Iacobi Raeuardi Brugensis I.C. Protribunalium liber singularis

발행: 1565년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ad Atticum Cicero Epist. lib. v. Appius , i quit,ut audiuit nos venire,in ultimam prouinciam se coiecit Tarsum usque: ibi forum agit. Et paulo post: Appius noster cum me aduentare videret profectus est Tarsum usque Laodicea, ibi forum agit cum ego sum in prouincia: quam eius iniuriam non insector. Idem Cicero sic etiam in eodem ad Atticum lib. v. scrib1t: Idibus Februarij,quo die has litteras dedi, rum institueram agere Laodiceae Cybiraticum, & Apamense: ex Idibus Martii ibidem Symadense. Eoque arbitror Apuleium respexisse, cum sic in Apologia prima scriberet: At vos cogitatis apud Claudium Maximum dicere , apud virum seuerum, de totius prouinciae negotiis occupatum. Non inde ergo conuentus dicitur , quod simul iudices & litigatores conuenirent, ut existimauit Theophilus somne enim iudiciu dici couentus hac ratione posset sed inde potius, quod omnes unius prouinciae ciuitates certo tempore in locum certum , suarum litium apud pr sidem proponendarum causa,edicto contraherentur. Idque omnium optime nos docet Liuius. sc enim libro quadragesimo primo scribit Siculorum ciuitatibus Syraci Ias, aut Messanam, aut Lilybaeum indicitur concilium: praetor Romanus conuentus agit, eo imperio euocati conueniunt: excelso in

suggestu

62쪽

suggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus videtrvirgae tergo,secures ceruicibus imminent, & quotannis alium atque alium dominum sortiuntur. Sic conuentum visus est accepisse Suetonius in Iulio Caesare: Quaesto ri, inquit, ulterior Hispania obuenit. ubi cum mandato praetoris iure dicendo conuentus circumiret, Gadesque venisset, animaduersa apud Herculis templum magn1 Alexandri Imagine,ingemuit. Huc etiam referendum est

quod sic Traiano Plinius scribit Epist. lib. x.

Cum citarem iudices domine,conuentum inchoaturus, Flauius Archippus, vacationem petere coepit ut philosophus. Et huiusmodi quidem conuentus extremo die consiliu praeberi ad hunc modum consueuisse,scribit idem Theophilus procedebat praeses aut procon sul,& in tribunali suo conudebat, unaque IuX-taeum viginti viri, qui peregrini recuperatores dicebantur, apud quos manumissionis iustae caussae ab ijs allegabantur, qui sine consilio

non poterant manumittere. Erantque omnes

hi recuperatores ciues Romani, auctore Vlpiano in fragm. cit. j. Et sic quidem in prouin-cijs haberi conuentus praeberique consilium silet. Emendatur Vlpiani restonsum quoddam. t

63쪽

xTERVM in Romana ciuitate longεe alia & praebendi consilij & ccnuentus edicendi seruata fuit ratio. Consilium enim Romae certis statisque diebus praeberi solet, etiam si concilium non ediceretur. Quemadmodum enim dies erant in ciuitate Romana postulationum certi : se quoque certos statosque fuisse cognitionum dies, quibus aut exerceretur aut praeberetur consilium , ex ijs quae silpra dicta sunt iam . fatis constat. Eoque visus est Vlpianus respexisse, cum ita scriberet: Sed etsi hac lege ei

seruus fuerit donatus ut manumittatur, permittendum erit manumittere, ne constitutio diui Marci superuenien f, cunctationem consulis dirimat. cap. xx. De ma. Vind. Certum est, ex diui Marci constitutione , seruos hac conditione donatos ut manumittantur, si non . manumittantur, ipsis iure liberos fieri. cap. n. de manumissi. cap. xvj. g. j. Dema. vind. Eaque res essicit, ut minori viginti annis, qui

sine consilio non potest manumittere, huius. modi seruum etiam sine consilio permittendum sit manumittere. Nam si dies sessionum quibus praeberi consilium certis anni temporibus moris est, minor ut manumittat expectauerit, superueniet ilico diui Marci conuitiatio, & seruum ipso iure liberum faciet..Haec si vera sunt, dubium igitur non videtur,

E quin

64쪽

quin pro Coisulis,legi in hoc resposo Consilii de .

