장음표시 사용
81쪽
DE co MIrr1s 'Ro M. F Consules lolum fere annum sui Consulatus agebat In urbe, nee
ad exercitus,aut in prouincias nisi ad finem anni proficisceban tur. Vnde fiebat ut legitimo tempore comitia magistratuum edicerentur: & nis ad diem edicto praestitutum haberentur, ideo accidebat, φ dies diffunderetur, uel auspiciis, uel magistratuuintercessionibus. Ac si tum eueniret.ut tandiu ducerentur comistia,ut ad Interregnii res rediret, merito eueniebat,ut primo quo inque tempore,ac non post tri nundinum haberentur comitia, tanto ante tempore indicta, ut nemo conqueri posset sustragio se G priuari: siquidem dilata tantum comitia esse nemo non sciret, si quid euenisset cur die praestituta non essent habita.Neque enim nouum eductum proponebatur,st ad diem edicti non essent ha/bita, sed in proximum diem comitialem differebantur. Vnde it Iud apud Livium lib.7. Dec. i. Aliquoties frustra in campum descesum cum esset, multi , per seditiones acti comitiales dies. Verum ut illud saepe uiuuenisse superioribus temporibus concedamus,ut paucis diebus post edictum non interposito trinundino haberentur comitia, aetate tamen Ciceronis non aeque id fieis
A ri absque incommodo poterat. Superioribus enim temporibus pauci italiae populi in hi urbis uicini,in magistratuum comitiis ius habebant suffragii .Quare ut ad die edi fit conuenire possent
lango tempore opus non erat. At Ciceronis aetate,qua omnes
Italiae socii ciuitate donati erant,si post edictum multi dies non fuissent interpositi,quid aliud suisset, quam priuare ciues suilia gio Ego igitur sic sentio ordinarium fuisse, ut post praemissum
edictum ante diem comitiorum interliceretur spatium trinundini,partim ut liceret omni ex Italia Romam ad creandos magi I stratus uenire, partim ut eo temporis spacio in candida toga supplicare populo liceret. Porro edictum limoi proponendi iis modo ius erat, quibus habendi comitia sors obtigisset. Qui enim erat habiturus comitia, is diem praestituebat edicto:quod inter dum ab eo absente praemittebatur,interdum die a consule dicta a Praetore urbis,pponebatur.Scribit T.Liuius lib. 2. Dec. 3.Ab eodem Praetore eX S.C. literae ad Consules missae,ut si iis uid Tetur,alter eorum ad Consules creandos Romam ueniret : se in eam diem quam iussissent,comitia edicturum .Et lib. s: Decad. x Praetor M. Fulvius literas ad Consulem mittit, Senatui placere ut Romam reuerteretur,& eκ itinere permitteret edictum,quo, comitia Consulibus creandis edieeret. Nec sane consul edicto faciebat dies comitiales, ut uult Budaeus, sed contra, ut in diem
82쪽
TI BE PRIMV . eomitialem dies edicto praestituta incideret, consuli prouiden. Adum erat: alioqui agi cum populo fas non fuisset: quod nos po/Bea apertius ostendemus, cum de tempore comitioru agemus .
