Iulii Castellani Fauentini In libros Aristotelis De humano intellectu. disputationes, siue lucidissimi commentarij, ex doctrina Christianorum auctorum, ac philosophorum antiquorum descripti. ..

발행: 1567년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Ita me hercle intellectius Agens non est verum esticiens, sed causa tantum, agendiq; ratio ipsi phantasmati: quoniam duphantasma actu intelligibile reddit, nil materiale, vel immateriale in eo efficit: at solum materiales omnes conditiones,

ct appendices quae uniuersalem formam in phantasmate existentem obscurant, atq; impediunt, ne intellectit m nostrum mouere possit, suo lumine,& praesentia sic ossundit, di obruit, ut sola uniuersalis appareat forma, eaq; sui tuc specie intellectum Potentia ad intelligentiam moueat. Agens quippe intellectus est vel uti quidam habitus, qui nihil operatur, sed alteri tantum rei causa est, ratioq; agendi. Iam vero, cum persaepe dixerimus , phantasma ab intellectit Agente collustratum sui specie mouere intelle uim Potentia, notandum est, eiusmodi dictum non ea ratione accipiendum esse, quia

phantasma intelligibilem sormam in intellectum introducat: hic enim communis est loquendi usus , sed aliter quideisseres habet; quippe phantasma intelligibilem formam non inducit, sed eam sola praesentia. ex intellectu Possibili

educit, in qua inerat potentia et quemadmodum. n. naturale Agens in materia prima verc formam non introducit, sed ex

illius potestate hanc dedit cit ad actum, ita prope euellit in intellectu Potentia : quippe qui, ut supra notauimus, omnium materia rerum intelligibilium dicitur, qui eas singulas potestate continet,& non actu, ut censuit Empedocles qui simi Ie ratione similis actu in anima percipi asscuerabar. Ita vero in nobis proprie gigni intellectionem , saepe ostendit Aristoteles in I ii. de Anima commentario et quippe qui inquit in v. ac xliii. contex. intellectum nostrum potentiae solum naturam habere, & eum esse intelligibilia omnia potestate:mihil vero actu existere, antequam inici ligat. Deinceps in X v i i l. ac XXX vi. context. subiungit Philosophus , intellectum nostrum fieri omnia, & res ipsas euadere. Ex quibus quidem locis rerum species, ac sormas minime in intellcctum nostrum introduci ; sed ex eius potestate ad actum deduci, nobis significatur . Caeteriam , cum iam omnia absoluerimus, qu ad utriusq; intellectus disputationem atti-

162쪽

LIBER TERTIUS. 72nebant, reliquum est, ut illud quod ultimo loco polliciti sumus , exequamur: dca Theologis nostris eam sententiam repetamus, quam nos CHRlSTO unico veri DEi filio devoti, Sc fideles constanter tenere debemus; ac euertamus omnia sundamenta, quae contra hanc esse videntur cum

Aristotelis, tum aliorum veterum non disserentium. at delirantium Philosophorum.

QUAE SIT v ERA CHRISTIANO HOMINI DEHumano intellectu mordicus affirmanda sintentia, σ quibus rationιbus fundamenta euertantur Phιlosophorum, . : qui struxerunt mortalitatem .

OS hucusq; perspeximus, quemadmodum Aristoteles , persiliens in Naturae principiis,

eundem finem hominis,atq; rationem cum reliquis animalibus esse censuit: tametsi ita extulit hominem, iit ancipitem dc naturam quandam mediam inter aeterna Sc caduca eum obtinere voluerita siquidem , cum istius anima e potentia materiae educatur,eademq; dum illius destruitur subiectum, intereat, eandem Pror iis aliarum caducarum dc mortalium rerum sequitur conditionem. Cum vero praeter sensum, dc altricem anima

homo duplici intellectu sit praeditus, quorum alter, qui diritur Agens, ab omni materiae concretione dc potentia segregatus est, atq; perpetuus, nullius omnino ortus, siue interitu S capax; alter vero, qui Possibilis appellatur, non est item ullius certi corporis actus, dc ideo rerum formas absq; materia cognoscere valet; immortalibus atque beatis mentibus valde similis esse videtur : quanquam ab earum deinde multu recedat nobilitate i quod hic intellectus Potentia absq; obiecto corporeo , nempe Phantasmate percipere ne quicquam Potest, semperq; in re singulari formam apprehendit uniuersalem et neq; alterum, quem Agentem vocavimus, veluti propria sui partem ac formam unquam conseqtiatur. Caeterum haec

