Commentarii in epistolas Pauli ad Timotheum duas, ad Titum unam, ad Philemonem unam scripti a Nicolao Hemmingio.

발행: 1566년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

EPIST. PAVLI de ordinadis oppidatim Episcopis,quem admodum supra in tractationis Methodo monuimus. Est autem obseruandum hic primum, quod Paulus non velit Exusis χία in Ecclesia, sed quo omnia fiant ordine S decenter, vult aliquem vita clam ctrina conspicuum praeesse ministris ord, nandis, de recte disponendis omnibus in Ecclesia, qui caueat ne quid haeresium oriatur, Breuiter, qui ut omnia rite agantur studeat. Nec tamen hinc stabilitur primatus Papae, es tyrannica papalium Episcoporum Euπνομiα, de iurisdictio, quam sibi vendicant. Hi enim non Eua gelio Domini nostri Iesu Christi seruiunt, sed in hoc totis viribus incumbunt,Vt d, vina honitate lucem Euangeli accensam, flumine sanguinis piorum extiguant. Tametsi longe sua opinione frustrantur. Sanguis enim martyrum velut optimum Oleum est. Nam is facit, ut lux Euangelij accensa magis ardeat.

Vt ea quae desiderantur,cor

rigas. Id est, ut quae desiderantur in Ecclesiastica ordinatione, rei te disponas. am

sis, illis o t

282쪽

Paulus iacto fundamento,ut videtur,aliose contulit, ut qui fuerit non unius nationis, sed gentium apostolus 5 doctor, reli- interim apud Cretenses Tito, qui ea quae ipse breui tempore non absoluerat, disponeret obserua officium Episcopi in genere esse, omnia recte disponere in E clesia.

Et constituas oppidatim

PresbyterOS.

Pars praecipua muneris Episcopalis est, ordinare idoneos ministros verbi, sine quibus Ecclesia Dei nec aedificari nec conseruari potest. Fides enim ex auditu es ,auditus per verbum Dei, verbum Dei per Presbyteros sonat . Vnde Paulus ministros verbi oeconomos mysteriorum Dei appellat 1.Corinth. . Mysterium enim si lutis maneret prorsus incognitum,nsi per ministerium verbi reuelaretur.Vnde aestimandum est, quanti Oporteat nos facereministerium de eos, qui in scholis di tem Plis pure docent. Porro Presbyteri nomen apud graecos nunc aetatis, nunc dignitatis 5 honoris appellatio est. Quemadmodum enim Latini seniores non tam

283쪽

EPIST. PAVLI

eos, qui aetate praecedunt, quam qui honore S dignitate ancellunt, nominant ita oraeci Presbyteros per metonymia noeminare consueuerunt eos, qui dignitatis gradu alios anteirent.

Quemadmodum ego tibi

ordinaui.

Id est, eo modo quem tibi praescripsi. Hoc est,per impositionem manuum Presehyteria Morationem, explorata prius vita doctrina eius, qui in Presbyterum era

Petitur.

Si quis sit inculpatus.

Per enumerationem exponit, quales velit ordinari Presbyteros Inculpatus, id est, talis qui non commiserat crimen, ob quod inius iuste vocetur. Nam ἐγκαλουρsignificat in ius vocare, unde Evεγκλη- τω, id est, crimine vacans, ob quod inius possit vocari. Nam cum turpe sit doctori,cum culpa redarguit ipsum,non pO'test alios scelerit in arguere,qui ipse scelerutus Sc criminosus est, ut interim taceam, auditores plerunt Presbyterorum scelixa imitari.

Vnius

284쪽

Non dicit si quis fuerit unius uxoris maritus,sed si sit talis, siue primam siue se cundam dcc nunc habeat. Hic destruitur dogma Papisticum Sc doctrinadsmonio rum de coelibatu sacerdotum Spiritus sanctus vult Presbyterum ordinari unius oris maritum Tyrannis vero Roma nensium omni suppliciorum genere eos sacerdotes mulctandos 5 puniendos iu dicat, qui sanctum S honorabile inter o mne matrimonium praeserunt sedorni licis 3 nefandis libidinibus. Quodnam obsecro clarius esse symbolum potest do errinae Daemoniorum Hinc discant pii ministri pluris facere Spiritus sancti man datum,quam Satanae astutissimum inuenetum, per quod proh dolor infinitas animas ad tartara pertraxerat hactenus. Nec nouum commentum Papistarum potest illudere hunc locum, dum interpretantur Presbyterum maritum unius uxoris, hoc

est, unius Ecclesiae. Nam hoc cauillum confutat quod sequitur.

Liberos habens fideles.

285쪽

innqcentiae parentum,tum legitimae oec nomicae administrationis honestas ct innocentia liberorum. Nam multum refert quomodo quis sit educatus, quemadmodum Plato 6c Plutarchus ProliXe docent. Hinc est quod parentes non careant cubpa, si pueri adulti& male educat delinquant Heli, quia ventris ingluuiem &fornicationem in filijs non corripuerat, Ssuam dc illorum salutem perdidit Plato duabus de causis homines fieri malos iudicauit. Primum,vitia in natos transfundi dicit. Deinde, educatione mala eadem vitia augeri firmarii existimat, quae quidem emendari ac corrigi posse honesta educatione arbitratus est, adeo Vt diceret, caput recte institutionis esse rectam educationem. Obseruandum ergo hic Primum est, parentibus non iniuste imputari filiorum scelara, si eos non recte in pietate &correctione Domini instituant. Deinde, quod cum pietatis di honestatis domest, cae, tum impietatis S malae consuetudinis Parentum, argumentum sit vita liberorum. Verum siparentes in hac re suo sue

rint functi officio, non sunt culpandi qui dem illi, sed filia illorum grauius suppli' cium cum Deo, tum hominibus luens.

286쪽

Praeterea, monentur hic pueri pietatis Sehonestatis,ut parentum suorum decus sua innocentia adaugeant.

Non in accusatione luxus

Id est, non sint criminos aut infames ob lasciuiam,quales fili Heli fuerunt.

Aut inobsequenteS. Id est, qui iussu aut imperio superio

rum nolunt subiici, id quod euenire soler,itam ex blanda patrum indulgentia Ambroa cis sius rectissime vertit inobsequentes.

Oportet enim Episcopum

s lix inculpatum esse, tanquam Dei dispensatorem.

Breuiter monuit quales nam velit Presbyteros elegi, nunc idem confirmata adiunctorum enumeratione, quae necessariis requiruntur in Episcopo, de pri mo loco a quibus viciis debeat esse immunis Episcopus Deinde recitat virtutes, cum quibus Episcopalis functio ornatur, tum quae sunt proprie Episcopi, nimirum ut ad exhortandum Sc conuincendum

287쪽

E PII T. PAVLI aduersarios idoneus sit. Primum ergo vult Episcopum inculpatum esse,5 rationem reddit, quia est dispensator seu ccc Domus in domo Dei,quae est Ecclesia. Hic titulus Primum admonet Episcopum, quam late ipsius officium pateat, nimi-σum ut solummodo ea promat, quae sunt sui Domini. Non est enim dispensator humanarum traditionum, sed mysteriorum Dei, . Corinth.q. Secundo, monet audi rores quo in loco debeant habere min, seros verbi, nimirum ut agnoscant eos mi nistros Christi, Moeconomos Dei. Tertio, hinc lucet, non esse oeconomos Dei, Papi, stas S alios haereticos, qui non quae Dei, sed quae Satanae sunt,promunt.

Non praefractum.

