De antiquis legibus liber. Cronica maiorum et vicecomitum Londoniarum et quedam, gue contingebant temporibus illis ab anno mclxxviii an annum mcclxxiv; cum appendice

발행: 1846년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

49 eis, contra libertates suas implacitavit quendam mercatorem, qui natus suit in partibus transmarinis. Quod placitum de- duetum fuit in Civitate coram Vicecomitibus Londoniarum, et

ibi terminatum. Hoc anno electus Wintoniensis, de quo mentio Superius facta Do obitu est, qui consecratus fuit apud Romam, veniens cum litteris cini Wyμω'

papalibus versus Angliam, obiit circa sestum Nathalis Domini δε Curia Ro- preteritum, et Willielmus de Valencia frater ejus rediit in ' ' Angliam circa Pascham per assensum Baronum. Postea, venientibus quinque septimanis post Pascham, positum est iterum in respectu usque ad quindenam post festum Sancti Johannis predictum judicium inter Londonienses et homines de Nortiamtona. Memorandum, quod in Pascha predicta Dominus Rex, dum fuit apud Wintoniam, fecit Capitalem Iustitiarium suum de Philippo Basset contra assensum Baronum, qui noluerunt ipsum admittere ; et ita hac de causa et aliis de causis orta est dissensio inter Dominum Regem et predictos Barones et etiam

sine manifesta ratione. Philippus Cissor. CO'. lxj., Ricardus de Walebroh. sci cet in ne Hoc anno ante translationem Sancti EdWardi pacificata eSt regis xi . quinto.

predicta dissensio inter Dominum Regem et Barones suos, predicto Rege et Regina sua tunc hospitatis apud Sanctum Paulum, et Rege Memannie apud Sanctum Μartinum Magnum ; que pax non stetit. Immo Barones postea amoverunt vicecomites Domini Regis per loca, et posuerunt ibi alios, quos appellaverunt Custodes Comitatuum; et adhuc non pe miserunt Iustitiarios, qui missi fuerunt per regnum ad itinerandum, sacere ossicium suum.

Hoc anno tactus est Maior Thomas filius Thome. Hoc anno, in quadragesima, Dominus Rex fecit legi ad crucem Sancti Pauli quandam bullam Pape Urbani, qui eodem anno factus est Papa, qui confirmavit bullam Alexandri Pape,

332쪽

CRONICA MAIORUM ET

predecessoris sui, qui antea absolverat ipsum Regem et Omnes illos de juramento, quod fecerant in Partiamento de Oxonia in hoc rotulo prenotato. Et misit Rex breve suum per omnes Civitates Anglie, precipiens ne quis illam absolutionem Contradiceret, et si quis contra hoc in facto vel in dicto sacere pre-Sumisset, caperetur, non liberaturus sine Domino Rege. Hoc anno Rex Alemannie recessit a Londoniis pridie ante festum Sancti Albani, qui tertia die post transfretavit. Postea Dominus Rex, die Dominica post festum Petri et Pauli, cepit licentiam ad crucem Sancti Pauli transfretandi in Francia a Civibus Londoniarum, et in Crastinum recessit a WestmonaSterio VerSus mare, et Regina cum eo, existentibus tune temporis ultra mare Dominis Edwardo et Edmundo, filiis Domini Regis. Qui Rex et Regina cito postea tranShetaVe

runt.

Circa idem tempus obiit Ricardus de Clare, Comes Glovernie, et Henricus de Winctam, Episcopus Londoniarum. Rex, postea, gravi infirmitate egrotavit circa festum Sancte Marte mense Septembris; pro qua infirmitate moram fecit in transmarinis partibus usque post festum Sancti Nicholai. Circa idem tempus electus est in Episcopum Londoniarum Ricardus Talebot, Decanus Sancti Pauli, qui, rediens a partibus transmarinis, ubi presentatus fuit Domino Regi, venit in Angliam; qui egrotans cecidit in lectum, et mortuus est ante festum Sancti Μichaelis et ante consecrationem. , Osbertus de Suthfolchia. Robertus de MunpeterS. Hoc anno factus est iterum Thomas filius Thome Maior

Londoniarum.

