장음표시 사용
171쪽
quatuor ex illis renuntiari, quorum duo Μexlci , totidem Angelo poli, matutinas Theologiae, vespertinas Iuris Canonici Theses publicas propugnarent. Datus hic honor Augustino, qui cer- . te inter primos eminuerat; sed qui pro semet crudeliter macerando, nihili aestimabat suam corporis debilitatem, hanc ipsam centum coloribus objecit, ut honorem refugeret. Nulli non patuit christianae demissionis industria ; concessa tamen haec homini victoria, qui Deo, et Societati famulari praeoptabat, non in excellentia , et splendore; sed in illis muneribus, quae plus oneris haberent, quam plausus excitarent .
Id generis suit tirocinii Ministerium , quod,
annum Theologiae quartum cum exegisset, su scipere iussus est. Prae gaudio exultavit, Opportunam ratus sibi dari occasionem , ut unum Deum in solitudine cogitaret, atque in comparandam persectionem religiosam incumberet. Prinbabantur ibi Societatis Candidati arctissimae disciplinae legibus: nullae inter illos auditae querimoniae, nullae perperam natae suspiciones: vigebat mutuus amor, incredibilis oculorum , ac linguae custodia , gravis honestas, mira simplicitas, vix tanterrupta caelestium rerum meditatio , Salutare corporis odium , eximila erga S periores veneratio. Sed quanquam severae disciplinae legibus assueti, mirabantur nihilominus tirones Augustinum , qui fervore, ac modestia primus erat in religiosa temporis distributione. Diluculo quotidie ad horam, ad semi
172쪽
horam Vespere genibus semper nixis ante sacelinium Divinae commentationi vacabat. Eodem et loco, et corporis positione, mane, et vespere ad horae quadrantem in sua dicta, et facta diligenter inquirebat. Bis in anno meditationibus Divinis per totos octo dies excolebantur tirones, divisi tamen in duos ordines; ut dum alteri caelestibus vacarent, intenderent alteri domesticis ministeriis. Et primum , et secundum ordinem sequebatur Augustinus ad charam cum Deo solitudinem ; ac proinde quater singulis annis ad sacras huiusmodi exercitationes recedebat. Bifariam dispertiebat suas epulas, intentaculum, et prandium: pro tentaculo, ingenua procumbens, quod moris erat tironibus, paululum coccolati sorbebat; pro prandio erant
sive modica legumina , sive immissa iuri panis frustula ; sive vilius aliquid sibi pararet ex e rum reliquiis, qui primi pranderant; sive ex putido angulo certe horret natura vel ad meis moriam ) in quo culinae sordes, et analecta
Coacervabantur, manducandum quidquam extraheret . Et loquimur de diebus, quibus reficiebat se se : nam plurimorum solemnium vigilias omnino impastus videbatur traducere. In cubiculo semper aut stans, aut genu flexus reperiebatur. In visitandis aegrotis interdiu, noctuque assiduus erat, nec tamen unquam assidere visus est. Apud ipsos caelestia Colloquia movere, mercedem aeternam, et Iesum patientem recordari, languentes fovere, matulas purgare,
in deliciis habuit. Et hoc postremum ministerium
173쪽
rium cum valentibus etiam, quo tempore extra cubiculum essent, exercebat. Precatus fuerat tironem quemdam , ut lyneeis oculis facta ipsius , et dicta contemplaretur ; ac siquam vel levissimam noxam animadverteret, Sine cunctatione moneret. Sed unum duntaxat ille, ut caeteri omnes, in Ministro animadvertebat ;quod pene ad suimet excidium a prandio, et somno abstineret. Sane mirabantur, quo pacto
vitam ageret homo, qui ad prodigii terminos inediam protrahebat ; et quem vix somno refici, non levi credebant suspicione. Hanc ratam habuere, cum, quid sibi accidisset, a tirone quodam intellexerunt: hic enim , Caeteris somno datis, cum pro suo munere domus claves Ministro deferret, invenit illum ad cubiculi fenestram , placidissimo stupore aspicientem in coelum: ad verba tamen deferentis claves quasi
expergefactus vultum convertit, atque ingenti emisso suspirio: Quanta est, ait, coelum pulchritudine J Relinque in suo loco claves . Post septem ipsas horas cum de more idem ad Ministrum accederet , atque immotum in eodem ConSpicareis tur loco, elata voce claves repetit. Ille cum de clavibus audiisset: Tibi jam dixeram, in suo loco deponendas . Et alter: Id enimvero, priusquam cubitum irem; nunc tamen tota nox transiir, est hora est claves resumendi. Nihil tiro dubitavit, illum ad totam noctem a sensibus fuisse abalienatum in coeli venustate, atque eius, qui coelum creavit, potentia contemplanda .
Λd plures voluisset annos in ea domo Com
174쪽
morari, da uturnius informandus virtutibus, quas ad procurandam subinde Salutem animorum necessarias iudicabat; cum Philosophiae Magister ad Angelopolitanos renuntiatur. Exhorruit ad honorem, quem unus ipse immeritum, atque inopinatum credidit; idque aiebat, eatenus a Deo permissum, quo puniretur fortasse, quandoquidem tribus iam annis in illa versatus saniactitatis officina, sanctus non evaserat. Continuo coelum appellavit, obtestans suppliciter, se ab illo munere, quo nullum posset contingere gravius , exonerari. Litteris inde ad Provinciae Praesidem missis, deprecabatur enixe, ne se, nihili hominem, ac prorsus inhabilem, tanto vellet obiici periculo: non se natum ad calcandam honorum semitam, sed a Deo vocatum ad Oh scuriora ministeria , in quibus, utcunque mediocri ingenio, posset animos coelo lucrari: postremo aperte negabat, Se vel in praesentia posse ob virium extenuationem, vel sperare futurum , ut aliquando in meliorem valetudinem deveniens, Magisterii rationibus, ac Societatis honori valeret satisfacere. Nihil ad haec motus Provinciae Moderator, omnino scripsit obtemperandum ; et ille in obedientiae obsequium Angelopolim contendit. Ibi loci ad divinarum meditationum hebdomadem ante omnia confugit, in quibus negotium serio cogitans, obnitendum sibi denuo credidit pro Magisterii liberatione. Ac venit in mentem rem totam commendare Joanni Antonio Oviedo, clarissimo Mexicanae Provinciae ornamento, quam bis reXerat in suis
175쪽
premo Magistratu ; qui primae auctoritatis apud Socios , senio iam confectus Sodalitati praeerat
Mariae sine labe conceptae. O viedus cum Re titioni refragantem omnino Provinciae Praesidem invenisset, id tamen obtinuit, ut, quoniam Au gustinus temporis angustias causabatur, ne Pos set latinam illam orationem conficere, quae cur
riculo philosophico dabat initium ; Socius alter
ipsam elaboraret, ac novi Magistri nomine publice pronuntiaret. Profecto tam absurdum consilium , quod magni erat dedecoris Augustino, nec ab sene , alias prudentissimo , venire pinterat , nec ab supremo Provinciae Moderatore executioni mandari; nisi christianam Magistri demissionem tam arduo periculo tentare voluisset Deus. Nihil obmurmurans ille obtemperavit , et ad constitutam orationi diem nihil renuebat inter audientes publice comparere ; COI-legii tamen Rector cum descendentem conspi- ceret in theatrum litterarium, sapienter iussit in cubiculum remeare. Utique apparebat . per eos dies ad serenum vultum compositus; morti tamen proximus aperuit ipse familiari cuidam , quam horride in silentii tenebris fuerit vexatus, diu, noctuque volvens cogitatione, magno Se inustum dedecore, Magisterium inire; quandoquidem fama vulgandum , latinam oratiuneulam
conficere non potuisse , aut saltem ab alio confectam memoriae committere: quod certe a Provincia condita non auditum . Verum res contigit Ionge aliter: nam et mirabili animi subis missione confestim in se vertit omnium oculos;
176쪽
et brevi singularis etiam ingenii simam , quam
nunquam curaverat, Comparavit. Ut erat indole maximopere verax, temperare sibi non potuit , quin ea discipulis dictaret, quae veritati propiora crediderat: et erat interdum in excogitando ita digrediens a communi omnium iudicio ; ut admirabilia dicere , nec tamen fore , ut ea posset defendere, videretur. Sed ubi ad theses publice propugnandas ventum esset, semper tribuebantur plausus propugnanti, qui ut rei novitate ad acuenda ingenia invitaverat, ita mire alacer se se ab argumentationibus expediebat. Id tamen intelligere nemo poterat: Lui. nam ille auctori studeret undeque sive novas doctrinas, sive novam veteres proponendi rationem eliceret Cum liquido Constaret, nullum esse Augustino librum, nisi quos invenisset in decessoris cubiculo ; qui propterea prae omnium erant manibus. Ad haec, ut religioSae paupertatis erat studiosus in primis, totam suam philosophiam in epistolarum inscriptionibus, ac maringinibus, aliisque id generis minutis foliis exaravit; ut aegre intelligeret auctor ipse, quod nuper dictaverat. Quascunque potuit, occasiones captavit, Mariae virginum Reginae laudes in suis threibus inserendi: quarum unam cum publiee defenderet, magnoque argumentationis pondere ab impugnante quateretur; eo iam res deis venerat , ut ab erudito consessu de palinodia Magistri timeretur . Attamen insurrexit iste, aetam mirifica doctrina, tanto vultus ardore, tam pia verborum gravitate, sacrum Codicem, Eccleis
177쪽
Clesiae Doctores, rationis momenta in sui deinfensionem attulit; ut et mirarentur audientes ,
et idem ille , qui obiecerat, in laudes vergeret Propugnantis ; quem scilicet, praeter clarum ingenium , Marianus amor illuminabat. Huic sane virgini accepta ille referebat lumina, quibus
tam feliciter suo muneri satisfacere dabatur: ab eadem impetraverat, ut in seriatis duntaxat di hus ven rei febris accessio, qua vexabatur frequenter ; ne videlicet scholae omitteret interesse . Venustissimam ejusdem imaginem in ipso ludo litterario collocavit pro discipulorum excitanda pietate : aram etiam in templo construi iussit, affabre elaboratam, auro , et cyano Segmentatam , quae uncialibus argenteis plusquam duo millia sane constitit; quod autem impensarum es L , nemo dubitavit ex Divinae Providentiae thesauris eductas, quos precibus, ac fiducia reserare facile ipsi negotium demonstravimus . Idque in causa, cur nullus unquam eius auxilium incassum imploraverit, cur etiam plures ipsum convenirent opis petendae gratia; quantumvis palam esset omnibus, nec obolum quidem , neque vero aquam tergendis manibus
in ejus cubiculo reperiri; hominemque illum
esse, cui rarior in urbe tota cum hominibus consuetudo . Nunquam animi causa, Mel urbe ,
vel etiam domo pedem efferebat: quippe una illi voluptas, cum ab studio remitteret, lychnos eos pensiles, qui ante Marianas imagines inambulacro ardebant, expolire , atque accendere ; infirmos domi visitare, solari, et quidquid
178쪽
pus esset, ministrare. In autumni feriis, quo . tempore Magistri, 'et quicunque litterario cursui per annum v caverant, in Suburbanum secedebant ; Sociorum domi remanentium Minister dicebatur Augustinus. Quae vicaria potestas eo grata illi erat, quod ipsam in sui detrimem tum exercebat continuo : nam siquod sudarium, vel simile quidpiam Superior vetuerat nomina- im , ne ab se abalienaret ; occasione Ministerii , facultatem sibi benignus impertiebatur, ea
cuncta donandi, quae supervacanea Vocabat.
Ab exacto Magisterii munere ad evangeliis .cos sudores in Mexicano Divi Gregorii Collegio destinatur; in quo ad Christianam , et civilem vitam, Sociorum opera, erudiebantur, qui Cum sanguine linguam traxerant a priscis tanti Imperii possessoribus. Nihil distulit vernaculo ipsorum addiscendo sermoni, venusto in primis, atque eleganti, dare operam: et brevi quidem tempore is inventus est, qui et confitentibus
praebere posset aures, et D exica ne Orator eloquens l:benter audiretur. Incredibili fuit amore in miseros illos indigenas, quos omni iuvandos ope , nec in eo ministerio labori parcendum , ab initio sibi constituit. Cum semel consederat illos auditurus in poenitentiae tribunali, nunquam inde surgebat, dum ullus adhuc esset, qui suo vellet uti ministerio. Confluentibus egenis quo certe nomine, quotquot fere vivunt ex ea gente, iure appellaveris) octavo quoque
die frugi prandium ad Collegii ianuam distribuebatur: quod distribuendi ossicium sibi exora-
179쪽
vit Augustinus. Ut erectu in fuerat Collegium illud pro una ipsorum salute, qui profecto Uilia tuguria in longinquo posita incolebant, pluresque ad aliquot a Mexico milliaria ; eo maiore r. t sociorum defatigatio , qui ad illorum confessiones exquirebantur. Alacri Semper, ac prompto erat animo Augustinus, sive diei, sive noctis hora qualibet vocaretur , sive pedes iturus esset, sive interdum equitans ob nimiam longinquitatem ; nunquam tamen ad id operis domo prodibat, nisi notis quibusdam medicamentis onustus; si forte posset cum animi salute, sanitatem etiam praestare corporibus. Adiacebant Collegio Virgines de ipsorum indigenarum sanguine , quarum institutioni ad pietatem , et
eminea ministeria donram a fundamentis ante paucos annos construxerat Aatonius Herdon narina, eximia urbanitate , ac multis viristibus Socius, qui, posthabito dignitatum splendore, quas tum familiae claritas, tum ingenii facilitas, tum immensa pecuniarum copia pollicebantur; Me-xicanae nationis bonum ad plures annos hvm1niSsime procuraverat. Pro tantae misericordiae institutione nummos testamento reliquerat Antonii Mater, ut genere, atque opibus, ita et virtutibus clarissima . Et hae quidem puellae per eos jam dies illum suavitatis odorem emittebant, qui plane dignus esset Sanctimonialium Virginum. Hodie vero quod maxima profecto voluptate intelleximus in omni genere mirum in Idum increverunt: nam et regalis Caroli III benevolentia semel, et iterum patrocinio fo
180쪽
vendas imperavit, utique ipsarum patronum ultro renuntians Mexicanum Senatorem Xa verium Gamboam; et insu er praedivitum hominum, qui Mexici sunt, munificentia tantum nummorum suppeditatum illis est, ut ampliare duplo potuerint pri Stinarum aedium magnitudinem: quae sane in praesentia, Sanctimonialium in ea urbe coon obia, quae habentur maxima, exaequant ut minimum. Sed parum esςet aedium magnitudo , nisi quocunque per eas volvens oculos, in modestiam, et pietatis exempla, in nitorem, et elegantiam, an conclavium, et off-cinarum omnium commoditatem, atque utilitatem incideres. Hic videre licet fullonicae danistes ope iam ; illic separatim, et accuratissimerem Ecclesiae linteariam amylo candefacientes: partim insudant in condiendis exquisito ad moridum nitore cibis, quos inibi parari sibi pro solemnibus epulis. iubent nonnulli, quibus excellentium operariorum copia domi non est; partim huccellas, bellaria, idque generis alias cupedias conficiunt, aut coccolatum elaborant et alterae intendunt phrygianis operibus acu pingendi ; alteitae sive ad musica instrumenta canere , sive ipsa pulsare discunt, prout naturali studio ducitur unaquae Iibet. Templo gaudent recens constructo, modico illo quidem , pulcherrimo tamen, et mirifice ornato. Ab ea domo , tanquam a Virginum plantario, transiere complures ad ejusdem sanguinis Sanctimoniales, tum quae Corporis Christi nomine Mexicanum coenobium incolunt; tum quae nouum ad An M tica