Doctissimi viri Nicolai Gruchii Rotomagensis, De comitiis Romanorum libri tres. His accessit rerum et verborum in his memorabilium copiosissima et accuratissima diligentia conquisitus index

발행: 1558년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

. LIBER PRIMUS. 9ut probatum est: ac secundae classis, uerbi gratIa, Ccnturiae non eNcluderentur beneficio sortis: oportebat in singulis tribu/hubus minimum duas esse secundae classis centurias, unam iu/Dioria, alteram seniorii, ut esset inter eius classis Centurias distin.ctio. Quare in 3s.tribubus essent septuaginta Centuria secudae lassis:quae erant tantum uiginti ex instituto regis Servi j.Vnde apparet non duplicatum modo numerum,sed triplicatum & eo

amplius suisse. Quod uero dixi in secunda classe, idem in tertia, quarta & quinta intelligendum est. Neque enim iusta ulla ratio reddi potest,cur potius in singulis tribubus dicamus suisse se γdae classis quasdam centurias, quam tertiae, quartae aut quintae. Nunc uero si simul iugas secundae,tertiae,quartae & quintae es a se sis Centurias, quae erant per triginta quinque tribus distributae, efficientur minimum quater septuaginta,hoc est,ducentae octo inta centuriae.His uero ducentis octoginta Centuriis opponeae sunt plures numero centuriae primae classis colunctae cum Centuriis equitum : alioqui non fuisset relicta uis suffragiorum

penes primores nisi numero centuriarum uincerent caeterarum

classium Centurias.Quare primae classis unicum centuriis est tum oportebat plures esse centurias quam bis centum octoginta: quae erant instituto Serui, nonaginta octo: peditum quidem primae classis octoginta Genturiae, equitum uero octodecim .

Ex es perspicuum est,quod ait T. Liuius duplicatum numerum centuriarum,non posse accipi pro iusto numero, sed specie progenere postam esse. llud igitur iam certum est populit Roma/nii sic in tribus fuisse diuisum, ut in singulis tribubus distinctae essent Centuriae per classes t inter quas eiusdem tribus sic distinctas centurias sors ducebatur,cui omnem obtingeret, ut prima suffragium diceret. Cui autem obtigisset,siue equitum siue pedi tum esset, siue primae, siue secundae , tertiae, quartae aut quintae

classis esset,siue seniorum siue iuniorum esset,ea praerogativa diocebatur. Sane ut certo definiamus quot essent cuiusque classis ceturiae in quaque tribu, fieri non potest. Id modo eκ ijs quae dicta sunt, affirmare possumus, minimiim duas fuisse in quaque

tribu Centurias secundae, tertiae, quartae & quintae classis, ut una esset iuniorum,una seniorum . Vnde etiam apud Liuium in eo quem citauimus loco, cum opponitur una iuniorum uni senio. rum, interpretor de hinis secundae,tertiae,quartae,aut quintae classis Centurhs, quae in Galeria tribuerant: quarum alteri sors praeorogatiuae obligis t. Id quoque pro certo accipiendum nun quam

112쪽

tio DE c OMITIII ROM. F quam ita auctum fuisse numerum Centuriarum in inferioribus classibus, quin simul auctus sit numerus Centuriarum pri mne lassis:alioqui uis suffragiorum primoribus detracta suisset. At

enim quot omnino in quaque tribu centuriae primae clat Tis es, sent,definire non possumus . Fortasse non erat par in omnibus numerus: sed in frequentioribus tribubus plures, in minus De quentibus pauciores. Verum utcunque sit, attendendum semper

fuit ut uniuersus earum numerus coniunctus cum equitum Ce turiis,non esset minor reliquo numero Centuriarum. De numeG ro etiam Centuriarum equitum incertum est , an in quaque tri. hu una esset Centuri 3,an plures rin quibusdam pauciores. Sane ut peditum centuriae per tribus describebantur, ita in censuper singulas tribus habendo, equitum qui essent in singulis tribubus numerus inibatur. Nel uerisimile est plus duplo auctu esse numerum Centuriarum peditum, quin s mul auctus si nimeros centuriarum equitum . Nam etiam centurias equitum

per tribus suisse descriptas fuisse, ex eo potest intelligi, quod hebneficio sortis praerogatiuae non excludebantur equitum Centu riae : sortitio autem inter tribus fiebat. Itaque ut in equites ea.

