장음표시 사용
171쪽
sit, intellexit; ac tum, majorem ex errore suo dolorem sibi sensit inuri, cum eum vidit, qui locum illum, nempe ab epistolis , quem ipse neglexerat, occupaverat, ad Cardinales rescribi. Sed Cardinalis Sorbet
Iontis, cum mortem obiret, certam 'vandain secuniae summam inter familiares suos distribuendam legavit, pro ratione est usque dignitatis , & temporis, quo in sua familia fuisset: verum Adrianus , ex ea pscunia, quae ad ipsum pervenerat, nsum fructum quarundam aedium, ad scalas Montis Iordani, sibi coemit, ut iis, quoad vita suppeditaret, uti frui liceret; quae semper omnibus nobilibus popularibus suis apertinimae hospitalesque fuerunt. Et iam tum adolescentulus comoediam,
quae Deceptorum inscribitur, composuit; &, quo tem pore , Romae, sui juris ac spontis fuit, Cornelium Tacitum in vulgarem sermonem convertit ; sed, cum sibi ipse non satisfaceret, rursus illud opus limae traditum, longe expolitius atque perfectius reddidit. Scripsit etiam librum , Lexici cujusdam instar , in quem verba omnia Etrusca atque Latina conjecit, ac suis interpretationibus illustravit . qui liber acriter vehementerque oppugnatus est ab Academicis Florentinis,quorum plures,longo amicitiae usu sibi conjunctos habebat ; sed , eruditorum
fere omnium sententia , omnia argumentationum quas tela, ab arce defensionis suae, fortiter ac strenue, hoc est,
docte eruditeque, propulsavit ac repulit. Sed , cum jam ab onere senectutis se gravius urgeri sentiret, Urbi se
Romanae subthaxit , quae, tanquam mare aestuans, Perinpetuis ambitionis aliarumque curarum fluctibus agitaturm in oppidum S. Quiriaci ubi natus fuerat, quasi inportum, se recepit ; ut ibi, quod reliquum esset vitae. oeiose ab animo degeret. Vbi non diutius, quam auis nos sex, mansit, propterea quod ejus quies crebris amicorum , ad se adeuntium , salutationibus interia pellaretur. Itaque , saeviente hyeme , Sarcianuin abiit; ubi alios sex annos, secum , ut dicitur , vixit, de anteactae vitae rationes accepti & expensi cum Deo subduxit, & , quod erat reliquum de ratione. est conatus illi persolvere; atque, mense Octobri, annos natus tres &Detuaginta, est morbo consuimus. qui, suo in sepulcro, haec
172쪽
IN IANI NICII ERYTHRnx haec verba , a se composita, inscribi: me jacet Adriamin, M. Antonii Potii ι is Virgilia Ceina silius , qui in hac vita nihil maluit, quam quod fuit ; utinam in aetas, quod
marame concupivit. Ne mireris hospes, neve hoc superbe ἀλem putes. nam, ab adolescentia, numquam fere medico vel advocato Uus,prospera semper valetudine fuit. non enimes vivere , sed vadere vita. implevit annum octuagesimum tertium, in quo primum lenta febri decubuit,Woccubuit. Dicitur fuiste ingenio acri atque mordacti ut propterea, judicum decreto , interdictum fuerit bibliopoIis, ne librum epistolaru in , quein ediderat, venalem haberenti quod in iis , in Principis illius , quem ad rem fuisse attentum diximus , aliorumque mores acriter vehemem terque insectatus esset.
