장음표시 사용
41쪽
lustraretur familiae nomen . Antonius ergo ad Paroeciales Vcraecrucis aedes baptismate delibutus , Cordub.m transvehitur, Parentum domicilium, more nodilium, ut par erat, inter cognatos instituenacis. Jam a prima aetate facillimae fuit indolis aci pietatis disciplinam , quam a pro bis edocebatur Parentibus. Inde, infans etiam audiebat, sequebaturqtie fidelis caelestes impulsus: atque ea demum modestia, sensuum cuSto dia, ma unaque innocentia pueritiam ex 'git, ut suςpicientes illum aetate suppares, sanctum appe lare consue Uerint: quod etiam invaluit nomen apa a germanos fratres, ac domesticos omnes; qui sane, quoniam testes perpetui sunt humanae fragilitatis; de sibi aequalium, atque intime notorum virtute dicturi, severissimi solent esse censores . Foeminae Cordubenses beatam appellabant Annam, quae Antonium peperat; et quotiescunque suos filios corrigere opus erat, illum iis odiiciebant, tanquam optimum pietatis exemplar. Nunquam visus est illis recreari, quibus puerilis aetas vacare solet iocis insontibus: quo enim tempore ad iocos eiusmodi fratres diverterent cum aequali conditione pueris; ille in Sacrario domestico mira voluptate immorabatur, sive Sanctorum imagines in ara sua parvula locaret, sive pium legeret elata voce librum , au diente se myer avia, praeclarae pietatis foemina, quibusdamque aliis domesticis, tum a puero invitatis, tum ultro venientibus. Multo mane ad Franciscanorum templum genibus innixus, demissis oculis, ac totius corporis concinna m
42쪽
destia sacris Intererat. Omnino sibi maturaverat
Divina charitas dispositi cordis posses ionem, atque in tantulis etiam annis inspiraverat sanctum illud corporis odium, quae sincerae virtutis solet esse significatio. Ardebat iamtunc desiderio afflictandi se se, ac patientis Iesu signa in suo corpore portandi: eaque propter a domestico quodam mancippo impetravit, ut vellet, remotis arbitris, corpusculum ejus flagellare. Saepius repetita ejusmodi maceratio, quadam sorte nata suspicione , in notitiam venit Parentum ; qui, punito ad meritum mancipio , insontem puerum immodice patiendi avidum cohibuere. Ad annum iam pervenerat aetatis decimum , cum Angelopolim missus est, ut in formanda scripturae manu, primisque Arithmeticis elementis institueretur sub Praeceptoribus ex sacra quadam familia Fratribus, quos ibidem Bethleemitas nuncupant. Atque is erat Cordubae bonus odor Antonii, ut haec testetur quidam tunc temporis ibi degens: Equidem cum vidissem puere paterna domo egredientem , sine dubio credidi, propterea illum a Deo vocatum ad urbis eonspicuaetbeatrum, ut qui nomine Antonius erat, foret aliquando prodigiis. Ad puerorum illud contube nium Angelopolim translatus, is fuit in adimplendis , quae sui muneris erant, ut castigationem vel levem nec habuerit unquam , nec me ruerit. Hanc laudem, quam ex ore habemus fide clarissimi Sacerdotis, ibi Antonio contubernalis, egregiam sane dicet, qui intellexerit, immensam esse in ea schola punitionum segetem ἐ
43쪽
ubi et plura pueris imponuntur, et noxae quaelibet severe animadvertuntur: nimirum, aiunt, ad irrequietae aetatis retundendos impetus. Transiit inde ad Divi Hieronymi Seminarium, grammaticae , ac rhetoricae daturus operam; ubi et honestissimi pueri nomen, et alumnorum Omnium venerationem, et Praeceptorum benevolentiam conciliare sibi non distulit. Illico Sacerdotem a confessionibus eum sibi delegit, Socios inter ad Sancti Spiritus Collegium immorantes, quem vitae perfectioris hominem opinatus est; id enimvero ponderans ab exteriori modestia. Ita conscientiae Rectores, unum post alium, functus est Franciscum Luzenam , Joannem Maioram, Mauritium Fline Zium, primae notae viros in Mexicana Provincia : quorum cer te regimine ad novam animi perfectionem conscendit. Leaebat quotidie librum, qui de christianis moribus, et rebus divinis ageret; nonnullo spatio temporis ad sacellum domesticum recedebat, sacris meditationibus vacaturus; octavo quoque die in poenitentiae tribunali sordes illas abluebat, quae justos etiam commaculant; et suavissima pietate panem accipiens Eucharisticum, semet ad ulteriora in semita virtutis praelia roborabat. Nihil interrupto conatu sensus custodiebat, ne videlicet animus ad humanas cogitationes diverteret; oculos aut clausos, aut humi fere defixos; linguam silentio fraenatam, raro data loquendi facultate , eaque solummodo , quae vel ad litteras, vel ad caelestia spectarent ; aures Obseratas omnino sermonibus, qui
44쪽
minus honesti essent. Nunquam ab esus ore verbum excidit, quod posset off)ndere castam gravitatem ; neque vero fuit ullus tot inter . ut est
illa aetas, incautos iuvenes, qui tale quidpiam,
Antonio praesente, auderet Ptoferre. Tantam profecto virtus, etiam in teneris, auctoritatem
sibi comparati Capite semper aperto incedebat; sabbato quoque ieiunium sibi imperaverat; macerabat cilicio, ac flagello ita frequens, atque
in se crudelis corpusculum , ut, secundo studiorum anno vacantem cum gravis corripuisset infirmitas, horruerint oppido, qui tincta sanguine
saeva illa instrumenta repererunt. Nec his contentus , quo nunquam ab rerum divinarum me. moria recederet, magisque ac magis, ad cur. rendum virtutis iter, semetipsum excitaret; iam ab ea tenera aetatae constituit, quotannis intendere commentationibus ab Loiola propositis; pro quibus destinata domus erat in Spiritus Sancti Collegio. Assiduus iste conatus animum ornandi virtutibus, nihil illum ab studio evoca. hat, mentem etiam , qua poterat, excolendi. Nota erat omnibus diligentia, qua suis libris incumbebat, de rebus litterariis Magistrum rogabat, cum condiscipulis conferebat; ut dignus fieret aliquando, qui ad Iesu itas adscriberetur; ad quorum familiam ita se vocatum sentiebat, ut iam tunc voto se obstrinxerit, id ipsum totis viribus procurandi. Per id temporis in aestuantem incidit febrim, atque inde in manifestum vitae periculum: qua in aegritudine pietatis
exempla dedit nihil iis inferiora, quae florente
45쪽
valetudine dederat . Mirae fuit modestiae, ac tolerantiae in perferendo, religiosa verba doloribus opponens, voluntati Divinae subiectus humiliter , et paratus omnino, si vocarctur ad Christum Judicem . Obstupuere alumni ad tam in ignia perfectionis exempla ; quae sane apud
quemdam ex illis eo vis luere, ut immutaverit Prorsus anteactae vitae sc mitam. Erat ille turbulentus admodum iuvenis, cui perantiquum erat, facetis cavillationibus , et sannis, aliorum
exercere patientiam. Sed cum attente contemplaretur inventa apud innocentem aegrotum ea,
quae diximus infecta sanguine , macerationis instrumenta, tali Deum efficacia loquentem sensit intriosecus, ut, pro criminibus expiandis, continuo Sacerdotem accesserit illum ipsum , qui Antonium audiebat ; quem nimirum Antonium
imitari plane constituit. Utique ab illo die frequens erat in Sacerdote conveniendo, cui se totum aperiebat, credebatque ; pietatis operibus fervidus insistebat; nunquam ad ingenium, et cavillationes rediit; .c mirantibus omnibus, virtutum exemplar in illo Seminario brevi devenit. Recuperata Valetudine, atque exacto rhetoricae curriculo , tentavit Antonius Parentum voluntatem, ut se Jesultam paterentur; cujus voti, quod meriti loco aperuit, reus erat. EX-
timuere illi, ne tale propositum pii quidem,
sed incogitantis fervoris esset; qualia Solent proposita in illa foveri aetate : rati proinde Consultius esse, si rem tanti momenti diuturniori maturitate perpenderet; differre consilium per-
46쪽
suaserunt, donec philosophiae ςtuduisset. Pro nus ille semper ad obediendum, ad Divi Ignatii transivit alumnos, ut philosophicis cognitionibus daret operam sub angelico viro Joanne Villa vicencio , digno tanta innocentia discipuli Magistro. Eodem tenore vitae, quo fuerat grammaticus , duravit philosophus, nisi quod sub'imiores attigit gi a ius perfectionis. Domestici sacelli curam cum illi crederet seminarii Rector, immorari obtinuit in proximo cubiculo, angusto quidem , sed a caeteris remoto : quo nihil
accidere commodius potuisset tum eius amori erga Numen Eucharisticum , tum etiam ipsius christianae demissioni, qua ductus amabat ma xime sine arbitris esse ad consueta pietatis, et macerationis exercitia. Semotus ibi ab inquieto alumnorum .commercio, puerilibusque coetibus, in quibus, ut minimum, otiose teritur tempus, nobis a Deo concessum, ut aeternitati labore
mus; diem integrum, et noctis partem in litterario studio , fervidis precationibus, lectione. que de rebus divinis, ordine distribuebat. Ab eo dulcissimo latibulo nunquam exibat, nisi pro iis implendis, quae Seminarii constituta exige
bant: per vias urbis raro videbatur: in cultu corporis, pauperis instar se gerebat; ut pecuniosorum Parentum filium nullus certe dignosceret. Id enim vero, non quod illi negassent,
sed quod iuvenis uti nolebat data sibi ficultate , ut, quibus fui vellet omnibus, abunde ministrarentur: quae sane facultas tum solummodo chara sibi erat, cum subveniendum esset alumni
47쪽
Ita maximo inter condiscipulos honore habitus, magia que etiam a Mag Stro, et Superioribus aest matus, philosophiae curriculum feliciter exeg t; atque illico impetrato Parentum conis sensu , a Christophoro Escobario, Provinciae tunc Praeside, ad Jesultas cooptatus est. Prosectus Angelopoli, Mexi cum ingreditur postridie Nonas Martias, anno saeculi currentis tertio , et quadragesimo; qui nimirum dies nigro ubinde lapide scriptus fuit Sociis Mexicanis obsunestam mortem , satisque fama vulgatam , Nicolai Segurae, Prosessorum domus tunc Praepositi , Novae Hispaniae oraculi, virique primi nominis ob egregiam pietatem, singularem doctrinam , ac diuturno merito comparatam auctoritatem . Hic eventus aliquantulum occupavit Escobarium , ne Antonii profectio expediretur; qui Mexici expectavit plus mense, nihil ad pulcherrimae urbis, nunquam a Se visae, curiositatem distractus. Idibus tandem Aprilis ti. rocinium inchoare missus est: ac facile intelligitur, quali fuerit voluptate perfusus, cum Selocatum videret in illa virtutum ossicina, quam votis ardentibus longo tempore Suspiraverat. Continuo non tam progredi, quam volare in-ceoit in via perfectionis, tum auxilio Sapientis Moderatoris, apud quem omnes animi motus patefaciebat quotidie ; tum piarum exercitationum multitudine, quae vel remissam voluntatem excitare satis erant; tum etiam bonorum
exem lorum copia. Et profecto nihil dubitan-
ustra, quin plurimum Deus illi faverit in silentio
48쪽
solitudinis, qui tanta liberalitate cum Ipso se gesserat in Seminariorum strepitu. Id liquido constat, in illa domo tot iuvenum ad perfectionem contendentium, L rventiores inter excelluisse Antonium. Nec ab hac vel minimum destitit servoris laude, quo toto. tem ore vaca Ui . et humanioribus litteris in eadem domo, et re .petendae philosophiae in Divi Iidephonsi Angelopolitana, et Theologiae studendae in Mexicana sanctorum Petri, et Pauli. Complures iisdem sere verbis pronuntiant testes: fuisse illum ubicunque praescriptionum Omnium observantissimum, in religiosa temporis distributione semis per fidelem, in pietatis exercitiis fervidum, litterarum studio serio deditum , modestia clarum, silentio eximium, charitate praecipuum, in austero vitae genere nihil remittentem, secreti conclavis amantissimum, ex quo nunquam certe prodibat, nisi aut obedientia traheret, aut amor erga Numen Eucnaristicum. Exeunte Septembri , anno Saeculi vertentis quinquagesimo, ad Sacerdotium provectus fuit ab Emmanuele Rubio Salina, Mexicanorum Pontifice, cujus nomen ob insignia in universum gregem, et singularia in Corri Socios promerita , suavissimum cunctis est. Novus ergo Sacerdos, qui cum Magno Gregorio noverat, crescentibus donis, donorum etiam rationes augeri; longa precatione, atque inedia voluntaria comparaverat animum ad eam dignitatem suscipiendam. Proinde ab illo tempore accuratior admodum fuit in
Dei voluntate investiganda, et superimpositis
49쪽
novis ossiciis adimplendis. Illo statim anno deis dit operam Angelopoli pueris in grammatica
erudiendis: quorum certe non minus mentem litteris illustrare toto virium conatu aggressus est, quam voluntacem ad virtutes instituere.. Frequens erat tu cohortandis illis ad p etatisam rem, in vitii turpitudine amplifica nota, in persuadenda Confessionis, et panis Eucharistici frequentia, in cultu Mariae Virginis propagando; et quod potissimum Magistri est, praebeis hae se discipu is Christianae perfectionis exemplar . Assidue ad ipsos invigilabat etiam in illa
intercapedine, quae laboris cessatio Praeceptoribus dabatur, pueris interea per circulos partitis, ad ea repetenda, quae in schola audierant. Neque tunc cessabat Antonius: modo hunc circulum, m do alterum conveniebat, ad emenis danda quidem, quae ipsos non satis bene didicisse nosceret; max me tamen ad impediendum, ne ad inutilia distraherentur. Ab hoc munere uexicum remeavit, Theologiae curriculum exacturus: atque hic ex more dedit initium Confessionum ministerio, semper promptas offerens aures cuicunque ad ipsum accedere volenti. Neisque domi duntaxat, sed suris etiam, si ad morti proximos in auxilium mitteretur ; animo ad id semper linenti, sive illum ab studiis solitudine, sive ab somni quiete excitaret Superioris imperium . Sacerdos tanto pietatis fervore insignitus, natus videbatur ad tirocinii Μ nisterium; quo nussus suit, vix consecto Theologiae quadrie
50쪽
nio. Credidere Superiores, exactius virtutum exemplar tironibus, qui ad eas ibi informabantur, monstrari non posse. Neque perperam et primus enim erat Silentio, primus modestia, primus humili gestu , non quidem adscito, sed plane ingenuo, primus ad matutinam horam meditationibus constitutam; cui sane flexis genibus in sacello domestico immotus intererat: neque fuit ullus tot inter juvenes firma vigentes valetudine , robustoque inflammatos desiderio perfe- ictionem assequendi, qui Ministro diligentior esset in illa temporis religiosa distributione.
Τres totos annos, et menses aliquot in hoc munere poSuerat, cum grammaticam denuo do-Cturus, contendere: imperatur Durangum, urbem in nova Cantabria principem, aci nongen-
ta a Mexico milliaria . Aequale tempus huic dedit Magisterio, Praefectus insuper Seminario puerorum . Atque horum quidem tum urbanae institutioni, tum profectui litterario indefessam dedit operam, solicito adhibens conatu et liberalia pro studio incumbentibus dona, et efficaces pro torpentibus otio monitiones, et blanda verba, et litterariam aemulationem, quae magni ponderis esse solet ingenuis pueris incitamentum ; et quandoque raro tamen Se poenas daturos interminabatur. Pro christianis moribus informandis, quod officii caput merito arbitrabatur, mane quotidie legi iubebat in schola librum de rebus divinis pertractantem vespere de pietate in Reginam Virginum comparanda. Hortationes de istiusmodi rebus ingeminabat,
