Doctissimi viri Nicolai Gruchii Rotomagensis, De comitiis Romanorum libri tres. His accessit rerum et verborum in his memorabilium copiosissima et accuratissima diligentia conquisitus index

발행: 1558년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

. LIBER PRIMVS. 339tas autem sit persaepe eadem omnium. Et pauid post i At enim Ain Praeturae petitione prior renunciatus est Seruius. Pergitisne uos tanquam eta syngrapha agere cum populo, ut quem locum semel honoris cuipiam dederit, eundem reliquis honoribus dein heat Et A. Gellius lib. io. cap. i.ita scribit: Verba M. Varronis ex libro disciplinarum quinto haec sunt aliud est quarto Praetorem steri & quartum: quod quarto locum adsignificat ac tres ante Deios: quartum tempus adctgnificat & ter ante laetum : Εκ iis locis apparet non modo in renunciatione gradus suisse, sed etiam priores locos eo magis honorificos censeri, quod apud spopulum magis gratiosi existimarentur, quibus eos attribueret. Porro autem, ut explicemus quomodo fierent illi s adus, animaduertendum est cuique depopulo simul dari tot tabellas

quot erant candidati:eκ iis autem tabellis tot quisque in cistam coniiciebat, quot erant creandi magni ratus: ueluti in Consulum Censorumq; creatione duas , in Praetorum, sex, octo decemve pro numero Praetorum creandorum. Ac simul quidem omnes illas coniiciebat , alioqui toties reuocari Centurias oporteret, quot essent magistratus creandi: unde fieret, ut si uariarent in conanium crea: ione centuriae, toties omnium Centuriarum,

adeo , uniuersi populi uocatio fieret: ita in Praetorum crea. tione pro unis comitiis octo comitia fierent. Ut omittam cum uoce creabantur Consules, semper duos simul nominari solitos ab unaquaque centuria, non autem semel unum post alterum e

ut ex omni historia Liui j apparet. Id uero data post tabella me mutatum esset Non igitur intelligendum est, in gradibus hinciendis populum rogari solitum , ut cui uellet primum locumdare, eum primo crearet, tum deinde cui secundum locum esse uellet, secundo, cui tertium tertio cui quartum quarto, & ita deinceps: sed omnium simul unas uocatione tabellis in cistam coniectis, inueni eda est eX iis quae diximus alia ratio graduum faciendorum. Ponamus ergo quatuor Cosulatus competitores. Ex hs sane quatuor qui primus legitimum numerum centuria. rum confecisse per suffragiorum descriptionem comperietur. prior renunciabitur: deinde ex reliquis candidatis, qui primus legiti mum numerum eXplebit,posterior consul renunciabitur. V inutem,cum duo creandi sunt, pari dignitate illud eueniat, ut

unus legitimum numerum conficiat ante alios, necesse est fauo.

rem populi praecipue in eum inclinare: si quidem id accidere noposset, nisi in omnibus primouocalis centuriis certo desgnaretur,

142쪽

.QLIBER PRIMVS. Idines primae classis Centurias praeter unam atque alteram cum re δε

liqui competitores magna uarietate alii alias tulerint. Hic pro .fecto unus erat Aquilius, cui una modo deesset Centuria ad legitimum numerum.Si igitur ex secunda classe uocata Centuria prima Aquilium creasset,necesse erat Praetorem eum renuncia.

ri secundo loco : quia primus omnium post Ciceronem lcgiti rea sui tragia consecisset. Idem p in caeteris deinceps intelligen/dum. iod si alius quidam unus uel plures praerogatiuam cum

