Iulii Castellani Fauentini In libros Aristotelis De humano intellectu. disputationes, siue lucidissimi commentarij, ex doctrina Christianorum auctorum, ac philosophorum antiquorum descripti. ..

발행: 1567년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

cto fieia posse in tertio deinde libro probatum fuit: etenim

cum intellectus noster secundum se nullum habeat actum, sed pura sit simplexq; potentia , nullam potuit obtinere cor Poris partem , quam informet ille,atq; contineat. Iam vero illud non sequitur, quod ex hoc loco ita audacter Ioannes deducit Grammaticus , ut intellectus noster, si nulla cor- Poris partem informet atq; contineat, & sit ab omni corpore separabilis, aeternus appellari debeat, ac nullum unquamst passurus interitum: quoniam pluribus modis res simplex dicitur a corpore separari, ut insequenti P. repetemus.

Animae commentario is cap . V.

, Vanquam eadem prope ratione, quam in i i i. cap.adduximus, tollitur omnis difficultas, quς in quibusdam locis secudi libri de Anima mortalitatem offendere videtur: nos tamen , ne aut negligentiae nomine suspecti simus, vel Ad - Uersariorum aculeos subterfugere videamur , alios duos conteXtus asseremus in medium , de veram, germanamq; eorum sententiam breuiter aperiemus. In i i. igitur Animae commentario Ni . conteX. Proseri haec verba Philosophus . Animam igitur non esseseparabιlem a cerpore , uel partes ipsius nonnullar, si partibilissi, non e curum esse vidc-tur et eo oris nanq; partium patet, aliquas animae partium actum esse. Nil tamen uetat, ut aliquae partium sint peparabiles animae, propterea quod corporis nullius simi actus . at obscurum est, nee dum patet, si Deseinde eorporis anima sit actus, ut gubernator actus est nauis . Ac deinde in κ κ i. contex. haec iterum scribit. De intellectu uero', contemplatiuas petentia nondum quicquam est manifesthm : sed uidetur , bce animae genus esse diuersum, e hoc solum posse separari sicut perpetuuma' corruptibili. Caeterum ut ad contex. xii. redeamus, apertissima est huius loci interpretatio, si ea in memoriam nostram redigam us, quae a nobis iamdudum:&susius cap .v i. i l. libri dicta sunt, cum intellectus nostri naturam inplicauimus. Hic enim

132쪽

enim cum nullus proprie sit actus, sed pura nu daq pol stas, ullam corporis partem informare nequit. Εκ quo deinde factum est, ut simplex, immixtus, ac separabilis ab Aristotele fuerit nuncupatus, ea nempe ratione, quia ad nullum amκus est organum, quod insormet, ut reliquis animae artibus euenire conspicimus. Atq; in hoc κi. contex. Philoophus χωριστον in eiusmodi quidem accepit significatione, quanquam in xiii. primi libri particula, dein κκii. huius secundi eadem voce aliud diuortii genus intellexit. Tri- Ilici enim ratione apud Aristotelem , si eius verba rite con-l

iderentur, vires & partes animae separari dicuntur, primo uidem modo cum eas vicissim conferentes inquirimus anubiecto dc loco inter se disiungantur: & hac sane ratione nullae sunt separabiles, sed omnes simul idem habet subrectum, S sola inter se ratione distinguuntur, ut praecipue cotra Platonem in X X i i. contex. i i. de Anima probauit stoteIes; ita intellectus nequit a corpore separari. At secundo deinde modo possumus intelleictum cumdensu , dc reliquis animae viribus comparare scrutantes, an habeat proprium &peculiare organum, quod informet, Squo ministerio inter operandum utatur; quo sane pacto hic dicitur a corpore &subiecto separabilis, quoniam nullo corporeo utitur Orga no , ut reliquς faciunt animae vires atq; potentiae . qua eaderatione, scripsit Philosophus, eum non esse calidum, vel frigidiana, sed simplicem, immixtum,&impatibilem ἰ quippe qui neq; sui, nec organi ratione ulla assici passione possit.

Tertio vero modo perscrutari nobis licet, an intellectus liber dc solutus ab omni concretione materiae aeque, ac sempiternasorma Sc immortalis, a caeteris animae partibus, dc caducis rebus separetur, quod tantum de Agente intellectu vere assi mari potest : falso enim semper ex Aristotelis sententia intellectui Potentia immortalitatem ascripseris. C erum intellectus noster quamuis omnis omnino formae sit expers, ac potestatis solam naturam possideat, ca tamen ratione sub communi animae definitione comprehenditur quod supra etia in i l. libro notauimus quoniam perinde, ac nauta nauis,

P dicitur

133쪽

dicitur corporis actus; eum ille sit, cuius ratione intelligimus & opinamur, quemadmodum natiis gubernator in causa est, ut nauis moueatur, ac recto cursu portum attingat.

