Doctissimi viri Nicolai Gruchii Rotomagensis, De comitiis Romanorum libri tres. His accessit rerum et verborum in his memorabilium copiosissima et accuratissima diligentia conquisitus index

발행: 1558년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

iso DE COMI TII S RIM.F tos uel etiam incertos mi sunt Latinae, Daganalia I Semen linae ,

compitalia. Imperativae sunt, quas consules,uel Praetores pro arbitrio potestalis in dicunt. Nundinae sunt paganorum,id eli rusticorum , quibus conueniunt negotiis propriis, uel mercibus rouisuri .Fasti sunt quibus licet fari Praetori tria uerba solennia Io, Dico, Addico. His contrarii sunt nefasti. Comitiales sunt,qui

us cu populo agi licet. Et fastis quidem lege agi potest,cum populo non potest . comitialibus utrunque potest . comperendini. quibus uadimonium licet dicere.Stati,qui iudicii causa cum pere G grino instituuntur. Praeliares ab iustis non segregauerim : si qui νdem iusti sunt continui triginta dies, quibus exercitu imperato uexillum rufi coloris in arce positum est: praeliares autem ominnes quibus lis est res repetere,uel hostem lacessere. Dies autem post iiduanos ad omnia maiores nostri cauendos putarunt: quos etiam atros uelut infausta appellatione damnatur.Ponti Mes statuerunt postridie omnes calendas , Nonas, Idus, atros dies ha/bendos: ut hi dies neque praeliares,neque puri,neque comitiales esset. Ante diem quoque quartum caledas, vel Nonas, uel idus, Η tanquam inominalem diem plerique uitant. Ad rem sane militarem nil attinere notat Varro, utrum fastus uel nefastus dies si te sed ad solas hoc actiones respicere priuatas. Haec ad uerbum eπMacrobio adscripta sunt. Ex quibus hoc primum constat dies comitiales non eos suisse tu quos pro arbitrio comitia magistraius edicerent,sed certos quosdam eos dies suisse iam inde a Numae instituto, quibus solis cum populo agi posset.Tum uero eπeo ς, inter profestos dies enumerantur comitiales, intelligi potest comitia haberi non potuisse ullis diebus ludorum,sacrificio ista rum ac seriatum. Et quoniam multa genera diuersa profestorudierit licit apparet ne omnibus quidem prolistis diebus comitia haberi fas fuisse.Neque enim saliis diebus haberi poterant, nee nefastis. Plautus enim, cum in Poenulo ita sci ibit: Nam istorunullus nefastus est, comitiales sunt meri: per allusionem dierum nefastorum & comitialium,opponit inter se nefastos & comitia/les homines.Etst dies comitiales iidem potuisset esse nefast' non uerum esset quod ait Macrobius,comitialibus diebus & cu po/pulo & lege agi potuisse.Id quod ego sic intelligo, peractis co/R initiis nil uetare,si tempus pateretur, quominus apud Praetore agi posset. Nam auocari iudiciis populum dum haberentur co/mitia,fas non fuisse existimo. Quo fit,ut eadem ratione exist i me

comitiales dies a comperendinis statis diebus tuisse diuersos .

152쪽

LIBER PRIMUS. si Sed nee praeliaribus comitia haberi potuisse, uel hinc ostendi po Atest, o iustitio indicto certum est nihil publicae agi potuisse, ni stquod ad eXercitum parandum pertineret. Praeliares autem a iu/Bis non distinguit Macrobius. Et quoniam nono quoque die . erant nundinae, quas inter serias numerauimus, perspicuum est enumero comitialium nonnm quemque diem este detrahendum. At si praeterea inde auferas omnes selios,items omnes fastos nefasto Scs, comperendinos, satos,praeliares, omnes denique atros dies,necessario efficietur toto anno non ita multos dies sui ne comitiales. nde fit,ut non possent magistratus cum uellent agere enm populo:sed prouidendum eis erat, ut comitialis die esset, inquam comitia edicerent. Unde apud Liuium tam saepe reperitur Bmentio comitialium dierum. Vt lib. 3. . Sic patres in lege, quae er omnes comitiales dies serebatur,impedienda se gerebant. Et ib.7. Aliquoties frustra in campum descensum cil esset, multivi per seditiones aeti comitiales dies. Et lib.4. Decad. tertiae. Fabius in eum quem primum comitialem diem habuit, comitia edixit

Erant igitur comitiales dies,illi dies in fastis populi Romani descripti,quibus comitia haberi possent. Hoc enim id est atque cu CPopulo agere. Nam rogari populi suffragia nisi comitiis no pos-iunt Porro autem ut de nundinis amplius disputemus, facii lo cus apud Dionysium lib.7.& Plutarchum in Coriolano. Uter. que enim auctor est Martio Coriolano post accusationem trionundinum ita datum, ut tertiis nundinus iudicium de eo sutura esset. Unde sequitur eos uelle nundinis hebeti potuisse comitia. Quod tame ne eis credam,uerba Macrobii effici ut,cum ita seriis hil: Quod autem nundinas serias dixi,potest arguu quia Titus de feriis scribens, nundinarum dies non inter serias relit, sed tan. Dium solennes uocauit. Et quod Iulius Modestus affirmat, Messala augure consulente pontifices, an nil dinarum Romanarum nonarum p dies seriis tenerentur, respondisse eos nundinas sibi ferias non uideri .Et quod Trebatius in lib. l .religionum ait, nudinis magistratum posse manumittere iudicia j adiicere. Sed cotra Iulius decimosexto auspiciorum lib. negat nundinis conci

nem aduocari posse,id est cum populo agi: ideo , nundinis Romanorum haberi comitia non posse. Cornelius etiam Labeo primo Fastorum lib. nundinis ferias esse pronunciat. Causam ue- Sro huius uarie talis apud C. Licinianum libro secundo , dili pens lector inueniet. Ait enim nundinas Iouis serias esse:si quidem Flaminica omnibus nundinis in regia Ioui arietem solebat immo.

153쪽

is 1 DE COMITIIs R M. F lare sed lege Hortensia effectum, ut hilarcssent i uti rnstici, qui

nundinandi causa in urbem ueniebant,lites componerent. Ne

fasto enim die Praetori sari non licebat. Ergo qui serias dicunt, a mendacio uindicantur patrocinio uetustatis : qui conita sentiunt, aestimatu aetatis quae legem secuta est , vera depromunt. Ex his Macrobii uerbis perspicuum est nundinis comitia ha heri non potuisse. Quod etiam Plinius lib. i 8. cap. 3. ita scribit: Nundinis urbem reuisitabant, & ideo comitia nundinis haberi non licebat,ne blebs rustica auocaretur. Itaque ego de Plutarin G eho & Dionysio sic sentio, aut in hac antiquitatis obseruatione parum suisse diligentes,aut si non est error in eorum codicibus, iudicium hoc Martii certis quibusdam de causs in diem nundinarum indictum fuisse, quamuis iure id non liceret. Vt ut sit illud, certum est , nutulinis non modo concionem ad populum haberi potuisse, ut uel ex eo apparet quod trinis nundinis leges Promulgari oporteret: sed etiam apud Praetorem lege agi: idq; iam inde poli leges duodecim tabularum lata S: uteX primo cap. libri 2 o. A. Gellii intelligi potest. Legem enim interpretan S, in qua scriptum erat: Aeris consessi, rebusq; iure iudicatis tri/ginta dies rusti sunto : ita scribit. Erat autem ius interea paciscendi. Ac si nisi pacti serent, habebantur in uinculis dies sio. Inter eos dies trinis nundinis continuis ad Praetorem in comi lium producebantur, quantaeq; pecuniae iudicati essent, praedi/cabatur. EX his planum est nundinis apud Praetorem lege agi potuisse etiam ante abrogatam illam legem duodecim tabel. de nexis: de qua illic est mentio.Vnde colligo hanc legem Hortensam per quam nundinae Iastae effectae sunt, ueterem admodum or fuisse, ac non eandem esse cum illa Hortensa, de qua est mentio lib. i. Digestorum leg. 2. de orig.iuris& lib. 3 . Instit. qua cautum est, ut plebiscita omnes Quirites tenercnt. Quanquam autem nundinis esset apud Praetorem legis actio,concionemq3 a magistratibus haberi liceret, tamen comitia, ut eta his quae di Nimus apparet, haberi non poterant. Illud etiam de comitialibus die, bus obseruandum est , quod apud Ciceronem scriptum est in e/pistola ad Q Fratrem,cuius initium est: Rist niuem atram. C mitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur, Appius interpreta tur non impediri se lege Uupia, quominus habeat Senatum: eo quod Gabinia sanctum si etiam cogi e X Calendis Febr. usque ad Cal. Martias legatis quotidie Senatum dari. EX iis enim uerabis apparet legem suisse Pupiam, quam uetabatur ne diibusco

154쪽

IIBER'PRIMVs . . mitialibus senatum habere liceret. Id quod In aliam etiam epi- ADola ad Q Fratrem ita scribit: Consecuti sunt dies comitiales, Per quos Senatus haberi no poterat. Vnde etiam in epistola ad Lentulum quarta sic scriptum est:Senatus haberi ante Cal. Fib. per legem Pupiam id quod scis)non potest. Eta quo etiam to eo cum superioribus epistolis collato intclligi potest , mense Ianuario nullos suisse dies comitiales ante 34. Cal. Febr. si quidem usque ad eam diem, uel seriae erant, uel habitum fuisse Senatum ostendit. Et quoniam reliquo toto mense dicit per legem Pupia haberi Senatum non posse, colligi potest reliquos incn s illius Adies comitiales suilli misi seriar aliquae in eos dies incidissent aut

Nui id inae. Nundinarum. n. interuentus duos dies de numero co

miliabu demebat,ut ostendit Oe. libQ. ad Att in epist. Auere te certo scio. Postquam enim iΣ.& i .Cal. Decemb in comitiali

Lus diebus numerauit, de decimo & nono die ita subiit: Ante diat o. Cal nu linae. Cocio biduo nulla. Q nibus uerbis signi sicat de comitiis P. Clodii nihil actu esse illis duobus diebus,pp interuetum nudinarum. Nam concio illic pro comitiis accipi debet ut praecedentia & consequentia ostendunt: nec sane uerum esset nu- cdinis uerba ad populum fieri non potuisse. Tum ucro de S.Cal: rursus subsicit: Ante diem S.Cal. haec ego scribebam hora no et is nona. Milo campta iam tenebat. Quae uerba fgnificat rursus hunc die S.Cal. comitiale fuisse. Mense Feb. erant post Quiriri alia dies aliquot comitiales,ut ait Sc.in epist. ad Q Fr. s.co mitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur. Erant aut Quirina lia 3 3. Cal. Mar. in caeteris quoque mensibus suisse comitiales quosdam dies non difficile erit eκ ueterum scriptorum libris colligere. Quanquam aut lege cauebatur, ne comitialibus diebus Se D natus haberetur, interdum in Senatusconsulto magistratus legibus soluebantur,ut illis diebus Senatum habere liceret: it ostendi potest eκ 8.epist. Caelii ad Ciceronem . Illic. n. uerba Senatus consulti haec sunt: Quod Isi. Marcellus Co uerba fecit de pro uinciis Consularibus, de ea re ita ce uerunt. Vti C. Marcellus, L. Paulus consules cia magistratu inissent ex ad Cal. Μar. quae in suo magistratu futurae essent,de consularibus prouinciis ad Se/natum reserrent:neve quid prius ex Cal. Martiis ad Senatu re/serrent, neve quid coniun stim de ea re reserretur a consulibus . EVtique eius rei causa per dies comitiales Senatum haberent,Sυ

natusq; Consultum facerent. Illud igitur de tempore comitio illhabcndorum pro certo iam accipi potest, quaecunque quis esset habiturus

155쪽

s4 . DE COMITI II ROM. F habiturus comitia,non fuisse fas nisi comitiali die haberi.Quod

si propius etiam de magistratuum creationis tempore quaerat, ex historia fiet perspicuum, sicut diuersis temporibus magistra tuum inisse comperiuntur Romani magistratus,ita ordinariam creationem in alia atque alia tempora incidisse.Liuius lib. 3. De cad. i scribit L. Ebutium & P. Servilium cal. Sextil. ut tunc principium inquit anni agebatur,Consulatum iniuisse. Paulo post cum de decemviris loquitur, ita scribit Idus tum Maiae solennes erat ineundis magistratibus. At tempore belli Punici secundi, G consules Idibus Martiis consulatum inibant, ut passim in historia T. Livii legi potest. Idip ita obseruatum est usque ad anonum Vrbis sol . quo anno Q. Fulvius Nobilior, S T. Annius Luscus consules primi cal. Ianuar. magistratum inierunt: post quod tempus idem deinceps a sequentibus Consulibus factum est. Ac toto quidem illo tempore, quo magistratum inibant Idibus Mart. comitia haberi solebant Ianuario & Februario me serdimissis scilicet in hyberna eXercitibus. At postquam cal. Ian.

magistratum inire coeperunt, ordinaria magistratuum creatio

Π suit ad finem mensis Iulii& principium Augusti, ut eX multis

Ciceronis locis constare potest. V t secunda oratione in Ver. in dicat 6.cal.Sext.comitia consularia facta, quibus Hortensius designatus est. Et lib. t .ad Att. in epist.Quaeris ex me dicit comi tia consularia,quibus Afranius consul designatus est, edicta ad 6. cal. SeXlites. Et lib. 8.epistolarum, Caelius ad Cicerone scribes ostendit comitia consularia, quibus C. Marcellus & L. Paulus Consules designau sunt,ante cal.Sext. habita fuisse: idq; post ii.

cal.S . Quod si ultra ducerentur comitia, id eueniebat propterra intercessiones aut obnunciationes per quas disserrentur. Vt coinmitia Muraenae post s.cal.Nouemb.habita sunt, quemadmodueta oratione pro Muraena constare potest. Porro autem consularia comitia ante Praetoria haberi solebant:interdum quide eo. dem die,ut eNLiuio constat:cuius haec uerba sunt lib. o.Dec. i.

His agendis dies consumptus est. Postridie ad praescriptum consuli,& consularia & Praetoria comitia habita. interdum postero die,interdum tertio aut alio quodam post die,ut ex lectione Livii intelligi potest. Censoribus creandis comitia superioribus te

Κ poribus haberi solebant paulo post initum a Consulibus magistratum, priusquam in prouincias proficiscerentur,aetate Cicero/nis ad finem mensis Iunii,ut constare potest ex epistolia ad Ap Pium lib. 3. epist. Fam. collatis cum epistolis libri sexti ad Atti

156쪽

IIBER PRIMVI. speum, ex quibus colligi potest Appium Censorem factit eo quo

dixi tempore . id p quinto quoque anno,ut ex historia constare potest . Verum hoc diuersum erat, quod Centores satim designati magistratum inibant.Vnde fit, ut apud Livium lib. I o. Decad. 4.reperiamus Censores designatos statim is capitolium deductos ad capienda magistratus insignia, iurandumq3 in leges. Consules uero Praetoress nisi interregno aut in locum demortui creati essent, non statim designati inibant magistratum . Ut cum calaan .magistratum inibant & designabantur ad finem Iulii, quinque meaes post defignationem erant, quibus priuali manebant antequam iniret magistratum. Quo temporis spatio serede ambitu in designatos inquirebatur per copetitores aut alios quosvis. Erat enim hoc accusationis praemium,ut s des gnatum competitorem ambitus damnasset, competitor pro eo subsilueretur, ut ex oratione pro Sylla intestigi potest. Unde etiam da. mnatis Antronio & Sylla, qui iam consules designati esent, subrogati sunt eorum copetitores L. Torquatus & L. Aurelius Cotta. Erat etia leκ qua iubebatur, ut tribum eius assequeretur , quem quis de ambitu accusasset & damnasset. Cicero pro Bal. bo:Obiectum est etiam quod in tribum Crustuminam peruenerit: quod hic assecutus est legis de ambitu praemio minus inuidioso, quam qui legum praemiis praetoriam sententiam & prseteκὰ tam togam consequuntur. Erat & alia leX,ut si quis de ambitu damnatus alium quempiam ambitus accusasset & damnasset, in integrum restitueretur. Quod Cicero pro Cluentio indicat his uerbis: Quapropter hoc Balbi iudicium non plus obesse huie causae debet, quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia D. Popilii & T. Gutiae, qui causam de ambitu dixe/runt, qui accusati sunt ab iis,qui erant ipsi ambitus condemnati quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos, quod planum fecerint illos ob rem iudicatam pecuniam accepisse: sed

quod iudicibus probarint, quod in eodem genere in quo ipsi ossendissent,alios reprehendissent: sed ad praemia legis uenire oportere. Atque is esto simul huius digressionis finis, & huius de ce initiis centuriatis libri.

Doctissimi

157쪽

NICO LAI GRVCHII

DE COMITIIS

ROMANORVM

cI LIBER SECUNDVS. IV id essent Tributa comitia. Cap. 1. Rr BuT A comitia perinde a tribubus nomen habuerunt,ut a Centuriis Centuriata: quod scilicet non modo tributim diuisus populus sub fragium ferret, sed etiam quid plures tri bus iuberent aut uetarent,spe staretur. Et quoniam grauissimis auetoribus uisum est tributa coinmitia a Curiatis non suisse diuersa, propterea in huius opinionis resutatione diutius nobis immorandum est. Ac prim iam si ostederimus tribus a cures semper diuersas suisse, necessario relin/quetur semper diuersa fuisse comitia Tributa a Curialis . Nam si Romuli tempora spectentur, quoscunque tu auctores sequa Iis,diuersae tum suerunt curiae a tribubus. Dionysius scribit li. I bro secundo diuisam esse a Romulo omnem multitudinem intres partes: ac trium rursus partium singulas in denas paries: uocatast maiores partes tribus,minores curias. Varro libro quarto de lingua Latina, scribit agrum Romanum in tres partes a Romulo diuisum,unde tribus appellatae sint. Plutarc.in Romulo scribit in tres tribus diuisam omnem ciuitatem, Ramnenses, Tatienses, Luceres: tum singulas eX iis rursus in denas partes diuisas.T.Liuius Centurias equitum dicit tres conscriptas Ram. - nensium, Tatiensium & Lucerum , populum autem diuisum in x triginta curias. Sive ergo Iactas tribus a Romulo dicamus,eassaut diuersas ab equitum centuriis, aut easdem co illis tribus eci tum centuriis: ut ait Plutarchus: siue nullas tribus squodetu Li uio uerius esse put ab eo saetas dicamus, quae oem multi iudi

158쪽

nem continerent i sed tres modo equitum Centursas ex omni multitudine sile fias, quae a suo numero interdum tribus etiam uocarentur: quomodo etiam Liuius eas appellat lib. t o. primae Decad. ubi tres antiquas tribus appellat Ramnenses,Tatienses,

ct Luceres:contentum autem suisse diuisone populi in triginta

curias, quibus etiam trium Centuriarum equites continerentur.

Sane quoscunt auctores sequamur semper a curiis diuersas suisse tribus sub Romulo , efficietur: sin sequentia tempora spectemus, uidebimus auctore Liuio primum facias tribus quatuor a Servio Tullio partibus ut bis distinctas. Huius haec uerba sunt: Quadrifariam urbe diuisa regionibus collibusq;. quae habitabantur partes,tribus eas appellauit, ut ego arbitror ab tributo. Nam eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio

est. Post haec lib. secundo ostendit Ap. Claudio & P. Serui lio Cossis elas Romae unam & triginta tribus sic enim legitur in

omnibus codicibus recte ne an secus postea videmus tum lib. 6. Decad i. dicit additis quatuor tribubus expletum esse nume/rum 3 s. tribuum,tertio anno post urbem a Gellis capia. Dionysus uero lib. quarto scribit Seruium Tullium diuisisse omnem urbem in quatuor tribus,Dalatinam,Suburranam, Collatinam, Esquilinam:atque ila quatuor tribuum urbe secisse, quae ad hoe tempus trium suerat tribuum. Quo etiam in loco ait Seruium Regem desisse habere rationem ueterum illarum tribuum generatrum, ut suarum localium rationem haberet. Tum subiicit Fabium scriptum reliquisse agrum praeterea uniuersum in 26. par, tes diuisum suisse, quas ei iam idem Fabius tribus appellat: quas rusticas tribus si cum quatuor urbanis coniungas triginta tribus fient quas sub Servio Tullio sui se ac non plures asserit. Veno,nium tamen memoriae mandasse unam & triginta tribus sub hoc Rege suisse. Quem probabiliora dicere cur affirmet illo lo. co Dionysius,non uideo. Verum hos locos postea diligentius eXaminabimus. Sive ergo Liuiu sequi malis,sive Fabiu,sue Vononium,nonne etiam tum diuersas a curiis tribus suisse relinquetur Nam si iam inde ab Romulo suerunt 3 o. curiae stiis quaeque

