De antiquis legibus liber. Cronica maiorum et vicecomitum Londoniarum et quedam, gue contingebant temporibus illis ab anno mclxxviii an annum mcclxxiv; cum appendice

발행: 1846년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

VICECOMITUM LONDONIARUM.

quanto virilius et potentius poterunt, se preparare festinent; ita quod, Omni occasione postposita, ad ultimum, die Dominica, videlicet, proxima post festum beati Petri ad vincula, ad locum veniant antedictum. Scituri, quod si aliquis hujus mandati contemptores inveneritis, vel circa illud negligentes et remissos, ad personas et bona eorum nos graviter capiemus; sicut ad ip-SOS per quos non Stat quo minus nos et regnum nostrum Confusioni et perpetue exheredationi liberemur. In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud Sanctum Paulum, Londoniis, vij die Julii, anno regni nostri XP octavo. POStea per preceptum prenotati brevis innumerabiles populi equitum et peditum de singulis comitatibus Anglie convenerunt, qui armis bene muniti, profecti sunt ad costam maris ad regnum contra alienigenas defendendum, et similiter innumerabiles naves de Quinque Portubus et de aliis locis posite sunt in mari, cum viris armis bene munitis ad obviandum in manu valida dictis alienigenis. Postea circa festum Assumptionis beate Marte Dominus Rex et Barones prosecti sunt apud DoVeriam, ubi partamentum fuit per nuncios missos inter Regem et Barones Anglie ex una parte, et alienigenas, quos Regina Anglie, Johannes Mavia seli, Petrus

de Sauvete, et complices eorum procuraverunt eum magnis sumptibus ad veniendum super Angliam. Postea, circa sestum Exaltationis Sancte Crucis, transfretaverunt dominus Hugo te Despenser, Justitiarius Anglie, Petrus de Monte Forti, et alii nobiles, Episcopus Londoniarum, Episcopus Wygornie, et alii Episcopi pro pace disponenda et confir

manda.

Tunc temporis viri ecclesiastici dederunt decimam partem de exitibus ecclesiarum suarum per totam Angliam. Edwardus Blundus, Non jurarunt ad Scacarium, Petrus filius Angeri, s quando presentati fuerunt. Hoc anno, Secunda die ante festum translationis Sancti Ed-wardi Consessoris venit Rex Londoniis a partibuS marinis.

352쪽

Tunc temporis, circa festum Simonis et Jude, provisum fuit, quod tres Episcopi fuissent electi, quibus daretur a Domino Rege et Baronibus plena potestas corrigendi rationabiliter omnes i jurias Ecclesie factas in regno a Pascha anno Domini Μ'CC'LX' tertio usque ad eundem tempus ; quod quidem Barones in bona

fide concesserunt, et per litteraS eorum patentes confirmaVerunt.

Et si quis nollet per dictos Episcopos justificari, excommunicaretur et per potestatem laicam ad satisfactionem veniendi compelleretur ; et tunc provisum fuit quod illi Episcopi colligerent omnes exitus beneficiorum alienigenarum, qui extiterant contra provisiones Oxonie, et illos salvo deponerent, donec pax in regno plenius fuerit confirmata. Memorandum, quod Thomas filius Thome, qui anno elapso electus fuit Maior, licet non fuerit admissus, tamen remansit in balliva per totum annum; set nichil placitatum fuit in illo anno de placitis terrarum, nisi de intrusione, et de placitis quere-

