Fabulae selectae Fontanii e Gallico in Latinum sermonem conversae, in usum studiosae juventutis, authore J.B. Giraud .. Tomus primus

발행: 1775년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

I anc terrore simul complevit perfida sedem, Ediderat partum queis aper, antra petit. Cara mihi ante alias vicina, susurrat in aurem: O Audi unum , doleam quod latuisse tibi. Vel semel a laribus si fors excedis, inermes Porcellos rapiet saeva ministra Iovis ;Arcanum tibi quod credo , tu prodire noli; Sin miniis, in me aquilae vindicis ira ruet. 23 Immissa his pariter laribus formidine , tuto Se tacith properat condere prava caVO.Ιre foras, soboli & jejunae quaerere victum Heu i metuebat avis, pluS metuebat aper. o nimium stolidas , quae non videre priores 3o Ossicii partes esse levare famem. Caecus prolis amor servare cubilia cogit,

Qubd timet haec raptum , qubd timet illa scrobem.

37. Simul. sine particulis ac, vel atque, saepε significat , statim, cum , postquam , simul ac. Simul instavit, a peritis agnoscitur. oe. q. Acad. 86. At simul AEneas sumantes pulvere eampos Prospexit. Virg. AEneia . Nam simul exieris pastum eum tenero grege ν'quila est parata rapere porcellos tibi. Phaedr t. a. f. 4. 24. Sin minus, &c.

-- Parcite , Diva, in miniis; alta ea dens obruat unda caput.

Quem s leges , laetabor , sin autem minus r abebunt certe , quo se oblactent, posteri. Phaedr. l. 3. ProIOD 20 Videre. Pro eognosere, animadvertere. Inclamando quide ..deo eum esse robustum. Ge. in Verr a. 48.

Noctua ut vidit sibi nullum esse auxilium. Phaedr. I. 3. Fab. 16.

132쪽

Omnes lenta fames confecit; funere eodem Gens aquilina perit, gensque suilla simuI.. 33 Felibus hinc avidis largissima copia victus. Quid non concinnat subdola lingua mali Pyxide Pandorae miserandum erupit in orbem Multa lues, sed non tetrior ulla dolo.

133쪽

Ebriosus D ejus inor.

Ividua suum est vitium, semper qub spontE recurrit p

Non valet und) metus nec revocare pudor.

Hinc lepida in memorem revocatur fabula mentem ;Quae cano, ab exemplis omnia pondus habent. Nescio quis potor, Sileno dignuS alumnus, Et mentem & vires fregit opesque suas. Dedita gens vino medium vix attigit aevum, Iam finem nummis sentit adesse suis. Uxor ut hunc vidit baccho de more tumentem Dum mens in testa tota sepulta jacet , Lumine ceu cassum tollit, conditque sepulchro ;Illic serventis vis hen E cocta meri. Vir somno excitus, se circum , insignia mortis , Vestem atram cernit funereasque faces.

x. Gῖque. Cui que suus mos. Ter. Phorm. a. q. I 4. q. Pondus. Translate pro aut horitate. Persona non qualiticunque teli imonii, pondus habet. Cie. in Topic. -- Αn habent & somnia pondus. Ovid. 9. Melam. Dictaque pondus habent.

Iam pondus dices nomen habere meum. Idem. 3. de Pone. s. negit. Nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. Ouid. 8 Metam. Non potuit vires frangere. Cic. 3. Tuscul. 36. Vis quae summmas frangit, infirmatque opes. Idem, pro R. P. 18. Post sactas opes latinorum. Tit. Liv. 2 2

134쪽

sgLECTAE FABULT, Lip. III. utS

Proh Superil ecquid id est y Uxomne, ait, orba maritOPProxima sandapilae protinus illa stetit ;Et veste& larva reserens & voce Megaeram , Iuscula tartareae porrigit apta gulae. Se ratus e stygiis conjux jam civibus unum ara Fare , quis es t Spectrum , sum coqua Ditis, ait Ater quos tumulus tegit, his fero pabula. Conjux Haud reputans: num fers pocula plena mero

I 6. Sandapilae. Sandapila est feretri genus, quo mortui esse

fiebantur.

- Tollitur aIte Grandis in angusta sarcina sandapila. Martiat. l. s. Epig. ra, s

Inter carnifices & fabros sandapilarum. Iuvenal. 8. Sat.18. Aseula. Iulium frigidum sorbere. Caro de re rustieL

135쪽

1 in s ELECTAE FABULAE, Lia. III.

FABULA VIII.

Podagra O Aranea.

Incus clim podagram, simul & genuisset arachnem,

Quam vobis, natae, gloria grandis i ait; Vos formidandae pariter mortalibus estis. At videamus, ubi vos habitare juvet.s Aspicite hinc luteis angusta mapalia tectis , Indh auro rutilas, atria vasta, domos. His vos exopto considere sedibus; eia En paleae in digitis fragmina bina meis. Conficite unanimes pactum . Vel ducite sortem. Io Τelae opifex , vilis mi casa sordet, ait. Altera, quae medicis oppleta palatia cernit, Non ibi se placidam vivere posse putat. Ergo Iegit casulam ; tum lignatoris egeni, Gaudens in lato pollice tota cubat. gs Hic me nulla dies, inquit, patietur inertem , Nec Ρceon coget vasa movere loco. Altera sed pictis laquearibus haesit, in omnes Ceu fuerint annos illa Iocata sibi.

a. Granais. Clare Moeeenas, mearum Grande decus, columenque rerum. Horat. 2 Od. I'. ag. Paeon Vir medicae ariis peritiissimus , quem Homerus stibio liados scribit curasse Plutonem ab Hircule sauciatum.18. Loeata. Locare hie significat utendum alicui conducenti darea Nune sacri sontis nemus R delubra loeantur Iudaeis Iuven. 3 Sar. Atti ceniaribus ,ocati iacit. Cic. a. contrd Ru ιι. ApDiqui oost f

136쪽

Festinat positura lares; iam tela peracta Captaque pensilibus muscula multa dolis. o At fragiles scopis serva abstulit improba casses: Quin & bis textum his laceravit opuS.