Neque uero praemisso edicto tantum opus erat in magistratuit, sed etiam in legum iudiciorum p comitiis r uerumtamen in his edustum non ut in magistratibus, in tabella quae hoc tantum c5tineret. scriptum proponebatur, sed simul lege per trinundinum promulganda dies a magistratu praedicebatur, qua haberenture mitia, nec alio opus erat edicto. Atque ante legum quidem comitia hic modus erat seruandus, ut primum qui legem ferre Puellet, eam publice propositam haberet,quo potestas fieret populo cognoscendi ociose: & ut inde liceret librariis describere,si qui uellent legem apud se habere. Qui autem legem ita publice proposuerat, promulgasse dicebatur, tametsi ad populna nodum eam serre coepisset. Qine omnia demonstrati possunt eX Cicerone. Scribit enim secunda oratione in Rullum: Ineunt tande ma gistratum Tribuni pl concio expectata P. Rulli, quod & princeps erat Agrariae legis,& truculentius se gerebat quam caeteri. Legem hominis concionem j eApeetabam: lex initio nulla Ip- CPonitur: concionem imprimis aduocari iubet: summa cum expediatione concurritu Nexplicat orationem sane longam,& uerbis
ualde bonis: unum erat quod mihi uiliosum uidcbatur quod eκ tanta frequentia inueniri nemo potuit, si intelligere posset ad dioceret. Hoc ille utrii insidiatu causa secerit,an hoc genere eloque tiar delectetur,nescio. Tamen siqui acutiores in concione steteorant, de lege Agraria nescio quid uoluisse eum dicere Iuspicabatur. Aliquando tandem me designato leX in publicum proponitur:concurrunt iussu meo plures uno tempore librarii:descii, ratiam legem ad me adserunt. Et in oratione pro Sylla de lege
.Caecilii ita scribit: Lex dies fuit proposita paucos,ferri coepta nunquam: posita est in Senatu,populum Romanum latuit. At qui paulo ante scripserat a Caecilio eam rogationem fuisse proomulgatam:unde apparet qui legem modo in publicum propo fuit, ct si ad populum adhuc non tulerit. legem tamen promul/galle. Neque tamen negauerim quin dicatur etiam legem promulgare, qui trinundino ad populum de sua lege dicit. Nam de Cicero in quinta Philipp. ita loquitur. Vbi lex Caecilia δε Di, Rdia ubi promulgatio trinundinum Et tertio de Legibus legem pQuit,in qua facit diuersa promulgare& proponere. Promulga/i3, Proposita,iu aerario cognita agunto. Itaque ego sic sentio uer
83쪽
8o DE co M ITOS RO M. P bum promulgandi ,significasse omnem rationem edendae In uulgus rei,siue uerbo siue scripto mon autem pro altero tantum accipi. Ergo quomodocunque lex in uulgus edebatur,promulgari dicebatur:cum uero scripta publice exhibebatur,proponi dicebatur. In quo obiter id obieruandum est, Iesitos eos qui legem ita proponerent, nomen suum adscribere. Cicero libro I. in Verrem: Nempe ea lege de iudiciis iudicibusq; nobis promulgata, quam non is promulgauit, cuius nomine proscriptam uidetis . Atque huiusmodi proscriptio ante fiebat, quam legem quis ser-G re inciperet,ut ex iis quae diximus apparet. Nam etsi stre conincionem habere solitos reperiamus legum rogatores, priusquam legem proponerent,in qua concione populo necessitatem & utilitatem legis proponendae ostenderent, quod & Rullum secisse ex iis quae diximus apparet, & Tib. Gracchum, scribit Appianus:attamen legem ferre adhuc non dicebautur,sed praeterea necessarium erat trinundinum ad legem promulgandam. Id quod eκ Dionys. Halicar. libro decimo intelligi potest ubi ila Ictibiit Tribuni pl. aduocata concione pollicebantur plebi se legem la/H luros de iis rebus quas postulabat. Quam orationem postquaplebs collaudauit,sublata omni mora, legem quam paratam ha bibant,recitarunt. Ac proposita ea lege,datum est tri nundini spacium , quo fieret potestas legis improbandae omnibus qui utrulent. Et Liuius lib. 3.Decad. i .de legibus a Decemuiris conscri piis ita scribit ingenti hominum eXpectatione, propositis decet tabulis populum ad concionem aduocarunt: & quod bonum laustum,sceli γψ Reip. ipsis liberi si eorum esset, ite & legere leges propositas iussere. Se quantum decem hominum ingeniis I prouideri potuerit, omnibus summis infimiss iura aequasse. Plus pollere multorum ingenia consilias r uersarent in animis
secum unam quamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in medium, quid in quaque re plus minusve esset, conferrent . Cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editollatis correctae uiderentur,centuriatis comitiis perlatae sunt. Post
hanc igitur legis propositionem, trinundino etiam promulganoda erat. In quo duo potissimum quae ambigua uidentur , nobis explicanda sunt. Primum, quid esset illud tri nundino promulox gare: alterum,dicereturne lex tum serri cum ita promulgabatur, an uero die modo comitiorum ferri legem dicere oporteat.Trinundino promulgare, est legem quam proposueris tribus die/bud nuncinarum aduocata concione ita recitare, ut de singulis capitibus
84쪽
capitibus populum S doceas & doceri adhibitis ali s suasoribus lacias: data interim facultate ut qui uolet, legem improbare diu suadere , possit. Erant autem nundinae, ut ait Macrobius lib. i.