Alii hic proteruum, alii superbum,

alii praefractum, nonnulli contumacem Vertunt, quorum nullo proprie redditur graeca VOX, nec tamen ideo culpandi sunt interpretes, quorum hic mos est in transferendis graecis, ut cum propria quaere spondent graecis,desunt,utantur nunc ge

neribus pro speciebus, nunc speciebus progeneribuo,nunc translatis, interdum vici' nih

288쪽

Nam omnis qui est 4uθαδ ρ, est superbus, est proteruus est praefractus est contumaX Graeca autem vox αυθάδε scomposita est ab urae,id est,ipse, S α ρθp,Placere,vthuθαδὶ et sit, quem nostra vernacu

la lingua vocamus, dynhelgo vel selis-god, cui nihil placet nisi quod ipse secerit, ciuic sibi suist consilή tantum tribuit,

ut alios eorumc consilia superbe&co tumaciter contemnat, quo vicio nullum esse potest nocentius in Episcopo. Huius vicii causa est persuasio quaedam sapie tiae Scyrudentiae, adiunct a, sunt superbia, Protertritas, praefractu animUS,contum cia. Emecta, aliorum consilia contemne re, suas opiones mordicus tueri, unde fa cilimus prolapsus est in haer es, ex quo facile intelligitur, quam debeat hoc vici tim alienum esse ab Episcopo, qui non solum benigne alios erudire, verum etiam PleruncJ amice S attente aliena consilia audire,eal in multis sequi debeat.

Non iracundum.

Iratum fuisse legimus Mosen ob viti iam aureum, quem fuderant Israclitae,

289쪽

EPIs T. PAVLI cumus in monte cum Domino esset Domuisse spiritu legimus ipsum Dominum. Prophetas saepe motos ob populi caecitatem de scelera. Rursus legimus Dominum prohibuisse iram. Verum has antilogias dis luet causarum diuersitas, alia enim est ira, cuius causa est zelus Dei de iusticiae, alia quam caro dc peccatum perantur. Illa probanda, haec damnanda est. Ab hac generatur, quam hic vult Paulus alienam esse ab Episcopo, iracundia, quae iracundsa duo mala, Vt alia taceam, habet sibi adiuneta Primum, iracundus non potest mansuete, blande benigne Sc comiter ag re cum imbecillioribus, id quod Episcopo inprimis faciendum est, alioqui infirmos non ut medicus sanat, sed ut carnifex cruciat. Deinde, quis est qui non ab iracundis tanquam a rabiosis canibus aufugit, tantum abest ut quisquam uel amet talem,uel

aliquid in rebus afflictis consili ab ipso

petat,

Non uinosum.

Quantum sit ebrietatis malum, notius est, quam ut de eo aliquid adferam. Nam praeter id quod grauissime Deum ostendat ebrietas, impedit omnes actiones

vitiitibus

290쪽

eorpori 6 animi quas vel pietas vel sunctio requirit Mentem enim mouet de suo statu corpus eneruat, accendit flammas libidinum d affectuum, unde plurima mala oriuntur, ut proditiones, adulteria, stupra, laomicidia, dc quid non scelerum vesana ebrietas secum trahiti Lex aeterna inquit Augustinus,ebrietatem condem nat,quia cibum is potum ad ordinem, turalem, non nisi gratia conseruandae sal tis admittit.

nimi a Non percus brem.

Ex ii ci Gladio spiritus utetur Episcopus,non et i itis pugni aut sustibus,minas irae Dei propo B iiiii inobedientibus, carceres δέ alia to uitr gςΠς quibu flagitiosi puniri so- ii lent,relinquat magistratu ciuili Puto eti, an hic prohiberi verbera linguae amar

Non turpis lucri cupidum.

t to illi, Vicium est, quod non solum a uit insignem dissidentiam de promissio- nibus Dei, qui se pro nobis solicitum esse

aflirmat, verum etiam in ministris verbi,

cum sit hoc vicium,praebet infirmis de ex

SEARCH

MENU NAVIGATION