monte, que pertinent ad assisas, nec ullum liustingum tentum fuit. Ita quod foris assidatio nulla de tenementis tacta fuit, nec ullum testamentum probatum. Qui vero Thomas hoc anno iterum electus est Maior in festo Simonis et Jude, et in crastino a Rege admiSSUS. Hoc anno provisum est in IIustingo, in Crastino Animarum, quod omnes mensure, quibus Vinum, cervisia, et alii liquores Vendentur, Sint unius quantitatis, ita quod apertio galonis contineateXtransVerso quatuor polices. Eodem die statutum fuit et provisum ne aliquis advocatus fuisset essoinator in Hustingo neque in aliis curiis Civitatis. Hoc anno, circa Nathale, Barones Marchie Wallie, qui antea adheserunt Regi et fuerunt cum eo in conflictu de LiaWes, et postea militaverunt cum magno exercitu in predicta Marchia, depredationes et multa mala facientes, Venerunt ad pacem apud Glouverniam, existentibus ibi Domino Rege et Comitibus de Leicestria et de Glouvernia et multis aliis nobilibus. Quorum vero quidam Barones Barones abjuraverunt regnum Anglie per unum annum et unum diem, ituri in exilium in Hiberniam, et

353쪽

moram ibi tacturi per totum predictum annum, terris ipSorum, tenementis, et castellis interim remanentibus in manus Comitis Leicestrie. Completo vero predicto anno, quando predicti Barones reversi fuerint in Angliam, ipsi stabunt considerationi parium suorum, et deberent esse ad mare ad transfretandum

xx' die post Nathale Domini; quod non stetit. Hoc anno in octabis Sancti Hillarii venerunt Londoniis per summonitionem Domini Regis omnes Episcopi, Abbates, Priores, Comites, Barones totius regni, et de Quinque Portubus, de qualibet Civitate et Burgo iiij homines, ut essent ad Pari mentum ; in quo Partamento, die Sancti Valentini, divulgatum fuit in Capitulo apud IVestmonasterium quod Dominus Rex

obligaverat se sacramento prestito per cartam Suam, quod ipse nec Dominus EdWardus, processu temporis, non gravarent neque gravari procurarent Comites Leicestrie vel Glouvernie, nec Cives Londoniarum, vel aliquem illorum, qui eis adheserunt, occasione alicujus rei facie tempore perturbationis regni preterite, et precepit eXpresse ut carte de libertatibus et de foresta, que lacte fuerunt anno regni sui nono, inviobiliter tenerentur, cum ceteris articulis, que Statuta fuerunt, mense Junii, anno regni sui quadragesimo octavo. Postea, proximo die ante festum Sancti Gregorii, DominuS De Iibe, retione Edwardus et Henricus de Alemannia, qui in Pretio de Li Wea ut iris hi intacposuerunt Se obSides, quousque pax reformaretur in Anglia, Henrita de Ale- liberati suerunt Domino Regi, liberi et quieti, coram omni ' ' ' populo in magna aula IVestmonasterii: et tunc lecte sunt quedam littere obligatorie Domini Regis et Domini Edwardi, in quibus continetur qualiter et sub qua pena ipsi, Sacramento prestito, promiserunt ad tranquillitatem et pacem regni obse vandas. Et tunc novem Episcopi, pontifieulibus induti, o D iuri seisuri ,hudelis accensis, excommunicaverunt omnes illos, qui aliquid pre- tentare μια insumerent contra cartas de libertatibus et foreSta, Seu contra f,- -

Statuta que provisa suerunt anno precedenti. contrα inrtas

. . D m . communium

Et tunc lecte fuerunt quedam alie litere Domini EdWardi, in tibὸ, tuturi et da

354쪽

foresta et euntis quibus, Sacramento preStito, promisit reddere tria Castra, que issium roRum. habet in Marchia Wallie; que tradentur per consilium Domini Regis ad custodienda viris de regno, qui non sunt suspecti,

per tres annos ContinuoS.

Item promisit quod diligentem curam adhiberet, ut milites de Marchia Wallie quod proviserant adimplerent, et nisi vetilent, nisi vellent ipse foret eis capitalis inimicus, et ipsos pro toto