Satur. p. i ,.seriae paganorum,id est rusticorum, quibus conueoniunt negociis propriis, uel mercibus prouisuit. Fiebant autem
nono quoque die:unde etiam nomen habuerunt, ut scribit Plu tarc. in Cotiolano & Dionys. lib. 2. Illis ergo nundinarii diebus, quia sic quentior solebat esse populi multitudo propter rustico.
rum in urbem conoentum , propterea insitimam it, ut illis
potissimum diebus leges promulgarentur. Id quod docet eodem illo loco Macrob.his uerbis: Rutilius scribit Romanos insiluisse nundinas, ut odio quidem diebus in agris rustici opus sacerent. nono autem die intermisso rure ad mercatum Pgesi acci piendas Romam uenirent & ut scita atque constitia frequentiore populo referrentur: quae trinundino die proposita a singulis atq; uniuersis sicile noscebantur. Unde etiam mos tractus , ut legistri nundino die promulgarentur. Atque cgo quidem primis tcmporibus lege cautum non fuisse existimo , ut tri nundino legcs promulgarentur, ut eta eo colligi potest quod scribit T. Liuius lib.4.Dec. i . Mamercum Aemilium Dictatorem aduocata concione dixisse, lcgem se laturum ne plusquam annua ac semestris esset Censura quam lcgem eonsensu ingenii populi postero die pertulerit. Et quoniam multo tempore haec leX Aenulla lata est post legcs duod. cim tabularis, inde planu est legibias duodecimtab.id minime cauiti suisse: alioqui haec lex iure lata non suisse quae tr nudino promulgata no esset Nec sane repetit lex de ea re
fuisse ante lege carciliam, & Didam, quae lata est consulibus Q. Caecilio Metello Ncpote , & T. Didio, anno urbis D C L V l.
Quod autem de legibus tri nundinum promulgandis uno capi te huius lcgis cautum esset, Cicero ostendit cum ita scribit, pro domo sua : Si quod in caeteris legibus tri nundinum esse opor tet, id in adoptione satis est trium csse horarum, nil reprehendo. Sin eadem obseruanda sunt decreuit Senatus M. Drusi legibus, quae contra legem Caeciliam & Didiam latae esset, populum nontcneri .idem hoc diligenitus, poena etiam adiecta, postea cau/tum fuit lege Licinia & Iunia,lata a L. Licinio Muraena & D.Iunio Syllano consulibus, eo anno qui secutus est Ciceronis consulatum. Cicero quinta Philipp. Vbiles Caecilia& Didia ubi promulgatio trinundinum ubi poena recenti lege Iunia & Licinia Si igitur ante eas i ges obseruaretur trinundini promulga-
85쪽
8, DE cοMIr IIS ROM. F tio, quemadmodum passim in historia Dionysii legitur, comRetudine id potius quam legis necessitate obseruatum suisse existimo . Quod uero iis tribus nundinarum diebus recitari lege Cporteret, ac populum doceri eX eo apparet quod scribit Dionys lib. io.Tribunos plebi ε lege proposita trinundini spacium dedit se ut interim stridendi ac di sidendi potestas esset Vnde apud Ciceronem lib. 3.de Legibus ponitur lex huiusmodi:Rem populum docento doceri a magistratibus priuatis* patiunior. Quam legem paulo post dicit Romae ob ruari solitam . Quo G fit ut lege proposita non modo a magistrati Fus doceri popu/lum oportcret, sed etiam a priuatis data eis concione a magistratu . . Neque enim priuato licebat eX rostris uerba ad populum secere, nisi a magi iratu quis produceretur Litti Cicero in Vatianium satis ostendit cum ita scribit: Cum L. Veditum qui in Se. natu confessus esset se cum telo fuisse, mortem Cneo Dompeio , summo & clarissimo ciui suis manibus adferre uoluisse. in con cionem produxeris: indicem in rostris, in illo inquam,augurato templo ac loco colocaris,quo actoritatis eNquirendae causa caeH teri Tribuni pl. principes ciuitatis producere consueuerunt. Et
