Iacobi Raeuardi Brugensis I.C. Protribunalium liber singularis

발행: 1565년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

is se autem hos decemviros, decemviros stlitibus iudicandis, idem expresse his verbis testatus est Ciceio in libris de Orat. Plane duum uirorum iudicium, aut triumuirorum capit lium aut decemvirorum stlitibus iudicandis dico nunquam. Et sane antiquissimum esse , hunc decemviratum ex eo etiam costat, quod decemviri dicantur in omnibus antiquissimis inscriptionibus sΤLITIBUS IVDICANDI s. Hinc enim facile potest intelligi eo tempore creatum fuisse hunc magistratum, quo pro litem, solem, pro locum, sucum, &sntauum pro tritauum Romani dicebant. Admonet etiam Quinctilianus,verbum Silitibus, idem significare quo uper lites. Et huius quidem rei confirmandae gratia satis Crit unam proferre antiquam inscriptionem , quam ad

hunc modum in ciuitate Romana recenset Onuphrius: C. PORTIO C. F. VI R. PRISCO LONGINO C. V. X. VIRO. STLIT I B . IVDICAND. ADLECTO INTER AESTOR. AB ACTIS S E N. AE D. CVR. ADLECTO INTER PRAETOR. PROCONS. LYCIAE. PAMPHILIAE COS. FRAT R I ARVA LI. Haec inscriptio omnes honores illos dignitatesque quibus in vita functus erat Priscus Longinus, hoc continet desin i-ptas ordine. Fuit Priscus Longinus decemuir

F 1 stlitibus

82쪽

motis iudicandis,hoc est in consilium praetoris, litium una cum praetore dirimend adicitus fuit adlectus inter qua torios: fuit & ab actis senatus : nec illi quoque populi defuerunt suffragia,quibus ad curi giri Aedilitatem admitteretur. Eoque m gistratu finito, adlectus inter praetorios, &randem Luciae proconsul factus est, &Pampnaliae consularis, fraterque Arualis . Nunc Viciendum est qua ratione hastam coeperint

Q ccmuiri centumuiralem.

Me iudicise centumuiralibus

R A N T olim dies conuentus, qui-x bus hastam centumuiralem sic videntur coegisse decemviri, ut iusnanerent centumuiros conuocandi. Idque

Seu trepidos ad iura decem citat hasta Frirorum. Et firmare iubet centeno iudice causam. Et hoc nimirum illud etiam est, quod scripsit i iii Epist . lib. vj. conflijs quatuor conscribi solere centumuiros. Plinii verba sene haec : Femina splendide nata, nupta praetorio viro, exheredata ab octogenario patre, intra undecim dies, quam ille nouercam ei amore captus induxerat, quadruplici iudicio bona Paterna repetebat. Sedebant iudices centum de

83쪽

dc octoginta stot enim quatuor consilijs conscribuntur) ingens utrinque aduocatorum denumerosa subsellia praestantium corona, i tissimum iudicium, multielici circulo ambibat. Ex quo loco probari liquido potest, cenatum uiros sic a decemviris olim cogi solitos,ut ab ijs conscriberentur quatuor consilijs, conscriptique & simul congregati, in consitaqinatuor distribuerentur. De quibus consilijssem tire visus est Suetonius sic in Domitianosccibens Ambitiosas centumuirorum sententias rescidit: recuperatores, ne se perseasorijs assertionibus accommodarent , identidem admonuit; numarios iudices cum suo quemque consilio notauit. Haud dubie per iudices nummarios centumuiros intelligens, deque centumuirorum consilijs quatuor planE sentiens. Postquam autem centumuiri in qu tuor consilia distributi essent, tunc eos in Basilica Iulia una cum decemviris quatuor ad

scendisse diuersa tribunalia, ex Quintiliano constat, qui sic lib. xij. Inst. orat. cap. v. scribit: Certe cum in Basilica Iulia diceret primo

tribunali, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus

fremeret,&auditum & intellectum, &,quod agentibus ceteris contumeliosum stat laudatum quoque ex quattuor tribunalibus memIni. Ex quo loco probari etiam potest, haec

84쪽

g6 I A C. RAE VARD. I. C.