posse suo ad illud faciendum vi et armis compelleret. Item promisit quod ipse a proxima Pascha in tres annos moram faceret in Anglia, et non exiret, sine licentia consilii. Item promisit quod ipse non adduceret nec adducere procuraret alienigenas in regnum Anglie, et si aliqui venirent, et ipse per consilium Domini Regis fuisset inde premunitus, quod ille ipsos pro toto posse suo expugnaret. Et ad hec omnia fideliter observanda obligavit se, quod omnes terre Sue, tenementa, honores, et dignitates, quas habet vel quas habiturus est, si contra aliquem de predictis articulis veniret, et hoc fuerit manifeste declaratum, incurrantur. Et ad majorem hujus rei securitatem Dominus Henricus de Alemannia posuit se obsidem, Sponte sua, pro predicto Domino EdWardo, et esse in custodia Domini Henrici de Monte Forti usque ad Vincula Sancti Petri; et si, interim, aliquis exercitus alienigenarum Preparaverit se veniendi cum armis in Angliam, tunc idem Henricus remanebit obses in eadem custodia usque ad sestum omnium Sanctorum proximum sequens pro Domino EdWardo, ut interim possit sciri, qualiter Dominus EdWardus gerere Se voluerit contra predictos alienigenas. Et aeci, uri tat Eodem die, dio atum fuit, quod provisum est, quia quod omnes pro Dominus Rex ante pretium de Liewes per consilium suorum inini Myo hi diffidaVerat Comites Gloucestrie et Leicestrie, et eos qui eis fisi βui ζαβδαte adheserunt, quod omnes liberi homines de regno Anglie de

fuerunt fost . V .,

prelium de E/ει- novo facient e1 hOmagium et fidelitatem, salvis tamen omnibus

ἡδε h, 21. articulis iii literis suis obligatoriis et in literis Domini EdWardi

libro. contentis.

355쪽

Postea, septimo decimo die Martii Maior Londoniarum et 'PRc quι ιιι

ι . . . iuerunt fresentes

Aldormanni in Ecelesia Sancti Pauli fecerunt fidelitatem motu unt , id e Domino Regi tunc ibidem existenti, et die Dominica Sequenti his a filia. omnes de Civitate, elatis duodecim annorum et ampliuS, quod ille miseri fecerunt eundem sacramentum quilibet in Warda Sua coram ipso justumento

Fostea inter Pascha et Pentecosten orta est quedam clISCOTula γαλα froferre,.

inter Comitem Glouvernio et Comitem LeiceStrie, Domino , bis, '.

Rege tunc temporis existente apud Glouverniam. Comes Vero muto Domi-

Glouvernie dixit, quod plures articuli, qui provisi fuerunt apud

Oxoniam et apud Liawes, non fuerunt plenarie observati quos ρ id nobis bonus

V L . . . Reae et DominuS,

articulos dictus Comes posuit in ScriptΙS. Super quibus nos erimus sobis Predicti Comites Glovernie et Leicestrie posuerunt se, sacra si ἰω et μνυιι.Vmento prestito et per literas suas obligatorias, in arbitrio De diu diu

Episcopi Wygornie, domini Hugonis te Despenser, domini ' of i

Johannis filii Iohannis, et domini Willielmi de Monte Canisio : Comitem Leides- quod ad effectum non venit. Hoc anno per assensum et Con SenSum quorundam Magna Do des, e tione tum Anglie, scilicet, Comitis Leicestrie et filiorum suorum, quinq/M P0r

homines de Quinque Fortubus nav1gaverunt per mare In caleIS et aliis navibus, depredantes omnes quos invenerunt Venientes in Angliam seu exeuntes, et homines crudeliter ejecerunt in mare, nulli parcentes, tam Anglicos quam alienigenas. De tota vero depredatione dictus Comes Leicestrie et filii sui Perceperunt, ut dicebatur, tertiam partem. Postea, die Jovis in septimana Pentecostes, DominuS Ed Domini Wardus recessit de Herefordia sine licencia, existentibus tunc re μ/t ibidem Domino Rege, Comite Letoestrie, et multis aliis Comi- e frie et eoinil tibus et Baronibus ; et profectus est versus Cestriam. Postea Dominus Edwardus, comitato secum Comite Glou- vernie et Baronibus de Marchia et aliis, et etiam Comite de Warennia et Willielmo de Valericia, qui nuper antea applicuerunt apud Penbrok, cepit Gloverniam et Castellum. Tunc Dominus Rex per iniquum consilium concessit et dedit

356쪽

De Fugnutione Wintonia. De cutionea ersariorum

LeuWelino, principi Wallie, maximam partem Marchie cum

caStris, et etiam terras orphanorum et castella, qui erant infra etatem et in custodia. Qui Lewelinus, quam citius habuit Seisinam de aliquo castro, statim prostravit illud ad maximum dampnum et detrimentum regni Anglie. Nam Wallenses nuncquam fuerunt ita consederati cum Anglicis nec inposterum erunt, quin per eos fraus et Seductio Subsequatur. Quam predictam donationem fecit Dominus Rex dicto Lewelino, ut ferret ei auxilium contra filium suum et complices suos. no eodem, in crastino Sancti Swithuni, Simon de Monte Forti junior, cum aliis Baronibus et adherentibus, eXPugnaVerunt Wintoniam et depredaverunt, et Judaismum deStruxerunt, quia cives noluerunt eos recipisse in civitate sine presentia

Domini Regis, et postea obsiderunt castellum ibidem; sed auditis rumoribus de adventu Domini EdWardi, licet non Venerit,

pro timore receSSerunt.

Memorandum quod eodem tempore quo predicta discordia orta fuit inter predictos Comites Glouvernie et Leicestrie, provisum suit et statutum inter Londonienses, et Sacramento confirmatum per quemlibet xij annorum et amplius, ut pax Domini Regis firmiter observaretur in Civitate et extra; et si aliquis contra hoc venisset et super hoc convictus fuisset, statim capitalem subiret sententiam, non obstante aliqua libertate sua; et hoc proclamatum fuit per totam Civitatem, et etiam per literas commune Civitatis patentes divulgatum in quatuor comitatibus vicinis, Omnibus hundredis et villis a Londoniis per XXV. leucas distantibus; unde quidam, qui secuti fuerunt exercitum Simonis de Monte Forti junioris usque Londonias, qui convicti fuerunt fecisse roberiam in Stebentie et in Haken- hete, fuerunt suspensi circa sestum Apostolorum Petri et Pauli. Postea, proxima nocte Sancti Petri ad vincula, Dominus Edwardus, Comes Warennie, Willielmus de Valencia, et eis adherentes in manu valida et armata venerunt apud ΚenelWorthe,

et ibi invenerunt omnes de exercitu Simonis de Monte Forti

357쪽

VICECOMITUM LON DONIARUM.

junioris dormientes. Dominus autem Edwardus fecit statim Proclamare, ut nullus de suis aliquem de exercitu dicti Simonis interficeret; sed illos vivos caperet. Unde ibi capti sunt

Comes Oxonie, Willielmus de Monte Canisio, Adam de Novo Mercato, BaudeWinus Walie, Hugo de Nevile, et multi alii,

Barones, milites, et servientes, qui omnes adducti sunt captivi usque Glouverniam, amissis equis et armis suis et toto hernesio eorum. Predictus autem Simon et quidam alii sugientes posuerunt se in castellum de ΚenelWorthe; quam plures qui poterant, ponentes se in fugam, evaSerunt. Memorandum quod Dominus Rex cum Comite Leleestrie et De prelio de aliis sibi adherentibus moram fecissent in Heresordia et in partibus illis per plures septimanas, non valens transire SaVerianam, omnibus pontibus diruptis per Dominum Edwardum et Comitem Glouvernie, et etiam predictis EdWardo et Comite et Baronibus de Marchia Wallie cum exercitu suo ObStantibus, ne ipse Rex cum suis transiret. Tandem cum predictus EdWardus cum exercitu suo fuisset apud ΚenelWorine, sicut prenotatum est, Dominus Rex cum suis transivit Saverinam apud Wigo niam in crastino Sancti Petri ad Vincula, tunc temporis die Dominica. Postea, die Martis proximo sequente, que dies Martis fuit tunc temporis tercia dies post Advincula, scilicet, quarta dies Augusti, venerunt apud Hevesham, ubi Dominus Ed-Wardus et Comes Glavernie supervenerunt cum toto eXercitu suo, et partes predicte eodem die conflixerunt extra predictam villam, et dicti EdWardus et Comes Glovernie habuerunt victoriam; et interfectus est Comes Leicestrie et Henricus filius suus primogenitus, Hugo te Despenser, et Petrus de Monte sorti, et omnes barones et milites, qui eis adheserunt, mortui Sunt, exceptis paucis, qui capti sunt et Sevissime tamen vulnerati. Et dictum est quod multi milites et servientes ex parte illa occubuerunt; ex parte vero alia perpauci mortui Sunt.