dere posset sors praerogat iure , necesse erat in fingulis tribubus fuisse quasdam equitum Centurias. Vnde fit,ut non integer mi hi uideatur locus apud T. Liuium libro tertio Deca. quintae, qtiuita habet: Diior Claudius causam dixit:& cum eN 2. Ccnturiis equitum, 8. Censorem condemnassent, multaeq; aliae primae classis. Quod enim illic duodecim facit equitum Centurias, quae in suffragium missae sunt, quomodo uerum esse potest Nam Serauit instituto i8.Centuriae equitum erant, ut docet idem Liuius

1 libro primo, & Dionysius libro quarto. Ut ergo nihil etiam

dicamus additum fuisse ad numerum a Seruio rege relictum tamen non posset uerum esse illis Centuriatis comitiis, de quωbus agit Liuius, duodecim tantum equitum centurias in furufragium missas. Quare necessse est, in illo numero centuri Tum equitum, mendum esse. Itaque locus ille non sufficere mihi uidetur ad resulandum id quod diximus , simul cum peditum Centurus auctum suiste numerum Ceturiarum equitum. Quod

ego tamen non tam pertinaciter affirmo , ut non facile mutem

sententiam,si quis aliquid certius adserat. At enim quaeri potest, cur sextae classis in hac centuriarum descriptione nusquam m&tionem secerim. Huius rei haec ratio reddi potest,sexta classem, quae Seruit instituto una modo centuria continebatur, ut nul/lius

113쪽

LIBER PRIMVy. llius pene momenti erat,ita nunquam numero centuriarum au. heiam suisse,ut eius Centuriae per singulas tribus distribueretur. Quod aute nullo sere loco haberetur illa classis, argumento est, quod fere ubi apud a tristores fit mentio classium,quinque classes appellantur, serita reliu quitur.T. Liuius lib. 3.Dec. i. scribit:Tri cesimo kXto anno a primis tribunis decem creati sunt, bini ex singulis classibus. Et Ascon. in orat. pro Cornelio. caeterum quidam non duos Tr. pl. ut Cicero dicit, sed quinque tradui creatos desse singulos eκ singulis classibus. EX his locis nonne apertum est nullo prope numero habilos suisse homines sextae classis ut qui in enumeratione classium,quasi nulli essent,omittantur. Sane non immerito fiebat, ut qui minimo censu erant. omnibus soneribus publicis immunes, non essent pares in Rei p. capessen dae auctoritate cum ijs,in quos onera Rei p. incumberent. Salu/stius in orat. de Rep.ordinanda ad Caesarem scribit, C Gracchsi in Tribunatu legem promulgasse ut ex confusis quinque classi bus sol te Centuriae uocarentur. Haec lex tametsi perlata non sit, tamen eκ eo loco apparet, si C. Gracchus homo maxime o nium popularis, qua lege uellet humilium cum primoribus in suffragiis a uictoritatem aequare, sextae classis nullam rationem habuit, eam classem nullius tum momenti fuisse. Itaque in tribubus singulis Centurias quinque classium tantum posuimus: ita ut sextam classem eX infima plebe omninm tribuum confusam dicamus :eX qua uel una , ueteri Servii institulo Centuria fleoxet, uel summum duae,una quidem proletariorum, altera capite censorum . Nam inter hos discrimen suisse census muneriis o/stendit A. Gellius libro i6. cap. io. Qui in plebe Romana te nuissimi pauperrimi P erant, neque amplius quam mille quingetum aeris in censum deserebant, proleta rhappellati sunt Qui uoro nullo aut perquam paruo aere censebantur, capite censi uoca/hantur. EX tremus autem census capite censorum aeris fuit 37s .

