Alberti Kyperi ... Anthropologia, corporis humani, contentorum, et animae naturam & virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans. Cui accedit ejusdem Responsio ad pseudoapologema V.F. Plempii

발행: 1660년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

CONTRACTAE LIBIR PRIMUs. stelli us , adhibens agendi verba, ut advertamus eum de totis animatis loqui , quia actiones sunt suppositorum. Porrb illud virimvi hic non intelligendum est generaliter , prout accipit t. I 3. cum ait ViVere dici, quibus aliquod horum inest, ut intellectus, & senstis & motus

sed specialiter prout accipit t. 3. cum vitam dicit esse nutritionem , augmentationem , & generationem, quae per se ipsum i. e. ab interno principio fit. Nam nisi hoc modo sumatur , redundant verba sentimus de intelligimus. Addit in fine prinis, ob instrumentalia dc ac Ci- dentalia principia illarum operationum. Sic calore interveniente vegetantis animae operationes peraguntur, spiritus animalis ope sens tiones,& habituum intellectualium beneficio intellectiones meliores &promptiores sunt : sed eorum nulla sunt prima istorum operationum principia. Etsi autem copulative illas actiones per particulam Et conjunxit et tamen cum ea definitio animae speciebus applicanda venit, confuso id sensu institui debet, non distributivo& claro, quasi omnia quae animam habent , participent vitam, sensum, & intellectum e sed quo quaecunque vivunt habeant animam , & ita quae sentiunt, & quae intelligunt : quemadmodum sub eadem significatione sumitur particulainin definitione naturae. Neque mancus est Aristoteles in hac definitione, quod aliquas operationes omiserit, ut appetitum , & motum localem, quia illae ad priores pertinent, & sub prioribus comprehenduntur. Imb praecipuas&manitestas nominare voluit, ut alias animo inde colligeremus. 3. XIX. Divisio animae, quemadmodum ex c. 3.&4. lib. 2. de anima, item c. 3. l. 2. degenerat. anim. aliisque locis colligi potest, est, quod sit vel vegetam , vel sentiem , vel ratiwnalis. ε nima vegetans Vocatur actus primus eorporis physici potentia vitam vegetabilem seu primam habentis , aut absolute potentia vitam habentis, eo nempe sensu, quo vitam describit Aristat. l. devit. &mori. c. 13. quod sit mansio animae vegetantis in calore, &l. a. de anim. t. 3. ubi Vitam determinat nutritione, augmentatione & generatione : sicut etiamaeeipi notavimus t. et . dum animam describit, quod sit id, quo vi-Vimus. 4 rima sensitira est actus primus corporis Vegetantis potentia sensum habentis, quemadmodum enim t. 3I. c. 3. ait Philosophus, s- te vegetariis seu nutrinis sien*ιν- non est. Quippe ut ait in principio istius ς tus: semper in eo, quod est deinceps, potesare illud inest, quod est prius. - .ma rationatu est actus primus corporis physici sensitivi potentia rationa Z Σ a lita-

582쪽

3 46 UNI v IRIAE 34sDIC INMsitatem habentis : erius definitionis veritatem similiter ex dictis eoli, gere licet. S. XX. De hae quaeri solet, o Mnasit, Ego

arbitror eatenus bonam diei pol se, quatenus diviso adaequata est: omnis enim anima ad aliquod horum generum pertinet, & vicissim qui quid vegetativum, vel sensitivum, vel rationale est, id habet abnima. Quanquam enim de vegetantium gradu a quibusdam dubitatum, est, tamen hos modum ostendemus, eum ab anima proficisci debere,. nec dissentire, qui in speciem huic sententiae adversari videntur. Proina. de id quidem eonstitutum M. Nam licet aliqui praetendant, tot d bere esse animarum genera, quot animatorum: tamen plerique Peri 'latetici illam sequelam negant, judicantes diversitatem principiorum ii inorum, &adjunctorum posse esse aliam &aliam, quoniam re-sbini iverserum comparantur: aut si concedatur, dieatur prima quoque animatoru genera tria tantum esse, nempe Plantas, animalia bruta.& homines, & quaruor nominari, quia animalium brutorum genus dispesci possit in duo, ea nempe quae motu destituuntur, & quae motu Ioesi praedita sunt. X XI. Ad alteram autem quaestionem varie ab Aiatoribus roDndetur. Ego illis calculum adjicio, qui arbitrantur eam esse divunonem generis in species: non quidem prout genus & species rigide sit, muntur, & solum completis entibus attribuuntur, sed prout ampliantur ea nomina, εc ita partibus applicantur, prout eae in praedicamerroris esse dicuntur. Novi equide-aliquos hanc responsionem ridere edreo ipsos item rideo, quod cum videri velint Peripatetici, hoc ipsum loquendi genus non in ipsis Aristotele notaverint, cum lib. I: de antrinc. I. t. 7. d et de anima quaerendum esse, uirum inrus anima Hasdemsuspeciei, an non: -υ -μ ejus specim , virum aninis specie disserant, an ' νη- φ At si id quaerere non sit ridiculum, aut a Peripatetica schola alienum: utique neque ad illam quaestionem respondere. Probo autem