163쪽

haec Aristotelis opinio quam loge desciscat a veritate ita Pe spicuum est nobis, qui sacrarum literarum lumine illustrati

sumus, ut nihil certius, nihil plane exploratius aeternitate ani norum nostrorum habeamus. Porro Deus Opt. Mari. Postquam virtute seminis constructum est humanum Corpus iam enim de primi parentis nostri corpore sermonem non habeo , quod nulla interueniente creatura ProXime a Deo formatum est) nec non exorta est alendi virtus, atq; sentiendi, statim S proxime intellectit m nostrum creat crinihilo pulcherrimam sane eius imaginem: nos enim mente, &no corpore iacti sumus ad exeplar illius, qui omnia genuit, rincipis Dei, cum in corporibus quaedam potius vestigia efficientis Dei, quam verae huius imagines, quae speciei simulachra sunt, conspiciantur. Qui quidem altricis ac sentiendi

unimae vires assumens lis enim subito ad eius aduentum euanescunt corpori nostro , tanquam propria ac vera illius forma coniungitur, nec no ab infinita bonitate sui ipsius Creatoris Dei illud consequitur, ut nullo deinde tempore interire

queat. at mansurus sit aevo sempiterno. Humana enim mes,

cum sit forma simpleκ atq; subsistens, nempe ut aiunt Theologi per se esse, S operationem habear, ex ulla vi materiae ac seminis proficisci nequit: sed necella est, eam silmiliter pro πPrie vereq; fieri a Deo Opt. l lax. cuius omnino solius est

creare illa, quae absolutum habent esse . Hic vero ea nos valde non torqueant, quibus adductiis ipsemet Aristoteles aeplerique alii Naturales Philosophi crediderunt, animos no Iros esse caducos atq; mortales, nempe quod quicquid natum sit, etiam intereat ac fieri non possit, ut sorma simplex& immortalis multiplicata secundum numerum in pluribus indiuiduis reperiatur : quemadmodum etiam valde absurdum est, ut corpori caduco S sragili sterna forma iungatur,& illud informet; ac praeterea , cum ex eo excesserit, E loco ad locum seratur, vel iterum rediens nisi infinitum attia admittere velimus cum eo societatem coeat. Quibus haec ite

rum duo quis addere posset, quae trita & vulgata sunt in scholis Philosophorum, animos nostros a Deo proia me creari

164쪽

LIBER TERTIUS. 73

nequaquam posse,cum quia nihil Deus Opt . Nax . in fiat unam agit absq; motu & lumine coelestium orbium : cum vero, quoniam eκ nihilo aliquid omnino fieri non potest. Plac enim omnia ac tera eiusdem generis, quae incredibilia Philosophis,&absurdissima visa sunt, quippe qui Potestatem Dei, & prouidentiam intuentes utranq; parum attigerint , ac acie mentis hebescentes vera in amiserint diligen- eiam contemplandi; maxime credibilia atq; rationi consona

sunt apud nostros Theologos , itaq; debent esse apud nos omnes, qui in gratia &spiritu, videlicet in nomine Domini Nostri Iesu Christi baptizati sumus. Atq; , ut istud magis appareat, omnisq: tollatur difficultas &quibusdam labor minuatur Philosophiae studiosis, firmissimis rationibus paulo ante iacta fundamenta nos euertemus et tametsi una fameitissimorum Patrum auctoritas fiangere debeat omnem insolentiam Philosophorum. Igitur cum velint isti animos nostros , quasi capite damnatos morte nuticiare; quod omne ortum necessario interire debeat, ignorant penitus duplicem esse rerum ortus, interitusq; rationcm. Quaedam enim cum Perse non exillat, sicut per accidens tantum fiunt, ita sandPer accidens quoq; delentur, qualia sunt accidentia,& omnes formae in materiam immersae , quae cursu generationis, nempe ratione compositorii solum oriuntur, atq; intereunt. Nonnulla vero ex altera parte , quibus datum est, ut per se

subsistant, quemadmodum nisi proprie, ac per se fieri nequeunt, simplici vcdelicet emanatione nauti iam licet sanctissimis verbis Theologorum) ita etiam nullo modo peraccidens, suorum nempe subiectorum, interitu deleri possunt: caetcrum, ut per se fiunt, ita etiam haec per se interire necesse est, si tamen capacia sint ullius interatus . Et huius generis est intellectus noster, quem per se dicimus subsilentem est e substantiam: quoniam liber ac separatus est ab omni materiae concretione , nec inter operandum ullo indiget corpore ; quod praesertim, ostendit, cum sollitus est e compedibus corporis. Sed eiusmodi formae per se subsistentes neq; etiam per se occidere possunt: cum enim istis per se esse con-T ueniat