Sed quoniam res pecunia , L miliaris obsidis uice pignori esse apud Rem p. uidebatur, amoris p in patriam fides quaedam

in ea firmamentumq; erat, neque proletarii, neque capite censimilites, nisi in tumultu maximo scribebantur: quia similia aut tenuis aut nulla esset. Proletariorum tamen ordo honestior ali/quanto & re & nomine, quam capite censorum suit. Na & aspe/ris Reipub. temporibus, cum iuuentutis inopia esset, in militia

tumultuariam legebantur,arma biis sumptu publico praebebantur:& non capitis censione, sed prosperiore uocabulo, a munere ossi,

114쪽

D E co MITIIS ROM.7 OF cioq; prolis ededae appellati sunt, quod cum re samiliari par/tia minus possent Rem p iuuare, sobolis tamen gigne dae copia, ciuitatem frequentarent.Capite censos aut primus C. Marius milites scripsi Te traditur,cu id sectu ante nulla memoria eXtaret.

Ex iis uerbis intelligi pol fuisse in tabulis cen orias seorsum de .

scriptos proletarios a capite ce sis,quasi ordinis diuersi essent, ut Cepe ala in militia legerentur, cum alij relinquerentur. Sed tam eeκ hac diuersitate ne lactas fuisse duas centurias credam,eo adinducor m aetatis distinctione uideo reliquarum classium Centu G rias factas non limoi quadam diuersitate, qualis erat inter capi te censos & proletarios. Ego itaque potius existimo una modo Centuria semper contentam fuisse sextam classem e quae tamen, mi supra ostendimus, nullo propemodum numero haberetur . His ita positis,sacile erit caetera de praerogatula persequi. Cicero pro Muraena,& lib. de Diuin .i .scribit maiores uoluisse pra, rogatiuam omen esse iustorum comitiorum: tantam cp comit ijs Centuriatis religionem suisse,ut sere semper ualuerit omen praerogativum. Ex quibus perspici potest Romanos plurimu mo/H menti tribuisse praerogatiuae. Quae suit causa, ut sorti commit teretur: ne scilicet id in quo im erat in suffragds momenti,ut seore reliquis Centures praescribere uideretur quod sequeretur, semper essent penes eosdem:sed id ius usurparet,cui sors dedisset. it,

que detractum est de iure equitum, quorum centuriae primae, instituto Seruia, uocandae erant,ut omni populo communicare tur,beneficio sortis: eaq; ratione plebs minus moleste serret primorum in suffragiis uim ac potestate, quae Seruiis instituto eis attributa suerat. Quoniam autem prima sors praerogatiuae inter I tribus fiebat,secunda inter centurias eiusdem tribus, beneficios sortis utebantur tam equitum quam peditum Ceturiae,propter/ea interdum usuuenire poterat, ut sors cum iure conueniret: ut scilicet equitum Centuria praerogatiua esset.Quae postquam sub fragium di Xerat,reliquae equitum centuriae uocabantur,& deinde classes suo quaeque ordine. In quo omnia fiebant iure,eo m do quo erant a Seruio instituta. Interdum contra usuueniebat,

ut sors in quandam Centuriam peditum, eam j ex quinta uel, quarta,uel alia classe,uel iunioru uel seniorum. Atque illa post. R quam sustragium dixerat, tum uocabant ut Equites. ac postre mo classes suo quaeque ordine. Ac prius quidem quam eXpleiae emiit 3 s. tribus in comities Centuriatis habendis, nulla tribuum

habita,ratione, populus per classes se diuidebat, siugulasis fas

115쪽

LIBER PRIMVy. Dyses per ceu turias. At postquam Tribus 3 s.fuerunt, praesertim scum ciuium ingenti multitudine frequentes suerunt, ut erant pos remis Rei p. temporibus, quibus omnes Italiae socii in tribus Romanas recepti erant populus suffragium initurus, in tribus discedebat, haud secus quam in Tributis comitiis.Vetum id di/uersum erat, quod eiusdem tribus homines rursus se in suas quasque centurias diuidebant, ut centuriatim suffragium dicerent rcum in Tributis comitiis nulla fieret huiusmodi Centuriarum distin io, sed confuse omnes ciusdem tribus suffragium dice/rent. Vude fiebat ut in Centuriatis comitiis, non tota tribus simul suffragium diceret sed illae modo centuriae quae cius es assis essent, cuius esset suffragium inire. Veluti clam equites uocabano tur, ea modo centuria, quae equitum e St,eX tribu desumebatur ad suffragium dicendum : reliqui uero eiusdem tribus Centuriae post pro ordine classium uocabantur . At in Tributis tota tri. bus semel suffragium suum strebat. Quod uero dixi comitiis ccnturiatis populum in tribus diuisum suisse, ut eX eo probari potest quod passim apud audiores reperimus uocatas ad lassia gium tribus, cum tamen de comitiis Centurialis loquantur. Cicero pro Plancio de comitiis loquens, habitis a M. Crasso Cos.

scribit uocatas suisse tribus latum , ita suffragium. Atqui paulo

post ostendit ea comitia suisse Centuriata. Eade in oratione scribit legem a M. Crasso latam, qua cauebatur, ut ex iis tribubus accusator ediret iudices, quas per corruptionem tulisse reus dicere/tur. Quod si hae ex communis ut erat omnibus magistratuucomitiis fuisse concedatur, necesse est ut etiam Centuriatis comi/tiis dicatur quis has uel illas tribus tulisse. Quod aliter accipi non potest, quam huius uel illius iribus Centurias quempiam tulisse ad quod perspici non potuisset, nisi diuiso pcr tribus po/Pulo. Argumentum etiam huius rei duci potcst cx eo quod scribit Suetonius de ci fare,solitum eum circum tribus libellos mittere ad commendandos candidatos quibus fauere uellet. Nam si per tribus diuisus non suisset populus, quomodo circu tribus misisset libellos in comitiis certissimum uero argumentum eta eo

duci potest, quod apud Liuium & Asconium legimus praerogatiuam tribum di iure uocatas, ubi de comitiis Centuriatis agitur. Nam quomodo praerogatiuam tribum intelligere possis, nisi populum facias in tribus distinctum,inter quas sors duceretur, ut ea cui obtigisset .prima suffragium iniret Et quomodo iureuocatas in tribur corni tria Centurialis locum habuisse cdcipies,

116쪽

144 DE COMITIIS ROM. F nisi populsi in tribus diuisum cocedas Verum ut praerogatiua tribus quae prima dicit suffragiu, non tota confuse suffragium diicit sed centuriatii ita reliquae tribus quoniam ita uocabantur . ut eκ singulis Centuriae, ut quaequae ruaximi census erant uoca. rentur propterea iure uocatae dicuntur. Vnde etiam apud Ciceronem in secunda oratione in Rullum .extremae tribus suffragiorum appellantur pro extremis tribuum suffragiis, iure tamen de percenturias uocatarum Nam illic mentio eli de comitiis Centuriatis,quibus ipse Consul creatus erat. Diuisug igitur erat Cen

G turiatis comitiis populus in tribus, sed sufflagia mibantur centuriatim . Atque ita post praerogaliuam prima classis uocabatur . quemadmodum scribit Cicero et Phlip hoc est, per singulas tribus Centuriae quae primae classis erant,suffragium inibat. in quo obiter animaduertendum est , cum Cicero illic primam classem post praerogatiuam suffragium diκisse scribit, simul appellatio. ne primae classis comprehendisse equitum Centurias: quem ad modum usitatum erat ut ex Dionysio supra ostendimus. Perpedenda etiam nobis hoc loco sunt uerba Ciceronis lib. 3. de Leg. H ubi de comitiis Centuriatis loquitur: Descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus plus ad suffragium consilii, quam sule in tribus conuocatus . Quod enim ait censu descriptum popu/lum,id pertinet ad classcs, quae censu inter se distinctae erant eo modo quo supra diXimus. Quod ait ordinibus , id ad equitum Centurias pertinet & peditum. Quod den: que ait aetatibus, ad seniorum iunior unal Centurias referendum est . Quae ut aper lius intelligantur,paulo altius de multiplici ciuium inter se distinctione dicendum . Primam diuisionem uniuersi populi in duas I partes suisse reperio,in Patricios & Plebeios in quo erat generis distinebo tantum. Nam Patricii erant. qui genere erant nobilissimi, cuiuscunque celas ordinisve essent: Plebeii uero reliqui ciuis genere non adco illustres. Quod uero diκi cuiust celas ordinis me essent eo pertinet ut intelligamus nihilominus Patricios di. uisos fuisse per classes pro censu cuiusque:& quosdam in Senato rio. quosdam in equestri ordine. quosdam etiam inter pedites nihilo milius suisse. Nam quosdam Patricios fuisse ordinis eque stris Cicero pro Muraena ostendit . cum ait patrem Ser. Sulpi/Κ iii equestri loco fuisse : quem tamen eadem ora tone dicit Patri. cium suisse. Quosdam uero pedites fuisse, docet Liuius libro 3 . Dec. i cum ita scribit: Magistrum equitum dicit L.Tarquini iam

