De antiquis legibus liber. Cronica maiorum et vicecomitum Londoniarum et quedam, gue contingebant temporibus illis ab anno mclxxviii an annum mcclxxiv; cum appendice

발행: 1846년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

99sui, sub quorum potestate minutus populus per tales congregationes et consederationes inter se factas erexit se contra Magnates Civitatis, et habuerunt omnem potestatem Civitatis, ita quod Magnates eos non potuerunt pacificare nec justificare; et hoc fuit initium confusionis Civitatis. Preterea preceptum fuit et proclamatum sub eadem forma, ne aliqui vindictam caperent de

bateria vel alia injuria sibi illata; set inde queremoniam facerent Ballivis Civitatis, qui eis super hoc plena justicia exhibe

rent.

Contra hoc, circa sestum Sancte Κaterine, hoc anno contigit, quod quedam contentio orta fuit inter quosdam de ossicio auria fabrorum et quosdam de ossicio cissorum, quibus adheserunt hinc et hinc quidam de ossicio parmentariorum, et quidam de ossicio assutarum, qui fecerunt magnas congregationeS, et per treS noctes continuas incedebant armati per vicos Civitatis, 'facientes in. 107 maximum conflictum inter se. Ita quod, certe a nocte suerunt

congregati, ut dicebatur, plusquam quingenti de illis malificis, in

quo conflictu fuerunt quamplures vulnerati; set tamen nullus voluit sacere que removent Ballivis. Set unuSquiSque eXpectabat vi et armis capere vindictam de adversario Suo contra pacem

et fidem Domini Regis, quod intelligentes Ballivi et discreti viri de Civitate fecerunt capi de illis plus quam triginta et incarcerari apud Neugate; qui, die Veneris proximo post festum

Sancte Caterine, comparuerunt coram Laurentio de Broc, justitiario ad gayolam deliberandam assingnatum, qui Secutus eSt Contra ipsos pro Rege, dicens quod ipsi contra pacem et fidem Domini Regis incedebant armati in Civitate, et de nocte vulnerantes et depredantes nequiter et in felonia, et quosdam interficientes, quorum corpora, ut dicebatur, projecta fuerunt in Thamisiam.

Ipsi vero defenderunt vim et injuriam etc. et de hoc posuerunt se super veredictum visneti. In crastino vero, qui per predictum visnetum fuerunt indictati fuisse in predicto conflictu, adjudicando predicto Justitiario, Statim suerunt suspenSi,

382쪽

CRONICA MAIORUM ET

licet nullus eorum fuisset convictus de homicidio, mahanio, Vel robberia. Unde, quidam Galfridus, dictus de Beveriaco, parmentarius, quia in domo sua quidam de illis malificis armaverunt Se, et ipse armatus cum eis fuisset in predicto conflictu, fuit suspensus, cum aliis duodecim indictatis, tam aurifabris quam parmentariis et alutariis. Hoc vero totum factum est,

ut alii per hoc perterriti inde caperent exemplum, ita quod pax

Domini Regis ab omnibus in Civitate firmius observaretur. D. 107 sq. in Memorandum quod anno eodem provisum fuit per Dominum Regem et consilium suum quod Justitiarii itinerantes missi fuissent per totum regnum Anglie, incipientes itinerare statim post festum Sancti Hillarii. Nomina Justiariorum itinerantium in provinciis subscriptis. Gilbertus de PreSion. Johannes te Bretun.

Willelmus de Helyun.

Nomina Justitiariorum itinerantium in subscriptis provinciiS. Riccardus de Middeltun. Adam de Greinvite.

Rogerus de Messenden. Johannes de Stroda. Sumersete-Dorsete - Herefordia-Gloucestria-Wygornia

383쪽

Nomina Vicecomitum tunc temporis in Anglia. Robertus de Layum, Vicecomes de Everwykschire. Villielmus de Huntercumbe, Vicecomes de Norhumber

Villielmus de Deyre, Vicecomes de Cumberland. Simon de Heduna, Vicecomes de Notingliam. Johannes le Monte, Vicecomes de Norhampton. Baldewynus de Sein Mora, Vicecomes de Cantebrigia et de Huntingdona. Robertus de Fortuna, Vicecomes Susolke et Norfolke. Samson Foliot, Vicecomes de Oxonia et Barkschire. Ricardus de Heylliam, Vicecomes de Essexta et de Hert

Radulfus Sansaver, Vicecomes de Sureye et de Susexta. Johannes de Hockele, Vicecomes de Suhamptuna. Fulco Peinivrer, Vicecomes de Kent. Villielmus de Dun, Vicecomes de Wiltuna. Andreas P ake, Vicecomes de Sumersete et DorSete. Villielmus de Bihel, Vicecomes de DeVeneSchire. Ricardus de Hocket, Vicecomes de Glovernia. Robertus de Grele, Vicecomes de Hereford. Villielmus Bagot, Vicecomes de Warewyh et Leicestria. Walterus de Hoptun, Vicecomes de Saloppia et Stafford.

Hoc anno fuit maximus ventus in crastino Sancti Hillarii. Hoc anno, tertia die ante Annunciationem Dominicam, scilicet tunc temporis die Veneris, fecit Dominus Rex venire coram Se et consilio suo Cives Londoniarum et concessit eis quasdam libe tates, sicut in hoc libro subnotatur, subtractis pluribus articulis de libertatibus Civitatis, quousque gratiam invenissent meliorem. Hoc anno, in septimana ante Ramos Palmarum, eligerunt

Cives Londoniarum Sex Viros per preceptum Domini Regis, ' qui

384쪽

CRONICA MAIORUM ET

Per Dominum

Vicecomites.

De Thoma de

presentati fuerunt coram eo apud Westmonasterium in crastino Palmarum, scilicet, secundo die Aprilis. Et tunc Dominus Rex pro Voluntate sua constituit duos de illis, ut essent Vicecomites Londoniarum et Midelsexie, et colligerent omnes exitus illius vice-comitatus ad opus Domini Regis, videlicet, Willielmus de Dureliam et Walterus Hervy, Johanne Addrien et Luca de Batencuri amotis. Tunc temporis factus est Custos Civitatis et Constabularius Turris dominus Τhomas de EppegraVe. Postea, circa sestum Sancti Μarci Evangeliste, Ottobonus, Sancti Addriani Diaconus Cardinalis, Apostolice sedis Legatus, celebravit concilium suum generale in ecclesia Sancti Pauli; in quo fuerunt preSentes, Vel per Se aut per Procuratores, OmneSArchiepiscopi, Episcopi, Abbates, et Priores, Decani, Prepositi, et Archidiaconi totius Anglie, Hibernie, Schochie et Wallie. Caria Domini Regis, quam fecit Civibus Londoniarum, sub

spe inveniendi ab eo meliorem gratiam.

Henricus Dei gratia Rex Anglie, Dominus Hibernie et Dux Aquitannie, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comitibus, Baronibus, Justitiariis, Vicecomitibus, Prepositis, Ministris et omnibus Ballivis et fidelibus suis, salutem. Sciatis nos conceSSisSe pro nobis et heredibus nostris Civibus nostris Londoniarum quoS nuper post varias transgressiones et foris- facturas SuaS, et Communitatis Sue, nobis factas, pro quibus de vita et membris et aliis omnibus ad Civitatem predictam Spectantibus se voluntati noStre SuppoSuerunt, recepimuS ad gratiam et pacem nostram, quod nullus eorum placitare cogatur extra muros Civitatis predicte de re aliqua, exceptis tenuris exterioribus, et exceptis monetariis nostris et ministeriis, et exceptis hiis que contra pacem nostram fieri continget; que, Secundum legem regni nostri communem, terminari

solent in partibus ubi transgressiones ille lacte fuissent, et exceptis placitis de mercandisis, que Secundum legem

385쪽

mercatoriam terminari solent in burgis et feriis. Ita, tamen, quod per quatuor vel quinque de Civibus Londoniarum predictis, qui 'presentes fuerint in dictis burgis yD. 109 vel seriis, terminentur querele illa, salvis nobis amerciamentiSinde quocumque modo provenientibus; de quibus nobis et heredibus super gravem forisfacturam nostram fideliter respondebunt. Concessimus etiam eisdem Civibus nostris quitanciam murdri infra Civitatem predictam et in Porisokne. Et quod nullus Civium ipsorum faciat duellum. Et quod de placitis ad coronam pertinentibus, de hiis maxime que infra civitatem predictam et ejus suburbium fieri continget, se

possint disrationare secundum antiquam consuetudinem Civitatis predicte. Eo, tamen, excepto, quod Super tumulos mortuorum, de eo quod dicturi essent mortui, si viverent, non liceat precise jurare, Set loco mortuorum, qui ante obitum suum electi fuerint ad eos disrationandos, qui de rebus ad coronam spectantibus appellati fuerint vel arrectati, alii liberi et legales eligantur, qui idem Sine dilatione faciant, quod per defunctos memoratos, Si viverent, fieri oporteret. Et, etiam, quod infra muros Civitatis vel etiam in Porisokne, nullus capiat hospitium per vim vel liberationem Marescalli. Concessimus etiam eisdem Civibus, quod per totam terram et potestatem nostram, ubi Venerint alibi cum rebus et mercandisis suis, et etiam per omnes Portus maris tam citra mare quam ultra, quieti sint de theolonio et lastagio et omni alia consuetudine, excepta ubique debita et antiqua prisa nostra vini, unius, videlicet, tonelli ante malum, et alterius retro malum, per Viginti solidos pro tonesto solvendos, in forma qua Nos et antecessores nostri hujus prisas habere ConSuerimuS. Et Si 'quis lib. 109

in aliqua terrarum nostrarum, citra mare Vel ultra, sive in portubus maris citra mare Vel ultra, contra hane conceSSionem nostram theolonium vel aliquam aliam consuetudinem ab hominibus Londoniarum ceperit, excepta prisa predicta, postquam ipse a recto defecerit, Vicecomites Londoniarum namium inde

386쪽

sint in Hus- fingo, die Lune,

continuata sunt usque in crast reum, et tunc terminentur. Eodem tem ore

per Cives, ut omnis licter homo in Hustingo et in omnibus Curio Cisitatis possit facere attor=-tum, tam vendo in defendendo, quod ante feri non solebat, nisi tantummodo δε- fendendo.

capiant apud Londonias. Concessimus etiam eisdem quod Singulis Septimanis teneatur hustengum semel in ebdomada, et hoc tantummodo per unum diem. ita tamen, ut que illo die terminare non poterunt, continuentur in crastinum et non ultra. Et quod de terris suis et tenuris infra Civitatem ipsam rectum eis teneatur secundum consuetudinem Civitatis ejusdem ; ita, tamen, quod tam forinseci quam alii attornatos facere Possint, tam agendo quam defendendo, sicut alibi in curianOStra. Et quod non occasionentur propter miskenninga in Suis loquelis, videlicet, si bene non omnino narraverint. Et de omnibus debitis suis, que accommodata fuerint apud Londonias, et de vademoniis sibi ibidem factis, placita ibidem teneantur Secundum Consuetudinem justam et consuetam. In Super

etiam ad emendationem Civitatis predicte, concedimus quod omnes sint quieti de Childewyta et de Yeresgyve et de Scotale, ita quod Vicecomites nostri Londoniarum, vel aliquis alius ballivus, scotale non faciant. Et quod dicti Cives terras suas et tenuras vel vadimonia juste habeant et teneant, et etiam

debita sua, quicunque ea debeant. Et quod nullus mercator, vel alius, obviam eat mercatoribus venientibus, per terram vel per aquam, cum mercandisis suis et victualibus versus Civitatem illam ad emendum vel revendendum, quousque ad dictam Civitatem venerint, et mercimonia sua 'ibidem venditioni eX- posuerint super forisfacturam rei empte et penam carceriS, a quo sine gravi castigatione non evadat. Et quod nullus exponat mercimonia sua venditioni, que custumam debeant, quouSque debita custuma levetur, sub forisfactura totius averti, de quo secus fieri continget. Et quod nullus mercator, extraneus Vel alius, emat vel vendat aliquid avertum, quod ponderari debeat vel tronari, nisi per Stateram Vel tronam nostram, sub foris- factura averti predicti. Debita insuper, que eX suis contractibus vel mutuis eis debebuntur, ad eorum securitatem in noS

tro Scaeario ad recognitionem eorum, qui sibi in dictis debitis tenebuntur, faciant irrotulari, ita tamen quod nullum debitum

387쪽

105 irrotuletur per recognitionem alicujus, qui non sit ibi notus, vel nisi constet de sua persona per te Stimonium Sex vel quatuor legalium hominum, qui sint sussicientes ad respondendum tam de debito quam de dampno, quod habuerint aliqui per hujus recognitionem, si eam falso fieri contingat sub nomine ipsorum. Et pro libra qualibet in dicto scacario irrotulanda,

denarius unus solvatur ad opus nostrum Pro Onere Sustent

tionis eorum, quos hujus irrotulationi intendere oportebit. Ηas autem libertates et liberas consuetudines eis coneeSSimus, habendas sibi et heredibus eorum, quamdiu erga nos et heredes nostros bene et fideliter se habuerint, una cum aliis justis et rationabilibus consuetudinibus suis, quas temporibus predeceS-Sorum noStrorum et nostro hactenus habuerunt, tam de forma et modo placitandi de tenuris, debitis et vadimoniis suis, quam de aliis quibuscunque casibus et ipsos et Civitatem ipsam tangentibus ; dum, tamen, consuetudines ille justitie et rectis legibus contrarie non existant; salvis in omnibus libertatibus ecclesie Vestmonasterii Abbati et Monachis ejusdem loci per cartas

nostras I et predecessorum nostrorum, nOStrorum Regum AD- D. 110 re M. glie, concessis. De Judeis autem nostris et mercatoribus extraneis, atque a Supradictis concessionibus nostris nos et Civitatemno Stram predictam tangentibus, proVidebimus, nos et heredes

nostri, prout melius nobis videbimus cXpedire. Hiis testibus, Ricardo Rege Alemannie fratre nostro, EdWardo primogenito nostro, Edmundo filio nostro, Rogero de Mortuo Mari, Rogero de Clissordia, Rogero de Leyburne, Roberto Walerand , Roberto Agulun, magistro Godefrido Gissard, cancellario nostro, Waltero de Merion, magistro Johanne de Chesliuit archidiacono Londoniarum, Johanne de la Lynde, Willielmo de Aette, et aliis. Datum per manum nostram apud MeSimonaSterium, vicesimo sexto die Martii, anno regni nostri quinquagesimo

secundo.

Anno eodem Legatus recessit a Lotidoniis VerSuS mare iiij μ ρὸ uti M. Nonas Iulii.

388쪽

no eodem, in crastino Sancti Jacobi Apostoli, factus est Constabularius Turris Londoniarum, et Custos ejusdem Civitatis, dominus Stephanus de Eddeworthe. Postea, eodem anno, Rex Alemannie, in crastino Sancti Petri ad Vincula, recessit a Londoniis, transfreturus in regnum

suum.

Hoc anno, poSt Pentecosten, magister Godefridus de Sancto Dunstano, tunc temporis Custos Episcopatus Londoniarum, injunxit presbiteris parochialibus Civitatis ut quosdam magnates predicte Civitatis denunciarent excommunicatOS, eo quod recipiunt probationem testamentorum de terris et tenementis legatis; unde Cives impetraverunt a Domino Rege quoddam breve, cujus tenor talis est.

Henricus, Dei gratia, δ, c. Magistro Godefrido, Custodi Epis

copatus Londoniarum, salutem. Cum Cives nostri Londoniarum, a tempore quo non eXtat memoria, eX conceSSione predecessorum nostrorum I Regum Anglie et nostra, et ex antiqua et approbata ConSuetudine, terras et tenementa sua infra libertatem Civitatis predicte, in ultima voluntate sua pro suo libito legare, et coram se ipsis in Uustengo suo Londoniis hujus probationem testamenti, quo ad hoc admittere consueverint, Vos in hujusmodi probationes admittentes in Civitate predicta,

sententiam eXcommunicationiS, Contra consuetudines et concessiones predictas intulistis, ut accepimus, ad eorundem Civium detrimentum non modicum, et in Corone et Regie dignitatis nostre prejudicium manifestum; de quo miramur quam Plurimum et movemur. Et ideo vobis mandamus firmiter injungentes quatinus sententiam predictam in Cives nostros predictos ea Occasione latam, sine more dispendio, revocetis ; et hoc, Sicut indignationem nostram Vitare volueritis, nullatenus omittatis, ita quod non oporteat nos amplius inde sollicitari, per quod manum ad hoc aliter apponere debeamus. Scituri, quod nisi feceritis, Νos ad vos et vestram tam graviter capiemus, quod vos ex inde non mediocriter Sentietis gravatos.

389쪽

VICECOMITUM LONDONIARUM.

Teste, δ, c. Datum apud IVOdestoke, mense Julii, anno regni nostri lij'. Per istud mandatum regium supersedebatur dictus Magister de sua executione facienda. Memorandum, quod quamplures Civitatis Londoniarum, cum bonis suis, exierunt a Civitate, ita quod nichil potuit inveniri per quod ipsi possent distringi ad portionem Super eOS aSSeS-Sam levandam, unde Cives impetraverunt regias literas sub hac

forma.

Henricus Dei gratia, dyc. Omnibus Ballivis et fidelibus suis, Lit&re Regis ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Cum quidam de

Civitate nostra Londoniarum, cum mercimoniis et bonis et spm , qui re 3-

. . . . A. serunt re inritote

catallis suis eandem Civitatem Sint egreSSI, SubterIugia i que- ffb. IV sq. Jrendas ut sic latenter diffugiant, quo minus taliaetum super ipsos π*ti 'μο

assessum pro fine viginti milium marcarum, quem CiveS nΟStri sue. dicte Civitatis nobiscum fecerunt pro bona voluntate nostra habenda, persolvant, concessimus eisdem Civibus nostris, quod mercimonia, bona et catalla Civitatem predictam sic egreSSO-rum, ubicumque ea in regno nostro inveniri contingat, arestentur, donec de tallagio super ipsos assesso satisfecerint ad plenum. Et ideo vobis mandamus quod mercimonia, bona et catalla predictorum Civitatem illam sic egressorum, ubicumque ea in regno nostro predicto inveniri contigerit, arestari faciatis,

donec tallagium predictum solverint plenarie, sicut predictum est. In cujus rei testimonio has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Wodestok, xiiij die Julii anno regni nostri lij'. Hoc anno Dominus EadWardus et Dominus Gilbertus Comes De receptione Glouvernie, et multi alii Magnates de regno Anglie ceperunt Crucem apud Nortiamtonam in festo Sancti Johannis Baptiste, in subsidium Terre Sancte prosecturi Predicti Walterus Hervi, et IVillelmus de Dureliam.

390쪽

regis D secundoso. 112 recto. De gelu.

tione Domini Fadmundi,

Ilii Regis.

Isti remanserunt Ballivi in forma prenotata et sine electione Civium et sine precepto Domini Regis. Hoc anno, cum universum baritagium regni Anglie per preceptum Domini Regis venissent Londoniis ad partamentum Super Statum regni ibidem habendum, tunc venit ibi Magister Walterus Gissardus, Archiepiscopus Eborum, qui contra dignitatem Cantuariensis Archiepiscopi in diocesi sua, fecit portare crucem ante Se ; que Diocesis durat per omnia loca a fluvio de

Humbre uSque mare VerSus austrum. Ob quam causam dictus

Archiepiscopus Cantuarie interdixit Civitatem Londoniarum et etiam extra Civitatem per spatium duarum i leucarum ex omni parte Civitatis, ita quod nullum divinum ossicium celebratum fuit, nisi sub silentio; et nulle campane pulsate fuerunt, nisi tantummodo in Civitate. Nec tamen, propter hoc, dictus Eboracensis noluit se subtrahere; set per superbiam et elationem contra libertatem et dignitatem ecclesie Cantuarie, quamdiu fuit in partibus illis, fecit illam crucem ante Se portare.

Eodem fecit post festum Sancti Hillarii.

Hoc anno fuit yemps maxima, et magnum gelu incipiens citra festum Sancti Andree Apostoli, et duravit fere usque ad Purificationem beate Marte Virginis. Hoc anno excrevit aqua Thamiste in sesto Sancti Vincencii,

ascendens altius quam uncquam temporibus aliquorum hominum tunc viventium; ita quod multa maneria, domus et etiam homines per illam cretinam submersi Sunt.

Hoc anno, in prima Septimana quadragesime, tradidit Dominus Rex Domino Edwardo, filio suo, Civitatem Londoniarum et Turrim, qui statim fecit dominum Hugonem filium Otonis Constabularium Turris et Custodem Civitatis. Hoc anno Dominus Edmundus, filius Domini Regis, desponsavit sΑvelinam) filiam Comitis de Rubernarie in ecclesia conventuali Westmonasterii, in presentia Domini Regis, Regine, Domini Edwardi, primogeniti predicti Domini Regis, et multo-

SEARCH

MENU NAVIGATION