Cicerone tulisset, omnest primiae classis Centurias, tametsi numero suffragiorum in singulis Centuriis semper esset superior BCicero, nihilo minis simul renunciabantur, quia simul expleue. rant Centurias: nec potuisset dici Ciceronem esse primum Praetorem. At si euenisset, ut non modo centuriarum numero, sed etiam suffragiorum in ipsis centuriis, uel omnes cum Cicero ne pares suissent, uil unus aut alter; tum multo magis inter eos non fecisse gradus populus iudicabatur. Itaque uel simul renunisciandi erant, ut nullus se priorem diceret: quod uerius esse existimo: uel in gradibus faciendis ratio habenda erat ordinis, pene ris, aetatis: aut uero sorti committi batur. Verum cgo tanti hoc cnon interfuisse eκistimo, ut in gradibus faciendis aliud spe flandum esset praeter populi suffragia. Nusquam uero reperitur alia

inter Praetores sortitio , quam prouinciarum : quae tamen sola commode poni in ea re potest. Saepe enim euenire poterat, ut multi competitoris pares essent ordine, aetate ac genere: uel ut quidam essent genere superiores, cum ordine ac aetate uincereno tur,aut contra. Tum uero quid poterat controuersiam omnem

tollere praeter sortem Si igitur sorti nullus hac in re locus erat, relinquitur uerius esse, si quando pares essent aliqui a populo H. tacti, tum inter eos gradus renunciationis non fuisse: ut ne euen, tus suffragiorum populi ulla eX parte mutaretur. His expositis examinanda nobis lunt uerba Ciceronis eX oratione aduersus Antonium & Catilinam. Verba Ciceronis haec sunt: Nescis me Praetorem primum esse saeium: te concessione competitorum,& collatione Centuriarum, S meo maXime beneficio e postre

mo in tertium locum esse jubuectun Est & alius locus paulo post: An oblitus es te eX me cum praetura peteremus, petiisse, ut tibi primum locum cocederem EX iis sane uerbis apertum L est, concessione competitorum in renunciatione gradus potuis. se mutari. At illud ualde obscurum.quomodo huiusmodi conoccssio fieri potuit, Nam quomodo tu possis alteri concedere,

i. quod

143쪽

t41 DE COM τ III ROM. F quod non est in tua, sed in populi potestate Aut quomodo esst,

cere possim,ut cum nondum legitima suffragia consecetis tu locum meum obtineas , qui iam renunciatus sim confecto statim legitimo suffragioru numero conandum tamen ueritate erue re. Ac primum illud certum est mutuam suffragationem competitorum, modo corruptione careret, non fuisse prohibita. In hae suffragatione alii aliis eas quas sibi conciliarant centurias conis cedebant,ut apparet eX oratione pro Plancio. Quod non ita aecipi debet, quasi ea concessione necessitate obstringeretur popu/G lus: sed rogando conciliabat suas centurias unus alteri, ut uicinsim ille suas et con ciliaret. Porro autem in concedendis ita mu tuo Centuriis non erat difficile competitoribus iudicare eos cettiorem spem habere obtinendi magistratus, quibus plures uide rent esse certos susSagalores. Et siquis ergo omnium uel per se,uel per amicos uideretur sibi plures centurias conciliasse,iam tum spes propemodum certa erat eum potissimum primum locum obtenturum. Quare quasi de certa spe transigi aliquid inter competitores poterat de primo loco . Antonius igitur cum ui . H deret fauorem populi maXime in ciceronem inclinare,rogabat eum ut sibi primum locum cedere uelicti hoc est, ut sibi de suis

Centurhs eum numerum concederet, per quem primum locum

obtinere posset. At C icero de suo iure tantum cedere noluit,sed id modo efficit,ut qui eas modo centurias habebat,per quas ultimo loco Praetor renucladus esset,eas toti ei conciliaret quot satis essent,uel ad tertium locum obtinendum . Effecit autem id Cicero, partim concedendo de suis centuriis , partim rogando competitores,ut Antonio de suis quoque Centurhs darent. At I que illud est quod ait, concessione competitorum & collatione. Centuriarum suo maxime beneficio in ultimo loco in tertium esse subiectum. Finge Antonium paucas habuisse de primis Ce, turiis at de postremis satis multas,ut eNclusis nonnullis suis co/ petitoribus fieri posset Praetoracontra uero Ciceronem , S reli/liquos magis certa spe competitores permultas de primis habuisse,ut postremis nihil sere eis opus esset. Sane Antonius, qui de primis paucas habebat,non poterat renuneiari nisi post eos , quibus primae fauissent. Quod si Cicero,& reliqui competitores x nonnullas de suis primis centui es Antonio concessissent, qua/rum loco uicissim Antonius de postremis Ciceroni & reliquis competitoribus nonnullas conciliasset: profecto qui de numero sibi detraxerant,non tam cito renunciari poterant quam Ienun