quattuor iudicia in uno eodemque loco se olim exerceri consueuisse,ut qui primo tribunali diceret ,facile a reliquis exaudiretur. De una enim eademq; caussa quattuor haec centumuirorii tribunalia, simul uno tempore cognoscebant,& iudicabant in uno loco.Idq; ex Valerio Maximo tam est perspicuum,ut nullis amplioribus opus habeat argumentis. Sic

enim de milite quodam lib. vij. capvij. scribit: Cum improbissimis enim heredibus de paternis bonis apud centumuiros contendit, omnibusque non solum consilijs sed etiam sententijs superior discessit. Idque etiam illud est quod de diuisis tribunalibus varijsque iudicum sententi js Papinianus scribit. cap. lxxvj. Deleg. ij. Nec alio referri potest,quod

sic ad Cottam scripsit Ouidius lib. iij. de

Ponto a

n falsellans, sedissem forsitan unus

Se centum iudex in tua verba viris. Hinc etiam est quod centumuirale iudicium fuerit olim appellatum iudiciu quadruplex. Plinius Epist.lib.iiij. Proximὸ cum apud centumuiros in quadruplici iudicio dixissem, subirrecordatio egisse me iuuenem aequhm quadriiplici. Ecce non ait in quattuor iudiciisse Plinius dixisse, sed in iudicio quadruplici, hoc est, in eo iudicio, quod ex quattuor con-

85쪽

PROTRIB. LIB. si No 8 silijs, ex quattuor diuersis tribunalibus constabat. Erat etiam praetor qui centumuiralibus praesciebat: cuius meminit idem Plinius Epist. lib. v. sic Rufo suo scribens: Hoc facto Nepotis commotus praetor, qui centumuiralibus praesidebat, deliberaturus an sequeretur exemplum inopinatum, nobis otium dedit. Hunc praetorem fuisse praetorem urbanum , ex eo est euidentissimum, quod urbanus praetor apud centumuiros faceret postulantibus litigandi potestatem, ut ex Valerio dilucide probatum est suo loco. Non est enim verisimile alium praetorem fecisse postulantibus huiusmodi potestatem quam eum qui iudicijs centumuiralibus praesidebat. Ceterum in praesidendo, illud etiam obseruasse visus est praetor, ut medius sederet inter iudicum consilia quattuor. Sic, ni fallor, ut a dextra parte duo posita essent diuersa tribunalia, & totidem a parte sinistra. Eoque non dubium est quin respexeritQuinctilianus, cum partes centumuiralium in duas hastas diuisas esse scriberet Inst.orat.lib.v.cap. ij. Illud enim sic esse videtur intelligendum, ut hastae in omnibus iudici js centumuiralibus, duae, hoc est una centumuiralis , & altera praetoria siue decem uiralis , ponerentur. Huc etiam visus est Marcellus respexisse , clim ita scriberet:

86쪽

83 IA C. RAE VARD. r. C.

Si pars iudicantium de inossiciose testamento, contra testamentum, pars secundum id sentetiam dederit, quod interdum fieri solet, humanius erit sequi eius partis sententiam, quae secundum testamentum prontintiauit. cap. x. de inossic. test. Sic enim hic Marcelli locus accipiendus est: Si pars una centumuiralium hoc est,duo consilia) contra testamentum, & altera pars hoc est, duo alia consilia secundum testamentum pronutiauerint, quia pares sententiae sunt,quid faciendum esset dubitabatur,& tandem fuissevidetur definitum, sequendam esse eius partis sententiam, quae secundum testamentum pronuntiauit. Certis

quia sic Epist. libro undecimo, Seneca scribit: Reus sententijs paribus absoluitur,&semper quicquid dubium est, humanitas inclinat in melius. Porro haec duo consilia centumuiralia quibus secundum testamentum pronuntiatur, visus est consilia duplicia Quinctili nus appellasse. Sic enim lib. xj. cap. i. scribit: Succurret etiam si apud alios iudices agetur, ut in secunda assertione, aut in centumuiralibus iudiciis duplicibus parte victa. Per duplicia enim iussicia duo illa centumuirorum consilia intelligit Fabius, quibus altera pars victa est, nondum re controuersa ad alia duo consilia transsata. Ea profectδ ratione qua sic

AEneid. lib. i. scripsit Virgil.

Et dua

87쪽

PROTRIB. LIB. SIN .

- Et duplices tendens ad fidem palmas

Talia voce refert.

Admonet enim Seruius inplices pro Duas, in hoc loco secundum morem antiquum positum esse. Et hinc etiam intelligimus quo se suad praeiudicia partes traxerit centumuir lium idem Quinctilianus,in d. cap. ij. Quin doquidem enim tertio modo preteiudicium dicatur,cum de eadem caussa pronuntiatum est; certὰ absurdum non est, ad hanc praeiudicii speciem caussas trahere centumuirales. de ijs enim quatuor iudicijs diuersis alet pronuntiari. Ceterum si formam iudicioru centumuiralium consideres, magis eam ad publicorum quam ad priuatorum iudiciorum ordianem intelliges inclinare. Eaque ratione a priuatis iudicijs caussas centumuirales visus est Plinius distinxisse Epist. lib. vj. Interuenit, inquit, acribus illis & erectis frequens neces sitas computandi, ac pene calculos tabulamque poscendi, ut repentE in priuati iudici j formam, centumuirale vertatur. Et Quinctili nus lib. V. cap. x. Proprium est, inquit, illud causi, quod Amphictyones iudicant, ut alia apud centumuiros, alia apud iudicem priuatum in iisdem quaestionibus ratio sit. Nec id etiam ignoras Ie vises est Iustinianus, cum ita scribit: Magnitudo & auctoritas centumuiralis iudicij non patiebatur per alios tramites

88쪽

I A C. RAE VARD. I.' C.

viam hereditatis petitionis infringi .cap .fi. C. de petit. hered. Per magnitudinem haud dubie magnificam intelligens centumuiralis iudicij formam. Ad quam formam referri etiam debet quod sic Cicero pro Cecinna scribit: Ornath & copiose L. Crassus eloquentimus, paulo ante quam nos in foru venimus, iudicio centumuirali hanc sententiam defendit: & facile, cum contra eum prudentissimus homo Q uviis diceret. Nec alio referendum est quod ad hunc modum Quinctilianus scribit libro quarto, capite primo. Quibusdam in iudiciis, maximeque capitali bus , ut apud centumuiros, ipsi 1udices exigunt solicitas Sc accuratas actiones, contemnique se nisi in dicendo etiam diligentia appareat,credunt, nec doceri tantum, sed eti m delectari volunt. De quibus autem rebus centumuiri iudicauerint,optimὶ explicat Cicero de Orat.lib.j.Nam volitare, inquit,in solo, haerere in iure, ac praetorum in tribunalibus iudicia priuata magnarum rerum obire,

in quibus sepe non de facto, sed de aequitate

de iure certetur, iactare se in caussis centumuiralibus,in quibus usucapionum,tutelarum, gentilitatum, agnationum , alluvionum, ci cumluvionum, nexorum, mancipiorum, parrietum,luminum,stillicidiorum, testamentorrum ruptorum aut ratorum, ceterarumque rerum

89쪽

rerum innumerabilium iura versentur, cum omnino quid suum, quid alienum, quare denique ciuis an peregrinus, seruus an liber quispiam sit,ignoret insignis est impudentiae. Hactenus Cicero. De inoffcio testamento, deq; alijs hereditarijs controuersijs centumuiros cognouisse, pneter Cicer.&Iustinianu, testatur etia expreste Scevola cap. xiij. & xvij. de inossicioso testa. Eoq; no dubium est quin respexerit diuus Hieronymus, cum sic scriberet Epist.lib.ij. Liberatus & mundus aperi Ilo,& hereditariae vel centumuirales caussae de Barathro erutae, quod hic forum negligens se ad ecblesiam transtulit. Hunc enim locum sic arbitror intelligendum esse, quasi sic scripsis set Hieron. Haereditariae, Pel aliae centumuinules

cassae. Certe quia sic scriptum apud Iulium

Paulum repperi Sent. lib.v.tit. xvj. Iudex tutelaris, itemque centumuiri, si aliter de rebus

hereditarijs, vel de fide generis instrui non possunt,poterunt de seruis hereditariis habere quaestionem. Accedit huc etiam quod sic libro septimo,capite quinto, Quinctilianus

scribit: Sed nonnunquam etiam reus hic totius summam constituet, si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio , propterea quod is meretricem amauerit. Nam

omnis hic quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere , & centumuiri tribuere debeant

90쪽

yx IA C. RAEUAR D. I. C.

debeant veniam. Idem Quinctilianus sic etialib.iij. cap. xij. scribit: Ut cum apud centumviros post alia quaeritur uter dignior hereditate sit. Et haec quidem hactenus de iudicijs centumuiralibus. Nihil aliud nunc reliquum

est, quam ut de veteri sententiarum pronuntiatione pauca dicamus. De sententiarum pronuntiatione quapraetores κο-, ω in prouinci,spraefides uti

plerungue consueuerunt.

CAP. XXI.

RAETOR Es Romae, & inprouin- p cijs praesides aut proconsules, pronuntiare de tabella sententias plemnque solent. Idque omnium optime nos

docet Apuleius Florid. lib. j. his verbis: Pra m cum proconsule & ipse tribunal adscendit,& ipse togatus illic videtur, & quidem perdiu

stat,aut ambulat, aut plerunque contentissime clamitat. Enimuero ipse proconsul mod rata voce, rarenter &sedens loquitur, & plerunque de tabella legit. Quippe pr conis vox garrula, ministerium est; proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta, neque augeri littera una,neque autem minui potest, sed utcunque recitata, ita prouinciae instrumento refertur. Haec Apuleius. Quibus consentaneum est illud Augustini in Ser. de faen-cto Cypriano martyre: Cum enim Galerius Maximus

SEARCH

MENU NAVIGATION