De antiquis legibus liber. Cronica maiorum et vicecomitum Londoniarum et quedam, gue contingebant temporibus illis ab anno mclxxviii an annum mcclxxiv; cum appendice

발행: 1846년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

cario. Ipse vero in crastino fuit presentatus predictis Baronibus apud IVestmonasterium; set non fuit admissus, prohibente Domino Rege per breve suum, qui valde motus fuit in iram adversus civitatem pluribus de causis. Postea Dominus Rex, qui antea miserat litteras suas Regi Francie standi arbitrio suo, de contencione inter ipsum et Barones habita, transfretavit in Septimana Natalis et Dominus Edwardus et alii de consilio suo, ad partamentum Regis Fran-cie. Petrus, vero, de Monte, et quidam alii ex parte Baronum, quorum literas eodem modo predictus Rex habuit patentes quod

Starent arbitrio suo, tranSfretaVerunt.

Rex autem predictus, die Mercurii ante conversionem Sancti Pauli, declaravit arbitrium suum, cujus tenor talis est. NOS, partibus convocatis Ambianis, Domino Rege Anglie personaliter, et quibusdam de Baronibus per se, et aliis per procuratores comparentibus coram nobis, auditis hinc inde propositis et defensionibus, ac rationibus partium plenius intellectis, attendentes per prorisiones, ordinationes, statuta, et obligationes

ΟXOnie, et per ea, que eX eis et occasione eorum Subsecuta

sunt, juri et honori regio plurimum fuisse detractum, regni turbationem, ecclesiarum depressionem et depredationem, et aliis personis ipsius regni, ecclesiasticis et secularibus, indigenis et alienigenis, gravissima dispendia provenisSe; et, quod verisimiliter timebatur, ne graviora contigerent in futurum, communicato bonorum et magnatum consilio, PredictaS Provisiones, ordinationes, statuta, et obligationes, quocunque nomine teneantur, et quicquid ex eis, vel Occasione earum, Subsecutum est, per dictum nostrum et ordinationem nostram caSSamus et irritamus; maXime cum appareat Summum Pontificem eas persuas litteras cassas et irritas nunciasse ; Ordinantes, quod tam

dictus Rex quam Barones, et alii quicunque presenti compromisso consenserunt, et de predictis observandis Se quocunque modo astrinXerunt, Se de eisdem quietent penitus et absolvant. Adjicimus etiam quod, ex vi seu viribus predictarum Provisio-

342쪽

num, Seu Ordinationum seu obligationum vel alicujus super hoc concesse potestatis a Rege, nullus nova statuta faciat, neque jam facta teneat vel observet, nec propter non ObserVacionem

predictorum debeat aliquis capitalis vel aliter inimicus haberi,

aut penam aliquam propter hoc sustinere. Decernimus etiam quod super predictis provisionibus et earum occasione omnes littere consecte irrite sint et inanes, et ordinamus etiam quod ipsi Regi Anglie restituantur a Baronibus et reddantur. Item dicimus et ordinamus, quod Castra, quecunque tradita fuerint custodienda ad securitatem, seu Occasione predictorum, et adhuc detenta, libere a Baronibus eidem Regi reddantur, tenenda ab eodem Rege, sicut ea tenebat ante tempus predictarum provisionum. Item dicimus et ordinamus quod liceat eidem Regi libere Capitalem Justitiarium, Cancellarium, Thesaurarium, JuSticiarios minores, Vicecomites, et quoscunque alios ossiciales ac ministeriales regionis sui, et domus Sue, preficere, destituere, instituere et amovere, pro sue libito voluntatis, sicut faciebat ante tempus predictum. Item, retractamus et cassamus illud statutum factum, quod regnum Anglie per indigenas de cetero gube

