Alberti Kyperi ... Anthropologia, corporis humani, contentorum, et animae naturam & virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans. Cui accedit ejusdem Responsio ad pseudoapologema V.F. Plempii

발행: 1660년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

r3 UNIVERsAE MEDICINAErituum , & a sorti motione hujus organi ab objecto vis bili. observaimis enim si aliis quoque sensoriis valida objecta occurrant, quod pariter somnum excutiant. Ista autem solutione primi Problematis neque illis contradicere volumus, qui statuunt palpebra esse conditas, ut perpetuo a Uergant corneam, atque sic ejus munditiem conservent. Nam sub ordinata &coordinata non pugnant. Interim possunt liae duae rationes de primatu

concertare, in cujus certaminis consortium vcnire poteli & tertia ratio, quod illa oculorum regumenta contractione conveniente debitam umbram per pilos

ciliis innatos inferant. Vnde cum rem persecte perspicere volumus, quantum possumus ad pupillam palpebras adducimus , ut connivendo tantum rem melius perspiciamus. Secundum Problema est: Quare homini inferiorepa ebra minor contigerit, quam superior ' Existimant aliqui, ne si inferior foret major, quam condita est, gravitate sua saepe sebsideret, atque se

oculum non icimim relinqueret, & pariter intra se plurima excrementa cumularet. Sed haec non metuenda csse aves docent, quibus inserior palpebra major contigit. Et ratio etiam idem facile confirmat. Pone enim lauto stabiliorem palpebram inseriorem esse factam, aut accurate attenam uvcae , liquet, quod illa incommoda non sint metuenda. An ergo ut

promptior esset etiam inferiorum aspectus' Nam si insertor Ulpebra major homini obtigisset, cilia altius promicta inseriorum visibiles species exclusissent, nisi.vel deorsum homo caput declinaturus fuisset, vel illa palpebra musculum habuisset, quo aperiri possct profundius. Sed propter illam

palpebrae parvitatem natura & carere potuit isto musculo, & praevenit, nc plerumque contra metitudinis postulatii in & cum aliqua incommoditate caput deprimere neccssum haberemus. Qui vero putant, suo arbitrio naturam rei pectu finis hominis melius acturam fuisse, si inferiorem palpebram majorem fecisset, ut sic perpetuo quasi coelum inspiciant; caveant, ne dum supera perpetuo spe t, incidant cum illo Astronomo in puteum. Nam etsi homo a sursum videndo in Graeca lingua nomen sortitum est, id tamen magis pertinet ad perspicaciam intellectus , quam sensus, utpote qui quamdiu hic sumus pro necessitudine & moderamine justo inserioribus frui debet. Alioquin quare non in vertice capitis oculi humani

positi essent, tum enim stans aut sedens continuo coelumspectasset. Tertium Problema est: Nictatio seu frequens illa apertio ct clauso oculorum , qualu sit motus palpebrarum ' Aliqui pure naturalem esse dicunt, quia nobis non volentibus contingite aliqui contra pure voluntarium, quia per musculos celebratur. Atque his accedo. Nam quod forinsecus aliquo oc

currente

272쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. 23 currente claudantur, id fit ob vitationem mali imminentis, atque sic pariter spontanee. Hoc per consuetudinem tandem sit ita familiare, ut etiam cum nolumus, non possimus aliter secere. Verum qui diu in contrarium nituntur, tandem impetrant eam vim, ut prout illis libet, possint oculos apertos detinere. Quartum Problema est: Quare natura plerumque certam mensuram eamque satis parvam pitu ciliorum assignaverit ' M. Ne si magis excrescerent, nimia oculorum Osumbratione visibilia ab illis avertcrcnt.