Capud vero dicti Comitis Leicestrie, ut dicitur, abcisum fuit

358쪽

CRONICA MAIORUM ET

a corpore, et testiculi sui ab isi fuerunt et appensi ex utraque parte nasi sui, et ita missum fuit capud suum uxori Domini

Rogeri de Mortuo Mari apud Castrum de Wiggemora. Pedes

Vero et manus sue abcisi fuerunt, et missi per diversa loca inimicis suis ad magnum dedecus ipsius defuncti; truncus, autem, Corporis Sui tantummodo datus est sepulture in ecclesiade Evestiam. Eodem die et eadem hora, quam pretium fuit, fuit maxima tempestas apud Londonias et alibi, Scilicet, choruscationes, fulgura, et tonitrua. Postea, auditis certis rumoribus de predicto pretio, omnes

prisones, qui capti fuerunt in prelio de Liawes et positi in Turri Londoniarum et in castro de Windlestiores, dimissi sunt liberi et quieti sine omni redemptione. Similiter Rex Alemannie liberatus est a castro de Κenelworine, et omnes alii prisones, qui capti fuerunt per predictum Comitem Lei estrie et complices suos in predicta perturbatione regni Anglie. Postea, circa sestum Nativitatis beate Marte, tenuit Dominus ReX partamentum apud Wintoniam, ubi Simon de Monte Forti junior, qui habuit salvum conductum a Domino Rege et a Domino EdWardo, venit; et quia non potuit tunc temporiS pacem ad libitum suum invenire, inde recessit et posuit se in castello de ΚenelWorine, ubi multos milites et servientes fecit convenire, qui ei adheserunt. In dicto Partamento provisum fuit quod omnes qui capti fuerunt in Kenel Worthe, sicut prenotatum est, et qui capti fuerunt in prelio de Evesham, et etiam heredes ibidem interfectorum, fuissent exheredati, quia dictum fuit quod ipsi fuerunt contra Regem, licet militassent cum eo Sequentes VeXillum suum. Nam consideratum fuit quod ipse non fuit in plena potestate Sua, postquam captus fuit in prelio de Liawes ;sed sub virga et potestate Comitis Leicestrie, qui fecit quicquid voluit de sigillo Regis et de omnibus rebus ad regnum Anglie pertinentibus. Et tunc revocavit Dominus ReX omnes

donationes terrarum, eccleSiarum, prebendarum, quas contulerat

359쪽

a die captionis sue usque ad predictum tempus ; et omnes literas, cartas, et Scripta, que ipSe et filius suus per totum predictum tempus lacerant per coactionem in irritum revocate sunt. Gregorius de Rohesle. Simon de Hadestok. Anno M.CC. la'. quinto. anni reoni In Crastino vero Sancti Michaelis, sicut consuetudo est, Μ or Wyφε '

. Isti non fuerunt

et Cives perreXerunt apud hestmonasterium ad preSentandos redinini, homillos Baronibus de Scaccario, et, nemine ibidem invento, redierunt 'φ RV

.... uino temporis

ad propria. Et ita ipsi in Vicecomites non Sunt admissi. ceperat rivita

tem in manus suas, occasione

Memorandum, quod, finito predicto Partamento, Dominus Rex fecit convenire apud Wyndlestiores omnes Comites, B, quod ocives αὐ

rones, Milites, quotquot poterat, cum equIS et armIS, Volens eX- Lehiat te in nugnare Civitatem Londoniarum, vocans Cives inimicos suos. perturbut QRe

