Gabrielis Naudaei Syntagma de studio militari ad illustrissimum iuuenem Ludouicum ex comitibus Guidiis a Balneo

발행: 1637년

분량: 946페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

se consequitur, nec ijs ductoribus quicquam sibi arduum aut difficile existimat. Gallorum autem naturae adeo belle cum Germanorum inst, tutis conuenit, ut praeter nomen quod Suidas utrisque commune

fuisse dicit, sero μνικος ο οἰ Γεροιαιω, Κελτοι λιγίς mores etiam utriusque nationis, Iulius Caesar sibi comparandos esse duxerit,& Strabo cum Germanos 1 Romanis propter illam

morum similitudinem videret appellatos , tanquam veros Ga lorum fratres, Gallorum idcircoveterum mores, a Germanis te. re repetitos asseruerit: quae profecto causa est , ut absoluta de Gal-Iorum virtute militari tractatione, ad eam quae Germanorum

quoque propria fuit aditum mihi faciam; hanc vero si valde pri claram, & eximiam fuisse dixerim nihil equidem mentiar, aut quicqua illis praeter meritum aisnga Nemo crum,scribitTacitus, cum Germanis bellum gessit, quem non poenituerit, quique non plus ex illo iactivet qua c6modi, acceperit , unde apud illorii vicinos elusinodi prouerbia iactabatur, qui vult insceliciter pugnare, Germanos adoriatur, qui verberibus laniari non timet, cum Germanis contendan, & vero quid aliud sperari poterat agente, sic armorum tractationi assueta, ut serreos artus habere, vel saltem pro pelle Thoracem a natura accepisse videri possit Nam praeterquam Deorum statuas nisi armatorum nullas colebant Germani, Scoetus ipsos, ac consilia, non nisi armati inibant; quoties insuper saxabant curis animos, &spectacula, vel ludos adibant, non cantibus, aut Choreis animum eis minare , sed certis conditisque saltibus inter gladiorum, & framearum varias

dispositiones, illum incitare solabant ; & quod magis stupeas,

quoties VXorem ducebant, ut incipientis matrimonii auspiciis illam admonerent venire se laborum, periculorumque sociam ,

idemque cum viro in pace, idem in praelio pallii rami: non illi pro dote, quam apud illos non uxor Marito, sed Maritus uxori

asserebat, signatam pecuniam numerabant, non mundum muliebrem speculo, gemmis, inauribns, armillis, vento textili seu Cois vestibus, aut interulis sollicantibus pretiose adornatam , transnittebant, nec inny era alia ad humanitatem, &delitias composita; sed Boues, ct frenatum equum, & scutum cum se mea, gladioque . Nim rum ha arcana sacra, bos coniugale: deos

102쪽

deos arbitrabantur, Se qui nihil unquam neque publicae, neque Iriuatae rei,nisi armati faciebant, si Tacito fides adhibenda, nstebant quoque ad istud negotium , quod in vita grauissimum est,& quo maxime Regnorum aeternitati consulitur, inermes accedere; belle igi ur Seneca in hanc rem , Germanis quid es animo i quidas incursum acrius e quid armoram cupidius quibus imnascuntur, innutriunturque e quorum unica illis cura es, in alia negligentibo: auid induratius ad omnem patientiam i v quibus magna ex parte non tegumenιa corporumproui sunt, non suffugium aduersus, yerpetuum coeli rigorem. Ex quo mirum , ideri no debet, si Regio illa quam incolebant, nunquam a Romanis eX

cte cognita, sed vix dum post ducentos & decem annos subacta fuerit ; breui stilicet tempore Graeciam, Asiam, Μacedoniam, Aegyptum aliaque regna subegisse fortunae Romanorum su