144쪽

. LIBER P Rr MVS. 34 mali fuissent. Contra Antonius per pii marum, quas sibi addide/ Arat suffragium, multo citius renunciabitur quam renunciatus esset. Quado enim Antonius unam deprimis ferebat,quam alius competitor tulisset,necesse erat ad legitimum numerum Centu/Tiarum conficiendum, ex posteriori bus Centuriis aliam substi. tui.Tantisper ergo dum substitueretur, disserebatur eius renunciat io: id , propter eam Centuriam quam shi detraxerat,ut Antonio concederet. Quos magis ista concessione Ceniuriarum differebatur aliorum renunciatio,eo magis accelerabatur Antonii renunci alio. Et quia de primis tantum ei concessum erat,ut 5 Iegitimum numerum lcrito loco potuerit conficere, propter ea collatione Centuriarum, concessionesti competitorum tertiulocu otinuisse dicebatur. Huius utro suffragationis quia auctor fuisset Cicero, idcirco suo beneficio dixit eκ ultimo in tertium locum fuisse subuectum. At quomodo id Cicero persuadere poterat competitoribus,ut tantum de iure suo cederent An quod Ciceroni potissimum negare non possent ' Idq; propter fauorem

populi quem maXime meum inclinare uidebanime scilicet si Diragia, quae per amicitiam Ciceronis sibi conciliarant,dimitteret: cpraesertim cum de iure suo ita cedendo non minus certi essent de magistiatu oblinendor locus autem quem cedebant,non ita honorificus esset, ut magnopere contendendum esset cotra eius

uoluntate qui apud populia maxime esset gratiosus, ob idq; uel

iuuare,uel nocere plurimum posset. Non igitur concedatur qYnullo modo in tua potestate esset. Erant enim Centuriae, quas certas habebant candidati, quodam modo in eorum potestate . quibus alii concedendis si effectum esset, ut multo prius renun/ciaretur quam renunciatus esset, non immerito sua concessione Odicebatur gradus mulasse. Vt uero huiusmodi locorum conces, sonem ante comitia fieri illo quo dixi modo existimem , non

in ipsis comitiis hinc adducor quod nulla ratio inueniri possit, qua id commode fieri posset in ipsis comitiis. Quia enim ut astque a pluribus Centuriis creatus erat,voce praeconis renunciandus erat, quomodo poterat ipsis comitiis non esse primus si primo renunciatus erat: Aut quomodo aliis iam suo loco renucia/tis, qui tandem postremus erat in alium locum subvehi posset

sane nulla erat ratio gradus mutandi inter eos qui pares nume/ro Centurias non tulissent: siquidem semper ante renunciandus

est et qui prior plures centurias tulisset. Quomodo ergo pactio inter competitores fieri potuit de gradibus renunciationis te

idendis,

145쪽

344 DE COMITIIS ROM.dendis, nisi de centuri js suffragium dicturis iam ante constititisset: Vt ergo certa posset esse concessio,ita intelligendum est pactum suturum inter Ciceronem & Antonium, liquidem ciceoro uoluisset ei ipsis comitiis locum primum cedere, si legitima