In nova araneolus tigna exportare penates

Cogitur, heu l quoties sol novus astra fugat. Atque tot impensos frustra periisse labores Indignans, podagrae rustica tecta petit. Haec erat in campis, aegram sexcenta premebant Quam mala, araneoli sed graviora malis. Secum hospes miseram duxit, seu ligna secanda , Uertenda aut tellus , sive novanduS ager.3o Iam plus dimidio est , aiunt, curata podagra , Si fuerit duris exagitata modiS. Tunc illa : ah l tantos nequeo perferre labores; Mutemus , pacto foedere, tecta , soror. Dicis ita : haud dictum revocaveris, inquit arachne,3 1 Stramineam properat de indi subire casam: Hic nulli scoparum ictus, ancillaque nulla , Securo stabilem quae vetet esse loco. At podagra irrepit nitidas in praesulis aedes, Purpureo assixum quem tenet usque toro. o aegro adhibent herbas, succos, medicamina milIe, Augeri medica non pudet arte malum. Quam beni mutarunt cautae sua tecta sorores, , Cum voti haec fuerit compos , & illa sui.

3 . Ictus. Phaeton ictu fulminis desta gravit. Cie. 3. me. sq. Sternebat fulminis ictu. Opid. 12. intam. Notior est factus Capaneus h fulminis ictu.

κDiuiti eo by Corale

138쪽

FABULA X.

Leo ab Homine prostratus.

Pier A palam extabat moles immensa leonis .

Unus quem victum calce premebat homo. Hinc nimis exultans caneret cum turba triumphum . Garrula praeteriens Obstruit ora I eo.

Vincitis hic, fateor , sed vos pictura fefellit ;Jus ita fingendi scilicet artis erat. 2Equius a nostra staret victoria gente , Pingere si fuerit doctus & ipse leo

4. Praeteriens. Α populo saxis praetereunte petor. Ovid. de Nuce, v. a. Quod mor sttor digito praetereuntium. Horat. l. q. Od. a. S. Pingere doctus. Ille quidem iaculo quamvis distantia misso Figere doctus erat. Oνid. l. s. Metam. Collaque velocis flectere doctus equi, Lem. a. lib. ex Pont. p. Epist. ν. 38.

139쪽

116 SELECTAE FABULA , LIB. III.

Cujus argumentum ex secunda Phaedri Fabula Aib. 4. desumptum est. Tu es O Racemi. V λς eo uis, aut saltem normannae filia vulpes Esurie nimia pend coacta mori, Suspicit g summa pendentes vite racemos, Quos jam maturos pelle rubente putat.1 Quam velit his explere famem l at contingere nullo Ut potuit saltu, talia dicta dedit: Uva est cruda nimis, solis calonibus apta. Dixisse haec satius, quam gemuisse fuit.

. Cruda. Seu nondum maturae. Poma ex arboribus . si cruda sunt, vi avelluntur; si mat si ει cocta , decidunt. Cic. de Senea. 7r.

140쪽

s ELECTAE FABULAE, LIR. III. III

FABULA XII.

Crenus O Coquus. A tiruu M omne genus vastae area chortis alebat,

Illic ceu fratres cycnus & anser erant.

Alter natus hero nitidis spectacula pennis, Carne alter pingui prandia lauta dare. Sese plus aequo jactabat uterque beatum , Hospes hic hortorum qubd foret, ille domos. Castelli fossas , tanquam sua xysta, frequentant ,

Certat ubi lepidis ludere uterque modiS. Nunc celeres videas liquidum decurrere campum, Nunc ambos alacres fronte natare pari. Nunc sese totos lymphis immergere, votum Non explere tamen posse , lavando , suum. R o rauco imprudens blandum capit ansere cycnum ,

Hausit qui justo pocula plura coquus.

r. X a. Xystum vel xystus est ambulacrum. Cum ambularem. in xrsto. Cic. de Clar. Orat. Io. Praecurrit alium in xystum. Phaedr. l. 3. Fab. s. Calepinus notat, quod latini xystos vocant porticus tectas, xysta autem ambulationes subdiales , i. e. quae erant sub dio Vseu sub ipso aere & sine tecto. Ia. Lavando. Lavare idem quod Iavari. Abeunt Iavatum , perstrepunt. Ter. Eunuch. 3. s. 44, Ne longum faciam , dum tu quadra te lavatum Rex ibis. Horat. l. I. Sat. 3.- In medio qui Scripta soro recitent, sunt multi, quique lavantes. Ibid. Sar. q. Et studio ineaselim videas gestire lavandi.

Virg. Georg. de quibusdam pelagi νοlueributia 4. Iusto. Ablativus n. singui. vice adverbii, ut, longius iusto, id est , longius, qu1m par est. Membra longius justo. Quinri . I. 9 eap. 4. Iusto ferocior Marcellus. Velleius. Plenior ut si quos delectet copia iusto. Hor. I. I. Sor. M

SEARCH

MENU NAVIGATION