netur, necnon ut eXirent alienigene non reversuri, exceptis illis quorum moram fideles regni communiter acceptarent. Ordinamus per dictum nostrum, ut liceat alienigenis morari in dicto regno Secure, et quod dictus Rex possit alienigenas ad consilium suum, quos sibi viderit utiles et fideles, vocare, sicut facere poterat ante tempus predictum. Item, dicimus et ordinamus quod dictus Rex plenam potestatem et liberum regimen habeat in regno suo et ejus pertinentiis; et sit in eo statu et in ea plenaria potestate, in omnibus et per omnia, sicut erat ante tempus predictum. Nolumus autem, nec intendimus per presentem ordinationem, derogare in aliquo regiis privilegiis, cartis, libertatibus, statutis, aut laudabilibus consuetudinibus regni Anglie, que erant ante tempus predictum. Ordinamus etiam quod idem Rex dictis Baronibus indulgeat et remittat omnem

rancorem, quem habeat adversuS eos occaSione premiSSOrum

343쪽

et similiter Barones eidem; et quod nullus alterum, Occasione premissorum, de quibus in nos extitit compromissum, per se vel per alium de cetero non gravet in aliquo, Vel offendat. Postea Dominus Rex rediens de partibus transmarinis Venit M'. MIend.

. . .. Martii.

in Angliam. Barones Vero non contempti de arbitrio predicti Regis Francie suerunt, qui statim militaverunt in Marchia Wallie super Rogerum de Mortuo Mari, et omnia castra Sua proste nerunt, et terras suas depredaverunt, et maneria et villas combusserunt; ad cujus succursum Dominus EdWardus in manu valida veniens, sere captus fuit. Et tunc, iterum captum eSt partamentum apud Oxoniam inter Dominum Regem et predictos Barones. Londonienses autem et Barones de Quinque Portubus, et sere omnis communa mediocris populi regni Anglie, qui Vero non posuerunt se Super Regem Francie, penitus arbitrium suum contradiXerunt.

Unde Londonienses fecerunt de se ipsis Constabularium, scilicet, Thomam de Piwelesdona, et Marescallum, scilicet, Stephanum Buckeret, ad quorum summonitionem, audita magnacloca Sancti Pauli, omnes de civitate exire deberent, et non aliter, muniti tam de nocte quam de die, bene armati, sequenteS vexilla dictorum Constabularii et Marescalli ubicumque illos ducere voluissent. Postea, Hugo te Despenser, Justitiarius, qui tunc custodiebat Turrim cum innumerabili populo Londoniensium, exierunt a civitate, Sequendo VeXilla Predictorum Con' Do eombis, ionestabularii et Marescalli, et nesciebant quo ire deberent, vel ad de Tatlawor M. quid saciendum ; qui ducti sunt usque ad YstieWorthe et ibidem prostraverunt et combusserunt Manerium Regis Alemante, et omnia bona ibi inventa depredaverunt, et molendina ae rivaria sua fregerunt et combusserunt, nullis treugis observatis, dum predictum partamentum steterit. Et hoc fuit initium dolorum, et origo mortalis guerre, per quam tot maneria combusta Sunt, et tot homines, divites et pauperes, depredati, et tot mille

homines Perierunt.

344쪽

CRONICA ΜAIORUM ET

De coptioRd Illo vero Partamento finito sine concordia, venit Comes Lei-

ceStrie Londoniis, et mult1 Barones cum eo. Iunc Statim DO-

minus Rex et Dominus EdWardus in manu valida militaverunt ad Northamptonam, et illam ceperunt, et etiam CaStrum, et

Petrum de Monte Forti, et Simonem filium Comitis predicti, et

omnes Barones ibi inventos, cum omni harnesio Suo, et omnes burgenses ceperunt, quos Omnes secit Rex Salvo custodiri. Tunc temporis Barones et Londonienses consederati sunt scripto cyrographato et juramento, quilibet duodecim annorum et amplius, standi simul contra omnes, salva tamen fide Domini Regis. Dὸ destructione POStea, in Septimana ante Ramos Palmarum, destructum est Judeorum- Iudaismum in Londoniis, et omnia bona ipsorum aSportata, et

quotquot Judei fuerunt inventi, nudi, dispoliati, et postea de

nocte catervatim trucidati, scilicet, numero plusquam quingenti. Et qui remanserunt, Salvati fuerunt per Iustitiarios et Maiorem, qui ante occisionem missi fuerunt apud Turrim; et tunc arca Cyrographorum missa suit apud Turrim ad salvandam. Tunc, et antea, multi denarii Ytallicorum et Caurcinium, qui fuerunt depositi in custodia in prioratibus et abbathiis circa Londonias, extracti sunt et ad Londonias deportati. Postea in septimana

ante Pascham, Barones et Londonienses expugnantes Rossam, ceperunt eam, et castrum Obsederunt, et ballivam ceperunt; qui, auditis rumoribus de adventu Regis, recesserunt et Venerunt Londoniis in septimana Pasche. Deprζ6ψιλππ- Postea, in sesto Sancti Johannis ante Portam Latinam, exierunt Barones et Londonienses a civitate adversus dictum Dominum Regem, tunc existentem in partibus de LiaWes, Cum maXimo eXercitu. Illis autem ibidem moram facientibus, Barones miserunt litteras suas Domino Regi, et Rex remisit eis litteras suas pro responso, et similiter Rex Alemannie et Dominus Edwardus, quas

litteras require in altera parte hujus folii scriptas. Et nono die a die illa, tunc temporis die Mercurii, valde mane confligerunt partes extra villam de Liawes, et in primo conflictu major pars Londoniensium, peditum et equitum, et quidam milites et barones pOSuerunt se in fugam versus Londonias. Barones, et illi qui

345쪽

remanserunt, pugnaverunt cum eXercitu Regis usque ad noctem,

et innumerabili populo utriusque partis occiso, Barones habuerunt victoriam, et ceperunt villam de Liawes. Et Rex Alemannie captus est, et multi alii Comites et Barones vel reddiderunt se vel fuerunt occisi; in quo conflictu, sine Regibus et Domino EdWardo, xxv. barones vexilla portantes vel capti sunt vel occisi; quidam tamen barones de exercitu Regis ponentes

se in fugam, eVaSerunt.

Memorandum, quod nocte illa inter Regem et Barones et Suoso extitit provisum et ordinatum, quod providentie Oxoniestarent inconcusse, et si quid ex eis foret corrigendum, per quatuor nobiliores Anglie episcopos, seu magnates, PenituS Corrigeretur ; et si dissentio aliqua foret inter ipsos, ita quod nullo modo concordes fieri possent, tunc staretur veredicto Comitis Andegavie et Ducis Burgundie, si major pars Baronum ad hoc consentire voluisset. Et ad hanc provisionem fideliter obse Vandam, predicti duo Reges suos primogenitos obsides et prisones Baronibus tradiderunt, et statutum est ut partamentum hoc instanti festo Pentecostes apud Londonias teneatur; quod nunquam pervenit ad effectum. Postea, die Martis ante Ascensionem, clamata fuit pax Regis et Baronum in Londoniis, et crastino venit exercitus Baronum in Londoniis, et Dominus Rex cum suis, et Rex Alemannie et

multi prisones, qui capti fuerunt in prelio predicto, Domino Ed-Wardo et Domino Henrico de Alemannia, qui sunt obsides, ut dictum est, positis in custodia in castro Douerie. Rex vero Alemannie, et quamplures alii prisones positi sunt in Turrim Londoniarum. Dominus autem Rex hospitatus est apud Sanctum Paulum, et tunc quamplures de familia domus sue ab eo amoti; et tunc nichil allocatum est ei vel Regi Alemannie, quoad ipsi tradiderint Baronibus obsides SuoS. Transcriptum litterarum quas Barones miserunt Domino Regi, ante prenotatum pretium, et litterarum quas idem Rex remisit eis, et etiam litterarum quas Rex Alemannie et Edwardus remiserunt Baronibus.

346쪽

CRONICA MAIORUM ET

Excellentissimo Domino suo Henrico, Dei gratia, illustri Regi Anglie, Domino Hibernie et Duci Aquitannie, Barones

et alii fideles sui, sacramentum suum et fidelitatem Deo et sibi debitam observare volentes, salutem et devotum, Cum omni reverentia et honore, samulatum. Cum per plura experimenta liqueat, quod quidam vobis assistentes multa de nobis mendacia vestre dominationi suggesserint, et mala, quanta POSSunt, non solum nobis, sed etiam vobis et toti regno vestro intentantes ;noverit vestra excellentia, quod salutem et securitatem corporis vestri totis viribus cum fidelitate vobis debita voluimus obser- Vare, inimicos nostros non solum, set et vestros et totius

regni vestri juxta posse gravare proponentes, illis Super predictis, Si placet, non credatis. Nos enim vestri fideles semper inveniemur. Et nos Comes Leicestrie et Gilbertus de Clare, ad petitionem aliorum, pro nobis et ipsis presentibus, sigilla

nostra apposuimuS.

Henricus, Dei gratia, &c. Simoni de Monte sorti et Gilberto

de Clare et complicibus suis. Cum per guerram et turbationem generalem in regno nostro, per vos jam Subortas, necnon et in- Cendia et alia dampna enormia, appareat manifeste quod fidelitatem Vestram nobis debitam non observatis, nec de securitate corporis nostri in aliquo curatis ; eo quod magnates et alios fideles nostros nostre fidei constanter adherentes, enormiter graVaStis, et ipsos pro posse Vestro gravare proponitis sicut per litteras vestras nobis significastis, nos gravamen iPSOrum noStrum proprium, et inimicos eorum nostros reputantes, precipue cum dicti fideles nostri, pro fidelitate sua observanda, Contra infidelitatem vestram nobis viriliter et fideliter assistant, de

Vestra Securitate Vel amore non curamus, Sed VOS, tamquam

nostros inimicos, dissidamus. Teste me ipso apud Lewes, xij die Maii, anno regni nostri quadragesimo OetaVΟ. Ricardus, Dei gratia, Romanorum Rex semper Augustus, et Ed-wardus, illustris Regis Anglie primogenitus, ceterique Barones, omnes et nobiles predicto Regi Anglie constanter sincere fide et

347쪽

VICECOMITUM LONDONIARUM.

65 devotionis operibus adherentes, Simoni de Monte Forti, Gilberto

de Clare, ceterisque universis et singulis perfidie sue complicibus. Ex litteris vestris, quas illustri Regi Anglie, Domino nostro Larissimo, transmisistis, accepimus nos esse dissidatos a vobis; quamvis hujusmodi verbalis dissidatio satis fuerit nobis ante realiter vestra hostili in rerum nostrarum incendiis et bonorum nostrorum depopulationibus prosecutione probata. Nos igitur Scire Volumus vos a nobis universis et singulis, tamquam hostes puplicos ab hostibus dissidatos; qui deinceps personarum Vestrarum et rerum dispendiis, ubicumque nobis ad hoc lacultas assuerit, totis viribus nostris et mentibus insistemus. De hoc, autem, quod salso nobis imponitis, quod nec fidele nec bonum consilium ipsi Regi nostro damus, nequaquam Verum dicitis.

Et si vos, Domine Simon de Monte Forti vel Gilberte de Clare, velitis hoc idem in Curia dicti Regis asserere, parati

sumus vobis securum ad veniendum ad dictam Curiam procurare conductum, et nostre Super hoc innocentie veritatem, et

vestri, sicut perfidi proditoris, mendacium declarare per alium nobilitate et genere nobis parem. Omnes nos contenti Sumus predictorum Dominorum sigillis, videlicet, Romanorum Regis et Domini Edwardi. Datum Lewes, xij die Maii. Postea Rex Alemannie ductus est ad castrum de Berhamstede. Tunc Episcopi et Barones tenuerunt partamentum, in quo ordinatum fuit, sicut patet in litteris Domini Regis, quas ipse fecit, et sigillo suo sigillavit; que littere sic incipiunt

Ad reformationem status regni eligantur tres discretiores de regno, &e. Tunc provisum fuit de raptoribus, tam clericis quam laicis, quomodo Sit contra eos procedendum. Item de clericis, qui arma tulerunt in bello, vel in comitatu

Item de clericis et laicis, qui bona ecclesiastica rapuerunt in una diocesi, et beneficia vel domicilia habent in alia, cum non poterunt preveniri citatione, ubi perpetrarunt delicta.

348쪽

CRONICA MAIOR UII ET

Item de clericis et laicis qui clericos captivarunt. Ad primum responsum; Si aliquis agere velit alitercunque, ordo juris observetur sed ubi facta est rapina ecclesie, vel clerico, vel laico, vel ad eorum protectionem, vel persone ecclesiastico per personam ecclesiasticam vel laicam, Vel laico per clericum; quia metu majoris periculi tam eccleSiarum injurias, quam proprias, post multas et indefensas relinquentes injurias, quaS, quousque ulteriori se vel sua committerent discrimini, cogens existimo et impediens pro quibus, Episcopus in sua diocesi super hiis fieri faciat inquisitionem, quis, a quo, quid, quantum, et quo loco

violenter abstulerit et domum spoliaverit, et, nominibus Specificatis, citentur legitime et in factis notoriis et manifestis, monitione premissa, fiat condempnatio. In occultis autem inficientibus, judicatur purgatio. Et quia multitudo est in causa, eXpedit, ut credo, quod Severitati aliquantulum tradatur. Ad secundum responsum, quod clerici arma portantes in ipso conflictu, si ex parte ipsorum, qui justitiam fovebant et violentiam repellebant, ad tempus Suspendantur ab ossicio, et decurso tempore dispensationis, possint ad ossicium restitui, si nullum tamen percusserint Vel leserint in eodem conflictu . Ex hiis liquere poteritis, quid de aliis Sentiam. Qui, autem, cum predonibus seu raptoribus Cucurrerunt et prede Seu rapine participes extiterint, presertim eccleSiarum et ecclesiasticorum, ordinis sui subjaceant pericula, et beneficiis privari poterint de rigore; contra quos per modum inquisitionis, ut Supra dictum est, reos esse

procedendum.

Ad tertium responsum, quod cum malefactores se ad alia transtulerint, ita quod ibidem citationes pervenire non possunt, puplice ponatur edictum per Episcopum, quod idem Episcopus, certis termino et loco, super hujuS rapinis et raptoribus facturus est inquisitionem, et denuntietur omnibus, quorum interest,

quod eidem intersint inquisitioni, si sibi viderint expedire. Et qui reus inventus fuerit per Episcopum loci, in quo deliquit excommuniceter, et demandetur executio facienda Episcopo in

349쪽

VICECOMITUM LONDONIARUM.

cujus territorio domicilium habet vel beneficium. Quod si aliquis contra hujus malefactorem experiri voluerit, Episcopus loci, in quo deliquit, citare ipsum Episcopum, in cujus diocesi beneficium habet

vel domicilium, qui in hoc casu suo pari facere necesse habet. Ad quartum responsum; quod clericos captivantes ab ipso canone Sunt eXCommunicati, et satisfactione habita de injuriis, dampnis et expensis ad sedem apostolicam pro absolucione optinenda sunt transmittendi, et si pro redemptione aliquid extorserint, illud in simplum vel duplum vel alias, secundum arbitrium Episcopi, restituatur. Et in hoc articulo procedi potest per modum actionis, si sit qui agere velit per modum inquisitionis,

si iesi per metum vel socordiam vel collusionem vel alio modo agere proposuerunt. Que ordinatio tunc temporis non venit ad effectum. Tunc temporis, quia rumoreS Venerunt quod per procurationem Regine, Petri de Sauvete, Johannis Comitis Warenne, Hugonis Bigot, Willelmi de Valenesis, Johannis Mavia seli et

aliorum, tunc existentium in partibus transmarinis, voluerunt alienigene cum armis veniri super regnum Anglie, missum fuit

Vicecomitibus Anglie breve Domini Regis subscriptum. Henricus Dei gratia Rex Anglie, Dominus Hibernie, et Dux Litωpe Domini

Aquitannie, Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Prioribus Comi- bis fissi T.

tibus Baronibus Vicecomitibus Militibus liberis hominibus et senissent αrmetti universe Communitati Comitatus Essexie, salutem. Cum pro his,' ' certo nobis constiterit, quod alienigenarum magna multitudo, navigio undecunque collecto, ad regnum nostrum, Vi armata intrandi se preparet, ad nostram et singulorum regni ipsius confusionem et eXheredationem perpetuam, nisi eis in manu forti duxerimus obviandum, Vobis mandamus, in fide qua nobis tenemini, firmiter precipientes, quatinus vos milites omnes et libere tenentes, qui ad hoc Sussiciunt, cum equis et armis viriliter et potenter Vos preparetis; ita quod ad nos sitis Londoniis cum toto posse Vestro, die Dominica proxima post festum beati Petri ad vincula, ad nostram et Vestram ac totius regni defensionem, contra alienigenas hujusmodi nobiscum ex inde processuri. Tu,

350쪽

Vero, Vicecomes, aSsumpto tecum Custode pacis ejusdem Comitatus, Episcopis Abbatibus Prioribus Baronibus et omnibus aliis, qui servicium nobis debent, denuncies et firmiter injungas ex parte nostra, in fide et homagio, quibus nobis tenentur, et sicut

Seipsos, terras et tenementa Sua diligunt, ut, non solum cum

servicio militari in quo nobis tenentur, set quilibet quanto Virilius et potencius poterit, Veniat, vel mittat ad eundem diem cum equis et armis et peditibus electis, quos habere potuerint, ut

cum eorum adjutorio huic periculo essicacius resistere valeamus. Nec quisquam propter temporis brevitatem, quod in se rationabile summonitionis tempus non Contineat, Se excuset; quia instans necessitas tempus non patitur ulterius prorogari; nec per hoc intendimus aut volumus, vel ut hoc in consuetudinem

trahatur, prejudicium generari. Insuper de qualibet Villata ad eundem diem venire lacias Octo, SeX, Vel quatuor ad minus secundum ville magnitudinem de melioribus et probioribus peditibus cum armiS competentibus, videlicet, lanceis, arcubus, et sagittis, gladiis, balistis, et hachiis, bene munitos, quibus de communi de expensis Xl. dierum facias provideri. De Civitatibus, vero, similiter, Castris et Burgis, ubi major copia hominum habetur, Secundum cujuS- libet magnitudinem et facultates, homines, tam pedites quam equites, prout, considerata negotii qualitate, duxeris ordinandum, modo predicto transmittere non omittes. Nec alleget quisquam instans tempus messium, aut alicujus alterius rei familiaris Occupationem, cum tutius et melius Sit Cum securitate persone in bonis aliquantulum dampnificari, quam cum terre et bonorum perditione totali per impias eorum manus, qui sangWinem vestrum Sitiunt, sexui aut etati, Si prevalere potuerint, minime parcituri, crudelis mortis pene liberari. Hoc igitur mandatum nostrum per Comitatum tuum facias puplicari in forma predicta, et singulis denunciari, ut, sicut nostrum et terre nostre honorem et Vitas proprias diligunt, et sicut suam et heredum suorum exheredationem perpetuam Vitare voluerint,

SEARCH

MENU NAVIGATION