Liuius lib ς. Decad. quintae. Cum ita traditum e stet, ne quis prius intercederet legi quam priuatis suadendi dissuadedis legem potestas facta esset. Exempla huius res frequentia sunt in historia. Legem Μauiliam suasit Cicero,dissi ridebant Catulus & Hortesius , legem Agrariam Rulli dissuasit Cicero. Leges Caesaris in primo Consulatu suaserunt Pompeius & Crassus. Solebant enim qui legem serre uolebant, sibi uirum aliquem magna au/ctoritate praeditum , consiliare & adiungere, qui populo suade/i ret, ut legem accipere qui legis auctor appellari solet. Cicero. de Legib. Itaque isti rationi,neque lator quisquam est inuentus , nec auctor unquam bonus.Et paulo post. Nam cassiae legis culpam Scipio tuus sustiuet, quo auctore lata esse dicitur. Qui igi/tur primas partes suadendae lcgis habebat, is auctor dicebatur equalis suit Pompeius in lege D. Lentuli consulis, qua reuocatus est ab exilio Cicero: ut apparet ex oratione post red. ad Quiri
tes. In qua etiam oratione,continetur summa orationis, quam
habuit Dompeius ad populum. EX quo intelligimus, in lege Ip mulganda non recitari modo legem sed etiam docendi populi causa orationem addi solitam.Tu uero Cicero pro Flacco sci ibit more instituto, maiorum, populi suffragiis legem no commitii, nisi auditis ante auctoribus,re per multos dies promulgata de
86쪽
LIBER PRIMI S. 83 cognita . Ex quo id colligi potest, quod modo diximus,legum A
promulgationem no suisse nudam recitationem,sed etiam oportuisse populum oratione doceri : id p toties quoties promulga hatur. In quo etiam illud obseruandum, quod ait ciceto in orat. post red. in Senatu, decreuisse Senatum ut agerentur gratiae iis, qui ex municipiis ueni flent primo die promulgationis : si mulsur rogarentur,ut pari studio convenarent reliquis diebus, cum lex eadem rursus ad pppulum referenda es et in superiore autem oratione, quam habuit ad Quirites , dicit ter conuenisse Italiam cunctam nomine suo , & se in patriam ter decretis Italiae cuctae Breuocatum. EX iis enim locis intelligi potest, cum lcX ita trinuudino promulgabatur, soli iunx suisse populum significationem dare acclamationibus legem sibi acceptam esse aut non esse, an tequina dies suffragii ueniret. Hoc enim est, quod ait Cicero decretis Italiae ter se reuocatum. Neque enim de suffragiis intelligi potest : praesertim cum. tot comitiis eandem legem iuberi abiurdum sit.& nundinis comitia habere fas iid esset, ut nos amplius postea ostedemus, clim de tempore Comitiorum disputabimus. Recitabatur ergo tribus nudinarum diebus icX in concione, si γ cmuis docebatur singulatim populus,& rogabatur ut legem accipere uellet:prodita die qua comitia haberentur, legis serendet causa, ut ad illam diem sicquens adesset, rogabatur. An uero qui trinundino ita promulgabat legem, serre eam diceretur, an ea solii in die qua populus erat lassagium diei urus, ego de ea re se sentio, uere quidem ac proprie ferri legem, cum populi su stragiis committitur: ideoq; cum apud auctores reperimus diem serendae legis, de die comitiorum intelligimus: quin tamen legem et serre diceretur qui trinundino promulgabat, negari non potest. DNeque enim aliud significat legem aut rogationem serre,ut Gret cum uerbum ei spherein ostendit, quam in mediu adserre. Quo ites igitur concionem quis uocabat,ut suam legem populo exhiberet, toties serre legem dicebatur. Qui tamen illo trinundino magis cognitionis causa lex populo eAhibebatur, quam ut eius suffragiis tum comitteretur, propterea illat uernis promulgatio legis quam latio uocabatur. Cicero per Sylla de rogatione L. Caecilii loquens,negat eam serri coeptam, quia etsi proposita eo se set,& de ea actum in Senatu populo tamen in concione exhibi ta non esset: unde efficitur cum krre legem incipere qui nundi. rus promulgat. Ac de legum quidem promulgatione hactenus.
Nunc in iudiciis quid ante diem comitiorum fieri oporteret,
87쪽
DE co MITII 3 ROM. F pauca dicamus. Cicero pro domo sua: Moderata populi IudicII
sunt a maioribus constituta : primum, ut ne poena capitis cum
pecunia cuniungatur: deinde, ne nisi praedicta die quis accusetur rut ter ante magistratus accuset intermissa die,quam muli iam ira roget aut iudiceti quarta sit accusatio, trinundinum prodita die. qua die iudicium suturum sit. Ex hoc loco perspicuum est, ante comitia iudiciorum oportuisse iti nundino prodi diem quo haeberentur comitia. Et quoniam priuilegium , quo perduellionis crimen iudicabatur, LX erat Centuriata, ut supra demonstraui/G mus: propterea omnibus centuriatis legibus commune esse di/cimus, ut tri nundino proderetur dies comitiorum . Quod uero ait Cicero trinundino prodi diem. qua iudicium suturum esset, non ita accipi debet, quasi nihil aliud fieret illo rei nundino, quam ut proderetur dies: sed quia lege lata iudicium hoc peragebatur, tribus illis nundinarum diebus lex in concione recitabatur,caelorat peragebatur quae in legum promulgatione obseruari dixi
mus. Hoc igitur omnibus Centuriatis comitiis magistratuum, legum,& iudiciorum conueniebat,ut eo quo dixi modo, dies cooΗ mitiorum ediceretur & tri nundini tempus relinqueretur inter Odictum & diem comitiorum. EX quo consequens est,Centuria ta illa comitia quae apud Gellium lib. i s. cap. 27. scribuntur eκLaelio Felice, per cornicinem calari, non pertinere ad alia Centueri ala comitia, quam quae regis sacrorum inaugurandi causa habebantur: in quibus pro educto erat huiusmodi per cornicines populi conuocatio. Erat autem & illud communiter obseruati dum in omnibus,ut Senatus auctoritate haberentur comitia ceturiata. Quod Dionysius ostendit lib.9.cum ait, hoc discrimen Ι suisse inter Tribula comitia& alia , quod Tributis Senatus au/ctoritate opus non erat in reliquis necesse erat Senatus auctoritatem accedere. Porro illud animaduertendum est, primis quid temporibus post habita comitia patres auctores fieri solitos. Vade apud Liuiu lib. i. Quirites regem create.ita intribus uisum . Patres deinde, si dignum qui secundus a Romulo numeretur.
crearatis,auctores fiebEt paulo post de Tullo Hostilio: Regem populus iussit: patres amflores facti. Quod idem de Anco Marcio scribit, & multis aliis in locis. At postea patres ante comitia K auctores fieri oportebat illud enim est quod T. Liuius libro primo scribit: Decreuerunt ut clim populus regem iussisset,id sic ratum esset,si patre uictores fierent. Hodie in legibus magi
88쪽
LIBER PRIMUS. 8 quam populus se stragium ineat, in incertum comitiorum euen/tum patres audiores fiunt. Et in fine lib. sexti. i. Decad. ex latconcio Appii,in qua scribitur Centuriatis & Curiatis comitiis patres auctores fieri. Quod idem Cicero dicit pro domo sua. Quod uelo Liuius lib. 8. i. Decad. scribit a Dictas ore P. Philo. ne legem latam, ut legum, quae comitiis Centuriatis serrentur ante initum suffragium, patres auctores fierent: illud in quam aperte ostendit ad illud usque tempus, post comitia patres auctores fieri solitos: sed post hanc lcgem,ut patres ante audiores serent, suisse necesse. Scribit etiam Appianus lib. i .hili. Qui l. a Sylla legem latam ut nihil referretur ad populum , quod ante a Senatu
decretum confirmatum l. non esset: ut ueteri,inquit,lege caueba/tur. Quod ad plebiscita non pertinere hinc colligi potest, quod Tribunis pl. potestatem agendi cum populo Sylla sustulitat.Et Cicero pro plancio: Nam si ita esset quod patres apud maiores
nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitio,
rum, id haberent iudices: uel quod multo etiam minus est serendum. Tum enim magistratum non gerebat is qui carperat,si patres audiores non erant sactii. Ex ii8 omnibus apparet, in omnibus Centuriatis comitiis sui sie necessat iam Senatus auctoritat cm . Vnde fit ut passim in historia Liuit,ubi mentio est co,
mitiorum magistratibus creandis indidiorum, senatusco fultum praecessisse reperiamus. Et Cicero libro quarto ad Atticum in epist. cuius initium est, occupationum : Comitia dilata ex se. natusconsulto. Et paulo posti Senatus decreuerat ne prius comitia haberentur, quam lex lata esset. Si quis intercessisset res in te γrra reser retur. Coepta ferri leuiter : intercessum , non inuitis. Res ad Senatum . De ea re ita censuerunt comitia primo quo λque tempore haberi censere. Ex quo Ciceronis loco perspicuum est, in magistratuum comitiis auel oritarem Senatus iis, ue adeo fuisse necessariam, ut non modo iubendi. sed etiami serendi & impediendi comitia in Senatu potestas esset in legibus uero serendis necessariam Senatus auctoritatem sui se lex ilIa Cornelia quam ex Appiano citauimus, stendit. EX eo autem quod legimus in oratione pro Sylla,sactum esse in lege L. Caecilii, colligimus legitimam hanc suisse rationem legis sorendar, ut ea pro postia ad Senatum referretur, priusquam ad populum serre quis inciperet: nisi lex de ea re esset quae ante in Senatu agitata esset, laetum ψ S. C. ut ad populum serre tur. De edicto quod a ale comitia Centuriata praemittebatur ι
89쪽
ciis agamus. Neque enim haberi comitia centuriata ulla iure potera ut, nisi captatis ante auspiciis. Captare autem auspicia,erat eκ auibus, caeteri sis signis auguralis disciplinae propriis , Iouis uo, luntatem interpretari .Erant enim Romani iam inde ab Romuli ac Numae instituto religionis obseruantissimi: ut sere nec publice, nec priuatim quicquam aggrederetur, diis inconsultis.Fere aut e duobus generibus consulendi deos. priusquam aliquid inci perent, utebantur Vnum erat per etata hostiarum,quas immolao G re solebant: ad quam diuinandi rationem adhiberi toleban toruinspices,ut frequentissime in historiis occurrit,& multis uerbis eX plicatur a Cicerone, secudo de Diuinatisne. Alterum erat eX auibus & caeteris signis,unde Iouis sententiam diuinare solebant, ad quam rationem diuinandi augures adhibebantur. Cicero. n. a. de Legib. appellat augures,louis Opt. Mata. interpretes:& lib. 3.