165쪽

taeniat, sane esse ab eis secerni non potest: etenim si unquae in detinerent tales sorniae, ipsi a se ipsis disiungerentur, quod omnino fieri nequit: siquidem lucres compositas ea solum de causa asserimus deleri, quod in ijs materies a sorma disiungitur, cuius causa , nec per se dicebatur existere; atq; hoc euenit ratione contrarii ; quod cum nullum habeat mens nostra , ac caeteri diuini intellectus, sed purae sint

ac simplices formae , ut dictum est , quae proprio esse subsistunt, secundum naturam suam remanent immortales . Uerum hic siquis ambigeret, qui fieri possit, ut intellectus noster sit eadem numero res cum alendi, atq ; senti edi anima, ct illae nihilominus corpore intereule remaneat; hae uero retinguantur; ad hunc respondemus, nos ea ratione unam ta- tum actu animam, scilicet intellemim , in homine collocare, Propterea quod unius rei una tantum est forma a qua consequitur, ut una sit S existat ; ac ne plura in eo animalia, tanquam plures homines in Troiano Equo, ponamus. Intellectus igitur sentiendi uim et alendi secundum virtutem perinde obtinet, ac triangulus a quadrangulo continetur, &adhuc poli mortem superest: quoniam cum secundum se immortalis exista nec sentiendi nec alendi anima ab illo contentae hanc auferre ei immortalitatem possunt. quae quidem ab intellectu seiunctae in reliquis animalibus mortales sunt penitus atq; caducae: in intellectu tamen, quod prius esset fons & origo earum actionum, virtute solum remanent post interitum hominis; quanquam actu destructae esse dicuntur , quoniam dissollita sunt organa, sine quibus operari omnino nequeunt. Et si aliquando in sacris literis legimus nos in altera vita vehementer laetari, vel dolere tum poenariam, tum ratione praemiorum ; nec non recordari ea , quae hoc

in seculo vidimus; eiusmodi dolores S gaudia in appetitu

intellectus nostri, & non sensus, reponere debemus, ut etiaillius est ea bene vel male actae vitae recordatio: non quia post mortem in intellectu praeteritarum , ac singularium rerum memoriam remanere fateamur : sed quoniam ille tunc

speciebus in eu infusis a Deo reuerti potest ad notitiam re-

166쪽

in praeteritarum ; ad quas eiusmodi species vel ob antecedentem notionem , vel propter aliquem assectum, vel habitudine naturali , seu diuina virtute eum determinant, atq; ad illarum reuocant cognitionem. Sed iam videamus, que-

ad modum in reliquis etiam dictis, quae sequuntur,valde peccarint antiqui Philosophi. Negant simplicem, S separata informam secundum indiuiduorum numerum augeri posse, cum semper a materia talis oriatur multitudo. Atqui non videt illi humanam mentem, quanquam eli omnis omnino materi eXpers, ex qua fiat, certam nihilominus habere materiam , quam informet. EX quo necesse est, ut secundum eiusmodi materiae diuisionem eam pariter multiplicatam videamus. Uerum hanc esse alicuius materiae formam, mi odiertium erat obiectum, modo probandum est : nam multitudo animorum nostrorum magis hinc etiam cosirmabitur. Porro cum videamus, illud apertissime consequi, homine non una in & simplicem habiturum esse naturam, si eius sorma non suerit intellectus; & in altera conspiciamus Parte, rationale veram esse hominis differentiam, qua hic distinguitura caeteris animalibus - ac praeterea intellectum eum cile,

a quo intelligentia prouenit, quae est propria ac praestantissima hominis actio,& ea similiter, qua ultimum nobis propositu finem consequimur, qui in Dei Opt. MaX. contemplatione versatur; debemus constanter asseuerare, ipsum inquam intellectum veluti formam , cum cortore humano copulari 1 si quidem vera dii erentia semper a forma rei deducitur,tit etiam propria rei actio & proprius finis atq; perfectio eκ

eadem sorma nascuntur. Atq; intellectus noster, quanquam est forma simplex ac per se subsistens, nihilominus cum a Praestantia angelorum paulum recesserat . quod suo in ortu Plenam a Deo rerum non acceperit cognitionem , sed eam tensus auxilio Sc phantasie consequi debuerit, operae procium fuit, ut eiusmodi teperamenti, ac tot variis & pulcher rimis organis expolito corpori iungeretur. ita enim sane humana species perficitur, & mens nostra paula tina supera peetens consititutum libi notionis finem attingit. quae iccirco vi-T 1 detur