Patriciae gentis Ad qui ctipendia pedibus propter paupertatem

secisset.

117쪽

secisset. Vnde sit .ut haec per genera distinctio nihil ad comitia ACenturiata pertineret: sed alium usum habebat iu Republica. Velati ad Interregem prodendum quem Patricium esse,& a Patri. ciis prodi oportebat: ad sacerdotes cooptandos, quorum alios oportebat esse Patricios alios dimidia ex parte Plebeios & Patricios, ut cicero scribit pro domo sua: denique ad quosda mari. gistratus faciendos. Nam Patriciis non licebat ullum nia isti tum Plebeium gerere, ut Tribunatu de Aedilitatem plebis Alia luit per ordines uarios diuisio. Atque una quidem fuit bipartita

diuisio, omnes ciues complexa in equites δc pedites: quae proprie Bad comilia pertinebat.Centuriatis enim comitiis populus dis inguebatur in Centurias equitum & peditum . Et quanquam esset alia ordinum distinctio, ut alii essent ex Senatorio ordine alii ex equestri alii ex ordine Tribunoria aerarit,alii eX ordine scribatu alii ex ordine Libertinorum:ad alios tame usus pertinuisse hane ordinu distinetionem eXistimo, quam ad comitia centuriata. itaque Centurialis comitiis populus caeteris ordinibus ne plect is illa modo ordinum distinctione utebatur, ut equitum diae essent Centuriae, aliae peditum . Nam si comitia Centuriata per Cem clurias ita ablatu irentur, ut unaquaeque unum suffragium saceret necesse est si illorum etiam ordinum his comitiis habitam ratio ne dicamus, ut simul concedamus Centurias quasdam fuisse Se., natorum,Scribaturn, Tribunorum aerarii & similium, easti; dia

inctas a Centuriis equitum & peditum: quod tamen salium est Nam horu ordinum quasdam suisse decurias legimus, Centurias

mi squam. Iam uero demonstratum est Centurialis comitiis po

putu in tribus discedere solitum. Oportebat igitur si illo tu ordi, num ratio haberetur, in singulis tribubus suisse quasdam Centu, Drias illorum ordinum. Quare Tribunorum aerarii faciendae erui

triginta quinque Centuriae, totidems Senatorum & scribarum rquod & saltum & ineptiis mum est. Quis enim concedat Tribunos aerarii suisse plus quam ter mille & quingentos Quis tot Senatores scribasi ' Aut quis admittat praeter Centurias classium fuisse alias plusquam centum Centurias,in quibus non esset aetatis & census ulla distinctio Erat igitur ad alios usus Res p. ne. cessarios haec ordinum distinctio inuenta: & ad rationem comi. tioru nihil attinebat. Dicendum ergo est fuisse quidem in singu/ sis tribubus quosdam qui eta illis ordin: bus erat,sed cum suffragium dicere uellent, in suas Centurias discedebant , uel equitum uel peditu, ac pro aetate in iuniorum uel semorum Centurias. Sa/H a ne

