarissimorum virorum amicitias . Quorum ego mehercule benevolentiam omnibus fortunis antepono. Itaque litteris tuis ad me Lugduno

datis , plenissimis illis quidem amoris atque ossicii , dupliciter laetatus sum , quod & te salvum nobis atque incolumem tot laboribus

92쪽

46 IACOBI SADOLETI

exhaustis , tot periculis , propediem affore nunciabant, ct illud significabant tres praeclarissimos viros, vel potius tria lumina doctrinae ac sapientiae, mihi tuis testimoniis amiciora esse facta , quorum equidem unius Budaei litteras accepi una cum tuis scriptas huis manissime, reliquorum nondum ad me allatae erant . Eis ego omnibus responsurus sum , Scquidem sedulo , neque propter vim verbi ejus , quo tu in scribendo usus es, quasi fuero dignatus iniquis a sed quod nihil alienius

hora hie logenuo esse existimo, quam non Conis tendere in omni ossicio omnique significatione Benevolentiae e se superiorem . Sane talium virorum litteris scriptis nullas rescribere , cujus tandem esset superbiae λ Qui cum suis summis excellentibus ingeniis illam doctissimae antiquitatis gloriam in nostrum aevum aetulerint, sunt quoque omnium opinion e ac judicio non inferiorem sua virtute laudem consecuti . Habes itaque statim ad Budaeum perscriptas . Ad ceteros pendeo animi Milo pacto me geram, ne forte me illi suas accepisse , quas non accepi arbitrentur, Zccusentque tarditate ui in rescribendo meam , meumque ossicium S mea fides reprehendatur . Cui

tu meae sollicitudini ut subvenias peto ; .subvenies autem , si illos quam primum certiores feceris , eorum litterarum adhuc in expectatione esse, aut ego prior si tibi videbitor scii bam , hoc fundamento nixus, quod te teste cognoverim, qua sint erga me voluntate ; id mihi esse gratissimum . Verum nihil horum, prius quam tuas accepero , quibus me de re

tota quid sentias admonebis. Sed in his ad

me Budaei ; ille enim luculento testimonio

93쪽

confirmat , quod me amare coeperit tua praedicatione esse factum , & commemorationem eorum in te ossiciorum, quae sane comm

moratio tuae pristinae eximiae probitatis index est . Nam ego ea in te usurpavi ossicia , quae praetermitti sine scelere , Se sine summa in humanitatis nota non potuerunt, tu in eis quae mihi honori censuisti fore ita es versatus , ut

quod facile appareret nudium amoris,

oratio vero lua honorifica de me, effusae cujus dam bonitatis fuerit. Quod si liceret in vera& constanti amicitia subducere rationes , diis cerem quantum tibi hoc nomine deberem: sed omnia ad ossicium referenda sunt, quod unum bonis semper est propositum , cujus unius conscientia contenti sumus . Quamobrem ne illud quidem verendum tibi est , ut ad me parum latine aut ineleganter scribas, es tu omnino quidem latinissimus: sed aliud etiam est familiariter , aliud accurate & prope anxie scribere, quod genus scribendi morosius a nostris familiaribus epistolis rejiciendum est . Quod me consulis nain tibi ad Pontificem scribendum esse censeam , ego vero censeo ; quo autem modo: quocumque tibi libeat: in quam enim cunque partem te dederis , litterae illi erunt silentio gratiores se Is porro, ut ad hene tuis similibus faciendum promptus est, ita bonorum de se memoria testimonioque laetatur ;nec vero ullum scribendi c peris argumentum, quin ad unam aliquam ex ejus praestantissimis virtutibus aptum S accomodatu in sit. Si familiariter & domestice scripseris, ad illius

summam humanitatem : si cum honore S graviter,ad eminentissimam e gnitatem respectum habuisse videbere et utro autem ille magis

94쪽

8 JACOBI SADOLETI

gaudeat, dissicile dictu est . Hoc quIdem haud

utique dubium , litteras illi tuas cujusmodicumque futuras gratissimas . Ego quas tuas ad amicos mihi misisti, ad Laelium Maximum ambas curavi perferendas , eique jussi nunciari suas ut continuo redderet Mariano . Camillum Porcium tua salute impertivi , qui te ab se amari mirifice confirmat, multa misque tibi renunciat salutem . Ubaldinus aberat Florentiae , matris primo morbo evocatus , dein funere retentus , quoad rem suam explicet familiarem , dies aliquot absumpturus est. Nos levi aegritudine aliquandiu tentati, damus Operam ut valeamus , tibique Idem faciendum ducimus . Bembo nostro & Nicolao Theu pulo quem cognosces, hominem ut opinor tua benevolentia dignissimum , plurimam meis verbis salutem dicito . Vale ex urbe v11. Idus Decembris.