rat: quae maximas rerum inclinacioi es momento pereagit; Gemmanos vero deuincere opus fuit virtutis, & negotium longissimo tempore, laboribus improbis, & plurimo susi languinis dispendio conficiendum ; adeo nempe illis ad libertatem acres impetus natura indiderat, ut totus orbis antea sub iugum mitti debuerit, quam Germania domaretur; nec absque de causa Imperatores Romani, vix unquam tanti duxerunt se Palthicos, Persicos, Armenicos, Pios, Felices,Patres patriae nominare quam Germanicos ; cum Ciceronis dictum de Romanis, locum etiam obtinere apud Germano i, proprijs continuo damnis edocti laterentur, Nationes scilicet alias seruitutem pati posse, Germanorum veroproprium esse , Dis se gubernare, O regere arbitriss . Quod illos etiam hodierna die iacere, nemo ut arbitror inficias ibit, qui attenta illorum mores , di presentem Imperii statum aspiciet: cum in ipso validissimae partes tanquam e suo corpore excisae, in diuersos motus, animosque ipsa dominantium varietate, numeroque trahantur ;& quod remita se habere plane conficit, imit tae Procerum morem multae Civitates, se quoque velut in singulares Respublicas colligant, leges tibi statuum, Magistratus praeficiunt, ac ne quis existimet illas ab antiqua recessisse ossicio, plure1 etiM .scederibus inter se conueniunt,pro asserenda libertate ., Verum quicquid tandem de Imperio, & eius administratione statuendusit, certe O virtute mlitarii constantia, atque fartitudine du-

103쪽

o DE STUDIO MILITARI

bitari non potest, quin eximia sit, & prorsus laudabilis; ut merito Aeneas Silvius qui postea supreme d gnitatis titulos adeptus,Pii

secundi nomine magis innotuit, ita eos compellare non Veritus, sit in epistola de rebus Turcicis. Mihi seu noua consideranti , seu epist. 13 i. vetera mente repetenti, inter omnes nationes quas bello idoneas Adicant, nulla fortior, nulla peritior, nulla audentior quam ve Ira , o Germani, videtur. Vobis bomines, vobis estui, vobis arma, vobis pecuniae sunt; ρο υbi obsecro tot clarissimi principes, totgenero proceres , tot fortissimi equites, tot potentes ciuitates , tot diuitia , tot auri, tu argenti, tot ferri miserae ; ubi tanta populi multitudo , tan

a iuuentus, tantum animi, tantum roboris praeclarum certe elo

gium,& eo magis quod ab homine italo, & optimo prolatum; imo etiam confirmatum experientia quam oculis qRotidie usurpamus, nullus si quidem Germano pedite in stataria pugna me. lior habetur; nulla Phalanx turbulenti praelii discrimen, S pr cellas animosius sustinet quam Germanica, in nullis denique spes maior, aut certior cum decisis sunt res, & affictis quam ita

Germanis militibus; qui si non fallit Beroaldi pictura.

Glautis oculii, comaque sau a, ': Grandes corpore, istratu teroces

Septi robore, prodigique vitamsub aggrediuntur, O lacessunt eoque sensim concepta de illorum virtute opinio se in. hominum animos usque insinuauit,ut nullus sit hodie princeps Christianus, nulla Respublica quae illorum copijs destituta, bellum aggredi non resormidet. Et Helvetiorum praesertim tanta est inter subsidiarios milites authoritas, ut quod primum teste Comineo fieri coepit in bello sociali principum aduersus Regem Ludovicum undecimum, quo quingenti Helvetii Ioannem Calabriae ducem primi suae gentis in Galliam secuti sunt, etiamnum hodie istud perduret, apud potentissimos alios Reges & populos, 1 quibus magnis stipendiis euocati, pretium virtuti suae faciunt ex aliorum ignavia , & bellorum euentus in quamcunque partem studio partium inclinarint non raro conuertunta, itaut in illos optime quadrent versus illi poetae secundissimi clauditio,. Iui terribiles quibus otia vendere sempreMos erat, O requirm , Ioedas mercede pacis:

104쪽

LIBER PRIMUS. I& equidem penitus mihi in Germanorum naturam moresque in uenti identur hi omnes speciem quanda obtinere militaribus dignam officijs; roburque corporis valde idoneum armorum gestationi, & praegrandibus gladijs rotandis quibus se terribiles hostibus praebent: quandoquidem Gallos de quibus Cae sar dicebat plerumque omnibus Gallis, pra magnitudine corporum suorum breuitas nostraeontemptui en, augusta specie, ct amplitudine non modo aequant, scd superant , ita ut Isidorus a praegrandi corpore

