De antiquis legibus liber. Cronica maiorum et vicecomitum Londoniarum et quedam, gue contingebant temporibus illis ab anno mclxxviii an annum mcclxxiv; cum appendice

발행: 1846년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

quicquid predicti Barones providissent ad commodum et emendationem regni, qui posuerunt Maiorem et Aldermannos et alios in Civitate, qui ibi convenerant, ad rationem, Si voluerunt assentire ad eorum provisionem. Maior vero, et alii Cives, qui non potuerunt habere licentiam loqui inde cum Domino Rege, statim habito inter se colloquio, consenserunt ad illam provisionem observandam, et hoc juraverunt, et predicte carte sigillum Commune Civitatis posuerunt, salvis tamen eis omnibus libertatibus et consuetudinibus suis. Postea predicti Barones habuerunt de die in diem colloquium, quandoque ad NoVum Templum, quandoque alibi, super usibus et consuetudinibus regni in melius conformandis. Post hec, None Augusti, edictum fuit in Civitate, ne aliquis de familia Regis nec alius aliquod caperent in Civitate, nisi pro Voluntate venditorum, Salva tamen recta prisa Domini Regis de vino, scilicet, de nave, que debet plenam consuetudinem, duo dolea vini pro Xl. solidis. Et si quis contra hoc venire presumeret, et inde foret convictus, statim imprisonaretur. Post illud vero tempus nichil ceperunt Ministri Regis, nec aliquis de suis, nisi illud in brevi solverent venditori; quod, quidem, parvo tempore duravit.

Johannes Addrien, Draparius. COR Mi in e

Itoni Robertus de UOrenbelle. sis est, Hoc anno electus Maior Iohannes de Gigorcio, et etiam in absentia sua. Hoc anno post partamentum habitum per barones apud IVestmonasterium accessit Hugo Bygot Justitiarius ad Sanctum Salvatorem, et associato secum Rogero de Tur-kelby, tenuit ibidem omnia placita que pertinent ad Justitiarios itinerantes in Comitatu SuraFhe, ubi quamplures ballivos et alios, qui convicti fuerant de transgressionibus factis subjectis

suis, non Solummodo amerciavit, sed secit incarcerari tam clericos quam laicos. Et, quidem, redemit aliquem pro viginti marcis, et quosdam pro Xl. et amplius; et quamplures pro

parva causa ultra modum graVarit.

In hiis placitis homines de Sugero et alii de Comitatu Suraye

322쪽

conquesti sunt de Vicecomitibus et Civibus Londoniarum, quod ipsi injuste capiebant consuetudines extra portam Petrinam super Pontem, desicut illi nichil juris deberent habere ultra

portam Tornesiam. Civibus vero Venientibus cum Vicecomitibus suis per Justitiarios summonitis venerunt ad Sanctum Sauvatorem coram predictis Iustitiariis, et deserentes secum cartas suas, dixerunt quod non tenerentur placitare ibi, nec extra muros Civitatis placitare voluerunt; sed, extra formam placiti voluerunt recognoscere, quod bene liceret Vicecomitibus Londoniarum capere ConSuetudines eXtra predictam portam, et etiam usque ad stapellos ibidem sitos, quia tota aqua Thamiste pertinet ad Civitatem, et semper pertinebat et versus mare usque ad novum gurgitem. Tandem multis altercationibus inter Iustitiarios et Cives factis, Justitiarii secerunt inquiri, licet Cives se in

inquisitione non posuerunt, Per Sacramentum duodecim militum de Sureye, utrum Vicecomites Londoniarum aliquam consuetudinem extra metas suas cepissent. Qui jurati dixerunt quod prodicti Vicecomites juste ibidem consuetudinem capere possent, quia usque ad predictos Stapellos totum pertinet ad Civitatem, Aj- τι iusi. et nulluS aliquid juris habet in Thamisia, usque ad novum gurgitem, nisi Cives Londoniarum. Post hoc predictus Justitiarius, associato secum predicto