Iouis consiliarios Sc administros: quod cum Iupiter auspicia mittere & signa crederetur, ipsi sua quadam disciplina, quae augura libus libris continebatur de illis indicabant, fausta ne, an infau-N sta essent:quodque ipsorum collegium decreuisset, id ratum omnino ut haberetur cautum erat. Dixi autem ex auibus & signis cuCicerone secundo de Legibus ubi ita scribit: Diuinationem, qua Graeci manticin appellant, esse censeo,& huius hanc ipsam par tem, quae est in auibns caeteris p signis disciplinae nostrae . Haec autem duo eo pertinent,ut ne quis eXistimet eX auibus tantum augures suturorum praedictiones accepisse. Nam & auspicia,qus sunt quast avispicia, quanquam proprie significarent ex auibus sumptas diuinationes,tamen usu effectum est,ut multo latius pal teret uerbum auspiciorum i& complecteretur etiam signa alia ad augurum disciplinam pertinentia. Ego autem quatuor lite generibus contineri omnia signa anguralis disciplinae reperio. Urimum ex auibus: Alterum e caelo: Tertium ex terrenis quibus dam animantibus: Quartum eκ diris. EX auibus signa obseruantur triplici lemex uolatu,eX occentu,eta tripudio. Ac uolatu qui/dem auium captari augurium ostendit,cum historia Romuli &Remi, tu id quod Cicero scribit bb. i. de Divin. auguralibus ii,
bras contineri, Corvum a dextra uolantem , Cornicem a fini
R stra ratum ficere. Et lib. 2. de Divin. ita scribit: Quae est igitur natura quae uolucres huc & illuc passim uagates ei sciat, ut fgnificent aliquid:& tum vetet agere tu iubeat aut catu aut uolatu Εκ quo loco apparet,no modo uolatu,sed etia occe tu auauri uacci. pio
90쪽
iu illuc uolent alites. tum in hac, tum in illa parte se ocultent. tua deXtra,tum a sinistia parte canant oscines. Et T. Liuius lib. i c. i.Dec. Ante Consulem haec dicentem , coruus uoce clara occisnuit. Quo laetus augurio Consul. Et Virgilius: Sarpe sinistra caua praedixit ab illice cornix.
Quo etiam pertinet id quod est apud Aulum Gellium II-
his sexto. cap.5. de auibus praepetibus& inseris. Tripudio au/tem augurium accipiebatur, eX pullis modo gallinaceis , quos in cavea inclusus asseruabant pullarii: quibus e cauea eductis, pastus obiiciebatur: tu mi eX pascendi ratione, caeteros ge/ Bstu pullorum, augurium accipiebat pullarius, quod deinde ad magistratum referebat, a quo iussus esset captare auspicium. Cuius rei exemplum est illustrissimum apud T. Liuium lib. t o. .Dec.rertia uigilia noctis ia relatis literia a collega, Papyrius silentio surgit & pullarium i auspicium mittit. Nultu erat genus hominu in castris intactum cupiditate pugnae : summi infimis que intenti erant:duX militum,miles ducis ardorem speetabat. CIs ardor omnium ei iam ad eos qui auspicio intercrant, peruenit.
Nam cum pulli non pascerentur pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum Consuli nunclauit. Consul laetus auspiciu egregium esse,& deis auctoribus rem gesturos pronunciat signus pugnae proponit. Et paulo post: Altercatio inter pullaγnos orta de auspicio eius dici,exauditas ab Equitibus Ro. Qui rem haud spernendam rati Sp Papyrio fiatris filio Consulis,ambigi de auspicio pronunciauerunt. Iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus,rem inquisitam,ne quid incompertum deser, Dret,ad consule detulit Cui ille:Tu quidem macte uirtute diligenti ac, esto. caeterum qui auspicio adest,si quid salsi nunciat in semetipsum religionem rccipit. Mihi quidem tripudium nun/ciatum populo Romano exercituis egregium auspicium est. Aliud eXemplum memorabile est apud Valerium Maximum libro primo cap. quarto. D. Claudius bello Punico primo, cum praelium nauale committere uellet, auspicias more maiorum petiisset,& pullarius non exire pullos cauea nunciasset,abiici eos in mare iussit:dicens,quia esse nolunt, bibant. Est & aliud exem, Splum C. Hostilii, cui malum auspicium nunciatum est , quod pulli cauea educti, in proximam sylvam sugissent: summa odiligentia quaesui, rc periri nequiuisiciat. cicero i. de Divin.