numerum centuriarum primarum pariter cum Cicerone colicisset Antonius, Ciceronem uelle, idi Antonio concedere, ut Prior renuncietur. At enim quid hoc modo de iure suo cessisset Cicero ρ' Aut quid contendendum de ea re Antonio,si spes erat parem se cum Cicerone suffragiis suturum Nam quid cause eL set cur potius hoc uellet a Cicerone obtinere Antonius, quam Cicero ab Antonio ' Neque uero inter eos, gradus esse renucia/tionis poterant, qui simul eXpleuerant centurias nec pactum ergo inter competitores de locis cedendis in hunc euentum inter/cedere poterat. Hactenus de gradibus re tauri clationis: ilhid nune animaduertendum est quod Cicero scribit 2. Orat . in Rullum e Sed tamen magnificentius atq; ornatius esse illo nil potest, qΡ meis comit ijs non tabellam indicem tacitae libertatis, sed uiuam

uocem prae uobis indicem uestrarum erga me uoluntatum aestudiorum tulistis. Ex eo enim loco intelligi potest tabella quidem populo datam ad occultanda suffragia, ut etiam idem Cicqro scribit pro Platicio : Etenim si populo grata est tabella quae

frontes aperit hominum, mentes tegit,datq; eam libertatem, ut quod ut luat faciant, promittant autem quod rogentur . Interdutamen populum Rom adeo noluisse beneficio tabellae uti, ut uoce magistratus declararet, quis magis apertum esset suum suffragium. Non quod tabella non uterctur, sed simul cum tabella uocem adderet: ut Cicero in Pisonem ostendit cum ait, Me uniuersa ciuitas non prius tabella quam uoce priorem Consulem deo clarauit illud quoque obseruandum quod Cicero tertio de leg. scribit: Itaque ut omittam largitione corrupta suffragia, non ut

des si quando ambitus sileat, quaeri in sustragiis quid optimi uiri

sentiant. His enim uerbis Cicero significat tametsi suffragium tabella ferretur ad occultandum omni ratione suffragium rinter

dum tamen comitiis,togatorem comitiorum uiros optimos rogare solitum,ut palam de candidatis suam sententiam dicerent: si ambitus sileret, hoc est, si non plus colenderent candidati quam aequum esset: adeo ut non uiderentur moleste laturi si optimatii iudicio aliis alii praeserrentur. Cuius rei exemplum est apud Ci/ceronem secundo de oratore: Ex eodem hoc uetus illud est, qMaiunt Maluginensem illum M. Scipionem cum eX Centuria

146쪽

II BER PRIMVy. 4ς sua renunclaret Acidinum consulem, praecos dixisset, Dic de L. Manlio : Virum bonum , inquit,egregium j ciuem esse arbitror. Cum enim hic Scipio Acidinum cognomento renunciain Tet,praeco uolebat,ut proprio nomine L. Manlium appellaret. Scipio uero in alia in sententiam trastatis uerbis praeconis .coepit laudare Manlium, quasi iussus esset id, pro more sacere. Ad eX- tremum eXaminandus est nobis locus Ciceronis e X secuda Philip tibi ita scribitur : Ecce Dolabellae comitiorum dies. Sortitio

praerogatiuae, quiescit:renunciatur,tacet. Prima classis uocatur,

renunciatur. Deinde ut assolet suffragia. Tum secunda classis uo, dcatur.Hic duo sunt quaestione digna. Vnum quomodo haec Dolabellar comitia lacta sint nullo competitore. Nam si una modo tabella populo dabatur,quae nomen Dolabellar contineret, hoc erat populu necessitate obstringere,ut non potet si uellet Cosule Dolabellam non creare.Dicendum igitur est his comitiis legem latam, qua Caesar rogabat populum,ut Dolabellam suo loco cosulem esse iuberet .ltaque datae sunt duae tabellae populo, ut in lege serenda,non autem una quae nomen Dolabellae contineret.