beat,hunc in modiam: conititutio diui Marci superveniens cunctationem consilii dirimat. Quid enim ZSi praetor consilium praeberet, cur nonaque apud praetorem fieret huiusmodi manu missio Cur igitur magis consulis quam prae toris meminit Vlpianus3 Quid item in hac re decerni a conside posset, si eius sine consilio fieret copia3denique sui copiam sempero a mnibus vindicta manumittere volentibus, δοpraetor, & consul, etiam in transitu solent f cere : at consilium non nisi certis statisque di

ebus praeberi poterat. Quis igitur est qui non videat, hic omnino legendum et Ie Cunctatiosnem consitit; eius videlicet, quod a praetore,Vela conside, minori manumittere volenti sole praeberi Errorem hunc ad notarum interpretationem peruersam refero . His enim notis D. S. C. usi plerumque veteres sunt. In ' rum interpretatione,non Tribonianus solum, sed ipsemet etiam Valerius Probus, videtur hallucinatus esse, sceas interpretans, De conssulum sententia, cum nihil aliud significent, ' quam, De consillsententia. Idque illud Festi liquido demonstrat: Parum cauisse videri pronunciat magistratus, cum de consilii sententia capitis quem comdemnaturus est. Et Ciceronis 1llud ad Atticum lib. ir Ait sede consilii sententia rem ad sed tum reiecisse. Quibu

65쪽

etiam consentanetam est, quod idem Cicero sic ad Atticum scribit, lib. iiij. Nobis sit perficiem aedium consules de consilii sententia, aestimarunt HS vicies. Liuius etiam sic lib. xlv. scribit: ibi pro tribunali pronunciauit de sentetia costlij S. P. QER. Illyrios esse liberos iubere. Et paulo post: Silentio per praeconem facto, Paullus latine quae senatui, qiue sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiauit. Hin c deinde factum etiam videri potest ut pro consilium plerumque Consulem notarum interia pretes mald posuerint. Id quod in hoc re- orase demostrauimus accidisse: in cuius principio etiam legendum est Viginti, non,ut pasi

sim legitur, viginti quinque. Hanc enim restitutionem omnino postulat lex alia Sentia.

re Conuentu Ciuium Romanorum.

C A P . XVI.

EC Q VID EM in prouinciis so-N lum conuentus indicebatur, sed etiam Romae indici conuentus let. Eoque referendum est, quod tertio modo conuentum dici Festus ait, cum a magistratibus iudicit caussa populus congregatur: per populum haud dubie populum Romanum intelligens. Eaque congregati Osic fieri solet ut vel calarentur comitia, vel concilium ediceretur. Indicere forum & concilium edi-ςςre, nomine quidem diuersa, re tamen & eL

E a sectit

66쪽

I A C. RAE VARD. t. e.

fectu eadem sunt. Festus enim putat concillum dictum esse, a concalando, hoc est conuocando ' quemadmodum videlicet a conueniendo conuentus. Et hinc videor mihi intes

ligere quid illud sit, quod sic esse scriptum in libro Laelij Felicis ad Quinctum Mutium Gellius ait lib. xv. cap. xxvj. Is qui non uniue sum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non comitia sed concilium edicere dicitur. Huius enim loci is videri potest esse sensis r quemadmodum cum uniuersus populus iudicii publici caussa conuocatur, dicuntur calari comitia: sic cum populi pars priuati ita dici j nomine in certum aliquem locum contrahitur, edici concilium dieitur. Quod fieri solet in centumuiralibus iudicijs. Sic enim de iis scribit idem Festus: Centumuiralia iudicia a cetumuiris sunt dicta. Nam cum essent Romae triginta & quinque tribus squae & curiae dictae sunt terni ex lingulis tribubus sint electi ad indicandum, qui centumuiri appellati sint:&licet quinque amplius quam centum fuerint, tamen quo facilius nominarentur, centumu ita diisti sunt .Eoque reserendum est quod c Varro De re rustica lib. ij. caP. l. scribit, Si inquam numerus no est adamusam. ut non est cum dicimus mille naues ijsse ad Troiam ,centumuirale esse iudicium Romae. Igitur in conuentu publicorum iudiciorum

calan.

67쪽

calantur comitia, concilium non edicitur, iuxta Plauti illud in A ulularia: Ibo intro, ubi de capite me uni comisia. In priuatorum vero iudiciorum conuentu, comitia non calantur, sed edicitur concilium: hoc est, uniuersus populvs simul non conuocatur,sed sorte ex ungulis tribubus terni dumtaxat eliguntur viri ad iudicandum . Quamuis interim non ignorem edici solitum tunc recte concilium etiam existimari, cum plebs

a tribunis su1s noui iuris sciscendi gratia congregatur: eoque respexisse Laelium quoque Felicem videri posse, presertim cum F estus sic etiam scripserit: Cum populo agere, hoc est populum ad concilium aut comitia vocare. Res admodum est obscura, & in rebus obscuris probabilibus coniecturis tribuere aliquid auctoritatis , ingenui profecto ac liberalis animi est. His ita expositis, nihil aliud esse nunc reliquum videtur , quam Ut centumuia ratium iudiciorum ordinem ac progressum ςxemplis veris, & certis aliquot probatorum victorum testimonijs explicemus. Edi, ωρο lari quomodo fleat iudicium

Centumuirale. C A P. XVII.

D IVDI cIvM centumuirale hoc A Ordine procedi solet, ut apud pra torem urbanu ederetur actio que-

68쪽

7o IA C. Rufi v ARD. I. C.

rela proponeretur, caussaque diceretur . Tum praetor caussa sumi natim cognita, aut faciebat apud centumuiros litigandi pollulantibus potestatem aut eam denegabat. Veluti siquis iniuste a suis parentibus exheredatum se conquereretur,praetore adibat, proponebat que relam suam ad iudicium centumuirale admi ti postulans. Et tunc quidem, si tam mani sesis ab heredibias institutis proferrentur e dieredationis caussae, ut filius exheredatione . cuiuis facill videretur dignus, filium non patiebatur praetor de inofficioso patris . resta mento centumuirali iudicio experiri,& se

cundum tabulas scriptis heredibus dabat bo

.normiu possessionem . . Sin contra exhered

tum inique filium tam liquidum esset, ut.nulla opus ampliore cognitione foret, nulloque centui trirali iudicio: runc etiam praetor stio contra' paterni testamenti tabulas bonorum labarpossessionem, &scriptos heredes lege agere noni patiebaturu Haec omnia dilucid Eprobari possunt ex Valerio Maximo.Sscenim lib. vij. cap. vij. De C. Calpumici Pisone praetore vibano scribit: Egregia quoque C. Calpurnij Pisonis pnetoris urbani constitutio. Clim enim ad eum. Tereptius,exocho filijs quos in adolescentiam perduxerat, ab uno in adoptionem dato exheredatum se querelam detulisset,bonorum adolescentis possessi-

69쪽

onem ei dedit, heredesque lege agere passus non est. Haec Valerius. Locum hunc sic restitui t Cuiacius ut pro praeferiti urbu, legatur

tis ortum esse testes sunt libri manuscripti. Has enim notas P R. VRB. praetorem umbanum significare auctor est Valerius Probus. Easdem etiam ad praefectum urbis rese xi consueuisse indicant numismata. Duo enim in Golia Iulio Caesne extant numismata, quorum alterum sic est inscriptum: L. PL AN

plar Valerij manuscriptu, eiusq; mihi copiam fecit iuristos illus doctissimus Zgidius VVijt-sius, in quo non quidem notis, sed litteris expressis sic scriptum est: C. Calpurnii Fiserisprae raris urbis constitutio. Est igitur in potestate prPtotis' urbani de inofficioso testamento querentibus experiundi apud centumuiros est enim huiusmodi iudicium ceutumuirale, p. xiij. & xvij. De inoff. test. cap. lxxvj. de leg ij.) potestatem facere, aut eam denegare, Edsi quidem faceret potestatem , tunc etiam moris fuisse videtur , ut in ius heredes scripti vocarentur, & cum eo qui testamentum dicere volebat inossiciosum , in diem con uentus centumuirale iudicium apud praetorem subscriberent. Et hoc nimirum illud est,

70쪽

71 .a AC. RAE VARO. I. C.

quod se Plinius scribit Epist. lib. v. Post hoc

ille cum ceteris subscripsit centumvirale iudicrum,mecum non subscripsit:adpetebat iudicii dies. Quod si biennium taceret, &ante biennium cum heredibus scriptis non subscriberet, excludebatur a querela, qui se inique exheredatum contendere volebat. Quod ipsum etiam ex eodem Plinio probatur qui lac in eodem loco scribit: Scis te non subscripsisse mecum,& biennium transiisse,omniaq; me usucepisse. Biennium autem istud in quin- uennium postea mutatum fuisse alio loco demonstrabimus. Et cum subscriptum esset iudicium centumuirale, non statim quidem expediebatur,sed in diem aliquem couentus

differebatur; idque significare videntur sup riora illa Plinij verba, Adpetebat iudicii dies. De quo die omnino dentire visus est Suet nius , sic in Vespasiano scribens: Sorte elegit per quos rapta bello restituerentur,quique iudicia centumuiralia. quibus peragendis vix

suffectura litigatorum aetas videbatur, extraordinem dijuaicarent, redigerentque ad breuissimum numerum. Sensius enim est, Arte viros aliquot elegisse Vespasianum, qui iudicia centumuiralia tandiu nullo conuentus o

dinario seruato die dirimerent, donec illa ad breuissimum numerum redegissciat. Clim autem adesset ordinarius ille cognitionum die

SEARCH

MENU NAVIGATION