Doctissimi viri Nicolai Gruchii Rotomagensis, De comitiis Romanorum libri tres. His accessit rerum et verborum in his memorabilium copiosissima et accuratissima diligentia conquisitus index

발행: 1558년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ς3 DE c OMITIIS ROM. F id caulum fuisse,ne liceret postquam unum magistratum gesse ris,alium nisi interiecto biennio gerere. Illic enim suo ac legiti. mo anno dicit Cicero se iactum Consulem, quod biennio postquam Praetor fuerat, Consul laetit. Quod idem ipse in Bruto ait: dc libro decimo epist. quae familiares inscribuntur,ad Furniuita scribit: Quod eo facilius nobis est , quod non est annus hie tibi destinatus, aut si Aedilis fuisses , post biennium tuus annus

esset. Quanquam autem petitionem suam tanto tempore ante adornarent,tamen non est eXistimandum iam tum indutos canG dida toga supplicasse populo: sed eo tantum anno uere candida. ii erat, quo aut designari,aut repelli tuffragiis populi oportebat rde is proprie annus petitionis dicebatur,ut Cicero in eadem epi/sol. quam modo citauimus,ostendit. Nam & pro Caelio men. tionem facit duorum annorum qui inter Praeturam suam , &consulatum fuerunt, sed tamen posteriori tantum suam petilio. nem Consulatus attribuit. Verum nec toto illo anno,nec lonνgo tempore ante sua comitia eXistimo candidam togam gestabse , sed post edicta modo comitia. lis enim indictis qui petere H uellent,profiteri se candidatos oportebat: alioquin nisi intra leogitimos dies professi essent se petere, ratio eorum habere coomitiis non poterat. Quae ne fingere uideamur .auetores lauda. himus,eκ quibus haec ita esse fiet manifestum. Salustius in cono iuratione Catilinae: Post paulo Catilina pecuniarum repeiunodarum reus prohibitus erat Consulatum petere, quod intra le/gitimos dies profiteri nequiverit. Et T. Liuius libro quarto primae Dec. comitia Tribunis consulati potestate tribus creandis in dicuntur: quibus industis, extemplo quicunque aliquid se. Ι .ditiose dixerat aut secerat, quam maxime Tribunitii& prehen/sare homines,& concursare toto foro cadidati coepere. Et lib.7. eiusdem Decad. Caeterum cum censoribus creandis indicta co mitia essent, professus se petere censuram C.Martius Rutilius, concordiam ordinum turbauit. Ex iis locis inter se colla lis ap,

paret post indicta comitia, ita se petere profiteri solitos , si toga candidam induti ad supplicandum populo uenirent. Quod depraesentibus intelligi uolo . Nam etiam ab lentes poterant, tam etsi eorum ratio haseri non posset,se petere profiteri: ut indicat L Cicero Σ. in Rullum , cum ita inquit: Praesentem tantum pro fiteri iubet,quod nulla alia in lege unquam fuit,ne in iis quidem magistratibus quorum certus ordo est. Illam uero absentum Prosessionem intelligo, eorum in concione populi nominatio.

62쪽

LIBER PRIMUS. Dnem,& magistratus deinde per amicos ad populum supplicatioὸ Anem , ut de Caesare saeium scribit Appianus libro secundo bell.

ciuil. Vt uero credam huiusmodi professionem in candida toga fieri solitam, postquam edicta essent comitia, non modo eX iis quae paulo ante citauimus adducor,sed etiam ex eo, quod in hi. Boria reperio eos qui in prouinciis erant ad petitionem Consu

latus si uenire uellent, satis habuisse, si post edi i ta comitia ueniso sent. Ut Caesar cum ex Hispania ad petendum consulatum uenit, edieiis iam comitiis urbem ingressus est, ad petendum ut scribit Sueto. Et Marius ad primi Consulatus petilionem eX a Africa decessit, cum duodecim dies superessent ante comitia si Plutarcho credimus: & in itinere septem ut idem ipse ait die.

bus consumptis, petitione quinque dierum Consulatum obtionuit . Adornabant igitur suam petitionem multo ante tempore qui magistratus petebant ridi aut per se aut per amicos:sed proh fessos petitionem suam ante educta comitia nusqua reperimus. Quae professio quoniam induta toga eandida fiebat, idcirco in eam opinionem uenimus,tametsi candidati μετuo carentur,qui quocunque tempore magistratum ambirent, pro/ cprie tamen post edicita comitia suisse candidatos.Neque uero in

professione existimo satis suisse candidam togam induere, sed eotiam solenni ad populum nominatione quae in concione ab aliν quo magistratu data fieret. Nam si praesens Q Fulvius Flaccus professus est se petere Praeturam absque toga candida, quia pri textam ferre Aedilem eum oportebat, relinquitur prosteri a Iiud fuisse quam candida toga accepta petere magistratuum.Vt omittam quod absentes profiteris poterant: quae sine toga canodida proscisio necessario fiebat. Nominis autem editione opus D fuisse hie colligo, φ T.Liuius lib.5.Dec. 3.de Proconsule in Hi/spaniam mittendo, ita scribit: Diem comitiis consules edixe runt:primo eXpectauerant, ut qui se tanto imperio dignos crederent,nomina profiteretur.Quia enim Liuius illic nomen profiteri dicit, quod alibi simplici uerbo,profiteri,dicere solet, argu mento est in petitione sua profitenda, nominis sui datione opus fuisse. Quod si hanc nominis editionem ostendamus non fuisse apud magistratus actave publica nominis.datione. reliquu erit apud populum fieri solitam limVi nominationem. Et qin ad po 'pulum uerba facere priuatus non poterat, nisi potestate dicendia magistratu facta, restat ut dicamus solennem illam candidatorum proscisionem ad populum fieri, data ab aliquo magistratu. concione t

63쪽

DE c OMITIIS ROM. F concione. Cur uero existimem professionem non suIsse sui noν minis apud Consules dationem, ea causa est , quod saepe in hi/storia reperimus consules absentes comitia edixisse, nec in umhem uenisse, nisi aut quo die erant habituri comitia, aut paulti

ante.Vt bb.4 Dec. 3.de in abio Cosule ita scribituri Inde Ro/mam comitiorum causa ueniens,in eum diem quem primum comitialem habuit .comitia edixit: atque ex itinere praeter urbem

in campum descendit.Ei lib. quinto Decad. 4. Μ. Fulvius Prae tor literas mittit ad consulem , senatui placere Romam reuerti, G & ex itinere praemittere edictum, quo comitia consulibus crea dis ediceret: paruit his literis consul,& praemisso edicto Roma uenit . Si igitur eius fuisset, cui comitia habendi sors obtigerat, nomen eorum reeipere qui se candidatos profitebantur: id autenon posset apud absentem consulem fieri: necesIe est , ut di ea mus, statim edidiis comitiis non potuisse illos candidatos peti tionem profiteri, imo non ante diem comitiorum in ipso cam

po professione suisse. Quod fi absurdum est,relinquitur ad proinfi tendam petitionem non fuisse opus a Consulibus nomina candidatorum recipi. lam uero fi professos reperimus multos, quo Tum tamen nomen se accepturum negabat consul, nonne aper tum est in pro sessione non fuisse opus nomen a magistratu reclinpi Et si nihilominus professi dicantur quorum ratione habendam non esse iudicatum est,nonne apparet ut professus quis di/catur, non oportuisse nomen eius adiis publicis receptum esse

Cuius enim nomen receptum erat, eius rationem haberi opor/tebat. Scribit Asconius Catilinam ex Africa reuersum . profisiusuisse consulatum se petere:& tamen rationem eius haberi none posse iudicatum esse. Et C. Martium Rutilium scribit T.Liuius censuram petere professum : S tamen subiicit consules negare se rationem eius habituros. Apud Val. Max libro tertio cap.ultimo scribitur, M. Palicanum petitionem consulatus professum fuisse : Caium tamen Pisonem Cosin concione populi negasserationem eius se habiturum. Vt ergo quis professus diceretur ,