Rogero, accessit ad Gildhalle Londoniarum, et ibi tenuit placita de die in diem, de omnibus illis, qui querimoniam sacere voluerunt, et incontinenti, nulla rationabili summonitione facta velessoino admisso, illa terminavit nullo juris ordine observato contra leges Civitatis, et etiam contra leges et consuetudines

cujuslibet liberi hominis de regno Anglie. Quod vero Civos semper calumpnimerunt, dicentes quod nullus debet placitare in Civitate de transgressionibus ibidem factis, nisi Vicecomites Londoniarum; set nichil profuit. Tamen Cives reddiderunt judicia de omnibus in Civitate manentibus, qui convicti suerunt vel inciderunt pro falsa loquela. Eodem tempore Iustitiarius

secit venire coram se et coram Comite Glouvernie omnes pis-

323쪽

4 ltores Civitatis, quotquot inventi fuerunt, cum panibus suis; ita

quod per paucos Cives convocatos, coram ipsis fuerunt panes ipsorum adjudicati, et illi quorum panes non ponderaverunt secundum assayum Civitatis non fuerunt positi in pillorio sicut antea Solebant, Sed pro voluntate predictorum Justitiarii et Comitis, contra antiquam consuetudinem Civitatis et totius regni, exaltati fuerunt in tumberella. Hoc anno in octabis Innocentium, eum clamata fuit assisa de vino et cervisia in Civitate, proclamator Civitatis clamavit illam assisam tam extra portam petrinam sitam Super Pontem Londoniarum quam alibi in suburbio Civitatis. Hoc anno Dominus Ricardus, Rex Alemannie, frater Domini Regis cum Regina sua et liberis suis veniens per mediam Franciam transfretavit et applicuit apud Doveriam, et in Vigilia Purificationis beate Marte venit Londoniis, Civitate optime attornata

et curtinata.

Hoc anno die Lune ante sestum Sancti Gregorii provisum fuit in Gildhalle inter Iudicia, quando aliquis detulerit testamentum alicujus desuncti ad probandum in Hustingo, licet aliquis calumpnaverit aliquid juris in tenemento per illud testamentum legato, nonobstante illa calumpnia, statim capiatur illa probatio, Salvo tamen jure cujuslibet. Nam illa probatio nichil ratificat, nisi ultimam voluntatem defuncti. Ita quod Donobstante illa probatione, quilibet qui jus habet in tenemento per

illud testamentum legato per alium quam per teStatorem, poterit illud petere per breve de recto, vel per naturam brevis de introitu, sive per naturam brevis de morte antecessoris alterius quam testatoris, sive per queremoniam de intrusione; Set tamen quod queremonie, que fiunt sine breve, fiant infra terminum Secundum consuetudines Civitatis usitatas. Hoc anno Provisum fuit et statutum quod omnia placita de debitis teneantur coram Vicecomitibus tantum de Civibus Londoniarum. Eodem anno ante Pascham inchoata suit nova

324쪽

CRONICA MAIORUM ET

De noηα subricu labrica ecclesie Sancti Pauli, et Fulco Basset, Episcopus Londoniarum, obiit ante Pentecosten. Adam Bruning. Henricus de Coventre. Hoc anno infra quindenam Sancti Michaelis suit maximus ventus et ultra modum orribilis tempestas in terra et in mari, ita quod innumerabiles naves exeuntes a portu de Gernem ead piscandum cum hominibus perierunt. Eodem anno, die Veneris ante festum Simonis et Jude, habito magno et longo Partamento, Dominus Rex existens in magna aula Westmonasterii, convenientibus ibidem quampluribus

Comitibus et Baronibus et innumerabili populo, fecit legi aperte et distincte compositionem tactam per Barones, sin alio libro notatas,) super usibus et legibus regni emendandis. Archiepiscopus Cantuarie et quamplures alii episcopi, pontificalibus in-

Sententia lota in duli, omnes illoS Sententiis eXcommunicationis innodaverunt,

, ἡ ρ .h oh aliqVid contra illum compositionem attemptassent. Ettra stret utre m- tunc Dominus Rex cepit licentiam transfretandi in Franciam, pacem composituruS eum Rege Francie, et tradidit regnum suum ad custodiendum Archiepiscopo Cantuarie, Episcopo

Wygornie, dominis Rogero Bigot, Hugoni Bigot, et Philippo

Hoc anno factus est Maior Willielmus filius Ricardi. Eodem anno, die precedente festum Sancti Leonardi, venit Dominus Rex ad crucem Sancti Pauli, innumerabili populo Civitatis in Folhesmoto congregato, et ibi cepit licentiam a populo

transfretandi, sicut antea fecerat apud Westmonasterium; et promisit eis omnes libertates illorum illesas conservare, et ad emendationem Civitatis concesSit eis quedam nova Statuta, que precepit inviolabiliter Observari: Videlicet, quod de cetero non sit necesse habere causidicum in aliquo placito, moto in Civitate,

neque in Hustingo, neque in aliis Curiis in Civitate, preter in placitis ad Coronam Regis pertinentibus, Vel in placitis terra-

