Procès de condamnation et de réhabilitation de Jeanne d'Arc dite la Pucelle publié pour la première fois d'après les manuscrits de la bibliothèque royale, suivis de tous les documents historiques qu'on a pu réunir et accompagnés de notes et d'éclairc

발행: 1844년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

36 PR LIMINAIREssorte ipsam Iohannam nihil iii hoc absurdi dixisse, sed mystice et in figura sic locutam suisse: quod in sine declaravit aperte. Quodam enim in loco interrogata decorona, videtur dixisse illam coronam non suisse operatam et manu factam, quia dicit quod illa corona mittebatur ex parte Dei, et quod non est aurifaber inmundo qui scivisset sacere ita pulchram et ita divitem, et quod erat boni odoris si bene custodiatur, ut patetpp. 34r et I 45. Ex quibus verbis videtur intellexisse Coronam missam ex Parte Dei, id est recuperationem regni et coronationem Remis flendam, quae erat boni odoris, si conserearetur Ductu boni operis et justitiae.

Et quia dixit illam suisse delatam ad regem, ipsa in fine,

imminente supplicio, Non revocando dicta, ut salso aliqui calumniantur, sed interpretando, dixit semetipsam suisse angelum delatorem: quod satis convenit; nam J cum se missam ex parte Dei profiteatur, ideo potest angeli Domine nuncupari; siquidem angelus dici. tur quasi missus, et nomen est Ossicii, non angelicae naturae vel dignitatis, secundum doctores; et hoc patet per illud Malachiae prophetae, secundo capitulo: u Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est v angelus, id est nuntius. Et hoc sentit quodam alio loco,

ubi dicit squod J plures viri ecclesiastici et alii viderunt eam, qui non viderunt angelum, tempore quosuit corona delata. ΙΙoc dicit die xui. martii, p. I 45. Et tunc hene convenit illud quod dixit de corona quae fuit data archiepiscopo Remensi in praeseratia aliquorum, quoniam suit decretum a Deo quod archiepiscopus Remensis coronaret regem, sicut declaravit eventus rei. Regi ergo a Deo per angelum, id est nun-Disitigod by Cooste

52쪽

37 DE LA REII MILITATION . tiationem ipsius Iohannae, suit corona missa, id est

repromissio regni facta; quae corona commissa est archiepiscopo Bemensi, hoc est illi commissum est a Deo quod ipsum in regem coronaret. Et quod dicit de multitudine angelorum concomitantium, quibusdam locis in processu, videtur interpretata, dicendo illos suisse administratorios spiritus, sortassis sentiens eos qui sunt ad hominum custodiam deputati : quod vide tur innuisse aliquando dicendo quod angeli illi ab hominibus videri nota possunt; et quod crebro angeli inter homines versantur, qui tamen Don videntur: uti dixit in examinatione iacta die XII. martii, P. ISo. Unde praesumendum est Iohantiam tunc aliquid dixisse in figura, secundum quam bene convenit illa exhibitio reverentiae facta regi per ipsammet et quod nobis declarat quaedam ipsius Johannae consessio dicentis se vidisse in manu cujusdam Scoti, videlicet

imaginem unius puellae armatae, quae erat agente lata uno genu et praesentabat unam litteram regi suo;

dicens quod nunquam vidit, vel fieri iacit aliam imaginem, Vel picturam ad suam similitudinem; ut patet

ex responsione ad LII. articulum, p. 292.

Ad tertium articulum, in quo asseritur Iohannam dixisse se certam esse de apparitionibus bonis ex earum sola Confortatione et bona doctrina, et quod credebat ita firmiter sicut credit Dominum passum pro nobis, salsus et subreptilius est iste articulus, quia non Solum ex illo, sed plurimis et maximis argumentis, et quasi certis indiciis cognoscebat veritatem revelationum; ex quibus ita experta erat, ut asseruerit, cum interrogar tur quod si diabolus transfiguraret se in formam angeli Di iii od by Cooste

53쪽

boni, quomodo ipsa cognosceret quod esset horius angelus vel malus, respondens quod satis cognosceret ariesset sanctus Michael, vel aliqua res conficta. Sic ipsa dicit p. leti, ubi etiam dicit se non temere nec subito credidisse, incussumque esse sibi terrorem; et alia plurima Concurrerunt, quae copioSe prosecutus sum circa

primam partem primi articuli. Licet enim dissicilis sit agnitio atque discretio verae revelationis ab illusione, tamen, ut ait beatissimus Gregorius, lih IV. Dialog ru m, sancti viri, inter illusiones atque revelationes ipsas, Visionum Voces aut imagiracs quodam intimo sapore discernunt, ut sciant vel quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusore patiantur. Ex qua patet auctoritate Gregorii, ex vocum aut imaginum dissimilitudine, a sanctis et justis viris non solum credi, sed sciri posse quid inter revelationem et illusionem intersit. Quod confirmat beati Martini exemplum, de quo scribit facundissimus vir Severus Sulpitius, quod