Hoc anno, post festum Sancti Martini circa vesperas, cum quidam Judeus vulnerasset quodam anelacio quendam Christianum in vico de Colecherche, accurrerunt multi Christiani, scilicet, innumerabilis populus, ad Judeum prosequendum, et fregerunt quamplures domos Judeorum; et de hoc non con-

333쪽

tempti, postea nocte super veniente asportaverunt omnia bona dictorum Judeorum, et multo plures domos fregissent, et bona asportavissent, nisi Maior et Vicecomites accedentes ibi cum armis illos malefactores amovissent. Qua de causa facta

est inquisitio in crastinum, et sic de die in diem per Maiorem et Vicecomites in Gildhalle, per duodecim viros juratos, de quibus nulla fuit suspicio quantum ad istam seloniam, de singulis Wardis Londoniarum. Et postea universi Aldermanni fecerunt inquisitionem super hoc, quilibet in Wardemoto suo; unde qui indictati fuerunt vel accusati, capti fuerunt per Vicecomites et imprisonati, partem in Neugate et partem in Crepelgate. Et postea qui fuerunt de libertate Civitatis et qui potuerunt invenire pleios, fuerunt deliberati per plegios. Hoc anno rediit Dominus Rex de Francia, et ponens se in mari apud Wilsand cum Regina, applicuit apud Doveriam in Vigilia Sancti Thome Apostoli, et venit Londoniis, die Mercurii ante Epiphaniam.

Hoc anno fuit magnum gelum et glacieS Valida, incipienS De nivno gelu.quinta die ante Natale, et duravit per tres Septimanas continuas,

et Tamisia ita fuit congelata, quod quandoque fuit cooperta derivo in rivum, ita quod videbatur quod ipsa possit transiri

pede et equo. Anno eodem septimo die Februarii, combusta sunt proprio igne suo parva aula Domini Regis apud Westmonasterium, Camera, et Capella, et Receptaculum, et alie plures domus ossicialeS. Hoc anno, ante Cathedram Sancti Petri, ostenderunt Maior

et Cives Londoniarum Domino Philippo Basset, Iustitiario Angliae, et aliis de consilio Domini Regis apud West-

monasterium, quod Constabularius Turris voluit Occupare contra illos libertates suas, arestando in Thamisia naves ante

Turrim, et capiendo prisas de blado et aliis rebus, antequam venirent ad portum; dicentes, quod ipse tunc temporis fecitarestare navem Thome de Basinges cum frumento ante Turrim,

334쪽

et Voluit inde capere centum quarteria, quodlibet quarterium proii μ'. denariis minus quam venditum fuerit, quando veniret ad terram. Ad quod dictus Constabularius respondit, quod hoc bene potuit sacere ad opus Domini Regis ad hoc cives dixerunt quod attachiamenta in Thamisia pertinent solummodo ad Vicecomites Aqua dimisis Londoniarum, quia aqua Thamiste tota pertinet de rivo ad -- ὰ Aburi riVum ad CiVitatem usque ad Newe Were, sicut pluries osten-HUM GAE Newe- sum est coram Justitiariis itinerantibus apud Turrim, et Sicut compactum fuit apud Bermundeshete, per duodecim milites juratos de Sureye, coram domino Hugone B oh Justitiario Anglie tunc itinerante ibidem. Dicunt etiam quod Dominus Rex nullam prisam capit de blado, antequam navis sit ad portum, et tunc habebit ipse quarterium frumenti pro ii η denariis minus quam venditum fuerit; et hoc solummodo ad sustentationem domus sue. Et quod Constabularius vel aliquis alius non habet prisam de blado; sed si voluerit aliquid emere, emat in mercato Civitatis, sicut cives, et ad voluntatem venditoris; et petunt Dominum Regem, quod ipse velit libertates eorum conservare, et Semper calumpniantes quod nolunt nec debent illuc judicium subire Vel recipere. Tunc, habito colloquio inter Justitiarios et alios de consilio Regis, dixit dominus Willelmus de Wilton Civibus, Dominus Rex vult quod libertates vestre conserventur, et nos debemus Velle quod jura Sua non pereant; et quia ignoramus, que jura pertinent ad Turrim, nos Volumus inquirere in tres septimanas post Pascham per alios, qui fuerunt ibidem constabularii, qualem seisinam Dominus Rex ibi habuerit; sed Civitas interim habeat Seysinam suam integre et pacifice, Salva, tamen, calumpnia Constabularii, quam ad dictum diem monstrare rationabiliter poterit. Tunc provisum fuerit per Cives et injunctum Vicecomitibus ne illi permitterent Constabularium aliquod attachiamenti facere in Thamisia, et si necesse foret, quod ipsi vim vi repellerent. Hoc anno, iterum, prebuit Dominus Rex assensum ad statuta de Oxonia tenenda, et misit brevia sua, in quibus statuta scripta

335쪽

erant, per omnes comitatus Anglie, precipiens illa observari, simul cum aliis, que Comes Marescallus, Comes Leicestrie, Philippus Basset, et Hugo Bigot essent provisuri; quod parum stetit. Postea, die Dominica in media quadragesima, convenientibus multis de civitate ad crucem Sancti Pauli, Maior secit fidelitatem Domino EdWardo, post vitam suam; et in crastino Omnes Alde anni in Gildhallia, et qui erant absentes per infirmitatem in domibus eorum, coram Maiore. Die Dominica vero sequenti universi homines duodecim annorum et amplius, quilibet in Wardemoto, coram Aldermanno suo fecerunt illud idem

juramentum. Hoc anno, ante Pentecosten, Barones, qui prebuerant assen- mrones mili-

sum ad ordinationes et statuta facta apud OXoniam obser vanda, ad μέδε miserunt quoddam breve, sub sigillo Rogeri de Clissord, Domino runt contrα εt -

Regi, petentes Ipsum, ut Ipsa Statuta vellet conservare; et dissi-daverunt omnes illos, qui contra ire Voluerunt, Salva perSona Regis, Regine et liberorum suorum. Tunc, Statim, dicti Barones militaverunt cum magno eXercitu super OmneS adversarios SuOS, et in primis apud Herefordiam, ceperunt episcopum Heresordie, et omnes canonicos suos, alienigenas, et theSauros eorum RSPOrtaverunt, et omnia que inventa sunt in maneriis Vendiderunt et multa maneria combusserunt. Et eodem modo fecerunt de omnibus maneriis, per que transitum fecerunt, scilicet, illorum, qui illa statuta infringere nitebantur, tam Virorum ecclesiasticorum quam aliorum ; et etiam in ecclesiis suis novos rectores statuerunt, et marime in ecclesiis alienigenarum, nulli molestiam inserentes praeter adversariis suis, Sed firmam pacem Observantes. Castella, vero, Domini Regis et aliorum capientes, in eis novos conStabularios posuerunt; quos omnes fecerunt

jurare fidelitatem Domino Regi, et semper vexillum Domini Regis coram Se detulerunt. Postea, miserunt breve Civibus Londoniarum circa sestum Sancti Johannis, sub sigillo Simonis de Monte Forti, Comitis Leicestrie, volentes certificari ab ipsis,

336쪽

CRONICA MAIORUM ET De petit sene

Fredicta stututa

observanda.

μ an vellent observare dictas ordinationes et statuta, facta ad

honorem Dei, ad fidem Domini Regis, et ad utilitatem totius regni, an potius adherere illis, qui voluerunt illas infringere. Et sciendum, quod talis fuit petitio Baronum.

Petunt Barones a Domino Rege humiliter et devote, quod Ordinationes et statuta apud Oxoniam facta, et juramento firmata, tam Domini Regis quam et Magnatum, et subsequenter omnium et singulorum totius regni Anglie, firmiter et inviolabiliter observentur. Ita, tamen, quod si aliqua in eis, per considerationem bonorum virorum ad hoc electorum, inveniantur

Domino Regi vel regno prejudicialia vel dampnosa, illa penitus

subtrahantur; et si que fuerint obscura vel corrigenda, declarentur Vel corrigantur; et provideatur securitas de aliis, Videlicet, bonis et utilibus, imperpetuum firmiter observandis. Item petunt quod regnum de cetero per indigenas fideles et utiles sub Domino Rege gubernetur, et non per alios, sicut fit communiter in omnibus aliis mundi regnis. Quod vero mandatum Cives ostendunt Domino Regi existenti apud Turrim, Rege Alemannie, Regina, Domino EdWardo, et Roberto Walraiid, tunc ibi solummodo presentibus, et dixerunt quod omnis Communa illa statuta, que sunt ad honorem Dei, ad fidem Regis, et ad utilitatem regni, volunt observare; que Statuta per preceptum Regis a dicta Communa antea juramento fuerunt assirmata, et quod nullos milites, Servientes, alienigenas, Voluerunt permittere in Civitate hospitari; quia per illos orta est omnis discordia inter Regem et Barones suos. Postea missi sunt per preceptum Regis quidam de Civibus cum consilio Regis ad pacificandum cum Baronibus, usque ad Doveriam. In quo itinere factum est responsum Baronibus, quod tota Communa voluit dicta statuta facta ad honorem Dei, ad fidem Domini Regis, et ad utilitatem regni Observare, salva libertate Londoniarum ; et ita Barones et Cives sunt consederati, dicentes, salva fido Domini Regis. Tunc temporis et antea licenciati fuerunt omnes alienigene,

337쪽

VICECOMITUM LON DONIARUM.

55 milites et servientes, a Civitate, qui postea per Dominum EG Auti sunt α σῖ- Et

tunc Cives secerunt excubias, equitantes de nocte per Civitatem ' ut cum Oφ'

cum equis et armis, inter quos Innumer IlIS PopuluS Peditum notulum est.

se intrusit; quorum quidam maliciosi, sub colore querendi alienigenas, Degerunt plures domos aliorum et bona ibi inventa asportaverunt. Ad quorum maliciam refrenandam, dimisse Sunt excubie equitantium, et lacte sunt in Wardis, quilibet in Warda sua bene armatus. Postea, die Dominica ante sestum Sancte Margarete, Venerunt Barones Londoniis, et in crastino Rex et Regina recesserunt a Turri usque ad W tmonaSterium. Tunc temporis, assentiente Domino Rege, factus est per Barones Hugo te Despencer Justitiarius totius Anglie, et tradita ei Turris Londoniarum. Memorandum quod iste Maior, tempore Maioratus sui, ita Quuliter minu- nutrierat populum Civitatis, quod Vocantes se Communam Cisu buit domina talis, habuerant primam vocem in Civitate. Nam ipse Maior i ' ζ' . omnia agenda sua per illos agebat et terminabat, dicens eis, tutis. vultis vos ut ita fiat et si dixissent ya ya, ita factum suit. Et e converso, parum aut nichil AHermannis seu Magnatibus Civitatis super hoc consultis; sed suerunt ipsi, quasi non essent. Iste populus ita per hoc erat elatus et superbia inflatus, quod tempore perturbationis regni, de qua superius mentio facta est, ipsi secerunt de se conventiculas, et per centenos et millenos juramento consederati sunt, sub quodam colore pacem Observandi, qui manifeste fuerunt pacis perturbatores. Nam cum Barones tantummodo super illos, qui predicta statuta infringere voluerunt, militassent, et bona talium diripuissent, et hoc de die, isti de nocte domos Caursinium et aliorum, qui non fuerunt contra statuta predicta, in Civitate fregerunt et bona in predictis domibus inventa violenter asportaVerunt, et multa alia illicita secerunt. Illos vero Maior tepide redarguebatur. Postea ipsi, velut Justitiarii itinerantes, Voluerunt omneS Pur De supprestura presturas, novas et Veteras, in Civitate, nullo juris ordine ob μη

338쪽

CRONICA ΜAIORUM ET inses fecerunt

SerVato, amoVere, et Venellas, per breve Domini Regis et per Justitiarios itinerantes, assentiente Communa, Obstupatas et quibusdam arentatas, nitebantur aperire, ita quod quasdam et sine judicio aperuerunt, et eodem modo quasdam PurPreSturas amoverunt, et aliquas post prandium ; et hoc non secerunt Solummodo amovendi illas, sed occasione meremium et alia ibi

inventa asportandi. Postea, in crastino Sancte Margarete missum est breve Domini Regis Maiori et Civibus, in quo, lecto in Gildhalle, continebatur, quod illa dissensio, que fuit inter Regem et Barones fuit pacificata, et precepit Rex, quod pax sua infra Civitatem et

extra firmiter observaretur; et cum de aliquo, contra predicta Statuta veniente, sciri posset, per Ballivos arestatus fuisset, et omnia bona sua, et salvo custodita, donec Rex super hoc aliud

dedisset in preceptis. Et a die illa in antea omnia per legem terre deducta fuissent et terminata. Tunc temporis predicti Barones ad captandam a Civibus majorem benevolenciam, assati sunt eos, dicentes ut ipsi providissent, si quid subtractum fuisset de libertatibus suis, et etiam alia, que fuissent justa et honesta ad libertates suas augmentandas, et illa posita in scriptis, Barones ostenderent Regiet consilio suo, qui ea sigillo suo confirmaret, predictis Civibus et heredibus eorum imperpetuum possidenda. Maior vero secit summoniri universum populum Civitatis, dicens eis ut homines de quolibet ossicio providissent, que fuissent eis utilia, et ipse ea faceret clamare in Civitate et firmiter observare unde,

postea, de die in diem singuli de quolibet ossicio per se fecerunt

nova statuta et proVisiones, que magis possunt dici abhomin tiones, et solummodo ad Commodum ipsorum, et ad intollerabilem jacturam omnium mercatorum Venientium in Londoniis et in nundinis Anglie, et ad maximum dampnum universorum regni. Et tunc nichil actum fuit sive tractatum de communi utilitate Civitatis neque de augmentatione libertatum ejusdem; set tamen predicta statuta et provisiones ad nullum pervenerunt

effectum.

339쪽

Postea in vigilia Sancti Jacobi recesserunt etiam Barones versus Windleshoram a Londoniis ad obsidendum Castrum illud; quod quidem Castrum redditum est per Dominum Edu-ardum, pace formata, die post predictum festum, adhuc Rege et Baronibus moram facientibus circa Fuleham, et statim alienigene qui infra Castrum fuerunt repatrimerunt. Tunc temporis etiam plures Magnates et alii ostenderunt Qui fuerunt i, Regi et consilio suo, conquerendo, quod ipsi inter alios fuerant depredati et injuste, dicentes, quod ipsi non fuerunt contra W-- dicta statuta de Oxonia,'' et petierunt sibi justitiam exhiberi. Quod positum fuit in respectum usque ad quindenam Sancti MichaeliS. Postea, secunda die post festum Sancti Mathei, tunc temporis De is Uret die Dominica, Dominus Rex, Regina et filii eorum et quamplures '' ς β γ β nobiles regni Anglie transfretaverunt, ut essent ad partamentum Regis Francie apud Bononiam, ubi locutum fuit de peregrinatione sua et aliorum cruce signatorum in Terram Sanctam, et de coronacione filii sui in Regem, existentibus tunc ibidem fere omnibus Ducibus et Magnatibus Franciri Burgundie, Campanie, et Hispannie. Thomas de Forda. M ' lxiij , Gregorius de Rohesle. Hoc anno, die post octabas Sancti Michaelis, Dominus Rex rediens de Bononia venit in Angliam, et, postea, die Veneris venit Londoniis. Memorandum, quod cum per plures annos contentio fuisset inter Abbatem Westmonasterii et Cives Londoniarum super quibusdam libertatibus, quas dictus Abbas per quamdam cartam, a Domino Rege impetratam, exigebat in Comitatu Μidelsexie; tandem, hoc anno die Martis post octabas Sancti Michaelis, dicta contencio ad Scacarium Domini Regis, coram Gilberto de Preston, Justitiario, per breve Regis ad hoc Specialiter missum, et coram baronibus de Scacario per judicium fuit terminata. Nam, per veredictum duodecim militum juratorum

340쪽

de Comitatu Midelsexie, conventum suis, quod Vicecomites Londoniarum possunt intrare in omnibus villis et tenementis, que Abbas habet in Midelsextam usque ad portam Abbatie

sue, et ibi summonitiones facere et distringere Omnibus modis, sicut in tenementis aliorum libere tenentium in Comitatu; et quod tenentes Abbatis ad Comitatus et ad Hundreda sectam facere debent, et omnia alia servicia, que liberi tenentes de predicto Comitatu facere solent. Postea, processu temporiS, predictus Abbas et Conventus suus per Cartam Suam communi sigillo oorum sigillatam, remiserunt Civibus omnem actionem, quam habuerunt in Middiesexta, occasione prenominate carte a

Domino Rege impetrate ad prejudicium Civium, imperpetuum ; quod postea non Stetit. Hoc anno in partamento, post quindenam Sancti Michaelis, iterum orta est dissentio inter Dominum Regem et predictum Comitem Leycestrie et complices suos. Rex enim et Dominus EdWardus et multi magnates regni, qui eiS adheserunt, Voluerunt ut omnibus illis, quibus injuste depredaciones Seu transgressiones facie fuerant, justicia exhiberetur; ad quod pars altera noluit assentire. Postea Rex voluit, ut illi qui debent esse de familia domus sue, fuissent per ipsum electi et in ossicio positi. Tunc temporis Dominus EdWardus, sub colore visitandi uxorem suam, intravit in Castrum de Wyndestior et ibi se tenuit.

Rex autem in crastino mane recessit a Westmonasterio versus

dictum Castrum, et in eo intravit cum suis, quibus Voluit, quem multi Comites et Barones, qui cum eo tenuerunt, Sunt secuti, Comite Leicestrie et complicibus suis in Londoniis hospitatis. Postea, utraque pars posuit se in arbitrio Regis Francie de predicta contentione. Hoc anno iterum electus est Maior Thomas filius Thome per populum, Aldermannis autem et Μ natibus Civitatis parum super hoc consultis, et statim juratus, sicuti antea duobus annis precedentibus fuerat, quod nuncquam alius Maior fuerat, nisi prius admissus fuerit a Rege vel a Baronibus suis de Sca-

SEARCH

MENU NAVIGATION