EX omnibus rebus , quae hominum ad se ingenios
rum studia ac voluntates alliciunt . summa atque persecta omnis antiquitatis notitia, Celsi Cittadini, patritii Senensis, ad se operam, laborem, & industriam attraxit. Ac primum, nulla erat paulo illustrior familia de qua ille, interrogatus,non statim esset progeniem illam, usq; ab eo, qui ejus fuisset a uetor nobilitatis,memoriter proferens. Atque ad eum finem, ex omnibus publicis Senarum tabulariis , ad tria voluminum millia attente diligenterque perlegerat, ex iisque, quae sibi usui essent, excerpserat. tum, veterum numismatum cognitionem, ita, longo usu, fuerat consecutus , ut vix nummum aliquem aspiceret, quin statim, quanti ille esset, ac cujus Imperatoris vel Consulis aetate suisset impressus, afferret. at Vero , in veterum monumentorum elogiis & inscriptionibus legendis explicandisque , ea erat eruditi ne ac scientia praeditus, ut paucos haberet pares, qui a tem illum antecederet, neminem fortasse invenisses. Ad historiam vero quod attinet, adeo omnium seculorum memoriam, quam ex libris acceperat, diligenter animo septam di custoditain habebat, ut non posset emuere.
173쪽
FINACOTHECA ALTER A. I τα, si quid ex historiis repetendum esset, revocabat se ita
animum suum , ibique, explicatis ordinibus temporum. Uno in conspectu omnia videbar, quodque opus ad rem esset, excipiebat. Etruscam vero linguam ita possidebat. ita totam secerat suam , ut nullum sit in ea verbum , vel Priscu, vel novum, vel inusitatum, vel ab usu quotidiani 1ermonis intermissum, nullii vel siinplex vel transtatum. quod ille non nosset, nullus dicendi modus, elegans, vera ustus, amoenus , cujus ille rationem non redderet. a que, ut, ad ea probanda quae diceret, veterum librorum testimoniis uteretur , quingenta volumina, auctorum ipsorum manu conscripta, ut Petrarchae,Boccarii, Be
tii, aliorumquo, sumtu , labore, ac diligentia compa
raverat. Graecam linguam noverat, ad marmorum a
liquorum inscriptiones, non minima ex parte Graeco serrnone Graecisque literis exaratas, intelligendas Iegenis dasque necessariam. Neque Graece solum scivit, verum etiam Hebraice. Multarum praeterea artium elegantis marum notitia praestabat,ut Cosmographiaeatque plantarum. Erat optimis atque dqctissimis viris deditus: itaque, quotquot, sua aetate. summae doctrinae & eruditio Dis famam habebant, usu amicitiaq; comprehenderat;in his,Franciscum Bencium,Fulvium Vrsinum, Antonium Quaerengum, aliosq; non parum multos. In omni vitaenenere, veteribus Philosophis par simili'; inveniebatur. ejus enim victus, vestitus, erat inplex. parabilis, sine vi iunditiis. Neque id vitae genus Senis solum adhibuit,
ubi, annum agens septuagesimum , diem obiit extre-nium; verum etiam Romae, apud summos viros, in quoram aulis versabatur, nihilo se nitidius, nihilo ornatius inundiusque, tractabat;neque dubitabat,in hominum sa-
cetorum urbanitatem incurrere , qui omnia posita in eo arbitrantur, ut scite convivium exornetur,ut aedes niteant,ut calces arcte pedibus haereant,ut omnis ornatus horti incin deceat. at ille, bono ingenio se maluit esse ornatum quam serica veste indutum, honestis moribus praeditum , quam nullis inquinato sordibus amictu circundatum ; quod, ut mulier inquit illa apud Comicum ,
Pulcrum ornatum , turpes mores pem caeno collinunt.
Lepidi mores turpem ornarum facile saluta comprobant.
174쪽
EA mihi sententia verissima semper est visa , quae de uniuscujusque ingenio judicandum praecipit , ereorum moribus , quibus cum Ille conjunctissime vivit.
Quis enim, cui nihil pensi sit, fidem frangere , ab jure, ab aequitate discedere , castitatem nihili pendere,amicus esse poterit illi, qui virtutes illas amplectatur , colat, &lanctissimas habeat i Qui a literarum studiis abhorreat, atqui omni mente & cogitatione totus in eo sit, ut, quidquid incidat in animum , velit, & quod voluerit,
Conetur atque perficiat; audebitne foedus amicitiamque cum eo connectere, cujus animo nulla major sit voluptas , quam totum vitae suae tempus , evolvendis Philosophorum Iurisconsultorumque libris, discendi causa, Consumere'Omnino sic se res habet, ut similitudines studiorum ac voluntatum, maximam ad amicitias conjungendas vim habeant, & , quod est consequens, ex amicitiis , quibus unusquisque implicatur, quale sit illius
ingenium, sive probum live malum , statuere liceat. Quamobrem,quamvis Clemens Merlinus Foroliviensis, nobili apud suos genere ortus, sua sponte, multis atque praeciaris ingenii sui monumentis, satis signi dederit, egregii cujuidam animi atque praestantis; attamen, ex amicis, quibus ille deditus erat , manifeste apparebat, qualis quamq; egregia inesset homini indoles, ad omnes pulcherrimas artes ad alnussim effecta. Longum esset, sigillatim omnes optimos doctissimosque viros enumea rare , quos ille complexus amicitia fuerat: satis sit, uno verbo ponere, tot eos fuisse , quot aetas haec extulit. A que, si nulli essent, quos proferre possemus, solus Fabius ςhisius, vir domi suae nobilisiunus, sanctissimis mora. tus moribus, ab ingenio, doctrina, Ze eruditione locupletissimus, rebus gestis , multisque provinciis , pro Ecclesia Romana, inmma cum abstinentiae, probitatis, prudentiaeque laude, administratis, longe clarissimus,
quo ille est usus sal*liarissime, posset ipsi, egregii dc
175쪽
FINACOTHECA ALTER A. I 'excellentis viri opinionem famamque conficere. Sed, quamquam magna haec Clementis sit laus , tamen soris expetitur. habuit etiam apud se alia multa , sui ipsius propria,in quorum societatem non alius se insert.Multae in eo literae & exquisitae; nec deerant nostrae hae liberalissimae humanissimaeque; adeo ut, tum Latine, tum Etrusce, docte eleganterque perscriberet.ad Nat Philosophiae, ac praesertim Iuris civilis, scientia , cujus usum Chisius ab illo , doctrinam a magistris, accepit ι summa sermo nis comitas, lepor, venustas, admirabilis morum suavitas affabilitasque 3 qua adeo Ludovicum Card. Ludoviin sum, quo tempore privatus Sodalitatem Deiparae Virenis Assumtae, in domo professa Soc. Iesu, una cum iliso frequentabat, ceperat, totumque possederar, ut se nu
hil esset illi carius , nihilque jucundius. Qui Cardinalis
deinde, Gregorio xv , patruo suo, Pontificatum Fax. adepto, nihil nabuit antiquius, quam ut illum, quibuscunque posset modis, Ornaret; ac primum perfecit, ut in Anditoribus Rotae numeraretur; tum, manibus pedibusque, ut dicitur, obnixe omnia fecit, ut in Cardinalium ordinem vocaretur. sed omnes eius conatus in irritum reciderunt: nam Pont. summus, sive, ut communi more hominum loquar, fato aliquo, sive quia egregia hominis merita parum nota atque perspecta haheret, obfirmaverat se, hac in re fratris filio morem non gerere. nam, quamvis totius Reip. administrationem in ejus solicitudinem curamque rejecisset, Cardinales tamen creandi arbitrium penes se esse voluerat. sed, cum Cardinalis acrius vehementiusque instaret, urgeretque,
Di honoris sui gratia, id homini amicissimo, sibique
gratissimo , largiretur, tandem Pontifex, odio victus, Cedo , ait, alterum, qui meo magis animo allubescat . nam, in hoc, ne frustra sis, Operam perdis. cumque Cardianalis diceret, neminem se alium , nisi Merimum, velle, ridicule Pontifex respondisse fertur,Quoniam ita te obias inate obduras, neque Merlinum neque Merioltum habebis. Interea dum altercationibus dies teritur, tempus abit. ac Pontifex, antea quam nova Cardinalium comitia fierent, h vita decessit. Gregorio extincto , de spe, Iongius honoribus procedendi, Cardinalis Ludovisit M opera,
176쪽
opera, lapsus, ad cognoscendas cansas totum se contulit, de magnam optimi Iurisconsulti laudem est adeptus.Sed cum, procedente tempore , coepisset se nitidius in mensa tractare , neque solum invitare in coena Be in prandis pluiculum, verum etiam , suavis diei hora , cum sua urgeret, largius, nivatum in se merum invergere. cod. tigit id. quod nuella erat, ut fieret plenior , vel potius obesor. verum . eues propter civilia ossicia , ae perpruinas studiorum occupationes , quibus tenebatur, nullum fere sepositum tempus haberet, quod curatio corporis daret, ambulationi praesertim, cujus finis est sudor, vel lassitudo, qua noxii humores inutiIesque tol-Iuntur,quibus corpus abundat.acuta febri correptus est, dc paucos intra dies ab ea peremtus.
MVtins Vitellestus. Alexandro patre natos est Ro. 'mae, ex antiquissima nobilissimaque familia, qua
Corneto , ad quod oppidum. ejus origo refertur, pro fecta, in Urbem se contulit. quae familia, ne ad unum senem redacta , ejus morte sFae est omnium rerum hu. manarum condicio, ut, quae sunt ortae, occidant, in una cum illo extinguetur. Sed parens Murit, eum esset Iocupletissimus, ac, propter divitias summamque nobili. tatem, magna apud omnes existimatione & honore, propemodum est ad egestatem adactus, quod pro honnullis magnam pecuniam intercessisset. nam qui homo sese miserum ac mendicum volet, praes pro altero fiat. Quamobrem , quo fidem suam servaret, coactus est auactionem facere, ac relicta a majoribus suis bona divenderct. Verum Mutius , simul ac , de parentum gremio exiens , est prosectus in ludum , statim magna edidit,
non adumbrata sed expresIa , signa virtutum. Erat in puero docile ingenium,quo celeriter acciperet, uae tradebantur ; memoria summa , Qua , quae tradita suerant,
custodiret, mens , ad optima facilis , dc a vitiis abhor-llens . quam etiam severa parentum ditaplina. de solers. formaudi
177쪽
PINACOTHECA ALTER A. , ssormandi custodiendique in aetate prima filiorem pudoris, diligentia, ad virtutem incitaverat. Accedebat forma honesta , summa suavitas oris ac vocis, sine arro gantiae suspicione gravitas. mores denique ad omnem venultatem mirabiliter facti. Qinibus rebus fiebat, ut parentes ipsius, iique quorum intererat, eum quam optimum fore augurarentur , omnes in eo suae famia Itotque dignitatis spes collocatas haberent. Neque duabium est, si ille ad Remp. voluisset accedere ,qum, ascendens per omnes honorum gradus, cum illis moribus, ad summam amplitudinem svisset perventurus. Sed, Patrihus Soe. Ιela in disciplinam traditus,ut in ipsorum Gymnasio bonis artibus institueretur, sive eorum Patrum sanctitatis exemplo permotus, sive divini numinis assiatu impulsus, maluit. res perennes ac stabiles brevibus atque caducis, aeternas interituris . anteponere ; atque dedit operam , ut in Societatem reciperetur. Neque fuit illi magnopere laborandum: nam tanta vis ingenii atque virtutis erat quaerenda, roganda , obsecranda,non autem, ultro se dans, repudianda. Cujus rei nuncius simul ac allatus est domum ad parentes illius, eosque qui futurae adolescentis amplitudinis spe alebantur, conintinuo commoveri omnes, queri, clamare , adolescentem , imperitum rerum ullud facinus, nondum confise malo consilio,sed dolis eorum captum, fuisse aggressum, qui, ad quaestum suum callidi, quicunque in adolescent urius Romanis, qui scholas ipsorum frequentarent, in-nenio , nobilitate, divitiisque pollerent, in sua castra cois Darentur adducere; optimum esse factu , aliquo eum in Ioco, ab insidiis illorum tuto, collocare, atque experiri xi , num occulto divini numinis impulsu , an temerario ineuntis aetatis impetu , fuerit in eam cogitationem delatus : nam sore, ut, a persuasionibus illorum desertus, mutata voluntate, quasi velificatione , ad nova consilia animum appelleret, & ad suos penates rediret. Itaque Gregorio x III impetrant, ut tantisper fidei custodiae que Patrum Oratorii, quibus P. Philippus Nerius, es rus sanctitatis fama, praeerat, comMitteretur, quoad se ipsa res aperiret, videlicet, non illum Patrum Iesuit
rum dolis deceptum, sed sua ipsius spolite, ad illorum
178쪽
18s IANI NICII ERYTHI EI vitae genus fuisse compulsum. At, cum S. Philippus, sive
parentum illius rogatu , sive adolescentis animum tentandi gratia, conatus eum esset ab eo consilio revocare,
ita ille locutus fuisse dicitur,ut vir sanctissimus, Spiritui
Sancto,quo ille impulsus agebatur, non esse resistendum, da creverit. Rem illus igitur in Domum probationis,un. de fuerat abductus,secum una Stephanum Bubatum,n
bilissimum Romanum , quem, saepius ad ipsum ossicii ratia ventitantem, secerat lucri, perduxit. qui postea tephanus eos in literarum studiis prosectus fecit, ut Philosophiam ac Theoloniam inultos annos docuerit, studiis Gymnasii Rom. Soc. Iesu praefuerit, Domum fi ve collegium poenitentiariae Apostolicae, Reictoris nomine, administraverit, disputationem de Angelis eruditistinam doctissimamque typis mandaverit. At Matius,
summa sociorum Omnium gratulatione , tanquam post-liininio reversus, excipitur. nam, quanto Societati ipsorum futurus esset ornamento, sentiebant. neque opinionem , quae de ipso erat, sesellit, sed multis partibus auxit. erat enim exemplum modestiae, demissionis animi, obedientiae, virtutumque omnium ; inter aequales suos, ingenii praestantia, clarius ceteris, explendescebat: quas
omnes virtutes magis commendabant mores,natura mitissimi; simplex, nec arte quaesita, qua se dabat omnibus, comitas;-egregius, ut diximus, oris decor ac dignitas. Mature suit ad docendos alios adhibitus, non quascunque disciplinas, sed omnium maximas atque gravissimas, nempe Philosophicas ac Theologicas. itaque ad ducuntos, nam ego quoque in illis eram in ipso itin ris duce ac demonstratore, triennale Philosophiae curriculum confecimus; ac, ne idem in Theologia , sicut a gressus fuerat, essiceret, repentina quaedam vis morbi prohibuit, ex perpetuo studiorum labore, quem vix po-
terat ferre . contracta; quod tenui & infirma esset vale tudine. quamvis id naturae vitium. optima vivendi ratione , ac praesertim temperantia, Ita correxit, ut ad summain fere senectutem pervenerit. Cum igitur fanguinem coepisset expuere , cumque metus esset, ne brevi in aliquam tabem incideret, superiores, de medicorum sententia , a docendi eum munere , ad ipsorum RemP.
179쪽
PINACOTHECA ALTER A. IsrRemp. administrandam , transtulerunt: & initium magistratuum gerendorum coepit di Collegio Anglicano. nam, cum alumni illi seditionem fecissent, qua Patrum Soc. Iesu imperium detrectabant, missus est , ad eos compescendos , atque in officio retinendos, Rectoris ac moderatoris jure ac nomine. qui statim, contumaces illorum motus, blanda, ac liquidiore quam ullus est Favonius , oratione sedavit; ac deinceps, ne commovere se possent . incredibili quadam animi lenitate, in quam, cum opus esset, severitatis nonnihil influeret, firmavit, sibique ad nutum dicto audientes effecit. Ne multa; tam scitus tamque doctus rei bene gerendae inventus est artifex, ut non ulla esset provincia tam difficilis tamque ardua, quae non illius digna administratione videretur. Itaque , nulla res est in ea Societate , in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio , quin ea res illi sit delata. atque Lepius Provincialis, postea Assistentis, funis ctus est munere. qui honos, cuin apud illos, ut revera est, maximus habeatur, diligentissime mandatur, neque cuiquam committitur,nisi illi, qui probitate, prudentia,
ac rerum usu , ceteris antecellat. quos omnes magistratus ita gessit, ut neminem non solum ab se non alienave
rit , sed , id quod in potestatibus difficillimum habetur,
omnium in se amorem,benevolentiam, studiumque comverterit. Quapropter, cum Claudius Aquaviva , Praepositus generalis, ex podagra, in morbum implicitus, decessisIet, adeo, tantus illi locus, atque honos deberi existimabatur, ut nemo contradiceret. Factus igitur generalis Praepositus, per annos triginta continuos, in eo munere, summa omnium virtutum cum lauda gerendo, versatus est. Ac, pro virium imbecillitate , nam infirmo erat corpore, satis commoda usus est valetudine. tantum , aliquot ante annos quam est mortilas, cum, die
quodam , Card. Francisco Barberino advenienti praesto esse vellet, ac celerius per cochlides scalas se demitteret , pede lapsus concidit; quo casu erus graviter laesit, habuitque necesse , quoad vixit, alaudicare, ac scipioinne, ne caderet, uti. Postremo aetatis suae anno podagra coepit urgeri ; ad extremum gravius ac periculolius aegrotare. Cumque, ad ultimum casum adductus, ac
180쪽
paululum de mentis statu dejectus, complures dies , ita defixus lecto jacuisset, ut nullam in partem commovere se posset, tandem ad optatos S. Patris Ignatii evolavit
amplexus ; a quo sextus , Societatem , quam Ille fund verat, gubernavit ac moderatus est, cum summa pruindentia. Obiit, Muros natus unum dc octuaginta. Plurimum valuit in dicendo; quamquam in concionibus ad . populum , quod , corpore erat infirmo , non multum jactare se potuit; sed in cohortationibus , nemo
erat, cui ille deberet cedere. Vox clara, canora , di jucunde ad autes accidens ; sententiae illustres , concinnae, venustae: dicendi genus elegans, elaboratum , politum, quodque multitudinem magis delectaret, quam moveret. nain illam YHn, qua permoVeret atque incitaret. animos , in qua sunt omnia, non admodum tenuit. itaque, si est optimum, suaviter dicere, nemo erat, qui eo melior inveniretur.
QI. IO. STEPHAN vs S Y R. V S. SI quibusdam magnis ae praestantibus viris tam longa
vita suppeditasset , quam magnum ingenium 3c adoinnia summa idoneum contigit, prosecto nemo illis viris gloria praestitisset. Sed iniquo pIane jure fieri vide. mus , ut, quibus singulare atque admirabile ingenium
natura tribuerit, mors illis eiusdem augendi decIara dique spacium ademerit , dc egregia ac praecIara mul. torum , quae ab illis. ad illustrandas eas artes quas colebant, prodire potuissent,tanquam semina enecaverit. Ex
hoc numero multi, patrum nostrorum memoria , extulerunt: nostru vero aetate, ut de aliis taceam, proferre
possumus Io. Stephanum Syrum , Savonae nobili genere natum. In hoc , jam inde sermo ab incunabulis , ea. ad omnia disciplinarum maximarum studia, indoles ac materies eluxit, ut Franciscus parens, ex sex & viginti praestantibus ingenio liberis. quos ex Maria Barra, uxore , susceperat, unicum elegerit, quem eruditissimorum