325쪽

43rum, sive de nantiis injuste captis. Sed quilibet ostendat querimoniam suam ore proprio et pars adversa similiter, Sine occasione, ita quod prudentia Curie, certificata de rei veritate, prestet partibus equum et justum judicium. Item, si aliquo causidico pactum suerit habendi aliquam partem tenementi, Pro quo placitat, ratione mercedis Sue, et Super hoc convictus sit, amittet partem illam, et suspendatur ab ossicio suo. Et ita fiat de illis, qui super tali transgressione convicti suerint, quod amittant partem suam ita perquiSitam, et graviter puniantur. Eodem die Johannes Maunset dixit pro Domino Rege, quod ipse fuit certificatus Arnulsum filium Thedmari, de quo Supe- The stri in rius mentio facta est, nichil deliquisse, et quod injuste fuit indic-- ' δ' μ' intus, revocavit eum ad Pacem et gratiam suam, et precepit ut ipse esset in statum suam reStitutus. Hoc anno, in Crastino Sancti Leonardi, recessit Dominus Rex tym Ur in a Londoniis versus mare, et dictus Arnulsus die Lune sequentI in Hustingo positus fuit in seisinam de Warda sua, de qua antea depositus suit. Postea in sesto beati Bricii, tunc temporis die Veneris, transfretavit Dominus Rex; qui antea ad pacem et gratiam Suam revocaverat Nicholaum filium Jocei, Johannem te Minur, et Matheum Bulieret, de quibus superius fit mentio. Radulfus Hardet, Nicholaus Bat, et Johannes Tulesan obierunt. Hoc anno, ante Natale Domini, mutatum est sigillum Domini De nouo styillo Regis, adhuc ultra mare existentiS, CHUS SUPerScriptio taliS eSt, ita p, pia Henricus Dei gratia Rex Anglie, Dominus Hibernie et Dux tiα, 'ue dicis,

Et tunc facta est stabilis pax inter ipsum et Regem Francie Gy pqm Ut r

in sorma subscripta; videlicet, quod ipse quietum Clamavit tune impletum

Regi Francie totum jus et clamium, quod habuit in Normannia a Aia .

Pictavia et Andigavia, retenta sibi tantummodo Vasconia et 3- tenuit et si quibusdam aliis partibus Aquitannie, de quibus ipSe fecit homa- ι misi ario iogium Rei Francie. Tunc temporis dedit idem Rex Anglie Be, GVt m Rcepi lim tricem, tiliam Suam, filio Comitis Britannie In uxorem.

326쪽

CRONICA MAIORUM ΕΥ

De consecratione

murici ste Veno - in Episcopatum

Londonorum.

Hoc anno in crastino Sancti Valentini, tunc temporis die Dominica, consecratus est Henricus de Wengliam a Bonefacio, Cantuarie Archiepiscopo, in Episcopatum Londoniarum, in eC-clesia Sancte Marte de Sura erit. Anno eodem, cum provisum fuerit per Dominum Edwardum, filium Regis, et Comitem Glouvernie, qui tunc temporis erant ad invicem discordes, ad celebrandum generale Partamentum apud Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas, et ipsi proposuerunt, et multi alii Comites et Barones et milites cum equis et armis infra muros Civitatis hospitari, et per hoc maXimum dampnum et periculum Civibus et Civitati posset generari, venit Dominus Ricardus, Rex Romanorum, apud WeSimonuSterium in Septimana Pasche, et convocatis Maiore et quibusdam

discretis viris de Civitate, coram ipso et Capitali Justitiario et Domino Philippo Basset, habuerunt colloquium ad illud periculum evitandum. Ita quod tunc provisum fuit quod nec Dominus EdWardus, nec dictus Comes, nec aliquis alius, de quo aliqua suspicio haberetur, infra muros Civitatis hospitaretur; et ita factum est. Provisum fuit insuper quod omnes de quindecim annis et amplius, quilibet pro posse suo, armiS eSSent bene muniti ; et quod omnes porte Civitatis de nocte essent clause, et hominibus armatis custodite, et de die non essent aperte, niSi porta Pontis, Ludgate, et Alegate, et ipse essent hominibus armatis bene munite. Et quod predictus Rex, predicti Justitiarii, et Philippus, et quos ipsi vellent adducere, de quibus nulla fuisset suspicio, infra Civitatem fuissent hospitati, qui cum Civibus Civitatem, si neceSSe eSSet, Custodirent. Postea, secunda die ante festum Sancti Marci Evangeliste, applicuit Dominus Rex apud Doveriam Veniens a partibus transmarinis ; et quinto die post predictum festum venit Londoniis et hospitatus est in hospitio Episcopi Londoniarum, et fecit hospitare infra Civitatem Comitem Glovernie, et plures alios quos voluit, januis Civitatis de die et nocte interim hominibus armatis bene munitis. Dominus Edwardus vero et Comes Leicestrie

327쪽

45 hospitati suerunt extra Civitatem et complices eorum, vel ad Hospitium Ierosolo me, et in omnibus aliis domibus inter Civitatem et IVestmonasterium. Rex vero Alemannie hospitatus suit in domo sua apud 'Vestmonasterium, quod necesse non fuit ipsum esse in Civitate, cum Dominus Rex ibi fuisset hospitatus. Postea Rex, moram faciens in Civitate per quindecim dies et amplius, recessit inde apud Westmonasterium xvij. kalendas Junii, et datus est dies ad aliud Partamentum habendum ad quindenam Sancti Johannis Baptiste. Postea recessit Rex Memannie de Londoniis versus mare, scilicet, in sesto Sancti Botulfi, qui, tertia die post dictum festum, posuit se in mari apud Doveriam. In dicto vero Partamento Domino Rege et Baronibus Anglie varie et diverse sentientibus inter se, datus est dies ad Partamentum habendum ad sestum Sancti EdWardi. Ricardus Pikard. Johannes de Nortiamton. Hoc anno in sesto Translationis Sancti Edwardi factus est miles Iohannes, filius Comitis Britannie, qui desponsaverat filiam Domini Regis, et multi alii nobiles apud Nesimonasterium, cum maximo jubilo et tripudio. Eodem anno, die Lune ante festum Simonis et Jude, factus est Justitiarius Anglie dominus Hugo te Despensor; et in eodem sesto factus est iterum Maior Willielmus filius Ricardi. Postea in Crastino Simonis et Jude rediens Rex Alemannie de transmarinis venit Londonias, et die sequenti venit Rex Scotie cum Regina Sua, que, repatriato Domino suo, moram fecit cum Regina Anglie matre Sua, donec pareret. Hoc anno, die Lune post festum Sancti Ead mundi Regis, provisum fuit in pleno Hustingo, quia placita mota per multimoda brevia Domini Regis non potuerunt in una die a mane usque ad Vesperas, nec etiam usque ad completorium, deduci ad effectum, a die illa omnia placita mota per breve de dote, unde mulieres

in Me regni

De filo Comitis

Britannia facto milite. Quod brevia de

328쪽

orta inter Londonienses et Bumenses de Nona tona.

nichil habent, et placita de consuetudinibus et serviciis, placitarentur illo die, quo placita communia tenentur. Eodem anno, post Purificationem beate Marte venit Rex Londoniis, et postea die Dominica ante sestum Sancti Valentini, fecit convenire Fothsmota ad crucem Sancti Pauli, ubi ipse venit et Rex Alemannie, Archiepiscopus Cantuarie, Johannes Mauraselet multi alii. Ipse vero Rex precepit ut omnes de etate duodecim annorum et amplius coram Aldermanno suo in singulis Wardis jurassent fore fideles ei quamdiu Viveret, et post mortem ejus heredi suo; et sic factum fuit. Tunc clause Sunt OmneSporte Civitatis de die et nocte per preceptum Regis, exceptis porta pontis, porta de Ludgate et porta de Megale, que de die

sunt aperte, et hominibus armatis bene munite. Memorandum, quod hoc anno in nundinis Norhampione in uno conflictu inter Londonienses et homines de Norhamptoria facto, fuerunt quidam de Norhantona Vulnerati, quorum unus postea mortuus est; set utrum ipse ex illa lesione Vel morte sua

naturali obiit nescitur. Ballivi autem illius ville, qui semper invident Londoniensibus, ceperunt quatuor homines de Londoniis,

imponentes eis mortem illam, et illos incarceraverunt, et omnia bona illorum et aliorum de Londoniis arestaverunt. Quo audito Maior et Cives, quia nullus Londoniensis debet placitare extra muros Civitatis, preter placita de tenuris exterioribus, impetraverunt litteras regias ad illos liberandos Maiori, vel nuncio suo predictas litteras deserenti, standi ad rectum coram Rege, sicut deberent secundum leges Civitatis; sed dicti Ballivi noluerunt eos dimittere, neque pro illo brevi neque pro alio, quod Maior iterum impetravit. Sed illos arctius et crudelius includebant contra precepta Domini Regis et libertates Londoniarum, et ita remanserunt ibi usque post Purificationem Beate Marte, quo tempore Rex venit Londoniis et hospitatus est apud Turrim. In crastinum autem adventus sui accesserunt Maior et