Quoniam vero naturam adhuc intellectus nostri Pluto Phus nobis non eXplicauerat, idcirco dixit hucusq; non esse Perspicuum, quo modo intellectus noster actus sit corporis: quippe hoc ex definitione animae non apparuerat, quae λ- tum ossederat nobis omnem animam, aut aliquas ipsius partes non esse a corpore separabiles, cum actus in propria semper materia in sint, & sine ea eiustere nequeant. Porro hic simplicii, Averroisq; Sectatores aliter explicant hanc intellectiis nostri, ac nautae similitudinem , cum intellectum esse

formam omnino a corpore separatam,& cum hoc tanquam mouentem causam solum existiment copulari . Caeterum

haec opinio, quae platonicam nimis redolet philosophiam, nec supra ullo Aristoteleo fundamento firmari potest, satis superq; a nobis explosa est primo libro huius nostrae disputationis. Iam vero ad sequentia κκ i. conteκ. verba descedinius; quae etiam si adsint omnia, ut leguntur, quod noluit Alexander, & de intellectu nostro Potentia ea ratione, qua speculatiuus dicitur, intelligantur, adhuc tamen nihil certi pro Aduersariorum opinione concludi. potest. Nam cum paulo ante probasset Aristoteles indicio a sensu deducto, aledi, ac sentiendi animae vires inter se loco & subiecto minime separari, postea de intellectu speculativo ambigit dicens, adhuc nobis ignotum esse, an a reliquis partibus animae loco, ct subiecto disiungatur: quoniam hic aliud animae genus e se videtur, & sicut perpetuum a corruptibili separari: cum enim nullius sorma sit corporis, neq; in ulla corporis parte, veluti in organo proprio, resideat, ac praeterea non in lingularium, sed in uniuersalium rerum cognitione versetur, ad beatarum mentium & immortalium dignitatem prope videtur accedere. Doctus,& valde perspicax Alexander haec verba praecipue ad intellectum Agentem applicauit, quae plana est . ac sortasse tutior interpretatio. Illud equidem fateri Possum, eiusmodi verba tanta cum verecundia & haesitatio-

134쪽

ne a Philosopho primum fuisse prolata, quoniam in primo

dixerat libro , in aliorum sententiam quasi descendens aboriosum esse, intellectum coniunctum esse cu corpore, neq; absolui ab eo posse,& insuper maximopere fugie dum: quippe cum melius sit intellectui non esse cum corpore, quemadmodum & dici solet, & complures sanc consentiunt.Atq alterum in sine eiusdcm libri, quam corporis partium Intellectus, aut quo pacto eam continebit, fingere quoq; difficilliininum esse . deinde vero, quoniam nondum praecipue deintellectu nostro disseruerat, nec eum ab intellectu Agente socreuerat, qui est purissimus actus,& immortalis. Atqui post hanc dubiam ancipitemq; sententiam statim in sequenti coteX. suam tibi mentem aperit Aristoteles, ne amplius haesites; verum, si proprie de intellectu nostro Potentia, nec de altero, ε ργεια qui dicitur, sermonem habeas, clarissime videas, an subiecto & loco a caeteris partibus animae distinguaxur. Quare in XX. illo secundo contex. apertissime nobis ostendit, intellectum nostrum in eode in firmari subiecto cureliquis animae viribus, & ratione sola ab eis separari. Cuius quidem verba conteX. supra cap. v. secundi libri diligenter a nobis fuerunt examinata. Igitur tantum abest, ut ullam ex hoc loco sternitatem deducere possimus, ut potius aperte palamq; comprehcdamus intellectum nostru a reliquis partibus animae seiungi non posse,& caduca esse rem,atq; mo

talem. i

x o C V S IN III. DE ANIMA

declaratur ἐ. cap . VI

UNC ea attingimns loca, qu praecipue sunt humano intellectui dicata, ct idcirco sunt etiapluris facienda ab iis, qui immortalitatem acerrime tuentur. Hic igitur sunt verba Aristote Iis, ut ea e Graeco in Latinum optime conuer I

tit Antiquus interpres in X v. & X v i. tertii de Anima LQn- ά tu . Lt ipse autem intilligibilis est sicut ipsa inulligibilia : in iis P a enim

135쪽

I V Lι t λ sT 1 L. D L Hv M. IN TE L. enim quae simi sine materia idem, est quod intelligit, o intelligi tur: scientia nunq; steculativa, σ ipsum scibile idem est eur aute non

semper intelligat, causi eonsideranda est in habentibus autem materia potentia solum est unum quodq; intelligibilium. quare illis quide non in erit intellectus ne materia enim pententia est intellectus talium.i lle dutem seu nobile erit. Porro in huius loci explicatioe&Greci, &Iimiores etiam Peripatetici magnopere se inuoluisse, &l5ge ab Aristotelis scopo aberrasse videtur. Na Simon Portius cum caeteris preferat Alexandri interpretatione, neq; verba Aristotelis, ut decet,inter se nectit, neq, causam , ob qua haud senip se ipsum intelligit intellectus noster, afferre potest. Ego vero sententia horu contextuu breuibus aperia quemadmodum Uir summus in maximarum rerii scietia Madius meus quem semper honoris causa noni ino eos quonda interpretari consueuit: ac deinde arbitror nobis perspicuum fore, Pa-Tum ut, aut nihil prope sententis nostret hic locus aduersetur. Cum igitur Aristoteles de intellectu nostro ea ratione, qua rudis eli ac pura simplexq; potentia, nec no, quatenus factus est similis homini scienti, disseruisset, in xi l. ac X i i i. contex. duas mouet difficultates , quarum prior magis intellectum rudem & in potentia, altera vero intellectum , qui inhabitu, siue secundum actum appellatur, respicere videtur.

Sane ea prior est dubitatio. Cum dictum sit intellectum nostrum simplicem esse,& impatibilem, nihilq; ut aiebat Ana Magoras cum re vlla prorsus habere commune, quomodo ere altera parte is intelligere dicetur, si intelligere est quoddapati hic enim inter se pugnanta propterea .quod si patiendo intelliget, naturam planc mixtam, nec simplicem habuerit. sed prior liqc difficultas, cum nihil ad rem nostram pestineat , a nobis silentio praeteriri potest. Igitur in X ii i contex. rursus quaerit Philosophus, an intelligibilis sit intellectus noster,& bipartita argumentatione probat, eum non esse intelligibilem : quoniam si intelligibilis fuerit, vel ea ratio M. Me, qua intellectus est, fuerit intelligibilis, S ita, cum intellisibile sit unum specie n omnibus pariter, qui dicuntur intelligibilia, inerit intellectus: ves intelligibilis fuerit, ut reliqua

materiata

136쪽

IIBER TERTIVS. . Imateriata sunt , atq; caduca . Caeterum haec cum gratia formet in eis reperis intelligatur igitur intellectus in materia,&forma constabit, nec erit simpleκ&im mistus, ut supra decretum fuit. H c secunda est dissicultas, quam paulo post

in X v. conteX. ita remouet Aristoteles dicens, intellectum

esse quidem intelligibilem, sed ut ipsa intelligibilia, nimirum

ut beatae, ac sempiternet mentes. Etenim per hic verba sileut ipse intelligibilia non debemus interpretari materialia, sed immortales, ac diuinas mentes, quae vere sunt intelligibilia , ct

dicuntur. Neq; prorsus ridicula quod Nnsuit, liguo qua

ratione, Portius nec extra propositum eiusmodi merit e Plicatio. Nam ex duobus supra positis membris alterum ne fatiAristoteles, scilicet intellectum esse intelligibilem , ut re-iqua materialia , sed eum vult esse intelligibilem, ut vera intelligibilia, quae formae dicuntur separat . Quod clarissimὀ.olle dit lisc statim pro ratione subiungens . In s enim quaseunt sine materia, idem est, quod inteligit, et quod intelligitur: cientia nanq', si eculativa, et ipsum stibile idem est cur ante non semper intelligat,causa eonfiderata est in habentibus autem materιam potentia solum unumquodq; est intelligibilium . quare illis quidem non inerit intelledium. sim materia enim petentia est intellectus taliu : ipse autem intelligibile erit.

Quae sanc omnia praeter rem suerint pronunciata, si statuerimus intellectum nostrum esse intelligibilem, ut reliqua materialia. Intelle his ergo licc enim est eiusmodi verborum sententia est intelligibilis, quatenus intellectus , atq; ut Vera sunt intelligibilia : quonia nulla materia est implicatus, sed actu intelligibile est, neq, Agente intellectu indiget, qui eum actu reddat intelligibile, sicut intelligibilia postulant materialia. Quamobrem in intellectu nostro idem est res intelligens,& intellecta ; nec inde sequitur, ut reliqua intelligibilia omnia habitura sint intellectum: quoniam falso decretum est intelligibile esse unum specie, cum duo sint genera intelligibilium, alterum quidem potentia intelligibile, quod materiam habet , dc ab intellectu Agente actu efficitur intelligibile: alterum vero , quod actu,& secundum naturam propriam est intelligibile, cum sit materiae expers, S est ea-

137쪽

dem res intelligens cum intellecta; ad quem prosecto numerum adscribimus intellectum nostrum. ea vero , quae materiam habet, sunt potentia tantum intelligibilia, ac nequeunt esse intellectus, quoniam sunt in materiam immersa . Cae

rerum intellectus quanquam est pura simpleXq; potentia; nihilominus potentia est sine materia, & idcirco est intelligibile actu. Porro intellectus noster in numero intelligibilia est ens potentia, cum per se non sit actus, nec ulla praeditus formar atqui dicitur actu intelligibile, quoniam est sine materia, nec ei Agente Opus est intellectu, a quo intelligibile actu ille reddatur. Quod si aliquando eum intelligibile etiaPotentia vocaveris, id tibi ea ratione concedam, quoniam intellectus noster aliquando rudis S in potentia, aliquando in habitu & secundum actum appellatur. Quamobrem potentia intellectus nostri, qui est eius natura, & res actu ac secundum se intelligibilis, dicitur etia potestate intelligibilis,

quia non semper intelligitur. Tunc enim intellectus noster solu ad se ipsiim conuertitur,& naturam sua purae potestatis apprehendit,cii singula euaserit, ac scietis habitum fuerit cosecutus.De qua re in v i i. cap. t t. libri satis copiose locuti sumus. haec enim est causa, quam hoc in loco dixit Aristoteles esse considerandam. Sed Graeci, Latiniq; interpretes huc,&illuc errantes hanc nunquam attingere potuerunt . Si quis Pr terea a me quaesierit, quo pacto audeam, intellectu nostrum rem actu intelligibilem vocare, si iste sit cuiuscunq; forme eXpers, dc pura simplexq; potestas,cum illud tritu habeamus aXioma , solum forme actum intelligendi esse, cognoscendiq; rationem, & potentiam intelligentiam Omne, atq; notitiam occultare, huic facile respondebo, res, simplicesq; naturas, quae nullam sibi habeant materiam adiuncta,

ex se actu esse intelligibilia; sed relatas deinde ad intellectum nostrum, huic easdem esse cognitu perdifficiles quoniam hic absq: phantasmate nihil apprehendit, quod sane ab eiusmodi naturis, cum sensibus minime subij ciantur, recto tramite proficisci nequit. Igitur, ut quod propositum est, cocludamus, nos hoc in loco ex verbis Philosophi minime deducere

138쪽

etiam satis belle cum intellectus nostri fraetilitate permane- in

re possunt. ALTER IN III. D 1 ANIMA explanatur. cap. VII. T, quem coepimus, ordinem teneamus, omnia subscribemus verba contextus. Atq; is ille locus est, cuius in primo libro polliciti sumus explicationem : quanquam enim superhoe Aduersirij maximum fundamentum iacere videntur; attamen tantum abest, ut supra hoc construere aeternitatem possis. ut eam potius stinditus diruere coactus sis. Ita ergo scribit Aristoteles in κκ. coni tu . in aexero sicundum potentiam est, tempore prior in uno est: omnino autem neq; tempore. sed non aliquando quidem intelligit, aliquando autemn intestigit. Separatus autem est βlum boe, quod quidem est, e hoestum immortale est atq; perpetuum. Non reminissimur autem, quod

hce quidem impassibile est et passivus ureo' intellectus eorruptibilis est e sine hoc mhil intelligit. Atq; haec ultima pars contex. ea est qua omnis oritur dissicii ira

qua omnis oritur dissicultas, quam plerique omnes inter ' - - Pretes ad reminiscentiam, quae post mortem fieri debeat applicant. Caeterum haec explicatio quam longe ab relea Veritate distet, nos apertissinae demostrabimus, si ho -- - . e rum conteXtuum , in quibus de intellectu Agente disseritur sentetia breuiter a nobis fuerit repetita. Porro Philosophiis, cum in X vii. ac κ viii. contex. summam indigentiam praeciam inq; intellectus Agentis munus ostenderit,hunc iacePS in X i X. comparat cum intellectu potentia docens

139쪽

o F ivx. Ic Asr . D 1 HVM. INfEL. quae cum eo comunia habeat, & quibus ab eo di stingua tur . u. - c. Nam inter se ambo conueniunt, quod uterq; est seprabilis, G immistus,& impatibilis 1 atqui Agens deinde dissert ab al-

e mero i quippe qui per substantiam propriam intelligit, &in

, D prorsus eadem est res coξnita cum re cognoscete : intellectus vero Potentia medio phalasmate, specim; recepta intel-

' dicit,neq; in eo penitus idem est, quod intelligit, atq; intelli

me gitur. Et hic in x v i i i i. contex. tradit Aristoteles, qui dein Μ -- Iδe in x x. eandem rem persequens, & cupiens adhuc ma-

gis intellectum Agentem ab intellectu potentia seiungere, addit, intellectum quidem possibilem secundum indiuiduli esse priorem ; at secundum Naturam, S generatim priorem esse intellectum Agentem. De quo adhuc sermonem habes, eumq; planἡ & omnino secernens ab altero subiungit, intellectum Agentem non aliquando quidem intelligere,alaquando vero non, sed perpetuo in intelligentia versari ; ac praeterea hunc solum, nempe ex duobus intellectibus, quibus nos praediti sumus, ab omni penitus concretione materiae, & corroris vinculis liberum solutum S separatum esse, atq; huncolum esse immortalem atq; perpetuum. Quibus ita explicatis tandem Philosophus remouet quandam dissicultatem, qua ei quis occurrere potuisset. Aliquis enim hac hercule ratione potuisset Aristololem redarguere. Tu asseruisti,o Aristoteles, intellectum agentem esse animae nostrae disserentia, ct maxime intellectioni conducere, nec non huiusce substantiam esse ipsius mei intellectionem, semperq; ac perpetuo intelligere, & esse. immortalem prorsus ac sempiternum . Si haec ita se habeant, atq; hic intellectus in nobis reperiatur, qua ratione fiet, nos ut minime reminiscamur hoc est, quomodo effugies; ut scire nostrum non sit quoddam reminisci, quemadmodum a Platone decretum eli 3 sane Aristoteles de nobis sermonem habet, & non de statu animi nostri post mortem, quem plane Philosophus ignorauit, ac sese in Platonem conuertit, quod ea quin etiam verba nobis signita

cant Non remisi carnur autem, quae de hominibus, nec de anima sermonem fieri ostendunt. Et si in aliquibus libris ita legitur.

140쪽

L r 3 ER 'T E R TrIv s . crIegatur , Non rem inissimur autem post mortem, haec duo postrema verba superaddita fuerunt, neq;rin contextu Graeco leguntur. Hanc ergo dubitationem, quae Platonis sententiam co- firmare videbatur, ita tollit Aristoteles . concedit enim Agetem quidem intellectum in nobis existere, sena perq; intelli gere, nec non ab utraq; parte , scilicet ortus , atq; intcritus Perpetuum esse & immortalem . Caeterum ex ijs deinde non sequitur, ut scire nostrum sit reminisci: quoniam hic intellectus Agens, dum intelligit, minime patitur : quippe qui est impatibilis; & iccirco non est ille intellectus, quo proprie intelligimus. Intellectus vero noster, qui patitur intelligendo, cum recipiendo species intelligat, & ideo passivus appelletur, corruptibilis est, nimirum extinguitur, & ctiam initium habet temporis; ex quo fit, ut scietiae in nobis sint pariter notiae , Sc nouo etiam tempore comparentur. Nam .omnia hoc

proprie intellectu percipimias, ac sine isto nequicquam intelligere possumus. 1alis est igitur sententia Aristotelis in lio contex. si ea summatim mihi fuerit repetenda . Si occurras quo pacto nostrum scire non sit reminisci, cum in nobis uasti .. . . Matellectus Agens, cui iis natura S hibstantia est ipsius intellectio, quique semper intelligit, ct est immortalis : tibal respondeo, hoc minime euenire, quia hic non est ille tellectus, quo nos praecipue intelligimus homines, qua- uis nostra sine eo fieri nequeat intellectio. I ii telis / lo eius vero noster potetia, qui passivus' appellatur,. ij a pati edoq; intelligit, Sille est, quo nos propriet intelligimus, oritur, atq; inserit.& iccirco norm uae sunt ac recentes , & pariter in nobis . oriuntur , intereunt id scientiae, id m

SEARCH

MENU NAVIGATION