Et quid λ Singulis omnino partibus suam mensuram natura praescripsit, aliis quidem pressius , aliis autem latius. Adeoque ne pili quidem capitis,

aut ungues in manibus in infinitum excrescerent , nisi praescinderentur. QPnquam hoc quoque caute declarandum est,cum advcrtamus maxime in unguibus nobis naturam amputationem monstrare, dum in pueris ubi longius excreverunt, natura d dunt, dum duriores faeti, ita commode

separari non possunt a sola natura. Verum de hoc alibi. s. LXXXVI. Pa*Mira ista, de quibus hactenus egimus, qua coeunt ad nasum & tempora in unoquoque oculo binos angulos constituunt, quorum ille, qui ad nasum consistit, major & obtusior est, at alter, qui ad tempora vergit minor & acutior. In majori angulo consistit earuncula ιachr malis carneum illud & aliquantum glandosein corpus tenuibus quibusdam foraminibus pervium, per quae lachrymae expurgantur. Istud corpus implet foramen istud, quod ex eo angulo in ossea oculi Orbita in amplitudinem narium dehiscit. Officium angulorum Clarissimus Plemptus esse judicat, implere vicem polorum, super quibus cardines oculorum circumagantur. Sed meo arbitrio poli imaginarii & cardines similes imaginarium

tantum obtinent officium. Vt taceam cum Muli non soluin se um & d orsum,sed & ad latera,& undique moveantiu , angulos ne poloriun officio

imaginario quidem fungi posse, nis polos separatos a cardinibus suis quis

dicere velit. Itaque meo arbitrio non habent alium usum, quam quod faciant ad debitam conjunctionem palpebrarum. Porro usus & officium carunculae lachrymalis satis patet. Nimirum inservit humiditatibus illis exeipiendis & modice refraenandis, quae a ccrebro ad oculos propter irrigati

nem illorum transferimtur; & maxime videtur illa caruncula corneae tuni--cae esse praefecta, ut sic non ante tempus exaresceret. At in tristitia commodant quoque lachrymarum imbri expurgando,quemadmodum id quotidiana experientia abunde docet. Antequam ab oculorum angulis abeam, id quaerimus. An anguli palpebrarum, an palpebra angularum partes sint f Α gutatur super hoc quaesito Hempius, dc reprehendere videtur eos , qui di-Gg a cunt,

273쪽

VNIVR RSAE MEDICINAE

cunt, angulos palpebrarum esse partes, & concludit subtilius dici, palpebras angulorum potius esse partes, cum lineae potius angulorum, non anguli linearum partes constitui debeant. Sed sicilis estillorum Autorum defensio. Nam angulis non solum sumitur Geometrice & abstracte, sed &Physice ac comrete. Et sic a Medicis anguli oculorum dicuntur extremae palpebrarum partes coeuntes, sicut similes loquendi rationes ubique obviae sunt. Imo si argutari libet, etiamsi Geometrice sumatur angulus, falsum est palpebras Ase angulorum partes. Quippe etsi lineae determinant angulum, non tamen intrinsece eum componunt: angulus enim est sp tium inter duas lineas coeuntes comprehensum. Neque est quod dicat, se dixisse magis palpebras angulorum, quam angulos palpebrarum esse partes. Nam non ens non recipit magis aut minus. Verum de his nimium multa attulimus.

I. L XXXVII. GFulbiu oculorum componitur ex glandulis pinguedine, masculis , rimisu, im Oribis, ac denique vasis. Glandulia aliqui aliqui tres oculis ascribunt, tamen semper Ac manifeste notatur una satis magna in superiore parte juxta externum angulum, at juxta interiorem angulum nulla visitur. Officium glandularum commune notum est, nempe excipiunt humiditates, & postea easdem evacuant: in oculis etiam idem obtinent. Quoniam enim illi perpetuo motu exercentur, ne exarescerent,cOD-tinuo humectandi fuerimi. g. LXXXVIII. dehinc uberrime oculo circumfusa est, qua parte latet, atque ea quidem pinguedo crassior est, quam quae sub cute reperitur, attamen nondum sebum csse videtur. Habet pinguedo consimile glandularum officium, quatenus pariter humectat, & quidem cum un-ctuosum humorem obtineat, valde oculos lubricat. Porro pinguedo qumque moderata sua caliditate temperiem oculorum servat, & a frigore defendit, quod etiam praestat densitate & crassitie sua. Aristoteles ergo merito 3 i. Probi. seα inquirens causam, quare oculi non rigescant, Censet id a pinguedine ista provemre: quanquam vehementissimo fessore aliquorum oculos rigore comprehensos suisse observatum est. Circa hanc oculorum pinguedinem quaeritur I. φωre tam crassa fit, non ita molia, ut illa, qua cuti subjacet' Ne illo fiequenti motu oculorum liquefieret. a. quare pi guedo non etiam anticam oculi partem occupet , Ne visui incommodaret.

Nam si pupillam obtegeret visus plane fieri non posset, si iuxta mpediret

commodam specierum incidentiam, & oculorum necessarium motum, ima cum liquesceret, varia incommoda asstaret.

s. LXXXIX.

274쪽

CONTRACTAE LIBER PR Mus. 237s. LXXX IX. Ucuti oculorum sunt sex , quatuor recti, & duo

obliqui. Rectorum unus superna , unus inferna, unus latcrali interiori, &unus laterali exteriore parte supra oculum producitur. Omnes lii originem capiunt in postica parte orbitae oculi circa foramen, per quod norvus opticus in oculum inseritur, & desinunt in latos, veruntamen tenues tendines, qui corneae tunicae firmiter conjuncti sub conjunctiva tunica usque ad iridem oculi producuntur. Plurima pinguedine undique obsiti sunt, &ipsi non inagni, unde cum in na dissicultate tandem inveniuntur, quod etiam verum est de obliquis. Obliquorum unus superiorcst, atque major, & originem capit, fere juxta rectum in interiore laterali parte oculi situm, finiturque tendine aliquo exili, qui trochleam pertransiens tandem oblique lateri comeae inseritur. Dicitur autem cochlea cartilago illa trochleae senilis, quae ad majorem oculi angulum paulo fuera glandulam ossi connectitur. Alter obliquorum musculorum oculi interior & minor est,& sere ex infima & intima recessus oculi parte producitur ad commissuram ossium maxillarum, & oblique progressus occurrens tendini prioris obliqui non procul ab ipso corneae inseritur. s. XC. istorum musculorum est oculum ad suum principium movere, di quidem rectus supemus oculum sursum elevat, insemus deorsum ducit, lateralium quisque versus suum Iatus attrahit, obliqui denique circulariter commovent. Verum quia illi musculi id plene absolvere non

potuerunt, ideo motus capitis, ac ubi necessurn est totius corporis, desectum illum supplet, sicut etiam idem capitis & corporis motus motum oculis non competentem in anteriora di posteriora compensat, ut se oculi undiquaque moveri possint, aut per se, interventu suorum musculorum, aut per accidens, propter capitis & corporis motum. Hic occurrit quaerendum t. a re oculis motis rasis undiquaque tributis fit ' Planissimar

sponsio est, ut objecta visibilia ubicunque sita possent accurate percipere. Nam etsi oculi fere ad haemisphaerium undique perspicere possint, tamen ea solum distincte & accurate percipiunt, quorum radii directe in oculum

feruntur,&ex conveniente distantia procedunt. . a. Qui flat quod oculi tam . celeriter commoveantur' Facit huc musculorum, & oculi rotunditas. Illi movent, haec sicit ad facilem motum. Spiritum quoque consertim in musculos oculorum pro ratione quantitatis ipsorum deductos non male quis nominaverit. met non nemo illam esse causam generalem,non propriam& incommunicabilem istius motus: sed oppido errat. Nam spiritus illi consideramur ut procedunt ex sua origine, & ut recipiuntur in oculorum

275쪽

nuticulis. Illo modo sunt caiisa universalis, hoc deterininata& particularis. Et ita se habet res in omni functione aga quacunque, quae ope spiri- tuu in peragitur. Male igitur ob hanc sequelain Arithoteles ignorantia Anatomicae accusatur, & legum suarum demonstrativariim transgressor culpatur. Et unde probatur, Philosophum domonstratione voluiste uti, ubi docet insituni animalibus spirituna esse causain motus illorum Θ Imo ista quoquc illatio non valet, in monumentis Aristotclis nihil invenitur scriptum de musculis oculorum. Emo eos ignoravit. Nam non omnia Philosophus in scripta retulit, quae scivit; neque omnia, quae scripsit, plene de incorrupte in nianus noliras venerunt; & quam multa scripsit, quae aut non notamus, aut non percipimus Z 3. Quare natura instituit, ut utrique oculi imal aquabili ratione ad unum objectum feramur' Vidistineti & perfecta fiat visio. Qui p': Observamus, quod si oculos icviter intorqueamus aut inflectamus, res singulae geminatae N indistinctae percipiantur. q. a qua causa pendet, quod uterque ocultu in idem Objectumsimul dirigatur ' Iudico id provenire occasionaliter ab quatenus illud potentiam visitam movet:& efective ab anima per stiritus 9 musculos oculos ad perfectam visionem obtinendem movente. Nam antea notavimus, quod ubi iaculi diversa r tione moventur, indistincta vitio fiat. Hinc apparet etiam ratio: quare in cacis oculι non eodem motu semper moveantur ' Quia nempe non habent finem i1lius consimilis motionis Itidem hinc solvitur: quare in recens natis etiam non similis oculorum mo semper observetur Quia illi non distincte objecta percipiunt. Id autem parite dendum est, eam facilitatem similiter commovendi oculos consuetudine ita ficilem de promptam fieri, ut postea etiam magno nisu nequeamus aliter facere. Vnde porro liquet, ideo etiam pueros motum oculorum congruum non ita prompte servare, quia ei nondum assueverunt. Imo inde solvi potest quaestior An ille motus sit istunt Viis λ Omnino vero, quia non solum per musculos celebratur, sed & pol eat seri aliter, nisi utilitas de perpetua consuetudo taliter eum determinasi sent. Neque obstat quod necessarius sit, quoniam nihil Alsius, quam nullum necestarium esse voluntarium. Et illud quoque filiam est,motum eum simpliciter esse necessarium. M. X CI. Tunica in oculis reperiunturseptem, nempe iu-

nominata , cornea, uvea, aranea, vitrea, dc retiformu. Harum omnium officium est continere dc firmare oculum, verum sicut diversae sunt, ita etiam diversimode id faciunt, & in oculo peculiaria saepe obeunt munia, ut ex singularum declaratione innotescere potest. 1iω adnata extima omnium

276쪽

est , universum oculum usque ad iridem ambiens, S sicut a peti ostio originem capit, ita vicissim oculum cum partibus', quas idem periositum tegit, conjungit, unde & conjunctiva dicitur. Maxime vero unit oculum cum ossea orbitae parte & cum palpebris. Haec tunica ad iridem tantum pertingit , ne visui officeret sua opacitate. Porro forinsecus & anteriore parte albicat, ut ita album oculi partialiter ab ea derivctur. Merito ergo id quaeritur : An aliquem ct quem usum prasiet album oculi λ Forte a veritate non alienum est, quod scripsit Doctissimus Keplerus, ideo iridom & pupillam

albo circumdatas esse, ut tanto magis elucerent,& qui'; posset cognoscere, an oculorum aciem in ipsum dirigeret. Hoc etenim novisse summe utile est. Verum quod addit, considerandum esse, annon ideo albus ea parte oculi globus constitutus sit, ne a luce Solis nimium impctatur, &omnino destruatur; merito coarguit Clarissimus Plempius. Sed id quoque

considerandum, & inquirendum , nam cognitum non habeo, annon si oculus totus anteriore parte niger esset, umbram novam de se susurus sit, quae occurrens umbrae pilorum in ciliis aliquatenus visionem turbet Aut an alia ratione distinctae visioni illud album conserat ps. XCII. Tunica innominata oritur a tendinibus musculorum amplificatis & longius productis usque ad itidem, unde ctiam tendinosa estia De hac quaeriture An vera tunica sty Negant aliqui, neque sorte immerito.

Nam si illud probari possit, tendines tam late &protense insertos bulbo

oculi facere ad meliorem motionem ejusdem, apparet, quod tunicae peculiaris struehiram natura ne quidem affectaverit. Et quidem hoc apparebit melius, sequod alii de officio hujus tunicae attulerunt, ostendi queat mine- me satisfacere. Αjunt aliqui, quod tunica ista inserviat, ut ejus interventu musculorum in corneam fieret commoda insertio. Recte equidem. Sed ob quem finem alium, quam ut musculi oculi suum officium obire possint melius λ Alii ajunt, ob externarum injuriarum depulsionem tunicam eam esse constructam, verum ille finis nimis generalis & accidentarius quoque

est , quem possunt etiam tendines tantum exsequi, utpote pariter membranei. Ruruina doctissimus Plena pius nobis perluadere conatur, fabricatam eam membranam esse, ut melius circa oculum pinguedo concrcsceret: sed

contra ipsum facit, quod & in iis partibus, quas non attingit haec membrana oculus uberi pinguedine poriandatur,1 quod etiam pinguedo oculi. eo usque non procedat in oculo, quo quidem tunica haec producitur. Et hoc generale etiam membranarum officium est, quod & tendinibus bis asscribi poterat, de recto jure etiam conjunctivae tunicae tribui. An CISO ad albi Diuiligod by Cooste

277쪽

-o VNIvERsAE MEDICINAE ad albi Oculi constructi em aliquid facit' Forie aliquantum , sed non multum , cum conjui ctiva etiam separata alba appareat. Ergo aliis sententiis rejediis , ut nostrae probabilitatem conciliemus, videamus quomodo structura hujus tunica: lluc conspiret. Itaque quod lata horum tendinum insertio cli, natura instituit, ut oculum rotundum & varie mobilem certius& facilius secundum sui loci differentiam quique impellere possint, quod verum csse ex globo ruin motione quilibct advertere potest. Deinde, quod tam longe producta ea insertio est, pariter ob certiorem motum sit ,& majorem etiam insertionis sirinitatem. Denique quod uniantur ob aequabilitatem globi Oculi, & forte etiam ob tendinum firmitatem factuin est. Meliora docenti prompte subscribam... g. XV III. Tumca cornea crassissina& firinissima omnium est, densa, attamen anteriore parte pellucida, & interiore parte alba, universumque oculi globum ambit. Divelli potest in diversas lamellas, quae sibi invicem impositae sunt. Anterior ejus pars polita & pellucida est, ut fuit notatum , sed postica impolitior & opaca scrumque, aliquando tamen etiam pellucidam observavi, uinote cum per totum oculum a Pinguedine & musculis separatuin visibiles species transirent, licet imperfectius. Ex dispari illa tunicae corneae secundum anteriorcin & posticam partem constitutione aliquicensuerunt eam ex duplici tunica constare, atque idco partem ejus perspicuam nominarunt tunicam corneam,sed posteriorem inconspicuam vocitarunt tunicam stlaroticam duram. Verum cum utraeque partes sibi arcte continuemur, nil opus est dua tunicas constituere, licet non male duplex ejus pars ita di exsa observetur. Illud in hac timica observatione dignum occurrit, 'quod cum sere undiquc aequabili rotunditate aut sitiem eo vergente figura gaude t, tamen antica parte ante pupillam ro-itunda quadam eminentia protuberet, ita ut ab interna parte ibi locorum mandeua dςprehendatur cavitas. X C IV. Oscium tunica corneae primum est coercere ct continere b mores Maurum. Nam ea sauciata effluunt, maxime quidem humor aqH β, S aliquantum etiam humor vitreus, etsi hic majorem coninentiam Sminorem suiditattan habet. Alterum ejus officium est . bulli ocu irotundam aut ad rotundam propiaque accedentem formare. Ideo tam crassa facta est , ut melius consistentia sua figuram suam retineret. Tertium officium ejusdem est : admittere rerum visibilium stecies, easque ad perpendiculum restin, ere. Ideo anteriore parte perspicua condita cst, attamen densior obaeli actionem. Multii mucro eminens illa corneae portio facit, ut plures undique

278쪽

undique species ad oculum allabi possent, ob quam causam etiam rotunda facta est. Atque propterea totus quoque oculus rotundus factus est, ut eo melius, quantum heri posset, plura una vice simul cerni possent. Denique reseaetio in tunica cornea utilis est, ut in pupillam interiorem & --norem plerique radii in corneae extuberantem & pellucidam partem incidentes deduci possent. XCV. infra tunicam corneam est, atque eidcm postica

parte continuatur, donec anteriorem ejus partem extuberantcna attingit.

ibi enim directo prc ressu circulari aut parabolico procedit, & relicto

foramine ad medium fere regreditur, ut lic antica parte duplicata , sed posteriori simplex appareat. Foris haec tunica aequalis, intus autem aliquam tum aspera est. Pariter soris valde nigraeli, atra omnino, &iniatente etiam manus humore perfilsa, at postica parte . ubi retina subjicitur, intrinsecus albedine aliquatenus ad c ceruleum colorem tendente imbuta est, vicissim vero ubi sub pupilla regreditur, atra quoque est,sed nullo inficiente colore, sicut etiam se habet, ubi exterius corneam respicit. In hac tunica illud primo observandum est, quod ubi pellucidae parti tunicae corneae subjicitur, non sit plana, sicut quibusdem videtur, sed convexe continuetur , interim si forinsecus per corneam inspiciatur, talis appareat, ob p pillam & corneam elevatam. Deinde, quod in medio illius partis, quae lucidae paret corneae subjacet, foramen rotundum inveniatur, quod pupilla vocitatur. Atque haec pupilla pro vario lucis appulsu dilatatur & constringitur. Tertio notandum est, quod circa pupillam in superiore parte u-veae, quasi halo circumjectus sit coloratus circulus . quem coronam & triadem vocant. Coronam vocitant, quia undique pupillam ambit: at iridem, quia in eo quasi tres circuli diversicolores apparent. Quarto in cadem tunicaillud negligendum non est, quod dum ea recurrit,ex se aut in se proferat tenuia ac quasi capillaria stamina, pilis quae ciliis innascuntur non dissimilia, unde ciliares proceo, & risiare ligamentum quidam appellant, atque

haec flamenta tandem retinae tunicae affiguntur. g. X C VI. Circa hanc tunicam aliqua occurrunt quaesita, antequam

de offcio ejusdem agere possimus. Principio id quaeritur, An tunica voeast una vel duplex tunica λ Quidam eam duplicem esse ajunt, & quidem anteriorem partem duplicatam uveam, at posticam choroidem appellant, &argumentum asserti cx dispari consistentia sumpserunt. Sed vero quia ubique sibi continua & sere similis ea tunica est, & quia etiam diversaconsissentiae ratio maxime ex duplicatione ejus prosicilcitur, probabile magis Hh est,

279쪽

VNIvpns E MEDICI NAE est, eam pro una tunica habere. z. quaeritur: Vnde fiat, quod areansericante colore forti malim in crat, at interim ubι reflectitur non item λ quia ibi unctiiolis nigri cante humore delinitur. Vnde ille generetur, an excrementum sit, an vero a nativitate ita constitutus, vix quicquam certi licet asscrere. 3. Quaeritur: Vnde ortatur urea tunica 3 Docent plerique Anatomici tunicam uveam a pia matre, at corneam a dura matre cerebrum

ambiente & per nervum opticum ad oculum deducta oriri. Sed id pari, si non majori probabilitate negari potest. Nam licet non negare velim comtinuas es h istas membranas, tamen non omnia quae continuantur sibi originem praebent. Sin autem aliqua quae continuantur sibi originem non praebent, certe id valde probabile est de his tunicis , cum tam disimilem consillcntiam, & qualitatum habitudinein a meningibus nactae sint. Proinde ex seminali materia, sicut de aliis inultis enunciamus, has tunicas primo oriri judico probabile esse. q. quaeritur: qωd ciliare ligamentumst Aliqui venas, aliqui vero tu uicam esse dixerunt, sed utrosque senses accuratus refellit. Aliqui ergo ligamentum & nexum esse volucrunt, sed cogitandum relinquo, annoti sicut illud corpus rectis fibris constare videtur, ita quoque revera constet, & fibrarum ossicium impleat, de quo circa OLficium liveae quaedam sunt proponenda.

s. XCVII. Quod ergo ossicium uvcae attinet, illud non uniforme inpecie videtur constitui posse. Initio quidem aliqua tenvi videtur coercere humores oculorum, sed non multum ob tenuitatem & fragilitatem suam, neque etiam primo ideo condita videtur. Deinde obscuritate sua atra O duplicitate umbram videtur facere oculo, atque sita externum lumen arcere, ob meliorem specierum visibilium expressionem. Atque id ossicium subit solum ab an teriore parte. Imo iudico propter eam uveae nigredinem pupillam nigram quanquam non solitarie, cum etiam profunditas oculi subiecta umbram faciens illam apparentiam causetur. Etiam interiore parte paulo asperior facta est, ne si polita foret aliqtiatenus reflexae a crystallino species

in ea repraesentarentur, &visionein turbarent. Porro inferrit ad sponi specierum vi bilium in oculum , quatenus pupillam efformat, atque ut earum convenientior esset prop. agatio, ciliare ligamentum constituit , quo possit

pupilla dilatari & constringi, nisi id ipsi virtuti uveae tunicae asscribere placeat , quemadmodum ab aliquibus tactum est. Denique etiam in urea po-flica parte videntur exprimi ct fgi rerum v bilium species, de quo mox in quaestionibus agemus. Atque iudicant etiam accuratioris Philosophiae assectae per ciliare illud ligamentum a postica parte adduci retinam vel uveam pro persectiore illarum expressione. f. I I C.

280쪽

CONYRACTAE LIBER PRIMus. 24ss. II C. Vt quae adhuc obscura hic occurrunt, paulo clarius enodari possemus, adhuc sequentia subiicimus. Primum es . Qua pupilla figura ad ν innem commodissima sit ἰ Rotunda, qualis homini perseiansimo animali competit , atque id non solum ob ipsius figurae limplicem persetaonem, sed etiam qnia per talem plurium obiectorum species &pei otius in oculos deduci possunt. Secundum est: Quare papilla dilatatioo constrictio tributast Vt pro necessitate uberius lumen admittere & arcere possit, unde ad maius lumen & colorem album contrahitur, at ad minus lumen & colorem nigrum dilatatur. Imo ctiam ut variare possit radiorum post pupillam concursum pro persectiore repraesentatione pro requisito diffantiae obiecti, unde pariter ad vicina contrahitur, & ad distantia dilatatur. Tertium qua causa pendeat pupilla dilatatio constrictio ἶPIerique Medici a spiritus copia eum motum deducum,aliqui tamen etiam

a lumine externo eum motum derivant. Ego censeo, negari non posse , quod pro vario luminis appulsu varie illa contractio & dilatatio fiat , cum illud unicuique promptum sit experiri. Attamen admittendum non puto, lucis eum appulium esse veram causam proximam & impulsivam istius in tus , sed tantum occasionalem dc impulsivam. Quippe externa tantum causa est atque obiectiva. Proinde interna quaerenda restat , & quin principalis sit anima, instrumentalis prima di originaria spiritus, ac instrumcntalis secunda uvea non videtur mihi dubitandum. Nam ad consimilem modum omnes motus in aliis partibus observatos explicamus. Vnde liquet , illam opinionem diversam non ita valde esse oppostam , si debito

unaquaeque explicetur. Et quomodo lumen occurrens ad dilatationem vel contractionem sectat , satis videor exposuisse, quomodo vero eadem aspiritu pendeat, verbo conabor etiam declarare. Itaque initio arbitror non pendere dilatationem a novo copiosiore spirituum affluxu , aut contractione a recursu spirituum. Nam causam talis affluxus vel refluxus invenire non possum, & tale quid concipere non necessum est, cum anima, si suffici intem copiam spirituum in parte habeat , possit pro necessitate motum eum secundum certam rationem augere vel minuere, sicut in aliarum partium motibus tum naturalibus tum animalibus fieri observamus. Quintamen aliquando etiam copiosius spiritus affluant, non ausim simpliciter negare,s cum advertamus sie uno oculo clauso vellae alterum perse-α vides e, & etiam observemus, uno oculo clauso alteram pupillam magis dilatati. . Neque prorsus insolubilia sunt, quae in contrarium a qui-- inam adducuntur. Problema est: Antam dilatio, quam contra-

SEARCH

MENU NAVIGATION