Doctissimi viri Nicolai Gruchii Rotomagensis, De comitiis Romanorum libri tres. His accessit rerum et verborum in his memorabilium copiosissima et accuratissima diligentia conquisitus index

발행: 1558년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

3Σ Tromentina Se Pom.Liu .lib.6. ubi corrupte Iegῖtur, Promentina. Antiq. 1 or.& in lapide qui Caietae est,in quo scri γptum legitur L. Atilio L.F.Tromen. a Velina. cic ad Att epist. 86. de in Bruto. Horat. epist.s. lib. i. Persius. Antiq. 9. Florus in epit.lib. i s. 34 Voli tinia.Cic. proPlan. Ant.γs ct in lapide qui Venetiis est in turri sancti Vitalis,in quo ita scriptum est,Cn. Numerius,

G ς Veientina cic. pro Planc o . Haec sunt triginta quinque tribus, in quas populus Rom. di

spertitus erat: quarum aliquam ut ait Asconius) necesse erat cu/iuscunque esset ordinis,ciuis Rom. oblineret .EN hoc autem numero quatuor tantum urbanae fuerunt, Palatina,Esquilina ColIina, Suburrana : in quas, ut inquit Plinius transferri ignomi/niae esset: dictae a partibus urbis in quibus habitabant. Reliquae omnis rusticae laudatissimae, eorum qui rura haberent: quae pro, prie ingenuorum erant,cum urbanae libertinorum essent, ut au/Π elo reli Asco.&L. Florus in epit.sib. 2o.& cice. i. de orat. Ubi autem scripsimus, Antiq.libru qui Romae olim est impressus, cui titulus est Antiquae urbis epigra mala, significauimus. Charotarum autem eiusdem libri numeru subiecimus, ut facilius quae uolumus reperiri possint, At enim illud hoc loco de numero tribuum dubitari potest, eX iis quae in Flori epito me scripta repe/xiuntur. Scribit enim lib. 9.duas tribus adiectas Velinam &Esquilinam, multis annis post reges eXaelos e clim tamen cer tum si Esquilina ex quatuor tribubus unam suisse,in quas Ser I uius Tullius urbem diuiserat Praeterea Liuius lib.5. Dec. l . ita scribit: Tribus quatuor ex nouis ciuibus additae, Stellatina,Tromenti na,Sabatina.Narniensis,ears triginta quinque numerum replevere. Post aut e lib.7.duas tribus additas esse dicit, Pontina& Publiciam. Et duas lib. 8. Metiam & Scaptiam .EX duas item

Iib. 0.Vsentinam de Falerinam .Et duas item lib. t o. Aniensem S Terentinam .Ex quo uideretur ant Liuius no sibi costare, aut codeX mendosus esse in numero 7 s.tribuum. Paulus Manutius communem ad omnia solutionem ponit, ut uerbum illud addi/ς tae pro auctae accipiatur: quasi uelit Liuius numero ciuiu auctas eas tribus quas additas fuisse scribit.Veru ut no plane ita esse credam,eo potissimum adducor, ψ parum commoda uidetur interpretallo,ut additas uel adiectas tribus sumamus pro auctis .iii

162쪽

mero cluium.Nam si ei Mena uerbis utatur Liuius lib. 6.Dec. i. Acum eN nouis ciuibus dicit additas quatuor tribus,& lib. S. cum ita scribit:Eode anno census actus nouis ciues censi. Tribus paros additae Metia & Scapti a.Si, inquam, eisdem uerbis utroque

loco utat quis ferre ea interpretatione poterit, ut uno loco significet auctas tribus numero ciuiu .alio loco proprie sumatur Sa ne cum dicimus additas duas tribus, nemo potest aliud iis uer his intelligere, quam ad superiorem numerum tribuum duas ac

cessisse. Neque enim addidit duas tribus, qui superiorem nil me xum reliqui Ese duabus tribubus addidit, qui eas auNit numero se civium. Quis ergo existimabit Liuium toties abusum uerbo addendi, quoties additas tribus dicit,& Florum uerbo adiiciendi Itaque uerius mihi uidetur, ut mendosos Livii codices dicamus tam libro secundo quam sexto. Vbi enim libro secundo scribitur factas Romae unam & 3o. tribus, legendum est unam & 2 o. tribus. Ubi uero libro sexto scribitur: Tribus quatuor eX nouis ciuibus additae,Stellatina , Tromentina, Sabatina, Narniensis:

exi . tribuum numerum expleuere. tribuum numerum eNpleuere. Quod

gendum sit 2 i. tr ibus , ex Dionisio ostendi poteIt: apud quem libro I. ita scriptum reperimus de iudicio coriolani: Cum enim una & uiginti tum tribus Romae essent, quae missae sunt in suffragium nouem habuit Martius,a quibus absolutus est . itaque sttiuae modo accessissent, absolutus fuisset. Si enim in iudicio co/Nolani non essent Romae plusquam una & 2o . tribus, certum autem sit ex historia iudicium Coriolani fuisse anno urbis 253 . coss. A. Sempronio Atracino iterum , & Μ. Minutio Auguri/noiterum,qui suerunt quarti consulcs post Ap. Claudium & P. Servilium, quibus Consulibus Liuius scribit factas Romae una& 3o . tribus: prosecto necesse erit,ut eo anno non pluS quam 2 .tribus factas . Romae dicamus. Neque enim mihi uidetur sacile fuisse locum Dionysiit corrumpere propter duos numeros illic positos, Graeca scriptura maxime distantes a numeris, quos esse oporteret,si una Sc 3 o. tribus,tegeretur.Vbi. n. noue hic

ponuntur tribus, scii bendae essent quatuordecim : inter quos numeros nulla est affinitas, per quam a librariis uel imperitissimis corrumpi potuissent. Iam uero si apud Liuium illo

loco legatur . tribus, latendum erit iam tum anno urbis 2ς9. omnes tribus Romanas suisse praeter eas quatuor, quas

poli ea libro si ponit, Stellatinam , Tromentinam, Sabatinam, L Naro

Legendum est,ea P as . uero libro secundo te,

163쪽

F Narniensem . Erant ergo iam tum Romanae tribus Pontina , Vsentina, Publicia Falerina Tere lina, Aniensis, Metia,Scaptia, Sapinia & Velina. Atqui ex historia constare potest,nondum eo tempore tam late patuisse fines imperii Romani, ut omnes has tribus contineret. Scribit enim Sex Rusus in libello de historia Romanorum sub septem regibus non creuisse imperium Ro/manum ultra i 8 . milliarium a portis urbis Romae. At enim post reges exactos annus tantum quintus & decimus est, quo Ap. Claudius & P.Servilius consules fuerunt. His porro annis G quindecim nulla ex parte au stum imperium reperimus, nisi ea

pugna, qua Latini ad Regillum lacum debellati sunt. Atqui ne

ea quidem accessione tantum auctum e st imperium, ut dici pose sit illas omnes tribus tum Romae fuisse. Etenim Sapinia tribus Vmbriam continebat,ut scribit Liuius lib. .Decad.4. Appium praesemini socium hae tumultuaria manu per Vmbriam, quam tribum Sapiniam uocat, agrum Boiorum inuadere iussit. Et lib. 3. eiusdem Dec. L. Furius Purpurio alter Consul per tribum S, piniam in Boios uenit.Si igitur nihil dum ditionis Romanae e. Is rat eo tempore in Vmbria, quomodo potuit tum esse Sapinia tribus quae t Sapicut opinor Umbriae Fluuio nomen habuit Sed nec ad Vsente usq; fluuiu eo tepore imperium Romanu propagatum erat. Quomodo ergo tribum V sentinam sacere potueTunt, quae nomen eX eo acciperet, quod in eoru ditione no esset .

Nee sane Pomptinus ager Pontins ve paludes in ditione Romana tum erant,unde nomen Pontina, uel Pomptina tribus acciperet. Neque ex parte Hetruriae tam longe eXtendebatur eorum

imperium,ut Falerios usque peruenire trunde Falerinam tribum 1 appellarent.Nec Sabinorum regio usque adeo in Romanorum ditionem uenerat ut Velinam tribum a Velino lacu, quem accolebant Sabini, uocarent.Dici igitur non potest eas in numero tribuum Romanarum fuisse. Unde sequitur non suisse unam & triginta. Porro autem lib.6.legendum esse 2 tibus uel inde colli.

gi potest,quod in sequentibus libris, ex iis decem quae supersunt

ad explendum numerum μ. tribuum octo reperiantur. Na lib.