95쪽

Gulielmo Budato S. cU . Budaei litteris, quibus se ejus amicitiae cupi dum ostenderat , inciose rupondet, TU vero ad me scribens recte atque prseolare , vim maximam virtutis a paucis possessam omnibus amabilem esse a firmasti. Sed si tu unius viri narratione ac sermonibus iaaliquam bonam de me discessisti opinionem, animumque tuum ad benevolentiam mei absentis applicuisti, quid nunc aut facere me, aut jam antea fecisse existimas , cum non solum rumore nuncio, sed clarissimis monumentis ingenii tui adductus , ad te amandum ac-

ca Extat tom. a. operum edit.Veronen. pag. I IS. O, Florebat ea tempestate Parisiis Budaeus eum omni litterarum scientia , tum praesertim eximia Graecae linguae atque antiquitatis cognitione , ut edita ab eo opersttestantur . Si multates exercuit cum Erasmo , cuius per- 'multae extant ad eum litterae ac vicissim Budaei ad Era anum inter ipsius Erasmi Epistolas & praeeipue Iib.III. edit. Londinen. an. I 6 2. Has inter legitur Christ. Lovgolii Epistola ad Iaeobum Lueam Decanum Aurelianeu sem, qua Erasmus & Budaeus invicem comparantur . Quirifimo a Guthberto Tonstallo idem Budaeus, Hermolao, Politiano, Vallae aliisque praeelarissimis viris praesertur ἰλ Erasmus ipse lieet eum eum Badio contulisset, tameα ac Germanis omnibus praetulit , & δε τῶν γραφειν 'ε lmitra Primas eidem tribuit. Eius quoque laudes celebrat Ioauin

96쪽

so IACOBI SADOLETI

cesserim Habeo enim si forte nescIs penes me tui imaginem , quam saepe lectione contemplatus sum , omnibus artis atque ingenii coloribus absolutam ; vel ipsum te potius .

Etenim si vere dicere solitus erat Socrates, neminem se videre , nisi quem audiret loquentem , quod hominis formam vultus , mentem oratio indicat: profecto mens tua est, hoc

est , ipse tu qui loqueris S spiras in eis libris,

quos antiquae eruditionis refertissimos doeio-Tum commodo evulgasti . Quamobrem quod te ais moleste ferte , quod me de facie non noveris : ego vero in eo te superior sum , cui etsi gratissimum esset praesentem te intueri Scalloqui , teneo tamen simulachruin praestantius , idque immortale Budaei iam mei. Quod nomen , ut hominis omnium doctissimi, libens antea recolebam: nunc etiam ut amici simi, nunquam ex ore meo , ct animo elabi patiar . Cui tu amicitiae pro tua singulari humanitate aditum patefecisti, litteris ultro ad me scriptis, quae mihi munus omnium opta- tissimum , animum tuum benevolentiamque

deferrent. Pro quo habeo quidem Longotio nostro gratiam , qui mihi tantum boni conciliarit. Sed cingenue enim fatebor ) ipse quo-' que amore efferri visus est , cum ea tibi de me nunciavit , quae sunt ipsius praedicatione , quam meo merito majora . Ego enim in illum quae ossicia contuli, ea praetermitti sine scelere, & sne turpi inhumanitatis nota non potuerunt; quae etsi fuissent maxima, quid non erat cum innocentiae ipsius , tum excellenti iaeo & praesenti & speratae virtuti debitum p Peregrinitas porro ad eam rem valuit, ut quo

magis ipsa nuda per sese, Sc praesidio orba

erat s

97쪽

erat , hoc magis studiis nothris confoveretur . Quanquam in hoc ipso ossicio communis quaedam do elissimorum hujus urbis S praestantissimorum hominum extitit conspiratio , ut mea partes nullae praecipuae fuerint , nisi forte voluntatis : quae si in beneficii partem numeranda est, volo ego & volui ornatissimum esse Lon. golium, quem tu dum perurbane S comiter demigrasse a vobis animo, ct in hanc urbem studia sua contulisse narras, praeripere nobis postulas quaerelam justam . A vobis enim ad nos literati quandoque viri, a nobis vero isthuc liter te ipsae transfugiunt: cui quidem perfugio in primis tu causam affers . Sed haec hactenus .

Ego mi Budeae, quod mei praesentis ossicii est ,

vellem agere posse tibi meritas gratias . Tale enim mihi testimonium praebes in literis tuis, S amoris erga me tui ct iudicii, ut vehementer me tibi omni ratione intelligam obstrictum . Sed nullae mihi, neque literae, neque verba satisfaciunt; ago tamen, quas possum maximas et tu qua es prudentia , in hac mei ingenii imbecillitate agnoscito meriti tui magnitudinem . Quippe cum me etiam ipsa illa humanitate superaris , quam in me tantopere commendas ,

qui mihi tam dulces, tamque elegantes I iteras miseris, ut cum diu antea ex monumentis tuis habuerim apud me tuae praestantis doctrinae e figiem , nunc etiam habeam humanitatis . Sed ego hominem me esse non putabo , si tibi concedam , ut ullis ossiciis aut amore me vincas . Ac vellem tantas meas opes esse, ut eas tibi deferendo aliquid deferre expetendum viderer: sed quando illae tenues atque exiguae sunt, cuin has quidem ipsas malo tuas esse quam

meas, tum quod possum praestare , quoquo

98쪽

sη . . IACOBI SADOLET 1

uno v Ir I boni contenti esse solent, id tibi a me S polliceor & defero , summam cum in amicitia nostra fidem, tum in conjunctione benevolentiam . Vale ex Urbe VII. Idus De

cembris . ANNO M. D. xx.

IACOB Us SADOLET Us Christophoro Longotio S. Suod litteras ab eo non acceperit, doIet. Prodvero Petri Eembi contubernalis sit factus , aetatur. Demum propensa summum Pontificem in eum esse voluntate, Animat.1 Antum litteras tuas acceperam Veneti Isdatas , cum has ad te exaravi tertio loco . Nam binas ante scripseram , unas te prO. Vocans , S de iis quae post tuum discessum acciderant certiorem te faciens , alteras ad illas Lugdunenses tuas, quarum exempla tibi misi, Posteaquam non mediocri mea cum molestia ad te non fuerant allatae, sed & ad Budaeum suas , eodem item exemplo ; quaeso accipe in bonam partem , neve tabellariorum negligenetiam meae culpae adscribito . Laelius onus re- Ceperat, curaturum se ut re die redderentur. Quae de Bembi nostri humanitate erga te Seliberalitate scribis , mihi nova non sunt. Est enim ille vir omnibus numeris absolutus , prin-

99쪽

princeps optimarum artium , cui te contubernalem iactum , ct mehercule Letor , ct sub in video vobis tantam suavitatem congressus sermonumque vestrorum . Pontifex te ad urbem expectabat, ex meque de reditu tuo percontatus est : incidit enim saepe , ut de te habeatur mentio perhonorifica ; ct plena amicae voluntatis ; quare ad eumdem scribas plane consulo . Orationem tuam si huc miseris, legetur ea& a me & ab ipso lamna o Principe perlibenter . Ego ex plurimis occupationibus quibus hoc tempore urgeor; hoc tempus eripui respondendi tibi , idque raptim Tu ignosce alitteris perperam scriptis , meque amabis , Ristis omnibus salutem a me dices . Eae Urbo

IV. Nonas Ianuar.

IACOB Us SADOLETUS Christophoro Longotio S Hortatur eum ut instruendae in humanioribur Iitteris Florentina juventutis munus su

Dipiat. ΜI Longoli salve . Primum putavi scribi a

me tibi oportere, si quid esset , quod interesse tua arbitrarer , deinde quid ipse sentirem adjungendum esse . Scis Florentia quanista sit civitas , ut celebritate frequentissima ;ingeniis nobilissima. Quod ergo in ea urbe C t . men S

c 3 Extat tom. a. operum veronae P g. I

100쪽

mens est, ct consilium totius civitatis, Incredibile est , quam te unum ad illam praeclaram juventutem optimis artibus publico munere instruendam appetat, in quo non judicio hercule illi falluntur: sed de tua voluntate du-hitant . Cum igitur qui apud me auctoritate plurimum possunt, contendissent a me, ut de te per litteras sciscitarer qui tuus esset in hac re sensus, feci libenter ut illorum voluntatimorem gererem , & sive conditionem accepi se, fes, magno cum honore & emolumento tuo illustrissimae civitati esse satisfactum , sive repudiasses , gauderem tamen talia de te tam honorifica fieri judicia in . Percrebuit enim opiis nio multorum quoque testimonio S auctoritate corroborata, te unum esse hoc tempores euius in litteris eruditio tanta sit, ut nihil ut i ira optari debere videatur: tanta in posterumi expectatio , ut quod nunc obtines doctrinae ,

Parva portio, quae ut consecuturus es existimetur. Non igitur mirum est si te, quem talem esse crediderunt, suae reipublicae commodo natum optaverunt quantum autem sit fundamentum bene moratae ct sapientis civitatis, ab optimo magistro juventutis eruditio, scimus omnes . Itaque te eo accedere summa

ope exoptant, nec exiguis hoc quidem, sed amplissimis oblatis praemiis , quae mihi non visa sunt scribenda ; donec de voluntate tua

SEARCH

MENU NAVIGATION