Tunc perterrita fuit tota Civitas. Stulti, Vero, et mallesosi, retinuit fere per qui antea adheserunt Comiti Leicestrie contra Regem, proposueta β runt munire Civitatem contra ipsum ; set viri discreti de Civitate, qui semper fuerunt ad fidem Domini Regis, licet aliqua pars eorum prebuissent aSSenSum dicto Comiti, sed per coactionem, noluerunt ad hoc assentire; et missis pluribus litteris per viros religiosos Domino Regi ad impetrandum gratiam suam, nichil eis profuit. Tandem, habito consilio inter ipsos, universalis Communa assensum prebuit ad ponendum se in misericordia Domini Regis, et super hoc fecerunt litteras patentes, sigillo Communitatis Sigillatas, ad quas deserendas et ostensuras Domino Regi electi fuerunt octo viri, qui illas presentare deberent ei apud Windlestiores. Quibus itinerantibus obviavit Dominus Rogerus de Leiburne, dicens, quod ipse pro promotione Civitatis et emendatione Venit ad disponendam pacem inter Dominum Regem et Cises. Quibus auditis, viri, qui missi fuerunt, redierunt ad propria; dictus autem Rogerus hospitatus est in Turri Londoniarum. Mane autem facto, dictus Rogerus aecessit ad ecclesiam de Bectinge Cherche, ubi Maior et innumerabilis populus Civium convenerunt, et convocatis Maiore et discretioribus Civitatis,

360쪽

CRONICA MAIORUM ET Quomodo Cises

retenti sunt in Castro de Win-

dixit eis dictus Rogerus, si vellent venire ad pacem Domini Regis, oporteret quod ipsi se subjicerent omnino voluntati Domini Regis de vita et membris et omnibus mobilibus et immobilibus' Cives vero ad hoc prebuerunt assensum, et fecerunt

fieri litteras patentes, sigillo Communitatis signatas, quas dictus Rogerus tulit secum Domino Regi apud Windlestiores. Postea, die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis, venit idem Rogerus Londoniis, et in crastino accessit ad predictam ecclesiam ; Maior Vero et Cives conVenerunt ibi, quibus ipse Rogerus dixit quod Dominus Rex voluit quod omnes

catene, que lacte fuerant eX transverSo Vicorum, fuissent amote,

et omnes postes, quibus dicte catene attachiate fuerunt, fuissent irradicate, et Omnes apud Turrim deportate; et sic factum fuit

Voluit etiam Dominus Rex, quod Maior et Magnates civitatis venissent ad eum apud Windlestiores ad confirmandum quod continebatur in predictis literis. Tulit etiam dictus Rogerus literas Domini Regis patentes de conductu Μaiori et Civibus, ut ipsi possent secure venire apud Windlestiores, salvo veniendi et ibidem morandi et redeundi, usque ad diem Lune proximum sequentem et per totum predictum diem Lune. Unde eodem die Maior et circa quadraginta viri de validioribus Civitatis profecti sunt usque ad Stanes. In crastino vero, scilicet die Dominica, expectantibus Civibus adventum dicti Rogeri usque ad horam tertiam, venit ipse, quem secuti sunt Μaior et Cives usque Windlesliores: quo intrante in Castellum, Cives remanserunt eXtra usque ad Vesperas.

Tunc Dominus Rex fecit proclamare, ne aliquiS miles, serviens, nec aliquis alius aliquam contumeliam dicere vel facere Civibus presumerent, quia ipsi Vocati fuerunt ad pacem Domini Regis. Postea missi sunt ex parte Domini Regis dictus Rogerus, et dominus Robertus Walraven et alii, dicentes Maiori et Civibus, quod Rex non fuit tunc temporis consultus, ut declararet eis voluntatem suam ; sed intrassent in Castellum, et in crastino

SEARCH

MENU NAVIGATION