γ. duas scribit additas tribus, Pontinam & Publiciam . Et lib. 8.duas Meliam de Scaptiam. Et lib. p. duas, Ufentinam & Falerinam. Et lib. t o.duas, Aniensem & Terentinam. Itaque duae tantum restabunt: quas ex L. Flori epito me lib. 39. supplere poteri/anus: ubi scribit duas adie fias tribus Velinam ct Esquilinam : si pro Esquilina aliam ponamus. Nam male legi Esquilina eX eo intib

164쪽

Intelligi potest, quod certum est unam ex urbanis tribubus suisse AEsquilinam: quae adiici non potuit, si proprie sumatur uerbum adiiciendi. Nec sane ut adiicere significet augere numero ciuium, absurditate uacabit interpretatio. Nam quid commune erat Ueolinae, quae rustica tribus erat,cum Esquilina ut smul ascriptos iis ciues aliquos faciamus, tam diuersi generis quam erant urbanarum & rusticarum tribuum ciues Rut cur unam re urbanis tr Lbubus auctam dicamus,quin simul reliquae auctae fini Na cum turba serens s a Q Fabio, qui primus Maximi cognomen inde meruit,in urbanas tribus redacta est, simul quatuor tribus ausis Blant. Et cum libertini in urbanas tribus redacti sunt, in quatuor simul tribus facta est libertinorum descriptio. Ac mihi quidem pro Esquilina legendum uideretur Sapinia r hac maxime ratio/ne, quod clim ea sit eta iis tribubus quae postremae suerui additae,nu p in iis notatur, quas Liuius adiectas suisse scribit. Si igitur Liuium auctorem sequi uelimus, quator tribus tantum sub Seruio rege dicemus sui illa, Palatina,Suburranam, Collinam,Esquilinam,ita ut tribuum nomina nondum haberent agri partes, in quas diuisus erat ager Romanus:sed Appio demum Claudio & cI'. Seruilio Coss.saetas esse unam & uiginti tribus: quae erat praeter illas quatuor hae: Romulia, Pupinia, Crustumina , Quirina, Dapyria, Popilia, Fabia, Cornelia, Aemilia, Pollia,Galleria, Le monia,Sergia,Ocriculana,Volitinia,Uerentina, Claudia. Atque ille quidem numerus suit usque ad annum Vrbis 368. quo an no adiectae sunt quatuor tribus Stellatina, Tromentina,Saballinna, Narniensis. Tum anno Vibis 397. Fabio & Plautio Cossadditae sunt dus, Poplina & Publicia. Post anno urbis 422.L.cornelio iterum & Cn. Domitio Cossadditae rursus duae, Metia & DScaptia. Mox anno Vrbis 435.M. Follio & L. Plautio iterum Cossadiectae aliae duae,Vsentina & Falerina . Tum ann. Vrbis. 6s 4. coss.T. Manlio& M. Fuluio duae Aniensis & Terentina . Quae omnes coniunctae efficiunt numerum trium & triginta tribuum. Itaque duae restabunt, quas ad finem primi belli Punici additas eκ L. Floro iudicare possumus: ress censemus fuisse Velinam & Sapiniam .in illa uero opinione etiam Dionysum fuisse ex eo colligi posse uidetur,quod tempore iudicii Coriolani stasserit unam de uiginti tribus tantum Romae fuisse.Ac si locum μillum non esse corruptum ceseamus necesse est,ut dicamus Dionysium libro 4. Fabium & Venonium auctores non eo citasse,

quod cum iis consentiret: quandoquidem hic unam & trigin. L a ta

165쪽

i 74 DE COMITIIS ROM. F ta tribus sub Seruio suisse dicit . ille triginta: aut sine in nume.

ris eo loco mendum esse,ut legatur Fabium scribere agrum idiuisum csse in sex & decem paries, ubi legitur seX & 2o . partes quae sedecim partes adiectae quatuor urbanis, ut inti efficiunt tribus,non triginta quemadmodum illic legitur. Venonium autem memoriae mandasse sub hoc rege unam & 2 o. tribus suisse, ubi legitur unam & triginta. Sane locus ille apud Dionysium integer non est, nec sensum persectum ullum habet: id quod mihi eum magis suspectum reddit, ut etiam in numeris men G dum esse suspicer. At si ita emendaretur ut diXi, facilius esset in tata auctorum diuersitate consensum aliquem inuenire. Nam Fa/hii eam faciemus sententiam,Seruium Tullium praeter quatuor urbanas tribus secisse sedecim rusticas, ita ut 2 o. essent omnes trihus sub eo rege. Post reges autῆ exactos tum demum laetas esse unam & uiginti ,cum Claudia tribus addita est , propter cos ciues qui eX Sabinis cum App. Claudio Romam migrarunt. In quo non multum a Fabio dissentiret Liuius, si ita interpretare mur locum apud eum libro secundo: Romae tribus una & 2 o.

Ha factae.Vt significaret accessione Claudiae tribus, quae eo demum anno facta iit. unam & ΣΟ.tribus saetas esse. Fabius sane & Lisuius in hoc dissentiunt, quod agri partes quae ciuibus assignatae

erant, nomine tribuum a Fabio statim appcllatur. At Liuius sub Seruio agros ciuibus assignatos non negat: quin potius eX, eo quod scribit agrum trans Anienem statim assignatum iis ciuishus qui eκ Sabinis cum App. claudio Romam migrarunt, ar/gumentum accipi potest pariter reliquis ciuibus suos fuisse quosdam agros in certa quadam regione assignatos: at sub hoc regei nomen tribuum non eis attribuit Liuius: sed quatuor tantum tribus omnium ciuium fuisse existimat usque ad Consulatum Ap. Claudiis & P. Servilii. Quo anno ciues omnes,qui quatuor tribubus continebantur,diuili sunt in tribus unam & uiginti uia ut perinde agri part ibus sua essent tribuum nomina,sicut adhuc fuerant quatuor urbis partibuξ.Vnde colligi postet uarietatem in/de sententiarum ortam,quod iam inde a Servio Tullio agri partes assignatae erant, quibus nomina tribuum rispondere peripi ciebantur.Ηinc enim factum est,ut Fabius crederet eas tribus iaΚ sub hoc rege fuisse: quia iam tum essent distinctae partes agri, quibus nomina multarum tribuum sua etiamnum aetate responde,

re uidebat. Ac Liuius rusticas tri bus non suisse existimat ante annum consulatus App. claudii de P.Seruilii. Venonius certe

mihi

166쪽

LIBER sECV NDVS. σς mihi omnino in numero tribuum lilius uidetur. Nam siue ri . Asiue 3 r . tribus legas, oportebit, si eas spectes quas in historia post additas reperimus, ut in eo numero Claudia comprehenda tur: tamen constat non fuisse, nisi post reges exactos, ut uel nome indicat ab App. Claudio desumptum, qui Romae no suit nisi aliquot annis post reges expulsos. EX quo etiam mihi redditur magis suspectus ille Dionysii locus apud quem scribitur, Venonio magis credendum quam Fabio. Nam si ei magis creden/dum est dicenti unam & triginta tribus sub Seruio rege fuisse, necesse erit,cum postea scribit Dionys. Claudiam tribum additam, BD stas tum esse 32. tribus. Quomodo ergo uera erunt, quae post ab eo scribuntur de iudicio Coriolani Et quomodo post sa-

stas 32. tribus, quatuor adiectas tertio anno post urbem a Gal. lis captam apud Liuiti uerum erit Sic enim 35. tribus efficien tur. Atqui Liuius initio libri sexti,se clariora eXinde certiora scribere praefatur: unde apparet minus dubitandum esse de ueri tate eorum, quae ab eo scribuntur. Non potuit igitur probabilior esse Venoni j sententia,ut dicit Dionysius, quam Fabii. At ista quidem de tribuum numero salis disputata sint. Quae om, cnia potius eo a me subiecta sunt,ut occasionem quaeredae ueritatis doctioribus praeberem, quam ut ea a me inuentam certo a Lfirmarem Haec Tributa comitia in duo genera diuidi possunt: ut alia essent omnium tribuum , alia in quibus pars modo tribuit suffragiu diceret. Illius generis erant legum magistratumq; comitia: huius, sacerdotum comitia. quae nos postea amplius docebio mus. Ac multo quidem tempore ante Romae suerunt tribus, φTributa comitia. Scribit .n. Diony.lib.F. Tributa comitia primu habita suisse a Sicinio Trib. pl. & collegiis ad iudicium de Cn. DMartio Coriolano serendum.Id quod tuit anno Vrb. 263. Tri bus autem iam inde sub Seruio rege erant aliquae, ut eX omnisi historicorum communi consensu constat. Verum ista sussiciant de primo capite : in quo quid essent Tributa comitia, ex plicandum erat.

De Ora sis Tributorum tamitiorum. Cap. II.

' CAvs As habe dolia comitioru Tributorii generales quatuor Ssuisse reperio. Prima, ad cre ad os minores magistratus: Allera,ad sacerdotes collegioru coopta dos:Tertia, ad leges seredas: Quar/tam, iudiciorum causa. Magistratus iis comitiis creabantur

L 3 par

167쪽

DE c OMITIIS ROM. P partim prouinciales,partim urbani: & partim ordinarii, partim

traordinarii.Erant autem ordinarii magistratus qui iis comi otiis creabantur,omnes minores magistratus , qui singulis annis ad suum munus ordinarium in urbe obeundum, a populo crea bantur. In quo genere erant Aediles Curules,Tribuni pl. Aediles

plebis, Triuuiti capitales, de Triumuiri nocturni,& Triumuiri

auro,aere,argento flando seriundo praesedit, Quaestores, Tribuni militum.Neque enim plures ordinarios magistratus minores in urbe suerunt,usque ad Remp.a Caesare Dictatore occupatam: a G quo Aediles cereales factos testatur Pomponius leg. 2.de Orig. iur. Dages .lib. l .Tribuni certe aerarii magistratus non erant,sed ordinis nomen erat, ut ex lege Aurelia apparet: qua iudicia ad tres ordines,Senatorum,Equitum,& Tribunorum aerarii tras lata sunt, quae ante erant penes duos ordines,Senatorum atq3 Equitum . Nee sane iudicium tertius ordo totus eX magistratibus ense potuit: nec tot in eodem magistratu collegas fuisse uerisimile est quot erant Tribuni aerarii. Ut ergo in Senatorum ordinem

atque Equitum non suffragiis populi perueniebatur,sed uel legi ori bus Censorum qi adscriptione uel generis succelsone: ita in ordinem Tribunorum aerarii non suffragiis populi, ted altero ex iis

modo perueniebatur. Erat autem penes hunc ordinem custodia pecuniae attributae.Vnde apud Varr.ita scriptum reperimus: Abeo quoque quibus erat attribula pecunia,ut militi darent,d ribuni aetatii dicti. Erat autem pecunia attributa, inquit Asconius, duae in stipendium militu de aerario a Tribunis aerarii adnumerati Ouaestori solet. Neque uero Centumuiri magistratus erant.

sed delectu Praetorum laeti rerum priuatarum iudices: nec Deo licem uiri litibus iudicandis,quos ex numero Centumuiroru sorte delisti solitos existimo potius quam suffragiis populi creatos . Nec praesectus urbis Latinarum causa a populo creabatur, sed a

Consulibus.Id quod eκ Cornelio Tacito intelligi potest , apud nuem ita scribitur lib. s.Sed praecipua α eo gloria, quod praefectus urbi recens, continuam potestatem & insoletia parendi grauiorem Inire temperauit. Nanque antea profectis domo regibus ac mox magistratibus,ne urbs sine imperio foret , in tepus deli. sebatur qui ius redderet,ac subitis mederetur.Feruntq; a Romu

K to Dentrem Romulium post I Tullo Hostilio N umam Mat.

civ.&ab Tarquinio Superbo Sp.Lucretiu impositos. Dein Consistes mandabant Durati simulachru, quoties ob serias Latinas praeficitur qui consulare munus usurpet.EN iis Taciti uerbis ap

168쪽

LIBER SECUN DV I. is paret praesectos illos urbis ueteres creari solitos non a populo, Ased uel a regibus uel a Co ulibus.Vnde colligi potest multo magis adumbratum illum praefectum urbis Latinarum causa mu/tius Consulum suisse non populi. Profectis urbe Consulibus summum imperium erat penes Praetorem urbanum : nisi cum ob

Latinas fetias urbe e&ibat singulis annis Consules. Tum enim ad usurpationem uetustatis, praeseditis in urbe relinquendus erata consulibus: penes quem,non penes Praetorem imperi iam esset

in ut be: ne scilicet populus se religione obstri Chim putaret, si ad in Latinis feriis omissum esset, quod a ueteribus usurpatu esset. BDe hoc praesecto urbi, Latinarum cau a ita scribit L. Gellius

lib. i 4. cap.ultimo: Proese flum urbi Latinarum causa relictum Senatum habere posse negat Mutius, quoniam ne Senator qui odem sit, neque ius habeat sententiae dicendae: cum ex ea aetate prilectus fiat, quae non sit Senatoria. M autem Varro in quarto epistolicarum quaestionum , dc Atteius Capito in coniectaneorum ducentesimo quinquagesimo nono,ius esse praesecto Senatus habendi dicunt. Des ea re assensum esse Capitonem Tuberoni con. tra latam Mutii refert. Nanque & Tribunis,inquit,plebis Sena. cius habedi ius erat, quanqua Senatores non essent ante Atinium plebiscitum. Sunt etiam Domponii haec uerba leg. 2.de Orig. iur. Quoties autem proficiscuntur, unus relinquitur qui ius dicat iisq; uocatur praefectus urbis . Qui praesectus ita olim consti, tuebatutipostea uero Latinarum feriarii causia introductus est de quotannis Obseruatur. Quandiu igitur non erat in urbe Praeto, res, quibus summum imperium esset .per absentiam summi ma, gistratus,tandiu penes praesectos urbis suit potestas non modo uocandi consulentis Senatum , sed etiam agendi cum populo. DVnde fit,ut centuriata etiam conritia habendi ius esset praefecto urbis: ut intelligendi post eo, quod scribit Liuius in fine libri primi: Duo consules inde comitiis Ceturiatis a praesecto urbis, ex commetariis Seruit Tullii creati sunt.Interregem tamen suisὸ se ante factum hune praese mina urbis Sp. Lucretium, quam hae ecomitia haberet,Dionysius scribit. Verum post institutam Di cstaturam, subrogandis magistratibus tactator potius creabaγtur, si ad interregnum res non rediisset, quam ut ea comitia habe 'ret praesectus. Quin tamen uel legibus ferendis, uel iudicio exer Scendo praefectus urbis ius haberet centurialis comitiis a endicum populo,n gari non potest . At post introducitum Romae

Praeturae magilitatum desiit praeiceius urbis fieri, nisi qubd

169쪽

167 DE COMITIII RD M. F Latinarii causa prosectis urbe Consulibus relinquendus erat prgsectus urbis,id , ut diXi religionis causa potius quam quod eo

magistratu magnopere opus esset. Et quoniam feriis agere cum populo non licebat,idcirco planum est huic praeli fio urbis, cui imperium non erat,nisi tempore Latinarum ius non suisse agen, di cum populo: tametsi uocandi Senatus si quid interim accidi se set, cur eXtra ordinem uocandus uideretur ius habebat,ut paulo ante ex A.Gellio demonstraui. Reliquo anni tempore,quanquaabessent coss. nullus erat locus huic magistratui,sed summa po/G testas erat penes Praetorem urbanum,ut Cicero ostendit lib. o. pistol. Famil.his uerbis: Placuit nobis ut statim ad Cornutum Γrstorem urb.bteras deferremur : qui quod Consules aberant, Consulare munus sustinebat more maiorum. Quae intellecta

uolo de tempore, quo in Consulum potestate fuit Respublc. Nam sub Imperatoribus iam inde ab Augusto, ut docet Tacitus eodem lib. s.coepit ordinaria,& continua esse potestas prara

secti urbis:de quo etiam mentio est apud iurisconsultos in Tit. de praefecto urbis: tametsi praeter illum urbis praefectum alius Latinarum causa prae se eius urbis creari sole rei ut apparet eκ libro 4.& s Cornelii Taciti qui Latinarum modo tempore, Consulare munus obibat. Verum de praesecto urbis satis superq; dictum est:ad Aediles Curules nobis ueniendum est, ut Xbemus Tributis comitiis, non Centuriatis ut a quibusdam asseritura

creari solitos. Scribit A. Gellius lib. i 3.c. ΦeX M.Messala ma. iores magistratus suisse Consules. Drstores & Censores: reliquos omnes suisse minores:eodemq; loco scribit maiores Centuriatis, minoresTributis comitiis creati.Vnde necessario efficitur Aedi. les curulesTributis comitiis creari. Deinde ide A. Gellius lib. s.c. 0.citat haec uerba ex L. Pisonis tertio annali: Cn. Flauius patre