Cives ad Dominum Regem et impetraverunt ab eo tertium

329쪽

breve ad predictos prisones deliberandos, et aliud breve Vicecomiti de Comitatu Norhampione directum, quod si Ballivi predicti noluerint illos dimittere, quod ipse intraret infra libertates suas, et ipsos deliberaret latori litterarum Domini Regis, ducendos coram Domino Rege ad faciendum quod de jure sacere deberent secundum leges Civitatis. Quibus litteris impetratis, ecce t rumores quod predicti prisones fuerunt apud Cherringe juxta Westmonasterium, ubi Maior et Ballivi Norehampione illos adduxerunt. Quo audito, Maior Londoniarum misit ad illos quosdam Cives, deserentes predictum breve; quo brevi

lecto et intellecto, noluerunt adhuc illos prisones nuntiis Maioris liberandos assentire. Tunc, vero, Maior Londoniarum, cum innumerabili populo, accedens ad Regem, ostendit ei, graViter conquerendo, qualiter ipsi Ballivi in despectu regie majestatis et ad maximum dedecus Civitatis sue Londoniarum pro tertio brevi suo nichil sacere voluerunt. Qui, motus in iram, misit Petrum de Nevile, quendam marescallum domus sue, ad Cherringa ; qui incontinenti adduxit prisones coram Rege, et liberati sunt Maiori. Cives vero statim narraverunt versus illos de Norhamptona de transgressione eis facta et de contemptu brevium Domini Regis; illi autem responderunt. Super qua narratione et responso Dominus Rex dedit eis diem ad habendum judicium in crastinum ; quod judicium dare et capere colludentibus, positum fuit in respectu de die in diem plusquam per quinque Septimanas, et postea, tertia die ante festum Annuntiationis Dominice, Maior et Cives venerunt apud Turrim, et Ballivi de Nortiamtona, coram Domino Rege in camera Sua, PreSentibus ibi Capitali Justitiario, Philippo Basset, Iohanne Maunset, Roberto Walerarid, et aliis de consilio Domini Regis. Cives vero petierunt judicium suum respectatum inter ipsos et illos de Nortiamtona de narratione sua et responso illorum. Illi autem de Nortiam tona dixerunt quod nunquam responderint eis, Sed Domino Regi, quia non tenentur placitare extra muros burgi sui, et inde proserunt cartam Domini Regis, que facta fuit anno

330쪽

Regis qui nunc est xli . Et Cives dicunt quod carta illa non debet eis valere, quia non sunt in seisina de multis articulis in ipsa contentis, et maxime quod illi respondent in omnibus nundinis Anglie. Et responderunt in nundinis Sancti Yvonis, Sancti Hotulfi, Wintonie, et Lenne, et Stanfordie, et etiam hic partiti sunt de carta sua, respondendo ad narrationem Civium. Postea lectum fuit recordum rotuli Justitiarii, in quo specificatur de responso facto Domino Regi pro contemptu brevium Suorum, aperte et distincte irrotulatum. De narratione vero Civium et reSponso Burgensium parum aut nichil scriptum est. Cives autem dixerunt, quod ipsi narraverunt versus illos, quod ipsi injuste retinuerunt liberos homines suos, contra libertates Londoniarum, post receptionem brevium Domini Regis, et catalla predictorum adhuc detinent, et de aliis transgressionibus VersuSiPSOS narraverunt, unde deteriorati sunt et dampnum habuerunt ad valentiam decem librarum. Ad quod ipsi responderunt ita, quod partem recognoverunt et partem defenderunt, et de hoc seponunt Super recordum Episcoporum et Baronum, qui inte

fuerunt illo die, et petunt inde judicium. Petunt etiam judicium de nova Carta Burgensium, que nullius debet esse valoris adversus cartas Civium, quas proferunt, scilicet, cartam Henrici

Regis secundi, Ricardi Regis, Johannis Regis, et cartam Domini Regis qui nunc est, et quod ipsi sunt in seisina de omnibus libertatibus in predictis cartis contentis. Tandem, multis altercationibus inter ipsos factis, habitum est colloquium et consilium coram Domino Rege per Barones suos, et quia Episcopi et alii qui interfuerunt illo die, quo placitum illud placitatum fuit, non fuerunt presentes, positum fuit illud judicium in respectu usque ad quinque septimanas post

Pascham.

Circa idem tempus, in quadragesima, Philippus de Bohlaunde,

unus marescallus Domini Regis, qui Semper calumpnaVerat, quod Cives Londoniarum deberent respondere coram Senescallo

Regis, quotienscumque aliquis de familia Regis conquereret de

SEARCH

MENU NAVIGATION