Non erat opus nomen eius receptu esse a magistratu,sed satis erat

apud populum per se aut per amicos oratione declarare uelle se magistratum populi beneficio obtinere. Merito enim fiebat, ut T quoniam magistratus , beneficia mera populi erant,apud popu/lum petitionis pro sessio fieret: quae nihil aliud erat quam publi/ca ac Iolennis uoluntatis suae declaratio de magistratu, si popu/lus ita uellet, obtinendo. candida autem ttaa petitionis si istium

64쪽

LIBER PRIMVy. signum erat, ut a populo dignoscerentur qui ambirent magistratus. Quandiu enim retinebatur toga candida, tandiu perstare in petitione: ea deposita,& petendi uoluntatem deposuisse eandi. dati censebantur. Id quod ex historia Cicerei scribae quam supra ex Val. Max. citaui intelligi potest. Abie fia enim candida to ga, cum iam prope designatus esset Praetor,a petitione se desiste. re declarauit. Ex iis quae diximus, apparet prosteri in candi da toga petitionem nemini prohibitum fuisset quandoquidem populo in candida ueste supplicare cuiuis liberum erat, qui se a populo oblinere posse sperabat: sed tamen non semper habcbatur ratio eorum qui professi essent. In quo magistratuum ac Se natus iam cognitio locum habebat. Ne enim populus magistratum alicui mandaret indigno aut contra leges. publice intererat cosiderari candidatorum caulas a magistratibus . & consilio pu/blico:quae deinde ad populum allegat messiciebat, ut eorum tantum qui digni essent, rationem comitiis habere uellet. Ac saepe etiam eontra populi studia manifesta, magistratus iudicio,aut Senatus decreto excludebantur suffragiis populi nonnulli candidati. Horum omnium eXepta passim in historia reperiuntur. Asco,

nius scribit L.Volcatium Consulem aduocasse cosilium publicii, an Catilinae, qui petitionem Consulatus prosessus erat, rationem habere deberet:ac Senatum decreuisse rationem eius haberi non posse. Unde apud Salustium de eadem re scribitur, Catilinam reii repetundarum prohibitum esse Consulatum petere. Quod uero scribit Salustius Catilinam profiteri nequiuisse, non repugna/bit cum eo quod dicit Asconius Catilinam professum, apud Sa. Iustium sumatur, cum effectu profiteri quod dicit Catilinam X, steti nequiuisse. Cuius enim ratio non est habita, tantunde effiacit profitendo,ac si pro sessus non esset. Itaque professus est Catilina, ut ait Asconius, sed non est professus cum effectu , ut signistiscat Salustius. Cicero in Bruto scribit de C Seruilio Glaucia iudicatum esse, rationem eius habeti comitiis consularibus non licere. Et T. Liuius lib.9. Decad.4.scribit L. Dorcium cos ad Senao tum retulisse,an habere deberet rationem QFulvii petentis Drsturam. Et apud Val. Max. legimus contra studia Tribunorum pl. ac populi C. Pisonem Cos perseueranter negasse, & in concione populi palam praedixisse.rationem se M. Palicani seditiosae turbulenti hominis comitiis consularibus non habiturum . Et Consules apud Liuiu lib.γ.Dec. . negant se rationem habituros C. Martii comitiis Censoria. Et lib. .Dec. 3.negat Tr pl.propter

. aetatem

65쪽

6Σ DE COMITIIs ROM. aetatem habendam esse rationem P. Scipionis petentis Aedilitatem. Et lib. 2. Dec.4. scribit Liuius,Tribunos pl.impedire comistia,quod nollent rationem haberi T. Quintii Flaminii. cons Iatum eκ Quaestura petentis ,rem ad Senaltim esse reiectam tqui populo permisit in ea re libera suffragia. Quod uerb supra

negauimus a consule qui habiturus esset comitia,nomen candidatorum non recipi ad id tempus non pertinet, quo in capo habebat comitia . sed ad miliu petitionis in candida ueste, & ad simplicem professionem. Nam qui ex candidatis digni tridebatur, quorum ratio haberetur, eorum nomen Consul recipiebat, hoe est populi suffragio permittebat,ut eX iis designaret, quos uellet:

adeo , eum nomen candidatorum recipere oportebat,ut omnis no suffragio populi eXcluderetur, cuius nomen no recepisset:ae

si quem populus designasset, cuius nomen accipere nollet, nihil eo designando populus perficere posset: quando ei liberum es.set populi concilium dimittere cum uellet. Unde apud Valeriulegimus C. Pisonem consulem a Tribunis pro rostris interro/gatum,an si M. Palicanus suffragiis populi consul crearetur, eurenunciaturus esset:libere respondisse,non renunciabo reo I re

sponso laetum esse, ut Palicano consulatus eriperetur. Et apud Livium lib. o. Decad. I .Q. Fabius cum a populo colat fieret, quia negauit se sui rationem habiturum Consul factus non est. t Itb.4. Decad. 3. Q. Fabio Max. comitia habente T. Odiaci.

lius & Μ. Regulus Consulatu deiecti sunt, quia nomen eorum ante recipere noluerit, quam orationem ad populum habuisset, qua persuasit ut alios meliores belli duces crearet. Et lib.9. Dec. 4 de Q Fuluio ita scribitur:Ηaec uero tam obstinata uoX tatum ei fauoris accendit,ut haud dubius Praetor esset, si consul accipere nomen uellet.Sane post latas leges tabellarias, quia de publico suppeditabantur tabellae suffrageriam ante comitia, candidaistorum nomina publice recepta esse oportebat,ut nomen eorum publica auctoritate in tabellis scriptum populo daretur. Sunt etiam hic notandi duo loci, quorum unus est T. Liuit,alter Ciceronis. Lib. 3.Dec. .Liuius scribit Postquam comitia Decemui. xis creandis in trinundinum indidi, sunt. Cicero in epist.ad Πυronem undecima de Caesare scribit: Ad consulatus petitionem se uenturum : nec se iam uelle absente se rationem haberi sui: se praesentem trinundinum petiturum . EX ins enim locis intelligi tur ordinarium suisse, ut post edicta comitia tri nudini spatium δelinqueretur ante diem comitiorum: partim ut ad eam diem

Populus

66쪽

. LIBER PRIMUS. 63

populus undique eta Italia conuenire posset, pars Im ut candida ii populo frequentiori,& non modo urbanae, sed etiam rustica. nae multitudini supplicare possent. Atque ego de illo trinundini spacio intelligo illos legitimos dies,intra quos profiteri non potuisse Catilinam scribit Salustius. Quia enim reus erat catilina, nec poterat intra trinundini spacium iudicium eius perseetii messe,propterea intra legitimos dies profiteri non poterat. Quo modo enim candida toga ei conuenisset, quem iudicii tempore sordidatum ess t oportebat Ex his consequens est, quoniam candidati post eductum candidam togam sumebant, quam post comitia deponerent, si modo ad diem praestitutum comitia fierent,ordinarium fuisse,ut non multo plus quam trinundini spa/cio uere candidati essent hoc est,candida toga induti .causas cur candidatorum interdum ratio non haberetur, multas fuisse reperio.Una erat in aetate. Quia enim leta erat, qua certi quidam an ni constituti erant, ante quos non liceret magistratum capere rea erat legitima causa cur ratio alicuius non haberetur, si ante annos lege constitutos ad petendum magistratum descenderet.

Ea lex lata est primum Consulibus A. Post humio Albino , C. Calphurnio Pisone anno urbis D. L A XIIII. a L. Iulio Tribuno pl. de qua T.Liuius lib. t o. Decad. quartae ita scribit: Eo anno rogatio primum lata est a L. IulioTribuno pl.quot annos nati magistratum peterent caperent*: inde cognomen similiae indilum,aut Annales appellarentur. At enim Liuius qui anni

essent cuique magistratui destinati, non dicit:nos ex obseruatio. ne antiquitatis eruere id conabimur. Hoc primum ex fragmen/to Polybii, quod extat de eius libro sexto de Republica, con/stat nulli ciuium Romanorum licuisse ullum magistratum ur/banum gerere, qui decem annos non militasset. Erant aute ado liscentes Romani in toga praetetata usque ad i7.annum : quo anno togam puram eandemq; uirilem accipiebant, ut appa/ret ex Suetonio in Rugusto. itaque in uiros recepti militaris ae talis tum esse incipiebant.Nam de T. Liuius lib. s Decad. 3.ostedit anno septimo & decimo suisse aetatem militarem . Etenim inopia iuniorum dicit creatos Triumuiros, qui undique inge. Duorum copiam conquirerent, eo scp etsi nondum militari aetate essent, milites sacerent, si modo satis roboris ad serenda arma habere uiderentur. Tum paulo post, quos uocarat nondum mi litari aetate appellat minores septem & decem annis. Vnde necessario efficitur militarem aetatem fuisse anno 17.eX qua etiam aetate

67쪽

P aetate Iuniores In classibus uocabantur.Quare ut decἴ annua sti

pendia omnibus ciuibus Ro.necessaria,ut etiam docet Plutare. In uita C. Gracchi,numeremus, relinquitur ante septimum de uagesimum annum magistratum urbanum gerere non licuisset, nisi quis legibus Io lueretur: quemadmodum de Pompeio.Octa

litano, Afiicano, alii i permultis factum fuisse legimus. Porro autem legibus annalibus aetas Consularis erat quadragesimus tertius aetatis annus,ut ex Ciceronis quinta Philip. demonstra ii potest. Scribit enim hoc modo:Quid Alexander Macedo, cuG ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio de 3o.anno morte obiit qui est aetas nostris legibus decem annis minor quam Consularis. Erat igitur aetas consularis, ut hine perspicuum est,anno aetatis 43. id quod ego sic accipiendii extos imo, ut sit ille annns, quo primum per leges Consulatum gerere liceret. Unde fit,ut Consulatum petere liceret anno aetatis ςMut gereretur anno 43. In quo etiam animaduertendum est, non Cportuisse eos annos quos hic designamus, peractos fuisse: sed incipiente etiam anno 42. erat petitio legitima ut satis esset intra H annum sui Consulatus, uel quinto aut seκto mense incipere age. re annum 43 Hoc ego ex historiae obseruatione colligo. O sar auctore Macrobio natus est quarto Id. Quint. occisus aule est Idib. Martiis,cum esset natus,ut ait Plutarch. y5.annos. Haec Plutarchi uerba sic accipienda sunt ut annos tantum eum numerasse intelligamus quos habebat caesar,absq; accessione aliquot mensium, quos praeterea habebat. Cum enim occisus sit Idibus

Mart. uerum non esset eum tum natum suisse annos FG.cui quatuor prope menses deessent,ut plenos haberet quinquaginta sexi annos. Agebat ergo septimum & quinquagesimum annum Caesar cum occisus est iam inde a quarto Idus Iulii superioris anni.

Verum hunc annum non peregit:ob idq; Plutare. ait eum tantum s6. annos natum suisse cum occisus est. Multum enim in/terest utrum dicas uixisse aliquem quinquaginta annos, aut in tum aliquem tot annos, mortem obiisse:an uero anno quin quain

simo obiisse . Id quod nisi observetur,saepe uidebuntur historici inter se dissentire, qui maxime cosentiunt Veluti de Catone vii: cens Plutarc.scribit ui κisse 48.annos, Florus in Epito me Livii T anno q9 expirasse. Vtrunque uerum est, quia Cato 48.annos integros tantum uiXit, & cum ageret annum 49. sibi mortem consciuit :& quia iam accedebat ad principium quinquagesimi propterea Appianus non male dicit, cum ad annum quin qu gismum,

68쪽

LIBER PRIMVs sue gesimum aecederet, obiisse. Eadem diuersitas in artate Ciceronis Axeperatur. Plutarch. ait cum ille esset annus artatis O4. Ciceronem

occisum. T. Liuius,& Aufiduis Bassus apud Senecam , scribunt

uixisse tres& sexaginta annos. Omnes uerum dicunt. Cum enim

Cicero intersectus est, agebat O. sed tres menses desuerunt ad annum integrum . Nam Septembri mense interfectus est: natalis autem dies eius erat tertio Nonas Ianuar. non autem tertio Cal. Ian. quemadmodum interpres Plutarchi male ueriit. Sed lixe obiter dicta fiat: ad Caesarem redeamus. Agebet Caesar'. annucum occisus est. Si igitur retro numeremus annos usque ad pri. Bmum eius Consulatum ,reperiemus eum, quo anno erat Consul

agere incepiste annum qῖ.3d quartum idus Quint. quae eo anno fuerunt. Vnde sequitur cum superiore anno designatus est, notia diu cepit se agere annum 42. Neque uero dici potest legibus eum solutum fuisse. Nam Suetonio & Plutarcho auctoribus, ei Petenti Senalus quantum poteiat resistebat: qui si legitimam hae occasionem prohibendi ne peteret habuisset, non erat eam prae termis uros: tantum abest,ut legibus eum soluere uellet. EX his perspicuum est quae a Cicerone dicuntur de aetate Consulari, ita Cesse accipienda, uti di Nimus quadragesimum tertium xta is anonum esse aetatem Consularum, quia consul nemo esse posset an tequam ad id aetatis peruenisset, ut annum q3 . ageret, quo anno ellet consul. Quoniam autem lege annali definiebantur anni, citra quos non liceret magistratum petere: ut etiam Ouidius spnincat in Fasti si olura dabat populo senior, finitas certis Legibus est artas, unde petatur honos. Extis quae diximus concludi potest lege annali cautum fuisse: ut Consulatum nemini petere caperes liceret, antequam ageret annum aetatis 62. Quocirca cum Cicero in Rullum dicit anno suo se factum conlutem,& se petiisse cum primum licitum sit,ad annos artatis non tam referri debet, quam ad Praeturam , quam biennio antegellerat. Agebat enim Cicero annum 43. quando despnatus est. Itaque si aetatis tantum ratio habeat ut , potuisse uno ante anno Conlut fieri.Sed quia Praeturam non gesserat, nisi anno 4 l .deta tis tuae: lege autem caulii erat .ne uno gesto magistratu Curuli liceret alium gerere nisi biennio interiectio: idcirco recte dicit se Speii illis, de factum esse consulem,cum primum per leges licuit.

V tomitia no fuisse opus tam subtiliter annos numerare Ciceroni: praeterum qui maguitudinem benencst populi augere uellet.

69쪽

ty Nam qui uno tantu anno tardius,quam per aetati liceret,sasus

erat,nouus homo,non immerito ad populum oratorie dixit se tactum esse cum primum licuit.Quod ad alios magistratus atti net,eruenda nobis est aliunde ueritas, imprimis eX Cicerone,

apud quem ita pro lege Manilia de Nompeio scriptum est rQuid tam singulare,quam ut ex S.C.legibus solutus Consul ano te fieret, quam ullum alium magistratum per leges capere licuis set Pompeius cum designatus est primo conlul, habebat 34. annos,ut inquit Appianus,sed agebat trigesimum quintum , ut G apparet eX supputatione annorum post Attibum Serranu & Seruilium Caepionem Consules,quibus consulibus natus erat Pompeius prid. cal.Octob. auctore Paterculo. Quod uero dicit Clocero non licuisse Pompeio ullum magistratum capere,id ad Curules magistratus necessario reserendum est. Neque enim uerum

esset in u stura aut Tribunatu: si quidem Pompeius uel ante 27.artatis annum decem annua stipendia iam habebat,posis aetatem licebat Quaesturam petere. Vt omittam quod alioS reperimus minus gratiosos ante hanc aetatem cuius erat Pompeius,

H gessisse Quaesturam & Tribunatum . Cato enim trigesimo tertio anno Tribunus pl. fuit,Quaestor trigesimo. Cicero Quaestu ra gessit anno 3 i. Necesse igitur est,ut uerba Ciceronis ad Curia les magistratus pertineant. Ex quo cocludendum est Curulium magistratuum aetalem legitimam sui ste post annum aetatis Quoniam autem videmus inter duos magistratus curules biennium intereti debuisse, necessario efficitur si petitio consulat uxprimum erat anno 62.& Praeturae petitioncm fuisse anno 39. ut geri Praetura non posset,nisi eo anno in quem incurreret ans nus aetatis ψo.Quare retroactis duobus annis, efficietur, legiti/mam aedilitatis petitionem non ante annum aetatis 36.ut gerere tur anuo 37.Itaque Cicero recte dicit Pompeium,qua erat aeta/te cum factus est consul.non potuisse ullum curulem magistratum capere: siquidem ei non satis annorum esset,ut uel Aedilita/tem capere post et . Neque tamen negauerim non modo Ciceronem ad aetate Pompeii,& leges annales respexisse, sed etiam ad legem cornelia, qua uetabatur maiores magistratus petere qui uaestor non fuisset . Pompeius autem quaestor non fuerat: ut L uel inde apparet. quod Senator in secundo triumpho non esset, sed ut Cicero ait,eques R o. iterum triumphauit. In illa uero de aetate opinione magis eo confirmor, ς, caesar Aedilitatem petiit cum δῖerct i5 annum aetatis,eums magistratum geren F capre

70쪽

aci quartu Id. Iulii agere annii 37. biennio aut epὁst suit praetor. Nesenam existimo eum egregie ambitiosum homine hos magistratus ante petiturum non fuisse si per leges ei licuisset. Et Ca. to ticensis posti fuerat Tribunus pl.anno. 73. missa Aedili tate, quae inter necessarios magistratus lege Cornelia non erat non ante Praeturam petiit quam ageret annum *9. Et cicero cuiauaestor fumet anno 3 i . Aedilitatem non petiit nisi anno 37. Huc etiam pertinere pol historia Asricani minoris, qui scribitur cum Aedilitatem peteret quam legibus capere poterat, Consulatum quem capere no posset, a populo legibus solutum obtinuible. ti enim ex historia constet eum mortem obiisse C. Simpro/nio Tuditano,& M.Aquilio Coss.cu ageret annum aetatis sca tu BS quinquagesimum: si retro numeres anno S usque ad primum eius Consulatum, comperies 37.annum egisse cu designatus est Primo Cos. Vnde efficitur ad hanc a talem, suisse legitimam Re-Ci litatis petitionem. In quo obiter animaduertendum est apud Florum in Epitome Liuiana medii esse in numero, cu dicit deceannis minorem fuisseAfricanum, p ut Cesulficri posset. Lexeduest enim, Quonia per s. annos Consule fieri minime licebat. No cquemadmodum legitur, Quoniam per decem annos Consulemneri minime licebat. Id quod uel inde intelliges, quod clim paterlicipionis L. Paulus triumphauit de rege Persa, ipse Scipio maioris artatis erat,s duo eius fratres qui eo anno mortui sunt :quo. Tum tamen unus erat sedecim annorum,ut ait Plutar. Quonia

autem Scipio & Qiabius Max.eκ priori uxore filii erant L. Fauli,probabile est Scipionem supra septendecim annus habuiΩ1e in triumpho patris. Atqui si o clauum de decimum tantum ei tribuas, & nn meres annos a triumpho L. Pauli usque ad primu Din fricam Consulatum, reperi cs Scipionem agere annum a 8 .eo anno,quo primum consul fuit: qui est idem ille numerus quem Inuenimus retro a morte eius numerando. Non igitur Scipioni deerant plus i quinque anni ad aetatem Cosularim : unde fit ut hc omnino apud Florum legendum sit. Ex iis quae di Nimus. Perspicuum est legibus annalibus Aedilitiam aetatem suisse anno

3γ.l rraetoriam,anno qo.consularem,anno q3 . adeo ut petere Redilitatem non liceret ante annum aetatis 36.Praeturam ante

annum .Consulatum ante 42. Quoniam aut e magistratu pe. Lcre licebat, decem petractis stipendiis, primus autem masti. stratus urbanus erat Quaestura: hinc fit ut Quaesoria aetas i Let primum a T. aetatis anno, iis qui id aetatis legitima stipendia

SEARCH

MENU NAVIGATION