Libertino natus scriptum laciebat.I eo tempore Aedili Curuli apparebat, quo tempore Aediles subrogabantur. Eum s priomae iribus Aedilem curule renunciauerunt. At Aedilis qui ci milia habebat, negat accipere. Hic duo sunt, quibus adducor , ut credam comitiis Tribulis Aediles curules creari. Primum, clam ait a primis tribubus Aedilem renunciatum, Alterum, clam ait illa comitia ab Aedile habita si quidem mendo careat ille locus: quod nos postea uidebimuso Neque enim comitia Ceturiata hax bere poterant Aediles:praesertim cum nec uocationem nec prehensione haberent, ut eX Varrone docet Gell. lib. 1 3. c. 2.& R.

V s de pspiculi est, minimu impeiij Aediles habuisse. centuriatis

uero

170쪽

I IBEt SECUNDUI. uero eo miliis habedis maximo semper imperio opns fuit. Iam Auero T. Liuius ad finem lib. noni Decad. i. scribit Cn. Flauium a saetione forensi Aedilem factum:adeo p ab humilibus p ominnes tribus ab Appio Censore diuist s. Eκ quo loco demonstrari potest non suisse Centuriata comitia. Neque enim potuit solensis saetio in comitiis centuriatis praeualere : sed ut idem Liuius ait uis suffragi otii penes primores erat. Vt omitta illa diuisione humiliu per oes tribus nihil aut perparti potuisse, nisi tributim suffragia ferret populus.Na si humiles erat, qui cela minore erat non poterant ad suffragium uocari humiles isti, nisi iii postre. Bmis classibus: in quibus si priores consensissent, nulla uis suffra Riorum esse poterat. Postrema ratio ducetur eX loco Ciceronis lib. n. epist.ad Attic. in epist. Auere te certo scio. Illic enim de comitiis loques quibus Aedilis fieri uolebat Clodius dicit Q Metellum Nepotem consulem habiturum comitia Aedilium in capo Martio, nisi ob nunciatione Milonis impeditus esset. Cui ob nunciationi ut occurrreret, dixit se postero die in comitio habiturum. Vnde colligo non fuisse Centuri ala Aedilium comi ita . Nam Centuri ala intra pomoerium haberi non poterant, ut csupra ex Gellio docuimus. At illa Aedilium comitia habiturum se in comitio dicebat Metellus, ne semper ei ob nuciaretur priusquam in campum uenisset. Si ergo licebat Metello intra urbem comitia Acdilitia habere,relinquitur non fuisse centuriata. Occurrendum tamen est duabus potissimum rationibus, quibus uidetur suaderi posse Centuriata fuisse Aedilium comitia. Vna ducitur eX eo. quod Cicero in secunda orat .in Rullum dicit patri γtios magistratus centurialis comitiis creari : Aedilitatem uero

Curulem patritium magistratum fuisse scribit Liuius initio libit Dseptimi l . Decad. Altera ducitur eX eo, quod Cicero pro Planc. in comitiis Aedilium dicit Lateranensem tulisse Centuria praerogatiuam. Si enim iis Aedilium comitiis,qui primi de populo

uocati sunt,centuriatim uocati sunt, non est uerisimile alio modo quam centuriatim , reliquos fuisse uocatos : Vnde sequitur centuriata suisse ea comitia. Priori rationi ut occurramus, dicendum est,patri lios magistratus & plebeios uarie accipi sinterdum enim patritii magistratus dicuntur , qui solis patebant patritiis tinterdum pro omnibus maioribus magistratibus sumuntur,ia γ Eelsi plebeiis hominibus in iis magistratibus locus esset. Sic ple/beii interdum significat eos modo magistratus, quos plibi ii tiri holes gerere poteran t. Interdum latius patet nomen plebeior unim,

SEARCH

MENU NAVIGATION