167쪽

detur inter simplices ac separatas formas infimii gradum obtinuisti, Sc in confinio politam caducarum rerum &immortalium . Intellectus vero noller , cum c teris omnibus formis, que materiam informent, quam longissime praestet, quando iungitur corpori quod nullo penitus medio corporeo, vel incorporeo cuenit non adeo in materiam immergitur, ut totus ab ea complectatur, quemadmodum accidie materiatis sormis: sed latex natura propria corporis formaι cum illud uniuersum virtute sua regat dc administret,eoq; inter operandum saepe ac saepius utatur : qui nihilominus in se purus simplexq; remanet & solutus ab omni concrctione

materiae . quoniam hic illud esse subsistens, quod per se habet, communicat corpori; unde ex eo & corpore fit unum

simpliciter, nec totius esse compositi ab lintellectus esse di Dernina est. quare hic deinde corpore destructo adhuc rema manet incorruptus S immortalis. Scd quarto loco nobis occvrunt Humani sapientes: quippe qui non vident, qua

ratione animus noster, cum sterit secretus a corpore . moueri possit, cum individuus existat& incorporeus. Atq; hic error inde fluxisse videtur , quod res incorporeas , si moueretur, aeque ac corpora motas iri existimaueriit Atqui utrisq; motus eloco ad locum aequivoca prorsiis ratione conuenit.

Quippe Angeli & idcm facilius censendui, erit de animis nostris, qui minus nobiles sunt dc illustres quo pactoobtianent locutri, ita similiter e loco ad locu eos cieri dicimus.Anagelos autem in loco esse asseueram iis, non quia contineantur loco, eoq; circundentur, ut corpora: sed quoniam virtute sua locum attingunt. Quamobrcm ijdem se se e loco ad locum transferre videntur, cuna alterum relinquetes locum se se ad alterum virtute propria applicant. Et quoniam Angeli mouentur propria voluntate , ideo aliquando tardior, aliquando velocior est eoru motus & aliquando continuus, aliquando vero non . Continuum sane & in cottia notem pore, dicimus , cise motum Angelorum : quoniam aliquando per successionem quadam, S medium c loco ad locum sese - imite applicare possunt, qxii in plures partes diuidui sunt,

168쪽

. II v g R et E Rτlvs. 7s atq; continui, quare haec oritur continuatio a partibus loci, sibi seu cedentibus, quae tanguntur a virtute beatae mentis, S non eo quod diuidua sit eius subiti titia , e melisurae loci

ac temporis subiiciatur. Iam vero cum ollenderimus motionis e loco ad locum expertes non esse animos nostros, videamus 'up qua iterum ratione cum suis possint coso clari corporibus. Pythagoras & Democritus, Empedocles quia etiam& Plato, n5 plebeii quidem .sed maxime illustres Philosoplis dehac re ut citeri non visi sunt haesitasse: qui nihilominus iacPtes in tenebris restirrectionem corporum iam. n.

tritum est apud Christiarios, e 'usu mollitum hoc verbum

aperte non cognoueriint quippe qui decepti sunt arbitrantes, vel eam eX tardissimo octam orbis ci scuitu , quem magiarim nuncupant annum. vel ex vicissitudine Litis & Amicieiae seni H atq; iterum liso hcisci ; vel eundem animum non in idem numero corpiis, sed tantum specie, & diuersum aliquando teli orti . Atheniensis vero Athenagoras hanc rem magis pie sc religiosJ, mea quidem sententia pertractauit. Neq; menti nostrae ea ni subtili iis perspiciendi, quam fecerint Graeci Philosophi, lumen sublatum est. Siquidem aliarum rerum circuitus, quos singulis diebus in hoc mundo cospicinatis, resurrectione nostram imitari, eaniq: nobis significare utentur,Luκ enim solis, quae quotidie quasi antereundo oculis nostris subtrahitur,& prope reuiuisces in oriel: ete itertim surgis, nec non virgulta & arbores, quae accedente hyeme amittunt viriditatem, ac verno tempore in vita quasi reuocatae iterum virent ac frondesunt ad laec semina,quq putrescendo moriuntur , ac pullulando iterum stirgunt,

quid medius fidius aliud sibi velle videnti ir, nisi resurrectionem abstram, veluti exemplaria quaedam nobis ostendereq. Huius e etiam rei ex eo nobis datum eli sigmini, quod omnes non modo in specie, sed tu proprio etiam indiuiduo na- turaliter perpetui talem appetimus, cuius me hercule desiderij compotes nos aliquando factos iri crededum est. Sed priter haec, cum homo constet eX anima & corpore,& mnge an tecellat omnibus rebus, quae infra lunam a Deo creatae sunt, ct i i necessivu

