Alberti Kyperi ... Anthropologia, corporis humani, contentorum, et animae naturam & virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans. Cui accedit ejusdem Responsio ad pseudoapologema V.F. Plempii

발행: 1660년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

adjuncti tin est. Scd quia minis in illis partibus depcndenter existit, ita

etiam in eisdeni in operando dependens est , ut adeo pars princeps aliquid contribucre neces tum habeat, quo illam functionein anima in minus principe parte expediat. At illud cit spiritus animalis, quem non membrana cerebri, sed cerebrum sol uni conficit & immittit, sicuti ante visu in eis. Alioquin si ad illorum modum argumentari liceret, membranae cerebri deberent audire , videre, gustare, & olfaccre, cum secundum eos illarum operationum vim tribuant. Sic cerebrum quoque non naturaliter,sed voluntarie movcri deberet, quandoquidem talis motus laetitionein ipsum tribucre dicitur.

s. L X X. Quaestio decima sexta est: anct quaster cerebrum sit princepspars Quod si princeps pars omnino ex diiss patet: quoniam enim inferioribus partibus spiritum animalem tribuit pro sensu & motu, eas

hac ratione gubernat. Caeterum ille principatus non est independens, aut summia, sed dependens de subordinatus. Nam antea monstratum est, cerebrum a corde in omnibus senetionibus suis dependere. Pariter ille principatus cercbri non est simpliciter Miversatu, sed particularu , aut universalis refricte, nimirum respcει omnium inferiorum partium sensui& motui animali destinatarum, & quidem respectu harum functionum. Quando

itaque cerebrum diximus universum empus gubernare, hoc secundum datam restrictionem intelligendum cst. s. LXXI. Quaestio decima septima est e quomodo cerebrum partes inferiores regat ' Non nempe per illustrationem, nam nemo id regimen adve tit, & cerebrum quoque nullo lumine praeditum cst, neque pulcs illo opus habent: ctiam per facultatis in luxκm , nam ficultates animae immanentes sunt, & ad eos nulla datur alicratior sed partim per stirituum commmicationem, quemadmodum ante notatbim est ; partim per directionem

secundum imperium judicii , quod non in sensit, sed tantum in motu locali

obtinet. Advertimus enim intra certam mensuram posse nos pro lubitu intcndere & remittere spontaneum motum , A eum diversis modis exe cerc. Solent quidem non pauci eam directionem negare, & omnia spiritibus asscribere, de pro corum depletione vel impletione contractionis musculorum 'uantitalcm & qualitatem definire. Sed hi aegre explicare ponsiliati qui fiat, quod subito, ubi musculi aliqui plene contrata uint, pro lu-

bitu ex tondere, & vicissim contrahere possimus, citra sensum doloris ex repletionc nimia, aut influxus subiti, aut sensum refluxus subiti, ob contrarii musculi motum. Imo convulsionis natura videtur parito aliud ostenderes Diuitigod by COOste

262쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. 22sstendere, quoniam sive ea ex repletione sive ctiam irritatione fiat,non licet nobis pro libitu eam tollere aut mutare. Sud laic qiiaerat quisquam : quare sensuum exteriorum operationes non regamur arbitrio Iuduit, sed ta/mn sic regatur matus stontaneus ' Hoc natura sapienti 5 benigna ratione coiit uiuit, quoniam ex bono nostro informari debebat sensus secundum totam unia. objecti, at ad bonum prosequcndum & malum sugiendum certa ratione habiles esse dcbebamus. Accedit, quod si ex re sensuum non sit, fuit creobjecti effcaciam, vi motus voluntarii objectum declinare possimus, ut se non opus fuerit, similem vim in sensuum organa cxcrcere & possidere. s. L X XII. Trout cerebrum anima rationali inservir, sic ei tribuit phantasma, quo ad intestigendulamquamdiu in corpore existit, indiget in prii

intellectione. Nam ut Philosophus recte enunciavit e Sapientem oportet

phantomatas'eculari; & quoniam phantasimi ab externis sensibilibus pendet, etiam universalius: Nilal est in intellectu, quin prius fuerit myelibus. Solent quidem hunc cognosccndi ordinem quidam invertere, sed sic universam quoque naturam S. Dei institutum invertunt, ac immutant, ut alibi a nobis notabitur. Hic solum quaeri imis , an ex asserto nostro sequatur , quod anima rationalis in operando ii dependens a corpore Notandum est, quod dependentia sit duum generum , quaedam objectiva , quaedain in umentalis.