nominibus appellatae ut omnes auctores in eo consentiunt: tri

bus autem uel sub Seruio,vel etiam post reges eiectos triginta demii fuerunt: qui deinde numerus ad quinque & triginta tribus excreuit quomodo potueriit eaede esse tribus & curis Ia uero steadem fuissent Centuriata & Tributa comitia, quo veru esse posset, quod scribit Diony. lib.7. primu habita fuisse comitia Tribu

C DE

159쪽

118 DE COMITIIs ROM.ta in iudicio Coriolani Neque enim dici potest ad hoc usq uetempus non fuisse habita curiata comitia. Praeterea si eadem cu/riata cumTributis quorsum legem tulisset D.Volero, ut plebeii magistratus Tribu ijs comitiis crearentur, qui curiati S ante crea bantur,ut ait idem Dionysius lib.9. Quin etiam ex multis locis Ciceronis ostendit potest sua etiam aetate diuersa suisse curiata comitia & Tributa. In oratione pro domo sua, curias non plus quam triginta suisse his uerbis indicat: Quaero si aut negasses aut tacuisses, si tamen id triginta curiae iussissent, num id iussum esset ratum At cum tribuum meminit, passim dicit quinque detriginta suisse. Quomodo ergo eaedem erunt tribus & curiae cIam uero in oratione 2. in Rullum prima comitia magistrati hus creandis suisse dicit centuriata aut Tributa , secunda autem curiata, quae tantum auspiciorum causa remanserant. Quae pr secto uera esse non possent,nisi diuer a essent a cutiatis Tributa. Ac de curiatis quidem libro tertio dicemus: nunc deTributis . ut quid essent apertius intelligatur,uerba A. Gellii eκ libro i ncap. 27. subiiciam : Tribula comitia erant, cum eX regionibus& locis suffragium serebatur. Quibus uerbis nihil aliud uult φTribula comitia suisse, cum per tribus suffragium serebatur. Erant enim tribus populi Romani partes distinctae locis in urinbe diuersis,& regionibus undique circum urbem per Italiam dispersis Quarum nomina diligentia Pauli Manutii in Annot li/hri oeta ui epistolarum sam.collecta infra scripsimus,& scripto res aliquot qui de iis meminerunt apposuimus, ut inde lacilior earum ac certior unicuique cognitio sit. i Aemilia. de qua Cice. ad Atticum 62.T. Liuius libro 38. Antisti .Fς. et Aniensis. Cic.pro Plan.Pam. epist.22s.Liuius lib. I o. Antiq. lγς. dc 19o. 3 Cornelia. Liuius lib. 3S. Antiq. s . 4 Claudia. Liuius lib. 2. Verg. lib.7. Aen. DionysΗalic.lib. s. Antiq*ς.& t q. ς Collina. Varro libu de lin .Latin. Plinius libro 38 cap. 7.seta. Pom. Antiq.27.Et Diony. libro quarto,& Florus in epit. Livii lib. 2o.

6 Crustumina sue Clusium inac na in antiquis & lapidibus di libris laepissime per,i,scripta legi tui Cic.pro Plan.& pro Bal

160쪽

i 3 Narniensis. Cic.in Rull. Liu lib.6. ubi corrupte legitur Armensis & lib. 29. i 4 Ocriculana. cic in Ruli ubi me dose legitur Otticulana. et ς Oufentina Liu lib. 9. Sex. Pomp. in litera V. Antiq. 29.

23 Quirina. Ascon.Cic.pro Quintio ubi antea mendose te.

Anti

SEARCH

MENU NAVIGATION