169쪽

necessum est etiam, ut praeclarissimus ei sinis fuerit constitutus , quem aliquando consequi debeat: nisi in re tanta velis aliquid frustra egit se, vel decreuisse totius mundi opificem Deum . Ad hunc vero iam diximus pinem procreatum esse. hominem , ut aliquando, si recte prudenterq; vixerit, DeuOpt. Max. intuendo incredibili & infinita eius bonitate frua. tur; vel in perpetuis iaceat angoribus & miseriis, si nefaria impuramq vitam traduxerit. Qui sane finis, cum in hac vita haberi non possit,nec solis etiam animis nostris segrega tula corpore debeatur; quoniam homo non est mens sola , vel corpus, sed veru viri' constat; atq; ut iis duabus compositus partibus vixit, & operatus est, ijsdem similiter constas

actionum suarum mercedem accipere, vel poenas luere debet, necessum est, ut animi nostri cum corporibus iterum coiungantur, quo homo propositum sibi finem adipiscatur.

Atq; ijdem numero animi cum iisdem corporibus .numero copulari necelle est: quoniam ide numero debet homo creationis suae attingere terminum , cum frustra a Deo effectus non fuerit; ac proptere4 qudd, nisi eadem resurgerent cor

Pora , nec eosdem numero reciperent animos, haec potius

noua operis essectio esset, quam resurrectio. Atq; haec satis milii videntur ad veterum Philosophorum ostendendam delirationem. Sed eiusmodi licet rationibus contra dicentes Philosophos resurrectionem nostram persuadere valeamus, cum rei sit naturalis , nempe hominis terminus: illud tamen addendum est, hanc a Natura, veluti a principio proficisci nequaquam posse: quippe quod nullum agens, vel patiens naturale principium in materia vita desin torii. corporum inuenitur, quod possit esse causa eorum resurre Dionis. Sed eiusmodi esse ius Naturae vim excedit ,& cst valde mirabilis, solumque oritur a diuina omnia potentis Dei virtute, qua quidem factus homo, ut hominis sanguine proprio sordes abi ueret, cum post truculentam S acerbis sua

eam mortem tertia resurrexerit die, ratam &firmissimam nobis spem attulit nostrae resurrectionis: Christus enim ea ratione, qua Deus est, causa dicitur Primais ac sere aequi uocare surgendorum

170쪽

LIBER T2RTIVS. 76siirgendorum corporum: verum deinde quatenus Deus est,& homo resurgens, causa est proxima & prope um uoca nostrae resurrectionis, cum nos omne coclene donum a Patre omnium Deo media Christi humanitate capiamus .Quamobrem nulli vera resurrectione ante Christum resurreXerui: sed eos potius in hanc vitam reuocatos esse dixerimus, cum

ille ut inquit Apostolus sit primitiae dormientium. Et quaquam Christi rellirreetio causa est esticiens, ut dixi,& exemplar nostrς rcsurrectionis ; boni tamen viri,& mali resurgetes multum in ter se discrepabunt: nam resurgemus quidem omnes i quod omnes in naturalem vitam restituemur & omnis expertes interitus & dissolu tionis adeo, ut nostra in posterum corpora a nulla re unquam dissolui potuerint: sed non omnes immutabimur ut inquit viva & sempiterna vox

Dei Paulus Apostolus quia caro & sanguis regnum Dei possidere non possunt, neq; corruptio incorruptelam possidebit. Quare tantum boni coelesti corpore dc impatibili resurgent futuri semper tum in maximis, tum in aeternis voluptatibus. Hqc autem nostra resurrectio v' ad huius mundisinem disseretur, quem ipsi Angeli, nedum nos homines,

ignoramus; ac stultum est nimisq; curiosum eu velle scrutari: quod nostrum non sit noscere tempora , vel momenta, que posuit pater in potestate sua . Tunc enim nouissimum hunc diem videbimus, cum numerus filiorum Dei completus suerit, ut a diuina eius voluntate decretum est. Et iccirco

statim Angeli a motu coelestium orbium desistent, ad quos nunc versandos prssecti sunt propter nostram in primis utilitatem , ac deinde propter aliarum rerum, quae hic fiunt, ortum & conseruationem. Et si quorundum sanctorum corporum resurrectio minime producta est usq; ad huius seculi consumptionem, hoc ea peculiari gratia & priuilegio a Christo obtinuisse fatendum est, sicut pie credimus Beatae Uirgini, ac Ioanni Euangelistae fuisse concessiam. Iam vero postremam illam partem attingo, in qua Philosophi Deum aliquid proxime agere, & ex nihilo quisqtiam fieri posse negarunt. ii enim dum adhuc infans esset Philosophia, om-

SEARCH

MENU NAVIGATION