Haec tantum veram dependentiam in operando a corpore importat , tit-

pote quando aliquid per instrumentum corporeum operari necessum het-bet: atque animae rationali non competit: at illa, prout animae rationali specialis est, solum infert animam rationalem esse inhumano corpore, atque cum superioris generis si, quam siuit aliae animae, requirere, ut illarum

actiones prius exerceantur.

A. LXXIII. Orebri naturam ac functionem explicavimus, nunc porro ad organa sensuum cxtcriorum transeundum est. Haec antequam in specie declarentur, prius solvenda illa quaestio est: An in organu extern rum sensuum celebrentur illoruin sensationes, an vero omnes siensationes in cerebro

experiantur λ Posterius accipiunt quidam acutissimi Medici & Philosophi, veruntamen meo arbitrio prior sentcntia probabilior est. Nam quoniam in sensoria externa imprimitur objectum sensile, & in eodem repraesentatur, probabile est, quod etiam de codem ibidem judicium forinetur. Quippe qua rationei hi impres la ob)ccti cxlcmi idea ad ccrebrum deseret possit Z quatenus impresso illa quoque in nervos fit, &spiritus λ Dicere non possunt, quod id sat impressionc in nervos. Nam quid tum opus artificiosa illa structura organorum, si suffcit impressio in nervos. Exci-

263쪽

pere non queunt , id seri ob varietatem objecti prehendendam. Nam quia ipsa objecta in se diversa sunt , possunt illos nervos pro varietate sua

varie afficere , ut frustra secundum eos orgalia illa videri queant. Sed hoc dimitto illud urgemus. V bi anima est cum idoneo instrumento, si objectum ibidem recte exprimatur, id cognoscit. Sed in organo sensorio existerno extitit, & habet spiritum animalem sufficientem, & in eodem organo .ia objecti expressio. Ergo. Imo expertcntia quoque assertum nostrum firmare potest. Quotus enim quisque est , qui non percipit , aliam esse rationem cognoscendi dolorem , quem nobis imaginatione sistimus, &quem impressum alimus. Neque illorum documenta ita urgentia sunt, quin iacile dissolvi queant, utpote quae tantum probant, necessum esse, ut cum sensoriis externis cerebrum influxu spirituum conspiret, aut quod saepe unaginatione nobis sistamus, quod non est. Primum arguit, quando ob morbos cerebri, aut nervorum obstructionem, perit in organo sensorio motus. At alterum exhina conjicitur, quod saepe alicubi dolorem nobis esse imaginamur, ubi non est. Hoc praesertim accidit, quando antea dolorem acrem in aliqua parte percepimus, quem nobis memoria suggerens saepe quasi praesentem objicit. Sed vero uatim apparet diversitas. Cum dolor praesens multo magis non urgeat, ac vehementius nos

lancinet, viresque adeo prosternat, quae neutiquam facit dolor visus seu imaginati i solum praesens. Hoc assertum nostrum confirmari potest ex varus mellachesiae hypochondriacae apparentibus speciebus.. s. L X X IV. His ita constitutis nunc ad organa sensuum exteriorum transimus, & principio quidem ad organum visus. Licet enim quinque sensus externi sint, vivis, auditus, odoratus, gustus, & tactus, tamen visus inter eos praestantissimus censlatur, sive objecti excellentiam considere mus, sive ejusdein multiplicem varietatem. Organum risin est ocular, quem primum considerabimus ut totum, dehinc ut in partes divisum.

s. L X X M. Cum oculin ut totum consideratur, perpendenda sunt ejus magnitudo, fisura, situs, numerus, motus, temperies, & stinctio. Oculi 'niavi itudo absoluta definiri non potest, id tamen in genere notandum, quod non semper optimi maximi oculi. Sicut enim in speculis aut tubis quibusdam opticis parvis artificiose constructis, persectissitne rerum im gines exhibentur, ita non minus in oculis parvis contitati, utpote in qui-ous omnia minore quantitate depingenda sunt,secundum proportionatam habitudinem tum aliorum, tum maxime magnitudinis pupillae, & distan.

tiae illius membranae, in qua pictura fit. Figura oculi rotunda, sed oblonga

264쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. 117

est, pariter ob debitam comprehensionem humorum in illis continendorum , & accuratiorem objecti repraesentationem. In severiore loco positi sunt oculi , tum ut sic inclius undique varictatem specierum visibilium hauriant , tum ut viciniores origini spinalis medullae uberiore spiritu posisent impraesnari, imo ideo quoque , ut cum ob continuum motum irrigari saepicule debeant, cerebro ad illos humiditatem aliqu1m amandanti essent viciniores. Dehinc in anteriore corporu quoq; parte locati sunt,ut sic melius, cim ad anteriora moveamur,motum eum d rigore possint. Imo adtrorsum aliae quoque functiones celebrantur. Porro in sua caritate siti sunt, superne osse frontis prominente, propter tersectiorem visionem, ut post notabimus. Oculi duo sunt certa ratione a se invicem distantes, ob a stantiarum meliorem apprehensionem, non praecise ob pulchritudinena, quanquam

satis deformis ille aspectus futurus fuerat, si instar Polyphemi quis oculum in media fronte ostenderet. Undique sere movcntur oculi ob musculorum variam habitudinem, quemadmodum id ibidem notabimus. Temperamenti oculi non sunt uniformis, cum ex diversis partibus constent, attamennspectit potioris inter doctiores agitatur, an oculi sint calidi ct sicci, adeoque ignea natura; an frigidi ct humidi, adeoque natura aqueae. Si magnorum virorum suffragiis meum quoque calculum subjicere debeam, posterioribus accedo. Nam humores, qui potissimam oculorum partem fa-eiunt, trigidi & humidi sunt, & ab his interiores partes perpetuo humectantur, sicut vicissim forinsecus humores a cerebro affluentes pariter eos- . dem humidos faciunt. Et nulla apparet ratio, quare oculi ignei constitui

debuerint. Nam quo illi obscuriores sunt, eo perfectius in illis visibilium

rerum species depinguntur. : L X X VI. Conditi sunt oculi propter visionem, quod munus quomodo in genere exsequantur, hic breviter videbimus, cum quid singulae partes ad eam contribuant, in posterioribus simus explicaturi. Principio hieruaeritur, an oculi visionem celebrent recipiendo visibilium idem, atque evi diiu-icando, an aliquid ex se depromenia, ct vel in rebus i s id quod ν bile in ilius persticiendo , vel ex iis id eliciendo: Seu quod idem est, an visa fiat receptione seu immissione Ipecierum in Oculum , an vera emissione seu radiorum sta sccultatis risve ' Nos prius membrum amplectimur, atque id confirmamustum ex communi omnium sensuum conditione, qua ab objeres suis per species afficiuntur, quas postea dijudicant, tum ex manisesta experientia, quae non solum in camera clatisse, sed & ipsis oculis docet a vis bilibus species aut luculas quasdam propagari, quae objecta sua repraesentent. NeF f a urgeam Dipiti od by Corale

265쪽

Σ28 VNI v RIAE MEDICINAE urgeam abscirda, quae adversam sententiam premunt. Nam virtutem visivam ab oculis dicere emanare , est concedere virtutem aliquam immanentem a subjecto suo dimoveri, quod manifeste est contradicti, ium. Spiritus auicin qui ex oculo ab illis concipiuntur procedere , an rectam viam legunt,an curvam, quomodo retorquentur, quomodo objecti ideam rccipiunt, ciuomodει oculo signant Omnia ista tenebrarum sunt plena. Et quae quatio impossibilitatis ast et tio, cum oculi simul multas tam dissitas stellas a se& a terra tanto intervallo remotas spiritibus suis adeunt, &commensurant λ Annon ipsos cum toto cerebro, addo & corpore toto, in spiritus resolvi debere credibile est λ Et qui faciunt id tam cito λ6. LXXVII. Sed mittanaus ista, S potius secundo loco inquiramus, quomodo in oculis visibilia exprimantur Initio experientia docet expressionem illam esse explicitam, per repraesentationem per colores aut Iuces,

sicut ipsum visibile objectum se habet. Id & in camera clausa, & in oculis ipsis adverti potest. Illius modus notus est, sed hic taliter se habet: p stica parte eruti oculi, pinguedine & musculis separatis, debita ratione

tunica cornea amoveatur ab uvca, & oculus candelae lucenti aut aliis lucidioribus objectis opponatur, intuitu directo in partem, ubi cornea ablata est. Magna cum jucunditate tunc visibilia suis coloribus depicta de inversa quidem conspicientur, sed multo minora, quam quidem sunt. Itaque res certa est. Sed hic oritur quaestio an illa repraesentatio sitfirmalis vel riri lupTota quaestio nominalis est. Nam si per Armalem repraesentationem intelligas claram & explicitam, ex dietis negare non possumus, quin sit sola malis: & vicissim si per virtualem intestigas repraesentationem, quae fit per, aliquid, quod non est objecto consimile secundum cssentiam, sed solum per idcam, quis neget, esse cam repraesentationem virtualem Si tamen quis sequi velit frequentiorem usum formalis repraesentationis apud Scho-Iesticos ustatum , formalem eam repraesentationem dixero. Sic enim illi verbum mentis seu species expressas Annaliter signare sua obiecta d cent, non aliam ob causam, quam quia clare & explicite suum objectum repraesentant. Eo sic constituto, rursum quaeritur: An cum illa pecies, cumrta reprasentantur, ipsa quaque videantar, an tantum per illas Objectum ὸ Non

negari potest ipsas species videri, cum id quilibet experiri possit, &incamera clausa & in oculo, sed non ita videntur, ut in illis ultimo visus si- statur, verum ut ipsorum cognitione interveniente ducant in cognitionem

objecti. Hoc est, quod quidam ex Scholasticis dicunt. Species vilibiles videntur , ut quium: sed non ut que , quoniam non sunt ultimum visionis objectum. g. LXXVIII.

266쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. 229s. LXXVIII. Deinde id quoque pertinet ad modum expressionis istius per species, quod omnia inverse in mia depingantur , h. e. dextra in sinistris, & sinistra in dextris , sit periora inferius, & inferiora si perius, &ita porro. Hoc pariter in experimentis allegatis patet ad oculum. Verum hic dubitatio oritur: quomodo tum rectum fleri positjuduium λ Optime quidem , quandoquidem id secundum rectam lineam fit, quod si ODservetur, recta de rebus formatur. Non itaque opus est fingero animam superne despicere, & sic rerum species apprenendere. In toto ea oculo est , & quidem eodem modo, ut sic operationem eam non obeat. Et quid , an non

spiritus directe in oculum influunt , &per eum undique diffunduntur Cum ergo anima per spiritus agat, quis credat eam ita superne deorsum prospicere λLXIX. Pertinet id quoque ad modum visonis,quod omnMin eo reprasententur quam sunt. Nam id experientia citata manifeste ostendit.

Et veritas exinde quoque patet , quoniam oculus respectu rerum aliquarum visibilium valde parvus est. Anc sumpserunt illi, qui emissione alicujus ex oculo celebrari urgebant, argumentum, quo noliram sententiam

oppugnarent, quippe ex qua sequeretur, omnia quae videntur videri debere minora, quam revera t. iad sciendum est, sicut in omni externo sensu, ita etiam in visu discernendum esse sensile proprium, sensile commune. Illud propria ratione sensum assicit: hoc autem communi tantum. Nihil autem diversis sensibus commune est, quam communis vis cognoscendi & dijudicandi, unde id consequitur, ab hac vi debere magnitudianem rei percipi, imo secundum propriam magnitudinem, licet minor exhibeatur in ossiano, quia licet est in illo offano, non tamen ab eo organo simpliciter specifice movetur. Verum hic rurgit quaestio: qua vi illa cognosceni facultas propriam magnitudinem umetur ' Iudico aut vi inferendi, aut illi quadam analoga. Quippe ex cognita distatuta rei, & consideratione anguli incidentiae,aut alio modo, ut apud opticos invenire est, investigari potest mensura magnitudinis rei. Hanc rem vero ideo praes altius promptius , quoniam a pueris ei jam assuevimus, & talis vis nobis a natura, ut-potc quae in necessariis non deficit, nobis congenita est. Scholastici de alii quidam hanc rem multo solvunt facilius, as non scio, an satis vere ac suis- cienter. Inquiunt enim species visibiles repraesentare sua objecta non sommaliter, sed virtualiter,itaque non mirum esse, quod licet ipsae exiguae sint, tamen magnitudinem multo majorem bene ingerant. Verum quilibet advertit id supponi, in visu esse solum objecti repraesentationem virtua-

267쪽

23o VNIVans AE MEDICINAElena, quod nisi debite explicetur , falsum est; &id non explicari, in quo virtualis illa repraesentatio consistat, & quomodo fiat. Proinde in priore solutione ab opticis petita aequiescere malim. Atque sic soluta quoque illa quaestio est: qui flat, quod licet omnia in ocula repraesententur minora, tamen sub debita sua magnitudine concipiantur rg. L X X X. Pariter nec hoc reticendum est: quod nec distantia objecti in oculu exacte repraesentari possit, sed pariter judicio illat alnei analoga debeat percipi. Quippe oculi non ira profundi sunt, ut distantia recte exprimi queat. Sed hic vicissim in dubitationem venit, cui innitatur judicium illud. Posset quidem dici ex adverso ex nitudine alicujus cognita cum angulo incidentiae inferri posse notitiam distantiae: attamen praecipue experimur,diversam repraesentationem in utroque oculo eo maxime conserre. Vnde unico oculo nullatenus, aut aegre distantia percipi potest, quemadmodum nos experientia docet. Quomodo autem ex divina objecti in utrumque oculum incidentia distantia colligatur acute docet Keplerus in paralipom. ad Vitell. Scholastici hic itidem urgent suam repraesentati nem virtualem, de qua quid sentiamus, jam ibit declaratum. s. L X X XI. Porro pictura μ in utroque oculo, ct tamen non apparet objectum vi ibilageminum. Hoc qua ratione fieri possit, non unanimis cst mnium Autorum sententia. Aliqui arbitrantur id fieri ob unam vim e gnoscendi, quae in duobus oculis consistit. Sed hi non possiant explicare, cum similis una virtus tangendi in una manu consistat, qui fiat, quod cum eadem pungitur duobus locis proximis, tamen duplicem punctionem persentiscat. Ita ue apparet ubi vis eadem numero inadaequale in diversis partibus existit, & illae diversae partes se non habent per rationem unius organi, quod tunc non excuset unitatem apprehensionis, si diversas illas partes etiam unum objectum moveat. Aliqui putant id fieri, quia uno e demque tempore unum illud idemque objectum utrumque oculum m veat i sed aliam causam subesse id docet, quod non solum ebriis omnia appareant gemina, sed unicuique hominum, si alterutum oculum leviter digito intorqueat. Alii igitur id tribuerunt conjunction nervorum Optic rum, antequam oculis inseruntur. Sed hi primum id male supponunt, spirituum ab oculis in cerebrum dari resuxum, quod nullatenus verum videtur, cum per eosdem nervos iussuere & refluere spiritus citra magnam confusionem & turbationem non possint, a qua natura tamen semper abstinet.

Deinde id quoque male supponunt, in illo medio nervorum opticorum,nbi illorum concursus est, fieri repraesentationem objecti visibilis, cum

contra Di illZj j ii Corale

268쪽

CONTRACTAE LIBER PR I Mu S. 23 Icontra verum sit , fieri illam repraesentationem potius in oculis, ut supra notavimus. Quandoquidem enim nervi spirituum vectioni dicati sint , &in nullis aliis nervis hat repraesentatio hujusmodi, ne in his quidem fieri credendum est. Eiso probabile est , id ideo fieri, quia in utrisque oculis

eadem ratione obiecta eidem animae repraesentantur , unde accidit , ut ob se levem oculi intorsionem, aut non aequalem utriusque oculi motum res singulae geminae appareant. Huc quoque id ficit, quod natura duos oculos simul pro adaequato visus organo condidit , unde consequens est, quod unum objectum in utrisque simul solum ut unum percipiatur. Hine licet etiam causam petere, quare cum sint dua amo, in quibis fingulis idem senin emprimituis, tamen ut urim smin solum appreb datum itemque, quare cum snt duo procesin papillares cerebri, in quibM odoressinguli recipiantur, tamen non gemmetur odorum perceptis tL X X XIL Ista quidem in genere de oculis proposita sint, nunc

ad partes oculorum singulas transeundum foret: verum hie nobis istud adhuc notandum est, quod singulae istae partes ideo conditae sint , ut vel recia 'piant repraesentationem objecti, vel inserviant expressiori receptioni , vesoculi temperiem conservent , vel necessaria oculis apportent. Recipiens repraesentationem pars oculi una tantum esse potest: sta juvantes vario modo id praestare queunt. Ninurum initio aliquae partes arcent nimium externum lumene aliquae etiam tenebrositatem majorem inducunt: aliae admittunt visibiles species: aliquae dehinc refiactione varia expressiorem specierum picturam iaciunt: aliquae partes varie oculos movent vel secum dum se totos, vel secundum aliqw partes; aliquae etiam continent oculos, ne humores ejus diffluant,& in lede sua conservam; aliquae denique arcent affluxum excrementoru,quibus viso mpediri poterat.Rursam partes e servantes oculorum temperiem &advenentes necessaria non ita variant, ut in genere illarum divisio debeat adduci. Praecipua illorum probari possunt per experientiam camerae tenebrosae, in qua omnia exteriora per foramen incidentia in adverso pariete albo vel charta opposita depinguntur&m nisellantur. Et rationes physicae facile quoque suppetere possunt. Vt reliqua , ut nota maxilne, omittamus, hoc tantum quaeramus, quare ob exacti remstecierum visibilium expressionem conveniat, ut partes quadam externum υι- men arceant, aliqua etiam tenebrositatem inducant 8 Invenio duplicem praecia pue rationem. Prima est , ut organum sit denudatum ab objecto omni, quoniam alias adveniens objetaim non posset bene exprimi.Deinde,quia species,utpote intentionales, valde debilis sunt essentiae,quae a quocunque reali Diuili Uti by COOste

269쪽

VNIvgRsAE MEDIεINAE reali obsistente aut reprimente facile absorberi queunt. Forte tamen utraque haec ratio, utpote sub dinata, aliquo modo in unam recidit. L X X X I II. Sunt vero partes oculorum quaedam externa, quaedalnperatne,itcs ad inum bulbum oculoruvi. Externa partes sunt maxime palpebra,

sed nos etiam ὸess miliu quaedam adducemus. Quae dicantur supercilia in prioribus jam supra explicatum cit, itaque nunc solum in corum ossicium inquiramus. Et quidem principio quin coninanni ossicio pilorum fungantur, de eo nemo dubitat, sed id quaeritur, an o quale ollicium proprium habeant ' Initio illud vidctur probabile, supercilia oculorum causa condita esse. Quippe & ab oculis circumscriptionem , & figuram nanciscuntur, unde & qua ad nasum & qua ad telnpora vergunt, non longe ultra culos procedunt. Nam quod quibusdam in naso continuantur, id non clitam naturale, unde & austeri S vehementis animi indicium esse Physiognomi actriant. Deinde statuunt bene Autores, apertendis ab oculis pudoribus aliisque excrementis naturalibus aut praternaturalibus superne defluentibus d cata es. Neque id dissicile foret probare, ex situ, figura, & terminatione, nisi experientia abunde comprobaret. Attamen hoc ossicium non sem'rrobtinere post uni, ubi vel copia, vel gravitate excrementa illa limites stiperant, & in oculos incidunt. Verum an etiam umbra sua visioni conducunt Licet non multum sic commodare possint, tamen quin aliquantum juvent, non ambigo. Atque ideo quoque frontis os superne ita exsertum este credo. Id enim experientia comprobat, profundius sitos oculos perspicaces magis esse,unde & oculorum dcbilitati sola umbrositate aliquando succurrimus. Quod autem non profundis locatι sunt, accidit non solum, quia cerebrum pollica parte locum majorem postulabat, verum maximo, quia non tam longe commode prospectus patere potuisset, quam quidem ii

mini commodum Crat.

s. LXXXIV. Palpebra oculorum singulortim duae sunt tina superiorialtera inferior,quarum haec in homine minor, illa major est,utraque deinde mobilis

ad mutuum contactum, adeoque oculorum occultationem, sed maior speciatim etiam motum contrarium habet, unde oculi aperiuntur , adjuvante

apertionem sorte etiam gravitate inferioris palpebrae. Constant palpebrae cuticula,cute tunica succingente ciliis, pilis,& musculis,quibus adjunguntur vasa omnis generis. Cuticula & cutis nihil habent peculiaris, nisi quod cutis valde gracilis cst. Membrana dehinc cingens a periostio est, quae ubi ab

interna parte oculorum cavitatem replevit, musculos ocul Orima involvit, atque sic regri 'ditur, tandemque in oculi bulbum exterius terminatur.

Cilia

270쪽

CONTRACTAE LIBER PRIΜus. 23sCilia extremae palpebrarum terminationes cartilagineae sunt, quibus pili innascuntur , in quibus id rarum, quod & recti omnes & certae mensurae sunt. Musculi palbebris in oculis singulis tres coin tunt, duo superiori, unis inferiori. Hic respondet alterutri illorum, eique ita connexus est , ut vix ab invicem discernas, imo forte unus musculus est, utpote cum utraeque ealpebrae simul ad se invicem moveri debeant. Neque aliud unitati ejus officit, quam duplicis nervi diversis in locis insertio. Figurae orbicularis est,& quoad situm incipit a majori oculorum angulo & per inseriorem palpebram ad angulum minorem contendit, & hinc porro per palpebram su periorem deductus tandem ad exortum suum revertitur. Et hic musculus praeest oculorum contractioni. Tertius autem musculus soli superiori

palpebrae competit, rectus & longiusculus est, oriundus in oculi orbita superiore parte, & latiore tendine in palpebrae superioris crepidinem de sinens, inserviensque ejusdem elevationi pro apertione oculi. Vasa quae& unde habeant ex prioribus est manifestum. s. LXXX U. Olficium palpebrarum est oculos aperire & claudore,

adeoque sic visioni commodare, abstergendo ab impuritatibus corneam, avertendo nimia & excedentia objecta, & admittendo convenientia: imo etiam quieti tum sensus visus tum aliorum multum conducunt. Ad id officium singulae partes conspirant, quemadmodum ex singularum cognitione facile intelligi potest. Id tamen non negligendum, pilos in ciliis

enatos vel maxime umbrositate sua expressori specierum picturae conse re, unde plerumque nigri cantes hominibus obtingunt, & quibus albi competunt, non ita periecte vident. Occurrunt circa palpebras nobis enodanda quaedam non ingrata problemata. Primum est: Quare oculis solis data fini opercula nulli autem alii sensuum externorum organo ' Nam aures nullo tegumento foris muniuntur, nares quoque patulae sunt, & cutis libera est: & licet lingua sepimento aliquo videatur defensa, tamen id forte propter pulmones potius, de proprium officium, quam ut gustus omano prae tenderetur conditum est. Solus itaque visus suo munimento circumseptus

est. Sed quare λ Non improbabile videtur, id factum esse propter sensus

visus agilitatem, & communionem cum reliquis sensibus. Hoc inde o servamus, quod quamdiu oculos apertos tenemus, aut tenere necessum

habemus, dormire non possimus. Imo, quibus palpebrae praescinduntur, vigiliis facile enecantur, nisi illarum defectus alicujus substitutione com-l ensetur. Sed hie rursum quaestio incidit: unde illa visus agilitas ct aliorum ι Uuam communicatio dependeat ' Probabile est eam provenire a cop3a spi

rituum,

SEARCH

MENU NAVIGATION