Iacobi Raeuardi Brugensis I.C. Protribunalium liber singularis

발행: 1565년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

dies, in quem concilium siue conuentus centumuiroru edictiis erat, tunc decemviri Silitibus iudicandis hastam cogere solebant centumuiralem. Et id quidem, qua ratione sole.

at fieri demostrabimus, si prius qui fierint hi decemviri,quia id passim ignoratur,argumenris aliquot probabilibus exposuerimus.

cui dicotur decemviri Silitibus tua . . t. Idicandis. 3 et

Vsp Icon viros illos decem quos S praetor urbanus in consilium diebus

cognitionum adhibebat, DECEM Vrnos ST LITIBUS IUDICANDIs appellatos fuisse. Nimirum sub Augusto decem, si Dioni credimus, senatores ; sub Antoninis MAlexandro, quinque senatores, es equites Romanos totidem. In consilium sinquit Vupianus in fragmen. adhibentur Romae quinque senatores , de quinque equites Romani. Fuisse autem hos quinque senatores & equites quinque, non assessores aut consiliarios praetoris urbani sed iudices, ex eodem Vlpiano est euidentissimum , qui sic libro secundo ad legem Aeliam Sentiam scribit: Illud in caussis probandis meminisse iudices oportet, Vt non ex luxuria, sed ex affectu de-

72쪽

numis vind. In hoc enim loco de ijs quin que senatoribus & quinque Romanis equi tibus quos in consilium adhibebat praetor, Vl-yumum sensisse , tam ex eo constat . quod hic de scalisse probandis agatur , quae probatio

apud consilium fini selet: quam quod ad legem Aeliam Sentiam hoc Vlpiani responsum

pertineat. qira lege minor viginti annis non nisi caussa apud consilium probata manu mittere potuit. Idq'emirum in modum Antonini rescripto quodam confirmatur, cuius sunt. verba; Eormn qui apud consilium

m humitti itur, post caussam a iudicibus erohatam Sc manumissionem secutam, non solet in in dubium revocari ι si dicantur falsa de onstra tione libet ii, capite primo, C. de Yin si & apud conc tua . Loque sensu consilium accepiste visis est etiam V lexius libro secundo, capite quinto,sic de. Q. Metello seri bens, Nam quid, plus honoris tribui potuit'. cun si , quam est datum reo Metellor qui

quum caussam repetundarum diceret , tabu- que eius ab accusatore expostulatae . & assi omen linspiciendum circa iudicium ferrentur, totum consit tum ab earum contempla Ilane oculos auertit,ne de ςa re, quae in his relata erat, videretur dubitasse. Non in to

li ,sed in vita Metelli argument

73쪽

cere administratae prouincita legenda sibi iudices crediderunt, indignum rati integrit tem tanti viri exigua cera paucis litteris perpendi. Haec Valerius , consilium expresse ut dices interpretans non assisIores , non consiliarios o Igitur oportet , inquit Vlpia nus , iudices, hoc est quinque senatores, &quinque Romanos equites,in caussis ijs,quas minor allegat ad consilium manumittere desiderans, probandis, meminisse, ut non ex

luxuria, hoc est prodigalitate, sed ex affectu

descendentes caussas probent, dict.capite dem Cimo sexto P . Et harc, nisi, fallor, verissima est huius loci sententia. Igitur illi , per quos exercebat de praebebat consilium praetor quinque senatorus, & equites quinque Romani; non assessores erant hon consiliatij, sed

iudices. Et quia decemviri Silitibus iudi eandis, aliud nihil quam decem iudices signi ficant , idcirco probabiliter etiam dici posset, & verisimili coniectura liquidum. videtur , illos quinque senatores & quinque equites , decemviros' olim, Silitibus iudicandis appellatos fuisse. Idque eo etiam videri potest verisimilius , quod Romae decem hi iudices , & in prouincijs viginti

recuperatores , certi fuerint & perpetui , non ex senatorio & equestri ordine sortiti, aut sine sorte arbitratu praetoris Romae, & in

74쪽

IA C. RAEUAR D. I. C.

prouinciis praesidis arbitrio ex conuentu mercatorum,ut quibusdam persuasum est,singulis ςognitionum diebus electi. Auctor est enim Vlpianus,eum cui madata est iurisdictio,consitum exercere non posse. cap. ij. de off. eius cui mand.est iurisd. Quibus verbis non prohibetur is, qui mandatam exercet iurisdictio hem viros aliquot prudentes in suu consilium

adhibere, id siquidem fieri solere ex Ciceropis Quinctiana est euidentissimum;ὶ sed illos

ipsos viginti certos recuperatores inprouinciis & Romae quinque certos senatores illos, equites quinque quibus exercere aut pra

bere praeses & prator consilium solebant, is qui mandata est iurisdictio conuocare prohibetur, & cum iis tanquam praeses, tanquam praetor tribunal adstendere. Hoc enim essecosilium exercere docet Apuleius, sic in Apolog. ij. stribens: Testor te Claudi Maxime, vosque qui in eonsilio estis, vosque etiam qui tribun i mecum adsistitis . Et praeter Apuleiud et id ipsum etiam euidentissime Liuius,dedecem legatis de quorum sententia L. Aemilius Paulus imperator res Macedonicas componeret dissereps lib. xlv. ad hunc modum:

pille L. Paulum intelligit) ubi dies venit quo

adesse Amphipoli denos principes ciuitatium

iusserat, litterasque omnes quae ubique depostae essent,dc pectiniam regiam conferri, cum

decem.

75쪽

decem legatis circunfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit. Assuetis

regio imperio tamen nouum sermam terribilem praebuit tribunal, summotior aditus,p CO, accestis,in sileta omnia oculis auribusque, quae vel socios,nedum hostes terrere possent.

Silentio per praeconem facto, Paulus latinε quae senatui, quae sibi ex consilii sententia visi

essent, pronuntiauit: ea Cn. Octauius praetor nam & ipse aderat interpretata sermone Gret co referebat. Haec Liuius. Et sane decem illos viginti que viros quos in consilio praetores&ptiesides habebant,certos fuisse testatur manifestE Cicero,sic in Verrem act. iiij. scribens: In consilio habebat homines honestos e conuentu Syracusino, qui Sacerdotis quoque in consilio fuerant. Idem Cicero sic etiam in eadem Verrina scribit: Illud negare posses aut nunc negabis te consilio tuo dimisso, viris primarijs qui in consilio C. Sacerdotis fuerant, tibi esse solebant remotis, de re iudicata iudicasIeῖ teque eum quem C. Sacerdos adhibito consilio caussa cognita absoluisset, eundem

remoto consilio caussa incognita codemnasse

Proinde decem illos quos habebat in consilio praetor iudices dignitatis aliquod, honorisque nomen speciale olim adeptos fuisse, &appellari DECEMVIR os sΤLITIBUS

IUDICANDIs consueuisse, omnino fit mihi verisis

76쪽

8 IA C. RAEVAR D. r. C.

verisimile. Certd vel ob id etiam maxima qudd viginti illi quos in suum consilium praesides adhibebant iudices, honoris gratia R Ε- CUPERATOR Es PEREGRINI appellaretur, auctore Theophilo. Et sic quidem tales fuisse Romae videntur decemviri stlitibus ii dicandis , quales in prouincijs erant peregri ni recuperatores. Exposui paucis quidnam de decemviris stlitibus iudicandis sentiam: sed ita exposui, ut interim in hac re, quemadmodum & in ceteris quae a nobis proferuntur rebus omnibus , suum unicuique liberum integrum iudicium relinquam.

uno sensi si 'frit Poponius decemviros Sthtibus iudicandis consitutos esse ut hos praeessent.

OMPONIVs auctor est, hunc de- P cemuiratum magistratu fuisse, non alia de caussa constitutum, quam uxhastae praeesset, capite secundo f. xvj. De Orig. iur. Quae verba eandem omnino habere videntur sententiam, quam nostra de hoc decemviratu opinio postulat. Hanc siquidem cuius Pomponius meminit hastam, fuisse hastam praetoriam verisimili coniectura probari potest. Auctor est enim Seneca, qui decreto praetoris in bona mittebatur, eum dici praetoris hasta in bona mitti cons leuisse.

Sic enim in libro, De breuitate vitae, scribit Non

77쪽

Non est quod me solos putes dicere, quos a basilica immissi deinde canes eiiciunt, quos aut in sua rides turba speciosi iis elidi, aut in

aliena contemtius, quos ossicia domibus suriis euocant, ut alienis foribus illidant , quos hasta praetoris infamibus beat lucris,& quan doque supputatio exercet. Haec Seneca, per

infamia lucra , eam haud dubie bonorum intelligens pro criptionem , quae missionem in bona decretalem post diem trigesimum subsequebatur. Festus etiam auctor est hastam a morum & imperaj summam esse: magistra tusque per imperia potentiores priuata S li beri. Et idcirco satis esse arbitror verisimile, hastam sedentia pro tribunali magistratus,etlam illam cui praefuisse decemviri dicuntur. insigne fuisse & inter ea insignia numerari , quorum Vlpianus meminit, cur praetor utricque luminibus orbatum pro aliis postulare prohibeat, hanc proferens ratione: Videlicet quδd insignia magistratus videre & reuereri non possit,ca.j. de postul. Idque eo mihi constantius persuadeo,quod videam sic Epi. li. ij. Cyprianu scripsiste: Seuit inuice discordatium rabies,& inter togas pace rupta forum litibus

mugit insanu, hasta illic & gladius & carnifex praesto est. CertE non tam quod hi qui alicui rei pnepositi sunt, quam quod illi qui rei sint

alicuius auctores, recte dicantur rei praeesse.

78쪽

Vnum olim ex pontificibus fuisse annis singulis constitutum ait Pomponius,ut praeesset anno priuatis, d. cap. ij. g. ij. hoc est, ut priuatis in reddendo iure praeficeretur. Suetonius in Augusto: Iussusque comparatot exercitui pro praetore praeesse. Et Cicero de oratore lib. i. Multisque praeessem, inquit,qui aut interdicto tecum contenderent, aut te ex iure manu consertum vocarent. Hoc est, multis auctor essem, tecum interdicto contendendi, aut te ex iure manu consertum vocandi. Probauimus in consilium adhibuisse praetorem quinque senatores, & equites quinque Romanos,hoc est decem viros: eo ue viros decem , non assessores, non consiliarios fuisse

praetoris,sed iurisdictioni sic presuisse, ut sine eorum sententi js nihil de grauioribus caussis quicquam prςxor decerneret .Hasti praetoris ad trifunal praetorium posse no incommodE referri,etiam demonstratum est. Quid igitur obstat quominus per decemviros ut haste praeessent constitutos,eos intelligamus quinque senatores, & quinque Romanos equites, sine quibus aut exercere hasta posita, nocest pro tribunali, aut praebere consilium nequibat praetor Z Hastae praefuisse scribit Pomponius decemviros stlitibus iudicandis. Quid hoc quaesis aliud est, quam eorum quae hasta posita pro tribunali ab urbano praetore decer

79쪽

nebantur decemviros praetori sententijs suis auctores fieri consueuisseὶ Et sic quidem non praetor solum, sed ipsi etiam decemviri hastae Una cum praetore videri possunt praefuisse,hoc est praepositi praefectiq; tuisse: videlicet qubdiis rebus omnibus quae in diem cognitionum differebantur, expe)iendis, sine consilio, sine decemvirorum subsidio solus praetor non sufficeret. Eoque pertinet quod sic Ovidius, aut, si mauis, Lucanus ad Pisonem scribit.

Seu trepidos ad iura decem citat hacta Hiromm. Si me rogaueris cur hunc Pomponij locum de centumuirali hasta non intelligam, nImirum ut ea ratione decemviri hastae dicantur Iraefuisse, qua scribit Suetonius centumuira-em hastam decemviros coegisse: praevertim cum Martialis sic etiam scripserit Epig. li. vij. Hunc miratur adhuc centugrauis basea Pirorum, Hunc loquitur grato plurimus ore Cheus.

Respondeo; primum hastae praeesse, & hastam

centumuiralem cogere,eadem esse, nullis auctoribus idoneis euinci posse: Deinde Pomponium auctorem esse, eodem tempore decemviros stlitibus iudicandis constitutos fuisse ut haste pMessent, quo triumuiri capitales& monetales primum creati sunt. Epitomator Liuij eo tempore primum creatos fuisse triumuiros capitales refert lib. xj. quo lex. F Ho

80쪽

82 IA C. RAE VARD. I. o.

Hortensia de plebit citis lata est: hoc est, anno

ab urbe condita CD xxvii. Proinde si verum est decemviros ut hastam coserent centiunuiralem creatos fuisse, idque sibi voluisso Pomponium,cum eos ut hastae praeessent constitutos scriberet, necessum est igitur eo te pore centumuirale hastam decemviros coogisse, quo lex Hortesia de plebiscitis lata fuit; quod tamen falsissimum est. Testatur enim

Suetonius, ut centumuiralem hastam, quam qu stura functi consueuerant cogere,decemuiri cogerent,primum constituisse diuum Augustum. Ergo ante Augusti tempora, decemuiri hastam non videntur coegisse centumuiralem; quanto minus iis temporibus, quibus triumuiri capitales primum creati sunt 3 Aut

igitur dicendum est, aliud esse hastae praeesse.

aliud item cetumuiralem hastam cogere ; aut certe vehementer hoc in loco lapsum Pomponium qui id quod Augusti primum tempore introductu fuit, ad ea tempora referre non dubitauit,quo lata fuit de plebiscitis lex Hortensia. Nec audiendi sunt qui primos ab Augusto constitutos esse decemviros stlitibus iudicandis arbitrantur. Auctor est enim Cicero, suis temporibus de libertate decemviros iudicasse. Nam sic pro Cecinna scribit: Cum Aretinae mulieris libertatem defenderem, &Cotta decemviris religionem iniecisset, decemviri

SEARCH

MENU NAVIGATION