Et cum renunciatum Dolabellam a praerogatiua dicit sic accipi ' debet ut significet legem a praerogatiua acceptam, qua iuberetur

esse Consul Dolabella:alterum est, quid illa uerba significent, Deinde ut assolet suffragia.Nam si his uerbis significetur descriptio

suffagiorum,haec uerba praepostere posita sunt. Neque enim reo nunciatio ante fiebat quam suffragiorum descriptio. itaque locus corruptus esset,legendum qi esset: Prima classis uocatur, deinde ut assolet suffragia, renunciatur. Tum secunda classis. Neque uero has uerbis ciues aliqui intelligi possunt, qui extra classes sus fragium dicerent post primam classem,& ante secundam .Quamquam enim apud Appianum reperiamus , cum socii Italiae primum donati sunt ciuitate, coniectos in alias quasdam nouas tribus a Romanis 3 s. tribubus diuersas, quae postremae suffragium dicerent: attamen ex historia eiusdem costat postea a Cinna Consule legem latam,ut in tribus Romanas reciperentur si cui reuera recepti sunt,ut ex Vellei Paterculi historia constat,&m Ciceronis oratione pro Muraena,ubi ait municipia Vmbriae

in tribubus Rom. suisseteonstat autem ex historia, Vmbroseta Eliis Italiae populis suisse, qui in Romanos arma ceperunt. Si igis

tur omnes cilics Ro. in tribus 3ς. descripti erant, omneS autem qui tribubus continebantur,in classium centurias: post primam classem necessatio sequebatur secunda, nec aliqui ciues erant,

147쪽

F qui inter illas duas classes suffragium dicerent. At enIm In tanta omnia exemplarium concordia, quae potest esse suspicio locuillum corruptum esse Restat igitur ut his uerbis intelligamus , Pol quam primae classis Centuriar suifragium dixerant iniri solitam rationem numeri Centuriarum , ut appareret an legitimus numerus centuriarum confectus esset, nec ne.DiXimus enim primae classis Centurias connumeratis quidem in ea equitum Cen/turiis dc praerogatiua,numero superasse reliquas omniu classium Centurias. itaque satis erat ad legitimum numeru centuriariccis

G ficiendum omnes primae classis Centurias idem sensissem ec prius poterat quae sententias populi esset decerni, quam tota prima clasis suffragium dixisset: quia tum demum uerum esset maiorem

partem Centuriarum uocatam fuisse.Vt ergo constare posset,an hic finis faciendus erat comitiis, an praeter primae classis Centu. xias aliae uocandae, necesse erat numerari suffragia. scilicet ut sciri posset an consensu centuriarum legitimus numerus iam conse/ctus esset,aut si nondum consectus esset, quot requirerentur Centuriae. Erat igitur dupleκ suffragiorum descriptio .Una ad delati H bendum singularum Centuriarum suffragia,ut eliceretur cuius centuriae sententia. Altera ad ineundem numerum Centuriarum, ut tandem de populi sententia constare posset. Ille descriptio a castodibus fiebat seorsum in sua cuiusque tabella. Haec a rogatore comitiorum simul colligente omnes Centurias, quarum iam deo

scriptum esset suffragium. Eκ illa descriptione nascebatur singulatum centuriarum adhuc incerta renunciatio. Eta hac,si quidem legitimus numerus Centuriarum confectus esset, certa renunciatiosi nondum consectus, cognitio numeri Genturiarum , quae I in cimnes partes requirerentur ad legitimum suffragiorum numerum perficiendum. Cum ergo ait Cicero :Deinde ut assolet suffragia z significat more solito suffragiorum initam esse rationem quae ex omni prima classe Dolabellam Consulem secissent. Et quoniam subiungit uocatam suisse secundam classem,m eo colligo primae classis centurias non omnes renunciasse Dolabellam Consulem, sed a quibusdam centuriis legem antiquatam. Nam si post initam suffragiorum rationem comperisset Caesar omnes primae classis Centurias cum praerogatiua consensisse, quorsum C uocanda erat secutida classis, legitimo iam numero consecto cProsecto nisi dicamus post auctum numerum Centuriarum a Seruio institutam, non amplius penes primores uim suffragio/