118쪽

tis D E c OMITII y ROM. F ne diebus comitialibus Senatum habere,no alia oratione uetabatur, quam ut ne ullus ciuium auocaretur a suffrἴgio. Itaque Senatores etiam comitiis,si uellent,intererant: non modo ut admini/seri essent comitiorum sicut in comitiis,quibus ab exilio reuocatus est Cicero, sed etia ut suifragiu diceret: quod aperie locus Varronis ex libH G de re Rust .demdstrat, qui ita habet: Comitiis Redilitiis cum sole caldo , ego atque Appius Senator Tribulis suistagiu tulissemus. Verum eos in centurias uci equitum uel peditum discedere oportebat eodem modo,quo caeteri ciues. Equi G tum enim centurias ex primoribus ciuitatis, Sciuii instituto coscribi oportebat: nec uetabat quenquam Senatorem in iis tamen centuriis numerari, quae belli causa institutae fuerant. nere enim belli Senatores nemo dicere audeat immuncs fuisse. Et prius quidem φ Senatores ex censu maNimo esse coeperunta

quod postremis temporibus factum dicii Plinius in prooemio

libri i4.ego a Caesare di elatore primum lactum ex historia co firmo:Senatores erant multi, qui non ualde magnum censum habebant : quemadmodum intelligi potest ex eo quod eta quinq; B classibus Tribunus plebis lictos,Liuius scribit.Nam qui fribuni plebis suerant, non modo in Senatum legebantur post Atiniuplebiscitum,ut ait A.Gell. lib. i q. e.ultimo, sed etiam ad magistratus maiores postea peruenire poterant:& tamen uel quintae tano tum classis censum habebant.Ergo qui censu quintae classis uera hi gratia, erant, nonne uel seniorum uel iuniorum centuriis continebantur Et quia minimi census erant, necessario oportebat

suffraginm si serre uellet,in quinta classe suffragium dicere. Veris sinum igitur est quod diximus si ordinis Senatorii erant,no mi nus si suffragium serre uellent,equitum uci peditum Cetur iis ad scribi oportuisse. Quare quod ad comitia centuriata attinet, or dinum nulla distinctio facienda, nisi in equites & pedites. Cumq; Cicero dicit descriptum ordinibus populum, non abi ordines intelligendi sunt quam equitum & peditum . Alia diuisio erat per censum,hoc est ciuium in classes,pro ratione census cuiusque: de qua diuisione satis multa supra dicta sunt. Vnum modo est, quod de censu primae classis ambigi potest. Plinius enim lib. 3 3. cap. 3.dicit primae classis censum sub Seruio lege fuisse centum S ac decem milliu aeris. GAlius libro I. cap. i 3. dicit oo.&2s. millium aeris classicorum censum fuisse. Liuius uero & Dionysius centum millium tantiam faciunt censum primae classis. Sane niasqrrupti sunt Plinii Gelliis codices, nihil habeo quod in tanta

119쪽

IIBER PRIMUS. Iam dirnm diuersitate dicere possim: nisi inter Romanae hi stori

scriptores ueteres unde hi desumpserunt, non bene conuenisse in ea re ut in multis aliis dicamus. Alia per artales diuisio erat inter peditum tantum centurias:quarum aliae erant seniorum .alis

iuniorum,idq; in unaquaque classe. In quo A. Gcilii uerba adscribam ex libro i o. p. 28.Tubero in historiarum primo scripsit, Seruium Tullium regem populi Romani, clim illas quinque classes census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse, qui minores essent annis septendecim . Atque inde ab anno septimo & decimo, quos idoneos iam esse Reipub. arbitraretur, milites scripsisse, si ad annum quadragesimum sextum iuniores, supras eum annum seniores appellasse : Εκ iis Tuberonis uerbis planum est , quae iuniorum Centuriae seniorum φό& qua zelate dicerentur omnis igitur ciuium distinctio Centuriatis comitiis erat per Centurias: easgi uel ordinibus distinetis, quod aliae equitum essent,aliae peditum:uid censu. quod aliae primae, aliae secundar,tertiae. quartae de quintae classis essent: uel aetatibus, quod aliae essent seniorum,aliae iuniorum. Et quoniam post praexogatiuam equitum centuris prius uocabantur quam peditum, Sprimae classis centuriae ante aliarum classium centurias, in omnibusψ esa ssibus seniorum centuriae ante iuniorum centu rias, propterea apud auictores reperimus comitiis Centuriatis haberi rationem dignitatis cuiusque: quod scilicet ordinum, cen sus aetatiss ratio haberctur. Ac de praerogatiua quidem 6e reli in quo modo rogandorum suffragiorum ha fienus. Nnnc de reli. quo modo suffragiorum:dicendum. Ante leges tabellarias latas, populus uoce serebat suffragiu: at postea coepit tabella suffragiustite. Ac uoce quidem clam dicebatur suffragium , erant in sin/gulis centuriis rogatores, qui singulorum rogabant sententias, quas palam singuli proserebat: in quam autem partem plures eiusdem Centuriae homines inclinassent,ea totius centuriae sententia censebatur: quam deinde rogator per praeconem pronun/iciati rubebat. Ac si magi Matuum quidem comitia essent, rogabantur singuli quem uellent magi Malum cite: tum p nominati m singuli appellabant, quem uellent magistratum creari.Qnod idem in comitiis regis sacrorum dicendum . Sin legum comitia essent, clam populus legem accipere uellet, solebat uti his uerbis solennibus ac uelut conceptis , Uti rogas : quibus si gnificabat uelle se, ut ita fieret quemadmodum legis rogalor fieri uellet. cum uero legem accipere nolebat, utebat solent uerbo,