recto fuisse a me dictum, disserentiam illam esse generis in species: quia illa animae inter se essentialiter diversae sunt, dc conveniunt in aliquo communi, quod de iis direm essentialiter,seu ri quaestione quid es

deoque ut unus praedicatur. Verum non inde asserere velim , esse divisionem in species ultimas r nam largior animam vegetativam S ser sitivam ulterius posse dividi in species. Huic sententiae opponitur.

a. uti murus divisio generis in species sit in oreosita; at animas illis

583쪽

CONTRACTA, LIBIR PRIMUS: non esse oppositas, sed subordinatas, quia vegetans ad sensitivam, Mutraque ad rationalem animam ordinatur. 2. Quia Philosophus de anima rationali loquens t. et r. l. 2. de anima ait eam pertinere ad aliud genus: de hoc confirmari potest amplius ext. 26. l. 2. Metaphys ubi docet : corruptibile Sc incorruptibile pertinere ad aliud genus. Ad I. dicimus : animam prout dividitur in tres illas species, sibi non subordinati: quandoquidem unaquaeque stimitur secundum formalem suum &essentialem conceptum. Nam si sic subordinarentur , Omnes vegetativae ad sensitivam, & omnes sensitivor ad rationalem referri debere: quia formalis & essentialis conceptus omnibus competit. Et quid dicent de clivisione corporis in simplex & mistum ' An non certo respectu elementa ordinantur ad compositionem mittorum Nihilominus plerique Physici concludunt, eise eam divisionem non solum generis in species, sed etiam uni voci generis in species univo c. u. Sicut ergis multi ibidem hoc dubium solvunt, dicentes elementa specie opponi mistis, non quatenus ut principia misiorum considerantur, sed quatenus ut partes mundi extra misturn consistere debenti sie mihi idem licet hie applicare: divisionem nempe illam considerari respectu animarum, quaerat ultimet formae corporis capiuntur, non quae tanquam materiae dita

positiones superiori animae vel formae subordinantur. Dehinc in divisionibus generis analogici, quale animam quidam esse volunt resipectu inferiorum, duoitant al: qui an subordinatio unius ad alterum iisdem repugnet, modo illud reperiatur, ut essetit aliter Scsormaliter secundum proprium conceptum differant. Habenius ita divisione substantiae

apud Ariit. l. 2. de anim. c. I.&alibi in mater am, formam, e compositu. Rn non materia ad formam, dc utraque ad compositum ordinantur, &sunt qui de eam divisionem generis uni voci in spe Cies uni vocas esse volunt,saltem dubium non est,quin sit generis in species. Ad 2. dico. quod quando Arist. dixit animam rationalem esse aliud genus, voce generis ustis sit, pro d. Terentia quacunq; essentiat sinempe quod sit essentialiter diversa ab anima vegetante & senti elue - seu quod sit aliud genus, non

quod sit stib alio genere. Atque ita quoque exponendum illud est ex libr. 2 Metaphys. t. et c. aliquin enim falsis limum foetet: quippe spiritus

finitus-corpus d. fferunt ut corruptibile & incorruptibile, sunt tamen univocae species sub genere communi & proximo substanti e creatae. S. XX II. Ea ipla, quae de anima in communi hactenus attulimus,

us habemus, ut ad animam humanam applicemus, quandoquidem Laa a pluri-

584쪽

3 3 UNi vos E ME UI cINAE plurimum ad ejus explicationem faciunt, &ejus natura cognitu obscura & difficilis est. Principio illa quaestio examinanda venit, quid sitamma humara' Pro ejus solutione notandum est, eam dupliciter sumi aliquando adaequate, pro omni eo , quod anima et , Sc in hominer peritur : aliquando inadaequate , pro anima rationali. Interim tamen non obstat, quo minus mutato sensu secunda definitio ab Aristotelel. 2. C. 2. t. a . proposita ei aptari possit: anima humana est, qua homo virit, seηtit, is intelligit prinis. Nam etiam ii, qui pro sola rationali anima animam humanam capiunt, docent tamen omnes gradus inferiorum animarum in ipsa eminenter & virtualiter contineri. Praeterea ab omnibus ita concessa illa definitio est, ut possit loco principii adhiberi ad alias difficultates occurrentes solvendas , ut ex sequentibus constabit. S. X XII r. Secunda quaestio est: mis homine ina tantum reperiatur anima: an plures φ Circa hane in genere duae sunt sententiae, una statuit in homine unam esse tantum animam : altera plures. Rursum prima divisa est, quia aliqui qui eam propugnant, judicant non solum unicam esse animam humanam, sed etiam indivisibilem tum essentialiter , id n accidentaliter, nempe ad divisionem corporis: alii autem judicant, quod etsi anima humana una sit, tamen ea ex diversis partibus componatur. Et rursium disputant, quid tim secundum rei veritatem, ilim: secundum mentem Philosophi assimi debeat. Haec quaestio, quia gravissima est, & utrinque magnos patronos habet, aliquanto accuratius

a nobis examinanda erit.

S. XXIV. Principib argumenta, quibus unam animam hominitantum convenire, non plures, probari potest, praecipua sunt sequentia. I. Una est hominis essentia&forma: at anima hominis est hominis forma & ei dat essentiam. Ergo ipsa quoque anima hominis una est.

a. Ab authoritate Philo.phi Aristot. l. I. de anim. c. l. t. 8. expresse sententiam eam ut absurdam reprehendit, quae plures, in homine animas asserit. &c. s. t. yo. & y I. Platonem refutat, quod plures animas statuere videtur. Ita l. 2. de anim. cap. 3. t. 3 I. unius tantum animarmentionem facit. Et l. de juventuti & senect. C. 3 . ut unam particu lam videtur indigitare, quae originem vitae dc sensitivae virtutis praebet, ita animam quoque unam existere. 6. XXV. Argumenta dehinc sententiae eorum qui statuunt unam& indivisibilem eue animam hominis praeter recensita L praecedente

585쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus.

praeripua sunt sequentia. r. Formae rerum sint sicut numeri seu indi visibiles. exl. 8. Metaphys At anima hominis est ejus forma. a. Non sunt entia multiplicanda praeter necessitatem: at nulla est necessitas ponendi vel plures animas, vel plures partes in eadem anima. Ergo. 3. Actiones animae intensae unius generis, impediunt actiones ejusdem alterius generis. Ergo proficiscuntur ab uno indivisibili principio. Α-nima hominis est immortalis absolute, asserente ipso Salvatore nostro Matth. 1 o. At si plures in homine essent animae, vel plures ejusdem partes, id verum non esset. s. Omnis compositio materialibus competit. At anima hominis non est quid materiale. Et pone eam esse compositam ,

qua ratione partes ejus uniuntur ' An κατα , an κατασυμ φυ-

νῖ Non sane illud, quia contactum corporalem importat. Nec posterius, quia spiritualia & indivisibilia sic non possunt coire, quin

fiant unum indivisibile. 6. Ex definitione ab Aristot. l. a. de anim. c. I. prolata. Anima omnis est actus primus corporis organici Icc. At si plures forent animae, anima humana non esset unus actus sed plures actus, nec tam corporis organici, quam corporis superioris griadus, scilicet viventis & vegetantis. 7. Quia secundum Aristot. l. I. de animal. c. . t. 6s. Virtus visiva &l. 2. degen. animal. c. . Virtus nutritiva refertur ad animam intelligentem seu rationalem. 8. Quia Aristor. libr. a. animal. t. 3I. docet inferiorem animam potestate contineri in superiori. Propterea una quidem est hominis anima & indivisibili, ei sentialiter δc actu , virtute tamen continet inferiorum animarum facultates'eas obit. V. Si plures darentur in homine animae, vegetativa, sensitiva ,& rationalis;homo foret monstrum , utpote planta simul , brutum & rationale. io. Si in homine forent plures animae, una sit perioris generis , quam altera : illa quae superioris generis ob indispositionem materiae posset reCedere remanente inferiore, unde non solum in homine triplex mors ex recellione primum animae rationalis, . dehinc sensitivae, &ultim b vegetativae : verum etiam triplex es e sp cie diversum praecedente argumento insinuatum. II. Si plures essent in eodena vivente animae , sequeretur vegetantem animam nobiliorem esse aliis , quia ex libr. a. de animal. cap. . t t. 3 . generare est perfecti stimum viventium corpus. Ia. Quia quae divisa in inferioribus, sunt unita in superioribus. I 3. Quia Genes. cap. 2. dicitur Deus in ita me spiraculum vitarum , de quod sic homo sit factus in animam viventem. . et . Qicta sententia contraria plures in homine animas asserena in Con-

586쪽

cilio Constantinopolitano Iu quod Oecumenicum octavum habeatur, damnata fuit haereseos. rs. Si plures sint animae in unoquoque homine, animae inferiores in morie Christi vel superstites fuerunt , vel perierunt. Primum diei nequit, nisi vel vivum Christi corpus fuisse dicatur, vel plura incorruptibilia asserantur. Neque posterius, quia tum Christus corruptionem subiisset , & opus fuisset resurrectione etiam inferiorum animarum , quorum utrumqIrae a veritate alienum.

XXVI. Qui unam quidem animam hominis esse volunt, int rim ex diversis partibus constantem , & qui plures in homine anim sesse dicunt, his praecipue Communibus argumentis utuntur. i., Maeontraria & incompatibilia non sunt in uno indivisibili : at inhuma- anima sunt contrari adcincompatibilia. Ergo. Minor Probatur, quia anima humana partim est materialis de dependens a corpore respectu actuum vegetativorum & animalium : partim independens respectu actuum intellectivae animar : & inde secundum quid corruptibile, secundum quid perpetuum secundum Aristotel. libr. a. de anim. cap. a. t. 2I. a. Quia anima humana est divisibilis qua ortum, & mo dum communicationis. Qua ortum quidem , quia anima rationalis demum sorinsecus advenit , ubi anima vegetativa&sensitiva jam insunt , ut non solum constat ex Aristotel. libr. 2. degenerat. anim. c. verum etiam constat ex animarum illarum operationibus. Et sic quoad modum communicationis, tribuitur aliquando vegetans, si e se tiente in quibusdam molis r aliquando sentiens sine rationali, ut in impuro coitu hominis cum bruto. 3. Quia in generando homo nossi minus praestat , quam alia viventia & animalia. Sed alia animalia tribuunt animam vegetantem & sentientem. Lrgo homo item , ma-Nime eum anima rationalis generatione non pollit tribui. . ) Utuntur aliqui & hoc argumento : unum indivisibile in eodem te ore non efficit contraria respectu ejusdem. At anima hominis esticit Contraria. Nam secundum cognitionem sensitivam aliquid approbat, quod secundum rationem reprobat. 6. XXVII. mi plures quidem animae partes etiam realiter distinctas agnoscunt, unam tamen animam tantum in homine esse statuunt, id probare possunt praeter argumenta allata th. 24. I. eX t. 3I. l. a. de anima ubi Meet Aristot. superiorem animam ita continere inferiorem, quemadmodum quadratum triangulum. At quadrarum una figura est.

Ergo

587쪽

Ergo &em superiore dc inseriore fit una anima. 2. Exemplo numeri r sicut enim ultima unitas cum prioribus in unum numerum coalescit: ita quoque superior anima cum inferioribus in unam animam.

f. X X VIII. denique judicant plures esse in homine animas asserendas, non solum diversas animae partes , uri possunt his argumentis. I. Quod pertinet ad materiam hominis,non esse conjungenducum eo quod est hominis forma. At anima vegetativa & sensitiva in homine pertinent ad materiam hominis igore t. 34. l. 2. de anim. Uerum anima rationalis ad formam. Ergo. a. Si anima rationalis in ho mine est animae Sc vegetativum & sensitivum item, utique in homino sunt plures animae. 3. Si una sit in homine anima , illa vel sorma hominis, Vel materia. Non materia, ut largiuntur e neque serma, qu .a ea solum est anima rationalis utpote quae sola humanae. Ergo.

s. X Xl X. sie recitavimus diversis de quaestione proposita opiniones , una cum primariis eorum fundamentis v nunc quoque novi

stram opinionem subjungemus. Atque principio arbitror eos, qui veIplures in homine animas esse asserunt, Vel unam quidem, verunta. men ex diversis partibus Conflatam non judico re ipsa discrepare vorum tantum loquendi modo. Nam qiva inferiores animae superiori subordinantur,. &suprema A ut dat speciem, ita etiam unitatem eo nomine recte unum quid & una anima dici possunt,scilicet non unitate simplicitatis sed unionis formalis, quae primatio.ab ultima forma deducitur. Sicut enim totum ex corpore & anima compositum unum appellatur, quia in unam essentiam iliae partes coierunt: sic quoque cum an, mae inferiores eum superiori constituant unum ens per se,nihil repugnat uno quoque nomine designari posse, & vocari anima humana. Ex adversio , quia singulae illae partes animae verae sunt, & etiam in unione manent, nihil obstat, quo minus homo tres animas habere dici possit, scilicet non oppositas aut sejunctas,uerum subordinatas,& in unam h minis essentiam conspirantes & coeuntes. Hoc tamen discriminis intes utramque sententiam intercedit, quod prior inferiores gradus animas ad formam, posterior ad materiam revocare videtur, quod & mihi νο- babilius judicatur, ut apparet ex rationibus s. 2 8. allatis. s. XXX. Neq; obstat huic sententiar, quod animae inseriores sindreertae rationis,& esse humanu tribuant: etenim si materia est para esse

ut, quoadmodavera eisse existimo,illa quoq; sano sensiuribui posse vi

588쪽

alia materia. Verum quod specificam essentiam conferre se ae speciatim assignetur, non item materiar, id fit r. quia forma id facit ulti imo & completive, materia subordinate & inchoati . r. Quia se a id facit primario & ex se : materia secundario & in ordine ad formam. 3. Quia forma id praestat originarie, materia autem dependenter a sorisma ; quia a sorma accipit etiam illam peculiarem proprietatem. Sicuti enim forma materia ut instrumento suo utitur, ita eandem sibi praeparat. Hic tamen aliqui Autores dissentiunt , & in anima rationali videtur admittere exceptionem , quia ea formato jam corpore demum accedit: sed tamen dici potest , quod ea si non esticienter tamen finaliter ad structuram corporis illius concurrat , imo etiam efficienter, si non physice, tamen moraliter ob divinam ordinationem , aut posito eo, quod dentur instrumenta separata, si non principaliter proxime Mimmediate , principaliter remote 8c mediate , nempe interventu animae inferioris. Si hoc non placeat , dici potest animam sensitivam inferiorem sibi corpus sormare , interim ipsam esse ultimum materiar complementum respectu esse humani , & ideo id facere dependenter& subordinate respectu animae etiam rationalis hominis generantis, de quo videbimus, cum de anima rationali seorsim agemus.

S. XXXI. Neque etiam illud obstat, quod Aristoteles nullum siseperiorem gradum materiae recensuerit, quam corpus physicum potentia vitam habens, seu organicum. Etenim corpus potentia vitam habres intelligi potest vel generaliter, prout vitae omni in specie aptari potest, vel specialiter , prout de sola vegetativa vita intelligitur. Atque Aristotel. in definitione animae, sicuti animam accepit generaliter , ita vitam

quoque, ut adeo eum ipso libr. 2. de anim. cap. z. t. I 3. Vivere ιllud sitim dicamvi , cui unum horum insit, ut intellectvi ct fensus, ct motuso satus secundum locum , ad c autem motus secundum alimentum, ct augmentum , ct decrementum. Hoc constituto, liquet, emia memrespectu anima vegetati ra , esse quetram corpus milium ritali caloresii cuntopermixtum, ex libr. de Vit. mori. cap. I 3. at respectu animssensitiva corpus ani a vegetante inferiore donatum : dc respectu anima rationalis corpus praeserea

animasentiente instructum. Et ho C secundum eundem Aristotelem , qui id expresse docet lib. 2. de anima cap. 3. t. 3 r. ibi enim eXpresse

docet : semper in eo, quod est constequenter, esse potentia id quod priuι est , ct in Retris ct animalis. Ergo in sensitivo anima vegetativa potentia est : at

589쪽

potentia esse dicitur Arist. ut materia, nam minia quulimpotentia', ' autem e ratus, docente eodem i. c. a. t. as. Ac ideo l. 3I. paulo post anteariti addit: μ ngemm βψtiν- - est: addamus nos, nec sine sensitivo rationali. Volunt equidem multi altu sensum eidem loco as ingere,quasi

Arist. volueris,animas superiores virtute continere animas inferiores, a-deb ut stiperioreminenter habeat denominationem inferioris. sed adversatur ea opinio directe textui,ut liquet,& amplius eolligi potest ex l. a.

degenerat. cap. 3. ex omnibus iis rationibus, Ruas S. 26. allegoimus.

Constat nunc , etsi generali loquendi modo superiorem gradum materiar, quam corporis potentia vitam habentis , Aristoteles non expresserit, quod tamen in speciali declaratione satis indigitaverit, etiam otentia sensitivam & rationalem vitam habentis, id est vegetatividcensitivi subordinati rationem subintelligi. Et eadem destinctio quadrat voci organici. Nam etsi specialiter id notat corpus Physicum mistum diversis partibus constans'ealido insito persulum , tamen generaliter id organicum corpus est, per quod anima quaeque operari potest , nempe vegetativum subordinatum animae sensitivat, & sentitivam subordinatum animae rationalis respectu. Dico vegetativum& sensitivum subordinatum, quia non omne vegetativum & sensitia yum superiori animae subordinatum est, non nempe illud , quod sp ciem constituit propriam. S. X X X II. Rationes eontrariae superius 2 . allegatae itidem Iarum stringunt. Nam ad I. dico, exemplum illud allatum de qua-rato sententiam nostram eonfirmare. Nam inferior figura in superiore, ut materia seu potentia continetur et unde in computatione 3c solutione illarum Geometrae posteriores hi priores resolvunt. Et largior ex superiore dc inferiore anima quid unum fieri, sed tanquam unum ex potentia dc actu , non unum actum. Ad a. similiter , quod ultima unitas in numeris sit similis formae , verum priores instar mat riar et dc quod inde quidem unitas composei, sed non formae conuis

datur. ι

ε. XXXIII. Ostendimus ero inter eas vivones , quae plures

substantias subordinatas , quae singulae animae sunt admittunt, ΠΟ-babili orem esse eam sententiam , quae asserit inseriores gradus se hab Ist per modum potentiae respectu superioris , adeoque ad materiam P tinere e nunc quoque ponderemus, quae sententia sit praeserenda,

an ea quae in homine labordinatas animas negat di a sola rationali

590쪽

ys4 UNIVERs E MEDICINAE eminenter continente inseriores omnia obiri animae munia existimat,

an quae illas inseriores animas concedi debere judicat , & negat posse

ab animi rationali praestati inferiorum virtutes ' Posteriorem eligo sententiam , & ut eam veritati & Aristoteli consentaneam esse evineam, rationes omnes pro ea allatas solvere, & argumenta illam confirmantia ab exceptionibus vindicare conabor. S. X X XIV. Ad argumenta communia proposita supra S. et . ita respondeo. Ad I. concedendo antecedens, unam esse hominis sormam & essentiam : at minorem distinguendo. Etenim anima lominis dicitur vel quae in homine est , vel quoe BCit ut homo sit homo: si

primo modo sumatur, non est simpliciter verum , animam hominis. esse formam hominis, quia qilaedam pertinet ad materiam: sin posteliori , verum est , quia sic an iura hominis eadem est , quae rationalis, quae & una est , &vera hominis forma. Ad 2. sumptam ex libr. Ideani m. t. 18. rectissimh Aristoteles reprehendere eos , qui plures animas , ut formas ultimas in homine agnoscunt , sed non qui alio modo id declarant. Nam Philolophus id facit, ne ut animarum, ita eL sentiarum pluralitas in uno homine inducatur : alioquin absolute non negat , quin contrarium ipse sensit , ut partim ex prioribus constar, partim ex sequentibus constabit. Alter textus ' o. & 9 I. lib. Cit. contrarium non probat , sed in eo solum redarguitur Platonis sententia; qui plures animae partes ponens , eas non solum esse Mili , verum etiam Ioco discrevit , quod.nos non facimus. Sed cum Philosopho libr. de juvent.& senect. c. I.& vegetativam, Jc sensitivam, imb rationalem in eorde , ut principe parte , originarie residere existimamus. Et hoc solum locus ille intendit, neutiquam vero assertioni nostrae refragatur. Licet autem in eadem parte omnes conjungantur , tamen non ruquὲ imnaediath , sed originarie cordi inest anima vegetativa , post hanc anima sensitiva , & post hanc rationalis e neque istae tres diversas essentias Constituunt , sed conspirant omnes. ad eam essetitiam , quam largitur anima rationalis, quae ut actus se habet ,

cum inferiores se obeant per modum potentiae. HanC veram esse .loci illius sementiam, etiam supra S. 3 et . probavimus , dc S. 32. Ostendimus , qui ratione exemplum ibidem propositum debeat ex plicari.

L X X X V. Ad particulares rationes objectas superius S. 2 itae respondeo. Ad I. concedendo antecedens: QEicquid de ejus veritate

SEARCH

MENU NAVIGATION