148쪽

nysius interpretantur uim istam penes primores penes equitum Act primae classis Centurias: in quibus si nihil uariasset,reliquarum classium suffragio nil opus erat. Mihi uero non fit ueris mile, cua uetus est numerus centuriarum , passuros sui lse pii mores, ut uin cerentur numero a Centuriis inseriorum classium. sed proportione quadam ita auctum esse utrunque numerum, ut semper maiore numero suerint primae classis Centuriae connumeratis in ea equitibus ,quam reliquarum omnium classium . Quod ergo ait Cicero renunciatum Dolabellam a prima classe,non scaecipi debet quasi omnes primae classis Ceturiae absque uariatione B in eo consensissent: sed quod maior pars renunciasset.Nam si totam primam classem renunciasse accipias absque ulla uarie late, quorsum opus erat Centuriarum hic inire rationem praesertim cum certum esset uel consensu totius primae classis legitimum numerum nondum esse consectum . Qui enirn nullam primae classis Centuriam uiderat legem antiquasse, quomodo incertus esse posset, quot praeterea requirerentur ad legitimum numerii crit qui id iam sciebat: quorsum ineundo numero sustragiorum

tempus consumpsisset Est igitur uerius id quod diκimus, legiti cmum numerum suffragiorum fuisse in primae classis centuriis rob ids post dicta primae classis suffragia,ac non prius, ineunda fuisse rationem numeri legitimi : praesertim si aliquas dissensi se in singulis renunciandis compertum esset. Nam si ad legitimum numerum Centuriarum conficiendum praeter primam classem opus suisset dimidia parte uerbi gratia Centuriarum secundae classis,hic sane & non prius ratio ineunda fuit legitimi centuriarum numeri,Itaque in his Dolabellae comitiis legem centuriae

aliquae non acceperant: proptereas ex secunda classe uocandae Dfuerunt eousque centuriae,dum legem tot Centuriae ex hac classe acceperint, quot in prima classe aci legitimum numerum requis rebatur.Et quonia his comitiis in secunda classe legitimus numerus co sectus est, Spterea tertis classis nulla fit apud Cicerone metio. Ac de his quidem . quae ipsis comiti js fierent, satis. Sequitur

ut pauca de iis, quae poli die a suffragia fieri solebant, dicamus . In legum comitiis nihil reperto,quod proprie ad comitia per iraneret, fieri solitum post suffragia, nisi quod legitimo centuriatu gnumero confecto,legem aut acceptam, aut antiquatam magistratus pronunciabat, populum dimittebat. In magistratuum uero comitiis , solebat is qui habebat comitia, priusquam populum

dimitteret, eos renunciare quos iam saepe a praeconibus pro-Κ Σ nunclai Os

149쪽

48 DE COMITIIS ROM.

nunciatos populus creasset adiecta solenni precatione. Id quod ex Cicerone constare potest cum ita scribit pro Muraena. Quae deprecatus a diis immortalibus sum , Iudices, more institutos maiorum illo die quo auspicato comitiis Centuriatis L. Murmnam Consulem renunciaui:ut ea res mihi magistratuit meo,populo plebic, Romanae bene ac feliciter eueniret. Illud quo I cae

Cicerone confirmare possumus,eos qui Consules designati elas ent domu e capo deduci solitas a magna multitudine populi,ae praesertim propinquorum & necessariorum. Verba Ciceronis secun .in Verr. haec sunt: Nam ut Hortensius Coss. designatus domum reducebatur e campo cum maNima frequentia & multit

dine . Et paulo post: Propinquis necessariis φ eius qui tum ade/Iat,uerbum nullum facit. Ac de modo quidem comitiorum Centuriatorum salismunc de loco agendum.

De loco Centuriatorum comitiorum. Cap. V.

Co Mi Tr A nulla poterant haberi nisi in loco inaugurato,

H hoc est ab auguribus ad eam re dicato & consecrato,ut eXT.Liuio apparet,cuius uerba sunt lib. 3. Dec. Igitur Tribuni ut imopediendae rei nulla spes erat,de proserendo exercitu agere eo magis quod & augures iussos adesse ad Regillum lacum fama etaierat, locum P inaugurari .ubi auspicato cum populo agi posset :ut quicquid Romae ut Tribunitia rogatum esset, id comitiis ibi

abrogaretur. Centuriata uero comitia intra pomoerium habe. ii non poterant: quia,inquit Gellius lib. i s. cap. 27. etaercitum eXlra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non

I sit. Atqui Centuriata comitia nisi imperato exercitu haberi non poterant:id p praesidii causa ut idem Gellius ait, quoniam popu/Ius et Tet in suffragiis serendis occupatus. Quoniam autem haee maXime iusta erant comitia & uniuersi populi,cum Tributa magis plebis essent,idcirco non perinde imperato exercitu praesidii causa Tributis opus erat,ut Centuriatis: quando non aeque pO pulus uniuersus erat in suffragiis serendis occupatus. Rationem autem edicendi eXercitus indicat Liuius lib.9 Dec.*his uerbis, quae sunt Sp.Post humii Cos. Maiores uestri ne uos quidem,niii K cum aut uexillo in arce posito comitiorum causa exercitus e dictus esset . aut plebi concilium Tribuni edixisset, aut ali quis eX magistratibus ad concionem uocasset, sorte temerc colae uoluerunt. Locus igitur centuriatis comitiis destinatus erat cam

150쪽

pus Martius: de quo Liuius ita scribit: Ager Tarquin orum Aqui inter urbem ac Tyberim suit, consecratus Marti, Martius deinde campus suit.Hunc campum reperio apud Gellium lib. s. p.7. Accae Larentire fuisse, datums testamento populo Ro. uel ut alii uolunt, Romulo.Eu sibi Tarquinii usurpaverant: quibus eiectis populo restitutus est adiem consecratione. In hoc capo Martio Centuriata comitia semper habita reperio: nisi quod iudicium Manlii e campo Martio translatum est,in Lucum Petilinum extra portam Furmentariam: uti conspectu Capitolii Cculi populi averterentur, quo liberius de conseruatore Capi. Blo tu iudicaret: ut scribit Liuius libro G. . Decad. Hunc cam pum Cicero quarta oratione in Catilinam , consularibus auspi/ciis consecratum appellat: quia imperii consularis auspiciis omnia fere peragebantur, quae publice in eo campo fieri sole bant. De septis quae in campo erant, & de Tribunali comi, tiali supra satis diximus. Itaque nihil iam superest, quod de to co centuriatorum comitiorum dicamus. Restat ut de tempo/re pauca agamus.

De tempore Centuriatorum comitiorum. p. v r.

COMITIA non poterat nisi comitialibus diebus haberi. Vt autem quid essent dies comitiales intelligantur,uerba Macrobiicitabo eX I.Satur. c. i5. Numa ut in menses annum , ita in dies

metem queque distribuit:dies s omnes aut festos,aut profestos, aut intercisos uocauit. Festi diis dicati sunt: profesti hominibus ad administrandam rem priuatam publicam concessi: intercist deorum hominuns comuncs sunt.Festis iniunt sacrificia,epuis, DIudi seriae:pro sestis fasti,comitiales, comperendini,stati, praelia res: intercisi in se non in alia diuiduntur. Nam cum hostia caedi tur,sari nefas eminter caesa& porrecta fari licet:rursus cu adolet. non licet. Sacra celebritas est,uci cu sacrificia diis offeruntur, uel cu dies diuinis epulationibus celebratur, uel cu ludi in honorem aguntur deorum,uel cum scriae obseruantur. Feriarum autem publicarum genera sunt quatuor. Aut enim stativae sunt, aut concePliuae,aut imperativae, aut nundinae. Et sunt statiuae uniuersi po puli communes certis & constitutis diebus ac mensibus, & in is vstis statis obseruationibus anno latae: in quibus praecipue seruan/tur Agonalia, carmentalia, Lupircalia. Conceptiuae sunt, quae

a magistralibus uti sacerdotibus concipiuntur in dies uel cera

SEARCH

MENU NAVIGATION