De hispanorum literatura auctore Martino Panzano aragonensi presbytero

발행: 1758년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

. XLIV. otes duas comple statur, easque nobilissimas, tametsi exculta naturalis scientia magnopere non fuisser , non inde sequitur exsulasse prorsus Hispania Philosophiam , nisi forte hoc nomine una Physica intelligat ut . Neque si Physi eae scientiae ignari omnino nostri homines una aetate, vel altera fuissent, quod falso ja Stati satis evincunt. vulgata pansim virorum ingenio , doctrinaque piae stantistimo, Tum opera; Ob eam rem tamen non adeo fidenter barbara , & inculta regio vocanda esset Hispania. Quis enim provinciam aliquam, vel nationem afferre queat , quae vel semper , vel in omni liberali arte , optimisque disciplinis floruerit ρ Sed haec cursim , 8 non ex instituto . Uenio nunc ad illos praestantissimos homines , qui, superiori seculo , tum hac nostra aetate S magnum Hispaniae honorem, re maximam Philoso phiae candidatis lucem praeclarisssimis suis labori-

bus adtulerunt. Si omnes ego in medium profer-

. . re

62쪽

. XLV. ore vellem ἰ ultra modum, quem ab initio praefinivi , opus excresceret. Quapropter ab ea, quam hactenus prosecutus sum , via non discedam , pau. cis in praesentia contentus . Occurrit autem inprimis Rhodericus Dosma Delgado Pacensis, qui linguarum Biblicarum , idest Chaldaicae, Hebraicicae, M Syriacae notitiam, praeter Graecam , Latinam, Italam, atque Gallicam, non sine maxima omnium admiratione, cum Matheseos, & rerum Physicarum studio conjunxit. Clara illius elogia a viris cum dignitate , tum scientia gravissimis exseripta hie referre supervacaneum puto; satis e nim illum commendant luculentissima ejus opera typis edita anno r7o8. Eadem prosello de caussa multa, eaque disertissima praetermitto elogia , quae data legimus Antonio Ponce Santa.Crucio .

Didaeo Pereg de Mera, Andreae Gargiar de Ce- spedes, Petro Fernander de Torrejon , Vincentio Marinerio, Cypriano Maroxa, Iohanni Martinen

63쪽

ca Hispani isti fuerint , elenchus ipsorum Ope Ium, quae a Nicolao Antonio citantur , invictissime suadebit. Quae scripta sunt ab Hippocrate ad Physicam pertinentia, quaeque Galeni, & Avi. cennae fuerit doctrina, philosophice horum primus exposuit ι secundus autem plures in Nauti. sam, in omnes sere demonstrationes Geometricas,

Sc in Atithmeticam libros seripsit, & Aristotelis

Physicam in compendium redegit; Iertius , Hem pe Andreas Gargias de Cespedes, Geometricorum quorundam instrumentorum, quae tum ipse, tum alii recens invenerant, usum explicavit. De aquae

ductibus etiam , & de vi tormentorum bellicorum plura disseruit, Vincentius Marinerius, quem Escurialensi Bibliothecae custodem Matri tensis Aula destinavit , tredecim posteritati reliquit super variis Philosophorum sententiis dissertationes; rem que Physicam nonnihil illustravit accurata de animalibus ,

64쪽

malibus, eorumque partibus historia, quam post ejus obitum publici juris fecerunt Physi eae facul.

tatis amatores. Iohannes Martinea det Ρrado iam laudatus, quique magnum inter Dominica nos no.

men est consecutus, Philosophiam non sine laude professus est, profiteturque adhue editis de hae facultate tomis quinque , in quibus obseurissimastum Metaphysieae, tum Physicae quaestiones solidissime enucleavit. Si per tempus liceret, aliquos adhuc , ex innumeris aliis seculi superioris Philo sophis, breviter commemorarem; ad Hispaniae ta. men dignhatem vindicandam adversus ipsius obtrectatores satis sunt Alvams Almonsus Barba . Antonius Sala, Antonius a Matre Dei, Iohannes Aetorius, Iohannes Episcopus Mindonensis, Iohan. nes Caramuel, ae Benedictinorum , 8 Purpur rorum Patrum splendor, & decus Cardinalis Aguin

65쪽

XLVIII. Θ Nicolaum Antonium adeas. Scio equidem in eorum operibus plures etiam ex illis qua stionibus re. periri , quas per contemtum Peripateticas vocant recentiores aliqui, idest, horum sensu, inanes pro sus, nulliusque ponderis. Tales enim, ita ui omnia ad arbitrium moderante , habendas eς

se volunt disputationes , quas vel non legant apud Carthesium , Gassendum , Mergentum , Nevvtonium , Gravessande , Noletum , aliosque, vel implexas non videant Algebraicis dissicubratibus, . atque Geometricis consarcinatas demon-st rationibus. Scio, inquam, plures ex his quaestionibus reperiri apud Hispanos, de quibus est sermo; at nou ideo e censu Philosophorum erunt expungendi . Habent suam quoque hujusmodi quaestiones utilitatem . Eas ex instituto agita runt Angelicus Doctor , Scotus, BaccOnus , u terque Sino , Suaregius, aliique celeberrimi vixi ad Barbaros certe non amandandi. Spe '

66쪽

ε XLIX. κ. ro autem, nec immerito, censores istos, quem hactenus contra Hispanos exercuerunt, stylum , faci te abjecturos esse, si libros in Hispania paucis abhinc annis editos , depositis partium studiis, adire velint. Vincentius Forca in brevissimo isto catalogo primum locum obtineat; Philosophiam corpustulatem scripsit ad Gallendi placita elabora. tam , in qua corporis proprietares detegit , generales regulas , secundum quas moveri corpora di. cuntur, perpendit, & corpus ipsum sibi examinandum proponit; phaenomena innumera usque ad evidentiam explanat, re , quae a majoribus hausit circa res naturales, falsa judicia solidissime cor. rigit. Quare factum , ut tanti viri Philosophiam& magnopere semper laudaverit, ει typis edemdam curaverit vir clarissimus Gregorius Mayans . Quam assiduam speculationi rerum Physicarum operam dederit Antonius Aloysius de Medicia D. cile conjicies ex ipsius de nutritione humani com

67쪽

poris tractatu , quod opus plane est Medicis aeque ad Physicis utilissimum; illius enim author dum Medicum agit, Physicum quoque eximium se probat. Mirandos in Philosophia progressus fecit Io,

hannes Baptista Berni, quorum testis est constri.

pius ab eo liber de Philosophia naturali.

Age.vero enumeremus alios, qui gloriae, & immortalitati propria nomina consecrarunt, non solum propter omnigenam , qua floruerunt, florendque adhuc, eruditionem; verum etiam propter innumera , eaque solidissima de rebus Physicis re licta monumenta. Quanta dicendi copia opus esset, si pro dignitate laudare vellem Emmanuelem Marti, Ludo vicum Losiada, Mattinum Marti ne Benedictum Fetjoo, Emmanuelem a Conceptio.

ne, aliosque . Laudatorum primus Valentiae in ea disciplina adeo excelluit , ut communis esset eorum, cum quibus in scholis versabatur, opinio , nihil esse in studio, eui. vacabat, tam δrduum s. atque Disitiroo by Coosid

68쪽

-M. . atque a vulgari cogitatione remotum quod ipse non pervaderet ; nihil tam reconditum , atque implexum, quod mira facilitate non solveret. Roma deinde prosectus , quam hauserat in patria , Physi earum rerum notitiam prodidit his decem Elegiis, quibus titulus Amalthea Geographica . In eis explicatas leges plantarum , herbarumque naIuram , atque eleganti stylo exposita quae alii de metallis, insectis, piscibus, atque serpentibus disseruere , frigoris praeterea, & caloris caussas , proprietates , re a Tellus clarissime demonstrata miraberis. Composuit pariter tractatum de animi

affectionibus, minime contemnendum, quem merito vivam illarum imaginem appelles . Eximii hujus operis Reipublicae literariae copiam fecit, adjuncta laudati Gregorii Mayans praefatione, eXcellentissimus apud Hispaniae Regem Britaniae Legatus sub anni superioris finem vita functus. Ludovicus Losseda Soe Iesu Sacerdos, & in Salmanti-G a censi

69쪽

. LII. censi Athenaeo Theologiae Prosemr , duos de re Philosophica libros edidit. Si tantisper in amaeni Dsima ipsorum lectione immoreris , profecto disces , quam accurate versatus fuerit in diversis

Philosophorum Principum sistematis , tum quam sincero, & subtili judicio vera seeernens a falsis propriam exponat, propugnetque solidissimis ratio. nibus sententiam : 8c, quod laude dignius est , igno rare se cui enim mortalium de Physica universa sine ullo errore disserere datum est λ quaedam

phaenomena fateri non erubescat; quod incertum est ita pertractans, ut pro utraque parte sententias reserat, quia ullam earum ut certam stabilire audeat; quae veritati consentanea docuerunt

Gasiendus, Nevvlonus, aliique recentiores subtilissimo examini subjicit, & quae ut dogmata nullis probationibus nixa asseruerunt, quia vel omnino fictis, vel incertis quidem , ut plurimum experi mentis usi sun r, prope ad evidentiam refellit.

70쪽

Martinus Martineχ Medicae societatis Hispalen sis Praetor suae in Physcis peritiae tot testes reliquit, quot exstant libri exstant autem complures ab eo de hisce rebus conscripti, in quibus legere est tum veterum , tum recentiorum Philosophorum placita mirum in modum enucleata undecim nitidis, nec sane injucundis Aristotelicum in. ter , 8 Carthesianum G assen distam scepticum dialogis. Scripsit etiam non infeliciori Minerva Philosophicam historiam ; de natura , 8c proprietatibus corporis naturalis,. totiusque orbis terreni , 8c coelestis propria phoenomena investigavit . At ejus ingenii acumen ibi magis enitet, ubi ex iustituto solvendam sibi proponit, libello ad hoc speciatim elaborato, implexam illam quaestionem ran insit brutis anima sensitiva . Anatomicarum circa humanum corpus observationum nobis copiam facie , additis quibusdam experimentis, Sc tabulis , in quibus idem corpus , ejusque structura descri

SEARCH

MENU NAVIGATION