Germanos nomen sortitos arbitretur , S Vegetius eorum pro- anos. 2.ceritatem ac Germanicus apud Tacitum, corpus visu toruum celebrent ; indeque Manilius non satis habuit dicere. Itava per ingentes surgit Germania partus lib . Sed ut rem poetico more, di cum admiratione audientium resediret, addidit. Et upefacta suos inter Germania parturquemadmodu ante me vidit,¬auit erudissimus Stevvechius in notis suis ad Vegetium . Hoc autem di si Manardus, ac Mi1 Ω- epistolis. nioris iudici; hcmines, Scptentrionalibus omnibus tribuant, vix alio quam Cere uisiae potu utentibus, 1 quo formam illorum, &salubritatem, ac roboris praestantiam fere contingere autumant, verior tamen mihi vidctur aliorum sententia, qui totum id in temperiem ac situm regionis relabunt, in qua frigus externum calorem ad in imos coporum aditus cogit, emcitque ut humorem quoquoversum extendat, & dilatet; unde Vegetius Con- cv. .lib. r. cludit quod Septentrionalei populi, remoti a Solii ardoribus incoρι- fulti ei quidem, sed tamen largo sanguine re niante Φ , sunt μου 15. s. e

bella prompt/simi, quae suit etiam Vitruvii sentem ia, Iub septentrionibus, inquit, nutriuntur gentes immanibus corporibus, candidiscolor Ibui, directo capillo, O rufo . eae νι oculis, sanguine musto: qui autem sunt ad axe meridianum breuioribus corporibus, colore fuso, tuo capillo nigras oculis ruribus inualidis saguine exiguo,Solis linpetu persciuntur. Sed neque illis etiam deest animus ferox, imp tiens , de samus qui molcm illam corporis in aduersarios, ct vulnera cum opusest impellat nam prqterquam natura crudeles sunt tib de morita truculenti,. ita ut reterente Iacito occidere soleant non disci- υς M-0-

plina,& seueritate,sed impetu ac ira, ut immicu atq; ab illis prosectum iit, octoginta b hinc annos in Galliam dirissimi exempli

105쪽

DE STUDIO MILITARI.

supplicium, quo in latrones viarum insessores animaduemini, rotarum radijs incussis membra distringendo, quodque lentae mortis ludibrio si quod aliud, vel maxime iniame est ; serociores insuper existunt, ac validiores ex longa bellorum consuetudine, ita ut cum nullum ferme in Europa conficiatur, absque H luetiorum praesertim auxiliaribus copijs, concludere hinc merito liceat illos fide, ac pugnandi constantia, & orduae nullis ali

militibus esse inferiores. Sic enim videmus eos qui in extremiscuiusque imperij finibus positi sunt, caeteris qui intimos Prouinciarum recessiis occupant, magis audaces esse, S in armis exercitatos , quia sere semper de finibus, aut de gregibus, ct armentis inter finitimos certatur, qui vero bello assuescutit animosiores, ct sortiores evadunt, ut qui pacemn otium colunt mitiores sunt di humaniores. & eadem de causa fit, ut multet gentesquae in otio& quiete vixerant bellicam seriitudinem in ipsis bellorum angustijs, dum frequenter in illis versantur acquirant; ut Maced nibus contigit quibus dum assiduum certamen cum Illyrijs, dc Thracibus esset, veluti quotidiano exercitio indurati, gloria bellicae laudis finitimos postea facile terruerunt; sic Athenienses agrestes primum, & armorum rudes nemo euexit, quam qui oppressum eos venerat Persarum armis di Ligures subalpinos, aduersus quos Paulus Aemilius expeditionem suscipere coactus fuit, Romani crebris praelijs artem bellicam docuerunt: ut prinpterea sapienter Lycurgus prohibuerit aduersus eosdem sceptus militare, ne assueti iniurias repellere, bellicosi tandem eluderent: quae an cum perbelle Germanis conueniant, quos in medio bellicosissimarum na ionum constitutos, perpetuus hostis externus , & si ille quandoque cessat,domesticus etiam, & familiaris subinde lacessit, non est proieeta quamobrem quis miretur, si tantopere bellis inclaruerint,edictoque apud ipsos cautum sit, Vt domi, forisque arma habere ,& serrum gestare quisque possin, sic enim nati, sic educati sunt , ut prius sibi vitam quam arma M.

manibus extorqueri patiantur PHis autem proximὰ accedunt non minus antiquq laudis aemulatione, quam Imperij, & stoderum societate coniuncti Hispani, robustum hominum genus aborisque illius patientissimum,non iquo arua coli solent, aut artificia procurari , sed qui maxime est ad

106쪽

LIBER PRIMUS. D

ad bella idtineus ε, in quibus, ira se per omnessortitudinis gradus

ab antiquissima memoria exercuerunt, ut miro tuendae libertintis desiderio, &ad extrema,penitusque stupenda serocitatis exe-pla compulsi, i nullis hostibus, sed a ieipsis tantum superari potuerint . Hinc ad Romanas olim partes obstinata Sagularus, excidio sito, di mutuae caedis exemplo clara. Hinc Numantia fama sua minor,quq quatuor Hispanorum millibus propugnata, supra decennium illud Trois sabulosum, exercitum sustinuisse traditur, quadraginta militumnon Pei sat Lm, aut Asianorunia, , sed fortissimorum militum quos tunc haberet RespublicaRomana, quorum, & sui ipsius ad extremum , ici rix illa fuit; cum urbe expugnata, nullus tamen vir Numantinus in catenis duceretur, praeda nulla, ct triumphus tantum esset de nomine. Hinc Lusitania repentinis viribus, & cogi, soluique facilibus Viriatum suum succingens; & acerrimorum militum natio ad Sertorii disciplinam fide,&moribus prona, ipsumque cum Pompeio Metellum fatigans. Hinc etiam Cantaber Angusti fortuna cui totus orbis debebatur, non Romani imperii potentia sub Iugum missus, idque tam tarde, & difficulter ut Horatius dixerit Cantabrum indoctum Iuga ferre nodia.

& alibi quoque

Cantaber a domitus Catoa. Hinc denique Hispania ipsa omni alia terrarum parte bello reparando aptior olim existimata, pariun quidem locorum, partim vero hominum etiam ingenijs: quae omnia S si per se magna quidem sint, & illustria priscae virtutis, ac innatae sortitudinis decora, longe tamen haec ipsa pulchrius enitent, cum a Velleio

non sine aliqua etiam amplificatione reseruntur , per ducentos amnos, inquit ille, in Hispanijs multo mutuoque, ita certatum effam Zuine , ut amisss. P. R. Imperatoribus exercitibusque sepe contum iis , nonnumquam etiam periculum Romano infovetur imperio. Illa enim Proinciae Scipiones ; illa contumeliose decem annorum bello subduce Viriato maiores minos exercerunt, tria terrore Numantini belli Pop.Rom. concusserunt; in illis turpe a Pompei foedus, turpi que Mancini, Senatus cum ignominia dediti Imperatoris resulit: illa tu Consulares, tot Praetorios ab umpsit duces .patrumque aetate in tantum Sertorium armis eApulis, in per quinquontum diudicari

107쪽

M DE STUDIO MILITARI.

non potuerit, Hispanis Romanisve in.armis plus esset roboris,mer populus alterι pariturus foret. Sucessere demum Gothi, Vandalique, a quibus I Cmanorum catastis exempti Hispani, mox insulmenillud inciderunt, qucd excitium e Mauritiana, pers Ptingentos , ct amplius annos, cedibus, ac incendijs Hispaniam sit,i i ille Omncm pellime compleuit: Cantabris interim quibus

Lucii in ta es . damnatum viserepaci. tam prῆsraictil virtutis atque audaciae animum ii varia ista rerum conuei sione retinentibus,ut quemadmodum tardius in ditionem Romanorum venerant, ita nouissime semper ab ea deficerent, nec quidem tunc cum Sarracent Roderico rege Gothorum c sode Gallor.im Hispaniam occu antes,mox in Galliam per Pyrenem confidei P*x V 3- ter transmi Ere , unde quemadmodum notauit Stephanus Forcatulus 1 Sarracenis ipsis,voce punica B caini appellari coepere id estprotertii, is rebelles. Sed non Cantabris modo concessum. fuit in turbatis illis, & dissicillimis temporibus, praeclarae suae virtutis specimen aliquod edere, cum reliqui etiam Hispani, tot egregijs facinoribus innotuerint ad famam, ut nusquam in Hispania messis gloriae fuerit vlicrrior, aut praestantior; atque ut unum ex infinitis reseram, quo in omni temporum historia nullum , aut fortius, aut laudabilius posse reperiri existimo; Curam tuendae Urbis garis, quae veterum Tartessus est siue Carteia , , receperat in se Alfonsus Peresius Gus manus, & res ex voto succedebat ob ducis, ac militum praestantiam cum Alfonsi unicus

filius 1 Mauris interceptus, qui illi nisi oppidum statim rec pe

rent foedam,ac certissimam mortem comminabantur,omnium

. obsessorum animos fregit, attonitosque lacidanetu proximi per culi ; sed pater nihil eo territus, constanter respondit, Si vel cenatum filios Mauri in potesat laberent, non ideo se a de , cthone

abiturum: & si tanta, inquit, ad hostes, octio libido iugulandi es, en gladium, S cuindicto suum e moenibus proiecit, atque inde domum reuersus est, 1 qua subinde reuocatus militum eiulatu, qui Alium marbarAcrudelitate ipsemet patris gladio confodi vinderant, en inquit, hoc erat s credebam ursem ab hostibus isse interceptam, α sic pari tranquillitate ad Prandium, S uxorem re- dijt, eaque inuicia animi magnitudine, & constantia hostes com

pulit,

108쪽

LIBER PRIMUS. 7 s

pissit, ut nihil ulterius tentantes discederent'. Verum sec. cessere tandem Ferdinandus , & Isabella , qui stacitos iam antea multorum Regum victorijs Mauros, ct Arabas, vla,mumque communibus armis deuictos, sui Africae reddiderunt. Atque ista fuit ianima, valdeque memorabilis rerum in Hispania commutatio; qua sensim coeuntibus in unu tot regnis quae Paditim ingruentes Mauri,partim etiam Principes qmuli velut a proprio corpore diuulserant; creuit quoque cum toreuna Hispanorum animus, & eos progressus fecit, qui nunquam desinent illinrum opes, & vires, & vota cum reliquorsi principum Virtute , S potentia committere ; quo euentu incertum adhuc est, cunsia, Gens haec facta praecaeteris esse videatur ad peruigilium, sitim , inediam, duraque omnia perierenda, & omnino ad militaris disciplini obsequium, ita ut quod olim de ipsis dicebat Tullius

Cesar exercitia inuictum ex Hispanis militibus conduxit, hac qumque tempestate usurpari merito posset, qua non minus qui a priori, & antiquiori illa,ad quidlibet arduum,&difficile auctendutolerandumque, studio laudis, S gloriae concitantur .. Deinde vero illorum pertinax,&ab exusta b te constantior animus,praecipuae virtutis partem credit diffusos in patriae magnitudinem c natus nulla vi, aut metu cohibereri quare dum fortiter obnitendo, aut lacessendo, bella cum finitimis miscent, occasionem saltem con sequuntur, maioris in dies virtutis, & experientiae militaris per continuos eiusm odi motus acquirenda .

Supersunt igitur Itali de quo ruantiqua virtute quid ego loquar quod non sit infra eorum meritum e sane gloriam illam,quae tam longe se dis udit quam mundus ipse ; tot nationes deuicit, quot illis temporibus innotuerant; tam alie se in hominum mentes, &admirationem intulit, ut nulla unquam vetustate aboleri debeat, si scriptis aequare vellem, omnium merito ineptissimus haberer Et si quid tandem de illa dicendum est; hoc unum certe Alexam dri Mo sit referre sufficit, qui dum in Italiam populo Romano bellum facturus proficisceretur e quidem ad Romanos abire dixit , qua si in riginim, nepotem vero suum Alexandrum Magna

in alias nationes in uisse, quasi in γ -Miων ων, hoc est, se contra viros,illum contra imminas arma desumpsisse cuius sententie Q

109쪽

νο DE STUDIO MILITARI

spectanda posteris elogia,pristis Romanae virtutis Heroibus,t v. quam manentibus eorum statuis inlcriberet, sic enim ex hist ,

in tu'io c. . qua resert Suetonius,arguto hoc,& valde concinno epigramma te Caesarem laudauit.

Spectat Alexandri picta vi remmina caesa AH ego nondum aliqui es au illa Tmans ἰ i,

auid O Aleaeande pecta et Caesaris acta,

Dixissi Persat υincere pigritia est. Haec tame opinio,bonorum omnium licet,& prudentium viroruconsensu firmita, cum non eadem semper integritate ad illos transierit, qui nunc tot maiorum suorum saetis illustribus,velutinaequales deprimuntur; discutiendum est breuiter,unde haec la, bes immerenti, & omnium,quae nunc iunt praeclarissimae nationi inusta tuerit. hanc vero non dubito sub inclinationem imperij coepisse, cum alio se vertente fortuna, pessumdatisque Barbaro. rum incursione omnibus disciplinis, mili aris quoque velut extincta diutissime latuit, tandemque vigor etiam ille animorum. se remisit, in varias partes distractus ; quando nimirum succo dente paulatim Imperatorum 1 Romanis Pontificibus discessio. ne, & pernicie factionum exorta, singulae sermae Italiae Ciuitates , aut sui iuris esse voluerunt, aut fatis vrgentibus, in quorundan Regulorum potestatem concessere, qui proprijs Viribus non bene confisi, auctoritatem, quam beneuolen ta retinere non poterant apud ciues, de subditos, externorum militum praesidio tueri, ac munire coeperunt ; & si qui interim Italorum proprias ub re ad desensionem conuertebant, tam rudi, & absurdo plerum. quemore istudfaciebant,ut mirum prosecto esset, ne minimum quidem apud illos antiquioris illius disciplinae vestigium remansisse . atque hic ve ernus tamdiu omnium animos detinuit, donee

excuti coepit selicibus auspiciis Alberici Bassiani ; hic enim primus extitit, qui iusta quadam indign tione permstus, quod exterae gentes mercenariis armis Italiam quaterent, multaque indigne committerent, ingemes alas cataphractorum equitum ad ligna vocavit;qui auspic1js Diui Georgij militantes,& Sacramento adacti, nunquam se terga daturos ex terno hosti.coniurabant ;ab his siquidemnon uno in loco Brit mes pr ofligati; caesi Gallia pulsi, deuiciique Germani ; Hispani fusi Allobroges, glique

110쪽

LIBER PRIMUS. II

deuicti, decus illud antiquae virtutis, quod apud Italos penitus

extinctum credebatur, reuiuiscere posse iusta consessione docuerunt; quemadmodum etiam testatum reliquit vir, ultra quam aetas illa ferrei,de eruditus, & eloquens Leonardus Aretinus, cuius verba, quia satis exculta sunt, & rem omnem, de qua sermo est mirifice confirmant, ne te eorum desiderio torqueam,lubenter appono. Armaper hoc tempus, inquit; in manus Italorum penitus redierant cumsuperiori tempore, per equites exterarum nationum

mercede conductos, bella geri per Italiam consueuissent, veniebant enim visi domi nobiles comitatum equitum in Italia trahentes, mediee de , vel apud ciuitates, vel apud Principo militaturi: plurimique ex Germania, aut Gallia sed O Hispanigeneris permulti,O Vngari, O Bγisanni per Italiam militabant: apud hos gloria equesris habebatum, niari autem perpauci militi e dedebant. Me puero primum

seri meterem equestris militia gloriam recuperantes, magnis Ital xum turmis militare caperunt: crescensquepaulatim multitudo, que adeoperitia,O audacia pras litis, ut nemo iam exteram equitem habere vellet: victoria, Des omnis bellantium in Italico equitasu re poneretur. Sed breui tamen illa durarunt; cum inserente demum arma in Italiam Carolo Octavo, haec rursus , aut inscitia, atque 3 auaritia Principum,aut desuetudine,ac ocio restincta concidisset, sic ut reserente Iovio, nemo quidem Ducum, aut militum supe esset, qui cruentam aciem se vidisse testaretur; atque ille propterea,vehementi impetu obuia quaeque perrumpens,q uatum Galli armis , ausuque valerent,cum ignominia Italicae disciplinae pluribus praelijs ostendit, omnemque simul pristini splendoris gloriam , cuius illa post tot vicissitudines opinionem adhuc aliquam

apud exteras nationes sustinebat, ita penitus obscurauit,ut paulo post etiam, Italorum degenei es animi,in prouerbium abierint,&Batauus ille,qui Centurias adagiorum primus ordinauit, non Vinritus luerit , in illius explicatione, quod de Myconio caluo circu- sertur, i clamese asserere, ac si quis Sutham dicat eruditum, aut Italum bellacemquod genus contumeliae maximam tamen auctori suo inuidiam conflauit, Petro Curtio nobis Rhetore Romano, commune gentis suae decus ita strenue, acriterque propugnante, ut calumniator ille, primum qui lcm excogiatae grammaticatio-m4 cuiusdam veri A suam sententiam interpraetari, mox Vero euam

suis te ..tibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION