Procès de condamnation et de réhabilitation de Jeanne d'Arc dite la Pucelle publié pour la première fois d'après les manuscrits de la bibliothèque royale, suivis de tous les documents historiques qu'on a pu réunir et accompagnés de notes et d'éclairc

발행: 1844년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

306 PROCES quod, nisi suisset contra Anglicos et in exercitu, non

fuisset factus talis prOCessus Contra eam.

Super IV. articulo, dicit quod ipse loquens, rem-Pore processus, habebat magnam habitudinem intrandi castrum, favore sui domini magistri Iohannis Son, magistri operum latomiae si); et quod, de permissu custodum, bis carcerem ipsius Iohannae intravit, eamque in compedibus ferreis, et alligatam una longa catena affixa cuidam trabi, vidit; et in domo sua fuit ponderata quaedam gabia saὶ seri ea, in qua dicebatur eam sore recludi; DOti tamen vidit eam inclusam indicta gahia. Super V. articulo, dicit quod audivit ipsam Iohan-Dam fuisse captam in dioecesi Bel vacensi, et quod propterea Cepit processum contra eam I). Super aliis seresert ad jus. Super VI. articulo, dicit quod , in conscientia dictiloquentis, ipsa Iohanna erat bona Catholica, bonae et honorabilis vitae; et ita laborabat fama, et Omnes

compatiebantur sibi. Super VII. se refert ad processum et jus. Super VIII. se resert ad processum.

Super IX. articulo, dicit quod populus dicebat quod

nulla erat alia causa condemnationis suae, nisi resumptio habitus virilis, et quod ipsa non portaverat neque portabat ipsum habitum virilem, nisi ad hoc ut

non complaceret armigeris cum quibus conversabat; et quod, semel in carceribus, eam interrogavit cur dese

322쪽

DE REI A BILH ΑΤION. 307rebat dictum habitum virilem; quae respondit ut supra. Item dicit quod audivit, die mortis dictae Iohannae, a magistro Johanne Tressari, secretario regis Angliae, quod erat mortua una fidelis christiana, et quod cre- dehat animam ejus esse in malaibus Dei et omnes adhaerentes condemnationi ejus esse damnatos. Super X. se refert ad jus. Super XI. se refert ad jus.

Super XII., dicit quod de praemissis captione, inca

ceratione, condemnatione et exsecutione, fuit et est publica VOx.

F. MARTINUS LADVENU.

Frater Martinus Ladomu, ordinis Fratrum Praedicatorum, aetatis quinquaginta quinque annorum. Super I. articulo, dicit quod credit articulum continere veritatem.

Super II., dicit quod continet veritatem, quia vidit pluries eam in castro Rothomagensi, sub custodia Anglicorum, in carceribus ferratam. Super III., credit articulum continere veritatem in illa sorma, creditque quod quaerebant Anglici per processum infamare dominum regem Franciae, eo quod Secum unam sortilegam retineret. Et hoc per finem qui secutus est, verisimiliter credit. Super IV., dicit quod episcopus Beluacensis tenebat partem 4nglicorum, et quod erat de consiliariis ipsius regis; quodque dicta Iohanna modo articulato detinebatur; sed nescit si jubente ipso episcopo. Credit tamen quod, pendente processu, dictus episcopus custodes eidem Iohannae deputaverit. Super V. articulo, dicit quod, super prima Parte Diqitigod by Cooste

323쪽

308 PROCES articuli, Se refert ad jus, ara esset judex competens vel non; sed credit quod ex odio plus quam ex Caritate, Contra ipsam processerunt; nec credit ipsam sic fuisse judicatam, si partem Anglicorum tenuisset, vel Contra eos non fuisset.

Super VI. articulo, dicit quod plus eamdem Iohannam petentem et requirentem audivit de conseisione; quam sempor et in sine dierum suorum reperiit sid lem et devotam. Item communis fama tenebat eam pro bona et catholica. Super VII. articulo, dicit quod se refert ad pro-

Supey VIII., dicit quod dicta Iohanna pluries sui L

inici rogata utrum se submitteret judicio Ecclosiae; et ipsa quaerebat ab interroganti hiis quid esset Ecclesia; et dicta, dum responderetur sibi quod erat Papa et praelati repraescia tantes )..., respondit quod se submittebat judicio Summi Pontificis, rogando quod ad eum duceretur. Subjungens quod ipso testis, de licentia judicum, ante latam sentcntiam, audivit eamdem Johannam do consessione, ac ministravit si hi corpus Christi, quod do votissime et cum lacryinis uberrimis, sic quod D sciret narrare, suSC Pit. Super IX. nrticulo, dicit quod resumptio dicti habitus virilis fuit una de causis condemnationis suae. Quoad residuum, se rosert ad processum. Super X. articulo, credit ipsum articulum conti-Dere veritatem.

324쪽

309 DE REBAM LITATION. Super X l ., credit articulum esse Verum. Super Xli., dicit quod de praemissis per eum depositis, est publica vox et fama.

Sic signatum : u SOCIUS. u

t Dologatio M. Philippi do Bosa in loeo D. Cardinalis aso roeedentis. J

u GUILLELMus, miseratione divina tituli Sancti-Martini-in-Montibus , sacrosanctae Romanae Ecclesiae presbyter, Cardinalis de ritoutevilla vulgariter Duncupatus , in regno Franciae singulisque Galliarum provinciis, apostolicae Sed is legatus, dilecto nostro magistro Philippo de Rosa, thesaurario ccclesiae Roth magensis i , salutem in Domino. Cum, propter re- Cossum Dostrum ab hac civitate Rotho magensi, in propria spersona J Vacare nequeamus Circa receptio Dem et examen testium producendorum a parte Pr motoris deputati in negotio inquisitionis, per nos in eadem civitate incepto, tangente processum fidei, dudum contra quamdam Johannam, vulgo Puellam Ocauam, per quemdam episcopum Belua censem et Sub inquisitorem fidei, perperam et erronec, ut sertur, agitatum : hinc est quod nos, de vestris scientia, peritia, probitate et diligentia sussicienter insormati, Vos, ad , loco nostri, recipiendum, jurandum et examina la

325쪽

3l0 PROcta dum omnes et singulos testes quos dictus promotor, in negotio hujusmodi inquisitionis, coram vobis et Inquisitore sidet, conjudice nostro, producere voluerit, harum serie committimus et deputamus, cum P testate citandi, cogendi et compellendi hujusmodi

testes per censuram ecclesiasticam, si videatur expediens. Datum sub sigillo nostro , anno Domini ΜCCCcLII, die sexta mensis mali. n Sic signatum : u So-

cIUS. n Repetitio informationis post recessum D. Cardinalis.

Sequuntur nomina, cognomina et depositiones omnium et singulorum testium pro parte venerabilis et

discreti viri, magistri Guillelmi Preoostea u, in legibus licentiati, promotoris in causa, et a judicibus infra- scriptis deputati, coram nobis, Philippo de Rosa, ecclesiae Rothomagensis thesaurario, ad hoc per reVerendissimum in Christo patrem ac dominum , dominum Guillelmum, miseratione divina tituli Sancti-Ma

tini-in-Montihus , sacrosanctae Romanae Ecclesiae Presbyterum, etc., propter eius a dicta civitiate Rothomagensi recessum, litteratorio commisso et deputato; et fratre Iohanne Brehalli, sacrae theologiae proseSSOre, etc., productorum; et Per nos, Thesaurarium et Inquisitorem, in venerabilium virorum

magistri Iohannis de Gouis, legum doctoris, canonici Rothomagensis, et fratris Iacobi Calciatoris, dicti ordinis PraedicatorumJ, ac Socii Votes et Iohaianis

Dau er e, presbyterorum, publicorum, apostolica et imperiali auctoritatibus, curiaeque archiepiscopalis Rothomagensis, Dotariorum , praesentia, diligenter et singulariter receptorum, juratorum et examinatorum, Diuili od by Cooste

326쪽

DE R HABILITATION. 31 lsuper articulis dicti promotoris, Coram praelato re rendissimo Patre et nobis, Inquisitore, datis in hac causa fidei, tangente processum fidei olim per episcopum Bel vacensem et Subinquisitorem ejusdem sidet, contra quamdam Iohannam, vulgo Puellam nuncupatam , in dicta civitate, agitatum.

Et primo sequitur tenor dieiorum artieulorum qui est talis t

u Addendo articulis alias f producti si in hujusmodi

causa nullitatis et injustitiae proeessus et sententiae, sacti et latae contra quamdam dictam Iohannam, Vulgo Puellam nuncupatam, Promotor ad hoc deputatus dat et exhibet articulos in ascriptos, super quibus petit, Per vos, reverendissimum in Christo patrem, dominum Legatum, et Commissarium , aC VOS, Venerabilem patrem Inquisitorem haeresis, testes per eum

producendos examinari.

v I. In primis, quod dicta Iohanna, quia fuerat in auxilio christianissimi regis Franciae et in exercitu contra Anglicos, ipsi Anglici capitali odio eam pros

quebantur et odiebant, ac illius mortem omnibus modis sitiebant. Et sic fuit, et est verum. v ΙΙ'. Item, cum dicta Iohanna multas strages in bello dictis Anglicis intulerit, eam vehementer timebant, et propterea quaerebant, omni hus exquisitis viis quibus Poterant, eam morti tradere, et quod dies suos siniret, nec amplius eos vexare posset. Et sic fuit, et est verum. u III. Item, quod, ut hoc cum aliquo colore aut palliamento justitiae facere viderentur, eam ad hanc Civitatem Rothomugensem, tunc sub tyrannico Anglicorima dominio consistentem, transduxerunt; et contra Diuili od by Cooste

327쪽

3l2 PROcraeam, in castro, in carceribus detentam, quemdam processum praetensum, super causa fidei, sper J metum et impressionem, institui procurarunt. Et sic fuit, et

est verum.

v IV. Item, quod, tam judices, Consessores et Consultores , quam promotor et alii in dicto processu intervenientes, per illatas eis gravissimas minas et terrores

ab ipsis Anglicis , non audebant liberum habere judicium ; sed omnia ad metum et impressionem Anglic rum agere si nolebant, gravia pericula, etiam mortis, evitare compellebantur. Et sic fuit, et est verum. u V. Item, quod notarii in dicta causa scribentes, ex eisdem metu et minis eis illatis a dictis Anglicis, non poterant secutidum veritatem rei, et prout in vero dicta Iohanna in responsionibus suis loquebatur, Scribere aut acta conficere. Et sic fuit, et est verum. VI. Item, quod notarii ex dicto metu non permi tebantur, imo expresse prohibebantur, in actis verba per ipsam Iohannam prolata, quae Pro et ejus ex C atione faciebant, inserere; quin imo ea compellebantur omittere, et nonnulla contra eam lacientia, quae nunquam ipsa protulerat, inserere cogebantur. Et sic suit,

et est VeΓum.

VII. Item, quod eisdem metu et terroribus, nullus reperiebatur qui nudei et dictae Iohannae consulere,

aut ejus causam pro ea promOVeTe, aut eam ex Cumre, aut eam instruere seu dirigere, aut alias eam defendere; qui Dimo nonnulli qui quandoque pro ea aliqua

verba protulerunt, gravissimum vitae discrimen passi sunt, cum voluerint dicti Anglici cos, velut rebelles, in ilumen projicere, aut alteri morti tradere. Et sic suit, ct est Verum. Diuiliam by Co le

328쪽

DE R HABILITATION. 3l3 . VIII. Item, quod dictam Iohannam in carceribus privatis seu laicalibus in compedibus ferreis et cum catenis, retinebant; quodque nullus eidem loqueretur, ut nullomodo posset se defendere, etiam appositis Anglicis custodibus. prohibebant. Et sic fuit, et est verum. IX. Item, quod dicta Iohanna erat puella aetatis XIx annorum, Vel circa, simplex, ignara juris aut ritus judiciorum, neque ex se, sine directore aut instructore,

erat apta seu habilis ad se defendendum in tam gravi et dissicili causa. Et sic suit, et est Verum. u X. Item, quod dicti Anglici, ejus mortem sitientes,

de nocte ibant juxta carceres, fingenteS se ex re et tionibus loqui, et eam hortantes quod, si volebat mo tem evadere, Dullomodo se submitteret judicio Ecclesiae. Et sic suit, et est verum. u XI. Item, quod examinatores, ut eam in sermone

caperent, illam dissicilibus et involutis interrogationi bus et quaestionibus impetebant, et plerumque de illis interrogabant eam, de his quae ipsa quid esset, penitus

ignorabat. Et sic fuit, et est verum.

ii XII. Item, quod eam diu interrogationibus et examinationibus defatigabant, ut, saltem taedio assecta, in ipso multiloquio, aliquod sinistrum verbum ab illa intercipere possent. Et sic fuit, et est Verum.

u XIII. Item, quod saepius in judicio vel extra, in responsionibus suis ipsa Iohanna dixit, asseruit et o testatu suit, quod ipsa nil vellet tenere contra fidem catholicam; et si quid in dictis aut sactis suis esset quod a fide deviaret, ipsa volebat a se depellere et clericorum judicio stare. Et sic fuit, et est Verum. u XIV. Item, quod similiter dicta Iohanna, tam in judicio quam extra, professa est pluries quod se et omnia sacta sua judicio Ecclesiae ct domini nostri

329쪽

314 PROCESPapse submittebat; et sic suit, et est verum; et quod esset male mutenta i aliquid in ea esset quod fidem christianam impugnaret. st XV. Item, quod dicta verba de submissione Ecclesiae dicti Anglici et eis faventes, licet essent per ipsam saepius, tam in judicio quam extra, prolata, non Permiserunt, imo prohibuerunt in actis seu praetenso Pr cessu inseri aut scribi; et aliter in eo scribi procur runt, licet mendose. Et sic suit, et est verum. e XVI. item, quod fuit et est praeter et absque eo quod nunquam i ipsa Iohanna asseruit se nolle subjici judicio Ecclesiae sanctae matris, etiam militantis. Et sic

suit, et est Verum. u XVII. Item . et in casum et eventum in quem Constare posset dictam Iohannam verba de non submit

tendo se Ecclesiae protulisse, dicit idem Promotor quod ipsa quid esset Ecclesia minime intellexit, Deque pro congregatione fidelium illud verbum assirmabat; sed credebat et intelligebat quod Ecclesia illa, de qua interrogant os loquebantur, essent illi ecclesiastici qui ibi

erant. Partem Anglicorum inventes. u XVIII. Item, quod dictus praetensus Procosus, Ori

ginaliter primo in gallico scriptus, fuit minus fideliter in latinum translatus, multis detruncatis dictae Iohannae excusationem contingentibus, et plurimis additis contra veritatem, ipsis sactum aggravantibus; sicque dictus processus a suo originali in pluribus et substantialibus discrepare comperitur. Et sic suit, et

est verum.

si XIX. Item . quod, praemissis attentis, dicti praetensi processus et sententia, nomen judicii et sententiae non

in manusiniis portent umquam

330쪽

DE RsRABILITAΤION. 315 merentur, cum non possit dici judicium, ubi judicantes , Consultores et adsessores liberum judicandi non habent, prae timore, arbitrium. Et sic fuit, et

est verum.

x XX. Item, quod, ex praemissis, dictus praetensus processus est in pluribus sui partibus mendosus, vitiatus, corruptus, non perfecte, non fideliter conscriptus; et alias vitiosus, quod nulla ei debet penitus fides adhiberi. Et sic fuit, et est Verum. u XXI. Item, quod, praemissis et aliis ponderatis, a sertus processus et sententia sunt nulli et injustissimi, cum, nullo servato debito juris ordine, a judicibus non suis, neque juridictionem in hujusmodi causa et persona habentibus, habiti et sacti reperiantur. Et sic

suit, et est Verum.

u XXII. Item, quod ex alio etiam . dicti processus et sententia nullitati et manifestae injustitiae subjiciuntur, quoniam eidem Johannae nulla suit data , in tam gravissima causa, se defendendi facultas; imo ipsa d sensio, quae juris naturalis exsistit, fuit ei penitus denegata, per multas et exquisitas vias. Et sic fuit, et

est verum.

a XXIII. Item, quod, licet dictis assertis judicibus

constaret quod praefata Johanna judicio et determinationi sanctae matris Ecclesiae se submiserat, quod fidelis et catholica exsisteret, et fu tali communionem corporis dominici tradendam esse decreverint: nihilominus tamen, nimium Anglicis laventes, seu eorum terrores et impressiones sustinere non valentes, eum ut haereticam poenae ignis injustissime condemnarunt. Et sic suit, et est verum.

u XXIV. item , quod , absque alia saecularis judicis

SEARCH

MENU NAVIGATION