120쪽

18 DE. COMITI I S RIM.F Antiquo quo significabat se quod rogaretur antiquare, hoe est

ne omnino fieret,uetare. Quorum omnium s quis probatione desideret, ita habeto. Ac primum nominatim appellari solitos a populo, quos uellet magistratum habere. ex omni historia Li uri perspicuum est.in legibus autem serendis illa uerba solennia fuisse ex his locis apparebit. Scribit Liuius libro 6. Deca i. Cum primae tribus, uti rogassent, dicerent: quibus uerbis significat, quia eius legis plures erant rogatores, populum dixisse, Uti ro/gastis. Idem T. Liuius lib. ς. i . Decad. Tribus omnes praeter DolG liam antiquarunt legem. Et lib. t o . Ego hanc legem, quod bo num , faustum scelix γ sit nobis ac Re ipub. uti rogastis iuben. dam censeo . Et libro S. Decad. 4. Remittentibus ergo his in.

tercessionem omnes tribus, uti rogassent, iusserunt. Et libro s. Decad. i . Legem una plures tribus antiquarunt, quam iusserunt.

Et libro decimo, Decad. tertiar: De pace uti rogassent, omnes tribus iusserunt. Et Lbro i . Decad. 4. Rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus serme centuriis antiquata est . Et paulo post : Ac hac oratione in suffragium missi , Η uti rogarat, bellum iusserunt . Cicero Σ. de Legib. Suade igitur si placet istam ipsam legem, ut ego, Vti rogas, dicere possim . Et

libro tertio: Vos quidem , ut uideo, legem antiquastis fine tabella. Ex iis opinor locis satis apparet iis uerbis uelut con ceptis, legem iuberi aut uetari solitam . Haec ratio serendi per uocem suffragii usque ad annum uerbis sit s. perdurauit. Eo uero anno, quo erant Coss. c. calphurnius Diis , & Μ. Popilius Lenas,Tribunus plebis fuit Gabinius quidam, a quo primulata est lex , ut populus in mandandis magistratibus tabella utet retur. Biennio post Consulibus M. Aemilio Lepido,C. Hostilio Mancino L. Cassius Tribunus pl. legem tabellariam de iudiciis tulit: ut scilicet iudices. qui adhuc uoce sententiam dicebant, tabella sententiam serrent. Nomine autem iudicum etiam popu/Ius intelligendus est, quoties ipse iudicabat,eXcepto iudicio pero duellionis:in quo tabellam populo dederat Cassius t in aliis de mulcta. non de capite iudiciis tabellam populo dederat. Vetiam in iudicio perduellionis data est postea populo tabella a Caelio quodam Tribuno pleb. in legibus uero serendis , uoce usus est D populus usque ad Tribunatum C. Carbonis, qui suit anno urbis 5 1 s. Consulibus CSempronio Tuditano & M. Aquilio : quo anno C. Papyrius Carbo legem tulit de legibus tabella iubendis ac vetandis. Quae omnia possunt in cicerone confirmari ,

SEARCH

MENU NAVIGATION