diabolum tam conspicabilem et subjectum oculis habebat ut, sive se in propria Substantia Contineret, siVese in diversas figuras spiritalesque D equitias transtulisset, qualibetque ab eo sub imagine videretur, cognoscebat; sicut cum illum, circumamictum purpura et diademate redimitum sibi apparentem, agnovit. Plu que possunt exempla hujusmodi ex sanctorum Patrum vitis proferri. Ex quibus patet excusabilem et tolerandam esse ejus assertionem; et in hoc quod comparat credulitatem illorum credulitati fidei, magis de vehementi nimis assi matione quam de errore fidei potest reprehendi. Quartus articulus habot quod ipsa Johanna dicit Disiti co by Corale

54쪽

DE LA R RABILITATION. 39se certam de quibusdam futuris contingentilius. In hoc advertendum quoniam dicta Iohanna nil in praedictione suturorum videtur temere esse locutam; et ipsa praedictio sui vatilinii in multis videtur nobis praestare essicax signum suae missionis. Quod non jactanter locuta est, patet in responsione ad XX xui. articulum, in quo sibi

illud impingitur. Dicit quod in Domino et ex Domino

est revelare sutura cui placet si hi; et quod de ense et aliis rebus futuris et venturis, quas dicit, hoc est per revelationem. Ita dicit in responsione ad dictum articulum, in processu, p. 25 i. Humiliter ergo retulit ad divinam virtutem, tanquam si illud didicisset de Evangelio: u Gratias tibi ago, Domine, quia abscondisti ea a prudentibus et sapientibus, et revelasti ea parvulis. nSed quae possunt praedici veriora, quam illa quae dictis Iohanna praedixit 3 Primo illud quod pro signo praedixit regi Francorum et quod a vocibus sibi asserit revelatum, quod liberaret ei vitatem Aurelianensem obsidione, et quod coronaretur Remis, quae civitas adhuc detinebatur ab Anglicis; sicut patet secunda examinatione, p. 53. Item in eo quod praedixit ipsis Anglicis pluries, sed potissimum quinta sessione, p. 84, ubi

dixit et denuntiavit Anglicis quod, antequam elaberentur septem anni, perderent majus vadium quam Aur lianis, et haberent majorem perditionem quam hactenus habuissent in Francia : quod quidem omnes scimus in reductione urbis Parisiensis fuisse completum. Sed quod amplius et certius est, et his diebus divino munere ac dono videmus impletum, illa palam praedixit quod rex suus lucraretur Vel recuperaret regnum Franciae ; et hoc ita bene sciebat, sicut quod erat praesens in judicio. Hoc dicit eadem sessione, p. 84: Di iij od by Corale

55쪽

4o PRELIMINAIRES quod ante tanta temporum curricula nullus potuisset malignus spiritus divinare, qui solum ex quibusdam conjecturis, subtilitate naturae et experientia, quaedam potest sutura praedicere, sicut beatus tractat Augustinus, libro De natura dimoniam. Hoc itaque spiritu revelavit ensem absconditum in ecclesia sanctae Katharinae, signatum tribus crucibus; de quo tamen ense illa in quarta sessione, habita die xxvii. sebruarii, p. 76, dicit etiam quod nunquam fecit fieri aliquam benedictionem Super illum ensem, nec secit deprecationem ut ille ensis esset sortunatior, nec habebat plus spei in illo ensequam in alio; imo, illo abiecto, accepit quemdam ensem abreptum ab uno Burgundo, qui videbatur aptior ad bellum gerendum. De praedictione autem liberationis a carcere, quae videtur eam sesellisse, notandum qu Diam propter hoc caetera vaticinia non debent haberi Suspecta, quoniam id ipsum legimus sanctis Prophetis contigisse; quoniam, ut ait beatus Gregorius lib. II. Dialogorum, spiritus Prophetarum mentes non Sem per irradiat; quin imo de eo scriptum est quod, quando vult, spirat. Hinc est quod Nathan, in libris Regum, requisitus si David construere templum posset, Prius consensit, et postea prohibuit. Hinc est quod Eliseus .

cum flentem mulierem cerneret, causamque nraeiret,

ad prohibentem puerum dixit: u Dimitte eam , quia anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me et non indicavit mihi. n Hoc enim Dominus ex magnae pietatis dispensatione disponit, quia aliquando prophetiae spiritum dat, aliquando subtrahit; et aliquando Prophetae sutura praevident, aliquando non; ut praeclare prosequitur beatus Gregorius, prima homilia suster Ezechielem. Quanquam de sua liberatione

56쪽

DE LA RE HABILIΤΑTION. 4 lambigue semper responderit ipsa Iohanna, testata senescire diem neque horam. Et quodam in loco dicit sede liberatione sua habuisse anceps responsum, sed quod haberet succursum a Deo: quod illa dicebat posse intelligi vel per liberationem a carcere, vel per perturbationem judicii. Et finaliter dicit sibi fuisse dictum: u Non

cures de martyrio tuo, quia pervenies ad regnum ri-radisi. n Ex quo satis supplicium suum praedixisse Videtur. Hoc patet in examinatione duodecima, P. 155. Et alibi dicit quod consuluit et interrogavit voces an esset combusta; et ipsae responderunt quod se referret ad Deum, et ipse illam adjuvaret. Hoc patet in procesSu, in interrogatione facta die Ix. maii, p. 4O i. Nec mirum est per spiritum ipsam homines, quos nunquam Viderat, potuisse cognoscere, quae multo incertiora et incredibiliora de futuro praedixit, cum etiam arcanae hominum cogitationes et tentationes mentis possunt per spiritum a sanctis viris cognosci; ut de superba cogitatione pueri

per spiritum cognita, beatus Gregorius II. Iibro Dia

logorum narrat.

Quantum ad quintum articulum, in quantum dicitur ipsam asseruisse se Dei praecepto assumpsisse habitum virilem, et in illo habitu Eucharistiae sacramentum suscepisse, consideranda sunt illa quae dixi in primo articulo, ubi hoc ipsum tangitur et data est illa conclusio quod, cum J probabiliter credatur missa a Deo, ad

exercendas res bellicas inter armatorum consortia, ad comprimendam concupiscentiam illorum, ad liberius hellica exercenda, non autem ex aliqua superstitione et indecenti ornatu, Dei nutu, assumpserit. Et quod semper dixerit se velle in eo habitu permanere, scilicet Disiti od by Cooste

57쪽

42 PRELIMINAIRES quamdiu esset in servitio illo sibi a Deo demandato, et quamdiu Deo placuerit, uti patet ex multis dictis illius positis supra: non debet haereticum judicari si in eo habitu sacramenta sumpsit, quoniam necessitate ossici i et ministerii suscepti, et bona de causa induebatur. Sicut nec beatae Marinae quis imputabit ad culpam, si in monasterio monachorum, perpetuo in virili habitu, inc gnita vixit, cum monachis Communicans in Sacramentis; nec ante scemina patuit, licet calumnia adulterii assecta esset, quam eius corpus pOSt mortem nudatum

sexum indicavit. Simile de beata Eugenia, quae in virili habitu diutissime et castissime vixit. Item ipsa Iohanna circa ipsam assumptionem Eucharisti se in illo

habitu, dicit quod isti reticen q, quod, licet recipinret, tempore quo Sequebatur Castra, corpus domini cum in eo habitu, non tamen in armis; ex quo ipsius patet religio et reverentia erga sacramentum. Hoc dicit

sexta sessione, aCta HI. martii, P. I O4.

Quoad sextum articulum, in quantum objicit ipsi Johantiae quod inscriberet in litteris In Esus M nix , et crucem ad significandum De Obediretur, ad hoc satetur se Iohanna in litteris suis praeposuisse Iii RSUS MARIA ;idem et in sculptura annuli, de quo P. I 85, et invexillo. Hoc non debet repreheDsihilo judicari : imo hoc est religiosum in unoquoque christiano; quocirca et multi prudentes et religiosi viri in litteris scribendis observant. Verum est tamen quod in quinta sessione, habita die i. martii, p. 85 , ipsa latetur quod aliquando aliquod signum crucis faciebat ad significandum inteD suos ne sacerent id quod scribebat: quod est intelligendum do aliquo sigia o in crucis modum, quod a ple-Diuitigio by Cooste

58쪽

43 DE LA REI ABILITATION .risque etiam catholicis principibus observatur, qui id

in rebus arduis iaciunt et arcanis, ut Secretam mentem

aliquo signo significent. Imo et characteribus litteras totas Consiciunt, ne hoc a quoquam possit intelligi. Sed quod illa per edictum fuerit interminata exitium Donparentibus litteris suis, quod sequitur in articulo, saI-

sum est et nulli hi apparet ex toto procrasu. Et advertendum est quam caute ultimis verbis articuli subditur, dicendo quod scribi fecit quod saceret

interfici non obedientes, et de ictibus memorando: unde suggerere conantur crudelitatem suisse et saevitiam in dicta Johanna, illud reticentes quod ipsa Iohanna praeclare est elocuta in quarta sessione, acta die XXVII. februarii, p. 78, ubi dicit quod neminem unquam interfecit; quin imo, quando aggrediebatur adversari OS, ipsa propriis manibus gestabat vexillum suum, pro EVilando, ut ait, ne aliquem interficeret. Tacent item illud, quod Iohanna per litteras et ambassatiores requisivit

ducem Burgundiae De caedes sequeretur, ut Patet oresponsione ad XVIII. articulum, p. 254. Tacent insuper quod, in obsidione Aurelianensi, illa litteras destinaverit suadentes pacem, admonentes ut inde disced rent hostes, ne caedes sequeretur. Quarum litterarum exstat exemplum in proceSSu, p. 24O, inter articulos. Circa septimum articulum, in quantum dicitur laesam in aetate decem et septem annorum adiisse unum Scuti serum, quem nunquam agnoverat, ex quo Videntur innuere eam solam, oblitam seminei pudoris, ad virum accessisse, salso in hoc calumniantur; nam ipsa Iohanna asserit ita processu quod, saepe admonita per Di iii od by Cooste

59쪽

voces quod veniret in Franciam, primum accessit ad avunculum suum et sibi aperuit propositum suum; et quod eam oportebat ire ad oppidum de Vallecoloris; et quod avunculus suus cam deduxit illuc, ubi reperiit dictum scutiferum, scilicet Robertum de Baudricuria. Hoc constat in examinatione facta xxII. februarii, p. 53. Quatatum ad aliam partem articuli, in qua dicit quod insciis et inconsultis parentibus recesserit, circa hoc aliquid dixi in primo articulo. Non attenderunt

ergo neque notaverunt quemadmodum de hoc se Iohanna eleganter excusat, P. I 29, dicens se idcirco non indicasse parentibus, ne aut prohiberent, aut ex recessus denuntiatione eos maerore conficeret; dicens quod, ex quo Deus ita praeceperat et mandabat, etiamsi habuisset centum patres, oportebat eam Deo obedire. Digna et constans in puella VOX, consentanea aposto

licae sententiae, quia oportet obedire magis Deo quam hominibus. Sciebat enim primum voluntatem Dei impleri debere, deinde parentum, exemplo Christi cui reperto in templo cum mater dixisset: u Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te. - Quid est quod me quaeritis P Nescitis quia voluntatem patris, qui me misit, oportet implere 3 n Quare et ipsa Iohanna, praedicto loco et aliis multis, dixit in caeteris se semper obedientissimam suisse parentibus. Quod vero sequitur in articulo, quod ab ipso armigero acceperat habitum virilem, salsum est. Quinimo ipsa plurimis in locis interrogata an id ad illius Roberti instantiam, vel ex ejus consilio secisset, respondit quod de hoc non inculpabat hominem viventem, ut patet securida Sessione, p. 54; semperque Vi- Dissili reo by Cooste

60쪽

DE LA R ΠλBILITATION. 45 detur dixisse illum voluntate et praecepto Dei, se, ad

ejus servitium et certum tempuS, asSumpsi Sse.

Et quod ponitur in sine capituli, dixisse principi

quod volebat ducere guerram et ponere eum in magno temporali dominio, dolose confingitur, ut dixi in primo articulo, quia dixit et in plurimis locis te lata est y se venisse ex praecepto Dci ad denuntiandum regi Francorum quod Dei ope recuperaret regnum suum, Non ad victoriam contra adversarios, sed projustissimo bello, ad regnum ab hostibus eripiendum; non pro temporali adventitio dominio, ut verba sonant, sed pro suo et legitime parto regno, et ab hostibus injuste capto, redimendo. Octavus articulus dicit de deiectione ac saltu turris, ut inducat et causet in ea crimen desperationis; sed est advertendum quia , si ipsius Iohantiae diligenter dicta pensentur, ipsa se ab omni crimine infamiae in ea repurgat. Quodam enim in loco dedicto saltu interrogata, dicit quod, irata ex eo quod audiebat Anglicos adventare. ne in illorum manus incideret, saltavit et commendavit se Deo et Beatae Virgini. Et interrogata tunc an malebat mori quam incidere in manus Anglicorum, respondit, ut Crimen desperationis a se repelleret, quod ipsa malebat reddere animam suam Deo quam esse in manu Anglicorum. Ita testata est in Sexta sessione, habita III. martii, p. 1 i O. Alibi apertius causam piam ipsius saltus inductivam declaravit, dicens quod audierat , dum esset in turri, Anglicos crudele quoddain

edictum secisse, scilicet quod omnes de Compendio qui

septimum annum excederent, vivi cremarentur. Gravis. Di iii rod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION