장음표시 사용
171쪽
NAGNI CONSALVI CORDVB. LIB. I. Icorum equitibus adiuncta, qua inter angustas regiones θ inaequales urbis anfractus barbari ex occulto peterentur; Attulitque secum pecuniam quam stipendii nomine Mauris militibus diuideret, ct supra eam sericae quoque & laneae vestis opportuna dona, aulae Principibus Regis monitu largienda, ut scilicet dubios & nutantes in fide contineret. His fretus auxiliis Rex iuuenis commissa tape pugna in mediis plateis & regionib. magna Atragali patruo detrimenta intulit: oppressitque omni ex parte factionis suae tumultus. Nam ex liberalitate Consalui Hispanorumque societate Populus in uniuersum ex moerore diuturno se in laetitia repente conuerterat, tanquam externo bello subleuatus erectusque ad non dubiam spem summae commoditatis & lucri: quod ex eo Consilui scedere permulta emolumenta mercatoribus obuenirent: quoniam Mauri qui in partibus iuuenis Regis essent, vendendis & coemendis undique mercimoniis tutissima facultas daretur, usqueadeo stabili Hispanorum fide, ut inuiolati benigneque apud Hiloram ct passim cxteris in oppidis recepti ad Cordubam & Hispalim usque penetrarent, Quum in viros tantum Alffagalis imperio subiectos Christianorum saeua arma verterentur Dum haec Granatae agitaret Consaluus in id omnem ingenii curam inte-dit,ut Alzagalem extra urbem eliceret, prouectumque longius ab urbe interclusumque opprimeret. Erat in proximo Alliendinum magnae opportunitatis Castellum quod Alaagalis praesidio tenebatur: ut hoc oppugnatum irent, proximos praesidiorum praefectos Constauus admonuit. diemque constituit gerendae rei scilicet ut rex Maurus laborantibus suis opem ferre, in aciemque prodire cogeretur. Uerum Fortuna coepti consilii successum ita direxit,ut quum ex condicto Alsonsius Pennauela a Loxa oppido, di Sancius Lopes ab Alliam a ad Alliendinum cuncta vastantes excurrissent, idque AlZagal ex fuga suorum cognosceret, ne in
oculis luctuosa calamitas acciperetur, contineri nequiverit, quin auxiliusvis laturus erumperet. Iam q. in sit burbanum Alinorauae ut aiunt canalium peruenerat, quum Principes Sacerdotum quos Alphaches appelant,& apud Reges praecipuo in honore sunt, quod vaticinandi disciplinam callere existimantur, ab Al Zagale, ne iter intenderet graui obtestatione ac precibus impetrarunt, scilicet ne ab interno hoste interclusus urbe, ab Hispanis caederetur. Nec eius rei oborta suspicio ex sacro monitu inanis videri potuit:nam suppressa statim profectione, quum Consatiuus & Alarcon propere sub signis erupissent, nec ΛlZagal vltra Almora-uam procederet, tumultuaria pugna conserta est, tanto ardore incumbe
tibus Hispanis, ut Alaagal perturbato agmine multis ex familiaribus amicorumq. intimis in eo tumultu desideratis, intra portam si compulsus, summo quidem timore concepto, quod praedicentibus Alphachis, breue campi spatium ad receptum nactus summi periculi casum euasis.set. Nec multo post Consaluus, Alarcone ad Moclinum remisso Hil ram regressus,nihil unquam consilii vel laboris intermisit, quo Mauris
172쪽
P A V L I IOVII DE VITA hostibus quam maxime noceret, ante omnia cum Barbaris utriusque factionis qui vel Granatae vel in Castellorum praesidiis essent amicitias iungens, largiendo scilicet & captiuos sispe donis exornatos sine pretio dimittendo. Ante alios autem exquisitis artibus aggressus Halatarem qui antea Hilorae praefectus fuerat,& tum praesidio oppidum nomine Mudaiar tenebat, egit, ut id Castellum sibi traderetur. Quo recepto Hispanoque milite firmato, magnus Granat ensibus terror illatus est. Quod Mundatar Alliendi ni praesidio vicinum frequentes contentiones ct grauia incommoda urgente Consaluo afferre posse videretur. Eo periculo
adductus Mam photli vir egregie bello sortis qui Alliendino praeerat Nillulam haec paucis stadiis abest a Mundatar cum parte copiarum contendit, ut Hispanorum eruptiones ex opportuno loco interciss itineribus expedita manu cohiberet . Sed celeritate Cons alui euenit, ut ab eo Maniphoth priusquam se communiret, imparatus opprimeretur, & vivus metus potestatem perueniret. Is non multis post δiebus quum Hilorae humanissime custodiretur, uti nimis cupidus libertatis, ad eam conditione deuenit, ut Alliendinum sine pretio dimissus traderet; eo quidem minore cum pudore quam Halatar, quod pro libertate id facinus patrasse videretur . Horum quoque exemplum secutus Abenam electa, quod de re Punica dissentientibus regibus desperabat breuique assuturum, id praedicente Consaluo cum ingentibus copiis Ferdinandum Regem arbitrabatur, saluis rebus Mala alam suae fidei commissam tradidit. Quo nuncio
tantus Granatae cum luctu moeror exortus est, ut intercurrentibus atque
obtestantibus Alphachis,anibo Reges Reipublicae causa S religionis studio, inter se positis ad tempus odiis, certo sordere iungerentur,& iunior Baudeles oblitus fratrum obsidum ad oppugnandu Alliendinum priusquam Hispanorum munitiones perfici possent, ire pergeret. expugnatoq.
praes dio, summa id celeritate reciperet: co Itinuo etiam Manaiam ubi Consaluus constiterat obsessurus, pro certo existimans eo oppresso captoque obsides fratres qui penes Alarconem in arce Porchunna erant, facile recepturum. Sed Baudelem ab eo itinere repentinus nuncius auertit, asserens Hispanos ad Salobrennam obsessos, di quoniam eis aqua deficeret, ex siti de oppidi defensione desperantes, s ipsi ad uetaret nullam
deditioni moram allaturos. Uerum Baudele obsessis supplicia comminante & Hispanis extrema pati potius quam dedecus admittere paratis, quum frustra tempus tereretur, Tendi lius atque Cisonitus cum valido equitatu multisque cohortibus superuenerunt, subsequente eos ex propinquo cum reliquis copiis ipso Ferdinando: quorum aduentu cognito persectoque Baudeles inusitatis tramitibus per Serram quam Nivosam
vocant, ad Granatam se proripuit, tanta perturbatione, ut amissis impedimentis multi non ignobiles ex postremo eius agmine caederentur. Haec molientem Baudelem di magna vi cuncta aspera tentantem, Fortuna ingrati perfidiosque hominis ultrix n insdias praecipitauit. Ad Lu
173쪽
MAGNI CONI ALVI CORDUB. LId. I. Irrcennam enim quum excurrisset conam illa tumultuario certamine fusius
captusque est a Dida co Corduba Caprae comite gentili & Consalui consanguineo . Is suit paternus auus Ludovici Cordubae, ipsus Conlatui generi, qui Romae legatione functus interiit. Baudeles quum se Praefecta
non Regem esse mentiretur, a Mauro equite captiuo, qui ad eius pedes osculabundus cum ululatu se prouoluerat. proditus est, atque ita eum
Comes ad Regem Ferdinandum deduxit, promeruitque ad insignem pulcherrimi facti memoriam, ut in gutilitiis insignibus imago cathenati Regis & vexilla barbarica ad XXIIlI. quae ex praelio relata fuerant, per
lIetuo deferentur. Nec multis post aiebus Montem Frigidum Castelum oppugnante Rege, Consaluus muralis coronae decus promeruit;
nam quum frustra redintegratis aliquot praeliis fessi milites languidius
murum subirent, vulneratorumque di cadentium ex alto exanimata cor
pora ad pedes iacerent: ipse intrepidus alios ad promerendam laudem accendens, scalam muro appositam conscendit scuto pedestri oblongo in terga reiecto, & murali galea caput munitus, quo deiecta saxa & tota contemneret, comprehensaque muri pinna ct consesso propugnatore per coronam deiectis Mauris deferretur. Sed haec seris innumera dc prorsus strenuis imitanda, quae Baethico bello ab ipso vel milite, vel unius tantum alae equitum praelecto gesta sunt, tanquam celebrata Hispanorum annalibus omiserim; vel ob id quod alienis auspiciis ea gessit, quando Rex ipse Ferdinandus praesens, & uxore quidem castrensium labo rum virilis animi comite id bellum administraret, aut quum ipse abesset Indicus ante alios Mendoctus Tenditiae comes vir grauissimus in castris cum imperio relinqueretur. Ab hoc duce omnibus cum ciuilis tum bellicae laudis numeris absoluto non minus quam ab ipso antea Alsonso Cade ne primo solertissimoque Magistro exactae militiae documenta praeceptaq. quibus postea suo cognomine Magnus euasit,accepisse fatebatur. usqueadeo grate studioseq. ut eum non secus ac parentem singulari cum veneratione percoleret. Caeterunt Consaluus qui ab initio belli uti incensum spe laudis decebat) aduersus omnes diuturni laboris asperitates indomitus nunquam castris abscesserat,quum ad finem laborii esset peruentum,perfecti belli supremum decus tulit. Quando uni ei insperato arridentis Fortunae munere contigit, ut paratae sed aegre obuenienti victoriae limen aperiret. Protulerat Rex Ferdinandus castra in conspectum Granatae urbis, eaque adeo egregie & sumptuose muro circu ducto munierat,ut in nouae urbis formam cum summo hostium terrore consurg rent, eorum q. ambitus religioso sanctae fidei Ciuitatis nomine vocare tur. Constabat enim Mauris nulla iam alia re quam insana animorum obstinatione se sustentanti b. nunquam inde abscessurum Regem, nisi patrato ultimo belli opere, decem annoru labores deletae Granatae ruinis expiaret.Clicta enim ia Mauri antiquae ditionis oppida & urbes vi Hispanorum deiectis trucidati'. praesidiis amiserat: Ita ut exigua tantu suburbani
174쪽
7r PAVLI IOVII DE VITA agri parte, eaque quotidianis incursionibus euastata, variis praedurae obsidionis circumuenti malis,potirentur. Non resederant odia interReges Mauros, apparebatque Baudelem iuniorem nequaquam ex animo, sed
pudore religionis & optimatum obtestationibus ab Hispanorum amicitia discessisse,consensisseque cum patruo nequaquam syncera fide,quum utrinque noua occasio ad struendas insidias,& ad facinus maturandae mutuae necis, non obscure expectaretur. Dum eo modo ciuitas diuisa inveteres factiones firmi consilii expers,& multaru rerum inops,tanquam in diuerso aestu extremis periculi fluctibus iactaretur, Baudeles iuuenis merita supplicia timens, neque s bi iterum clementiae locum apud Rege futurum existimans, oblata deditione Ferdinandi animum, an eo mutare promereri veniam pollet,experiri conitituit; meminerat enim se paucis ante annis quum ad Lucenam a Regulis Cordubae familiae s raelio superatus & captus fuisset, insigni cum laude Regiae clementiae & liberalitatis a Ferdinando dimissum in tutelamq.aduersus patruum receptum, scilicet ut demit ingrato animo acceptae salutis & libertatis obliuisceretur, rursu'. cum patruo comuni hoste in amicitiam rediret. Hae quum essent in Rege anxio nocturnae diurnaeq. cogitationes, nemine qui fidelius tantae rei consilium explicaret, Consaluo potiorem ratus, ad eum ex fidissimis Mauris hominem idoneu misit qui magnis precib. oraret,ut sub fide secretb urbe intrare, & tecum de grauissimi negocii deliberatione colloqui vellet, fore ut eius ossicii benigne praestiti eum nunquam paeniteret,
magnamq.ex eo sermone voluptatem animi reserret. Consaluus totum
id qua de re colloquium futurum diuinabat, ad Regem desere. Is magnae spei occasonem probat, sed ut sibi cauere velit prolixe admonet, neu se fidei Punicae temere committat. Tum vero Consaluus, ne dubites magnanime Rex inquit, timor enim in hoste summus intrepidii me facit,& hercle salus mea Deo magno pro quo pugnamus cordi esse debet,& mirifica virtus tua,& haec ipsa castra quorum fremitum Barbari trepidantes in urbe exaudiunt, honesta S decora ausum proculdubio defendent. Nec mora,Consaluus remisso nuncio ad constituta intempestae noctis horam,ut aduentus eius tegeretur, in urbem est receptus,amplissima componendae pacis mandata Baudeli asserens quorum summa erat ut si Granata urbe excedere, eamq. bona fide tradere,quam supremi periculi casum experiri mallet,fore ut Ferdinandus & fractae fidei & totius praeteritae immanitatis ac pertinaciae veniam condonaret;eumque beneficiario iure ad Almeriam in Baethica regnare suis legibus pateretur; itemq. res incolumes Mauris suas praestaret: Nec ii qui in Baethica remanere
quam in Aphricam transmigrare mallent,sacra sua deserere cogerentur. Si qui porro Mahometicam sectam ultro conuersis animis exuerent &Christiano baptismate lauarentur, ea vitae conditione in tutela clementissimi atque optimi Regis suturos, ut nusquam liberius aut beatius securam vitam possent traducere. Haec tanta facundia Consaluus explicabat. Vt vel
175쪽
MAGNI CONI ALVI CORDUB. LIB. I.
vt vel sortissimis terrorem incuteret, quum acerbissimae cladis discrime oblatae pacis abnuentibus conditionem, imminere praedicaret, testarereturque iurasse Hispanos milites uti exacerbatos longo militiae labore.& non dubia spe opulentissimae praedae excitatos,nisi Granata capta excisaque, nunquam a a uxores S liberos esse redituros. In has supremae pactionis leges proclinatum Baudelis animum una ea, ne statim iureiurando confirmaret cura retinebat,ne patruum immani,flagitio praeterire, hostibusq. tradere videretur. Etenim generosus pudor vel in aduersa Fomtuna Regiis pectoribus ins det, ut omnem periculi timorem plerunq. dedecoris metus exuperet. Quam ob rem Cosaluus minime cunctandum ratus,vi continuo transgeretur Baudelem tanquam aequa pro se nec indecora Ferdinando postulantem, eo animo esse iussit, ut cuncta quae ad salutem dignitatemq. Patrui Regis eiusque factionis Maurorum omnia commoda pertinerent, ex Ferdinandi liberal itate expectanda existima rei. Nec promisso fides defuit, redeunte enim Consaluo ex sententia
Baudelis lolennes concepti foederis tabulae subscribente Rege, impressa sue ad ceram Regia gemma cosectae sunt. Sed AlZagal natura ingenioq.
erus & pervicax,integro conditionis beneficio uti noluit, ac priusquam Baudeles ad Almeriam non diu regnaturus Granata excederet, impetratis nauigiis in Aphricam transfretavit, aperte abominatus leuitate atq.
perfidiam Baudelis tanquam Regiae stirpi ct Punico nomini pestiletem, quum quando ipse ab eo nefarie proditus esset,antiquae eius existimationis iacturam vel tota Regni possessione pluris aestimandam apud Mauros praedicarent. Per hunc modum Ferdinandus honestissima vitae conditione cunctis Granatae ciuibus, qui seruandae fidei sacramentum dicerent per praecones atq. interpretes benigne proposita, acclamante Populo ut diu felix esset, urbem triumphans intrauit Quarto nonas Ianuarias
anni a partu Uirginis Nonages mi secundi supra Mille S Quadringentos quum septingeti ferme anni essent,ex quo Miramolmus Maurorum, qui ad Atlante montem vergunt, bellicossisimus princeps, Hispaniae sore omnis domitor, id regnum in Bethica condi)erat. Non caruit ea victoria memorabili ostento, nam non multo antequam Granata dederetur, ex nocturni luminis candelabro flamma emicans S ventilata aurae flatibus vela sensim lambens, Repinae tabernaculum ita corripuit, ut
Regia magni ambitus tentoria priusquam allatis hydriis succurri pollet,
incenderentur,concrematoque toto penitus lectorum instrumento, Regina fere nuda in apertum se proriperet, nec ei quicquam ex muliebri secretiore cultu, linteat suppellectilis quo se contegeret, omnino relinqueretur; ReSe quidem exterrito , sed mox extra metum posito, paratae victoriae ex elucente flamma omen accipiente. Tum Consaluus p randae ab Regina gratiae occasionem agnoscens, Mauricam uxorem in proximo Hilorae castello considentem admonuit, ut Reginae toto tunicarum & lodicum necessario ornatu exutae , quicquid ipsa haberet
176쪽
ex mundo maritali,& domestico multarum ancillarum acu pingentium labore, linteae vestis copiam largiretur. Non defuere in opulenta domo
apud generosam hemina sit dici fas est)ipso coniuge liberalissinio splendidiorem, quae supra spem Consilui votumque Reginae immensae atque
expeditae liberalitatis munus implerent. Dono enim celerrimc Opportuneque transmissa sunt,tot & tanta muliebris usus ornamenta, ut Regiae
opulentiae aequari posse censeretur. In his erant pretiosi operis textilis'. materiae conopaea reticulatis commissuris insutoque passim auro & pu pura undique limbos depingente. nuptialibus Regum thoras dignissima. Sed interularum tunicarum & lodicum sudariorumq. omnis generis scitissime acu pictorum operosas amoenitates usqueadeo Regina laetis ocu- Iis mirata est, ut quum sumptum subtilissimae pretiosaeq. artis inaestimabilem iudicaret, una maxime diligentiae S celeritatis admiratione teneretur, ut ea dona tanquam in eum incendii casum multis ante annis opportune prouisa atq. elaborata crederentur. Superueniente autem Coni aluo Regina cum eo his erga eum verbis blande iocata est, repentinum eius incendat casum sibi magno commodo cessisse, quod ab incenso tentorio suo importunus ignis in ipsius Consalui domum rapaci violentia pervasisset. Ea liberalitas inexpectato munere reginae animii ita obstrii xit,ut ea omnibus sermonibus unum Consaluum virtutis atque elegantiae nomine cunctis praeferre estuseq. laudare non dubitaret, usqueadeo ut nonnulli Consaluum a Regina tenerius adamari crederct; quanquam ea ellet certissimae atq. in penetrabilis pudicitiae, R ipse Consaluus iocos
omnes insigni verecundia terminaret. Caeterum Ferdinandus reb. Gr
natae compositis vrbeque cum Alambra arce Indici Mendocti Tendi lii prudentiae fideiq. commissa Consaluum felicis industriae merito, amplis sma domo & certo redditu. qui ex serici bombicis vectigalibus exigitur, Iiberalissime donauit. Post Baethicum autem bellum Consaluus modica
quiete cura do corpora apud Hiloram desumpta, Regem mediterraneas Hispaniae urbes adeuntem uxore comite secutus est. tanta autem praecellentium morum temperie in aula illustris atque ommb. gratus versab
tur,ut quanquam pleriq. Hispaniae Reguli eum cum aetatis honore atque opibus,tum speciosis rerum gestarum titulis anteire videremur, ipse i men recenti spectatae virtutis gloria conspicuus, ct Regis N Isabellae in primis Reginae gratia polleret. Erat enim exquisitis aulicae vitae artibus abunde instructus grauibusq. pariter ac iocundis mori b. militares virtutes resperserat:ita ut quum in tranquilla pace molliora iocandi tempora inciderent,vel in mediis foeminarum coronis omnes eius sermonis urbanitate ducerentur. Deduxerat Isabella Regina ad proximum Cantabriae portum Ioanna filiam huius qui modo rerii imperio potitur Caroli Caesaris matrem. ut inde ad Philippum maritum in Belgicam oram nauibus adueheretur. Ea quum materna charitate ab adamatae filiae coplexu diuelli non posset, unaq. ad clallim lcbo trasuecta esset, in regressu intumuit
177쪽
NAGNI CONs ALUI CORDUB. LIB. I. Irs oceanus,adeo ut lembus adigi in terram commode non posset. Postulabantur asseres a nautis totoque litore subsidia ad excipiendam Reginam parabantur;quum Consaluus eam ignobilium ministrorum manibus a
trectari indignum ratus,ut erat in fago purpura auroque contexto, in mare pectore tenus se haud cunctanter immisit, complexus'. Reginam atq.
in numerum attollens, in littus acclamantibus cunctis eam reportauit.
Quo inexpectato officii genere tam opportune quam alacriter Reginae animum elegantibus obsequiis gaudetem mirifice delectauit, adeo ut illa virili ingenio grauissimorii consilioru munia capessens, & cu Rege coniuge ex aequo imperans, Vnum ante alios Consaluti ad omnia sortiter aesplendide peragenda diuino munere natu praedicaret S rex aeq. grauis ac prudens animo gratissimo vel in maximarum rerum deliberatione R ginae plerunque obsequeretur, ut qui ab ea ulterioris Hispaniae regnum accepisset. Ita euenit ut quum paranda classis, in Siciliamque dux bello impiger mittendus seret, ipse Consaluus, tot inclitis Hispaniae Procerib. commendante Regina praeferretur. Eo enim tempore Carolus Galliae Rex octauus euocante Ludovico Ssortia, qui Mediolanense imperium oppresso fratris filio occuparat, totam Italiae logitudinem inuictis armis percurrens in Alfonsum Regem ferebatur: qua ingentis cursus felicit te perterriti Italiae Principes;utpote qui sermidolosa arma victori simia modicique iuuenis magnopere suspectarent, animos conuerterant, se dusque inter se pro communi salute percusserant, authore Alexandro Pontifice. Is susito Gallorum aduentu occupata urbe Roma,in arcem confugiens, iniquasque amicitiae leges accipere coactus Caesarem filium Cardinalem obsidem dederat ut praesenti periculo sese explicaret. Itaq. Carolus incredibili celeritate Latina vi aprogressus, cucta sibi armis aperuit, Aragoniis Regibus Neapoli depulsis arceque expugnata. cuncta si in ne vulnere usque ad Siciliae fretum in potestatem redegit, ita ut Meil nam quoque traiecturus esse crederetur, quod eius insulae imperium
antiquo haereditatis iure ad Galliae Reges sipectaret. Quibus de causis Ferdinandus Hispaniae rex Siciliam firmo praesidio praemuniendam ratus,vnum ante alios Confatuum ut inter maiores ipsos Regulos appetendi eius honoris aemulationem praecideret, classi copiisque praefecit, edicens ut e Carthagine noua primis tempestatibus oram solueret. Nam tametsi Ferdinandus paulo ante Perpennianum urbem in montibus Pyrenaeis a Gallo Rege benigne concedente acceperat, ea conditione ut Aragoniis Neapolitanis Regibus nullam terra mariue opem ferret, per culsus tamen cum publico,tum suo maxime periculo ad id foedus accesserat, quod Pontifex ct Maximilianus Caesar Uenetusque Senatus,& Ludovicus S sortia libertatem Italiae defensuri percusserant. Itaque per Antonium Fontecam legatum Carolo Regi dennnciarat, se amicitia incolumi non passurum uti Pontifex sacrorum Princeps vlla iniuria laederetur.
At sensus quoq. qui attonito similis Regnum Ferdinando filio relinques
178쪽
in Siciliam enauigarat, ubi didicit comeatus esse principum voluntates,mq.arma parari aduersus Gallos,postulabat opem a Ferdinando Rege, monebatq.sedulo ut Siciliae rebus caueret, quod ab insita Gallis victoribus repetendae Siciliae cupiditate, Carolus obsecundante Fortuna incitatus , cursum non esset remisia rus, donec tota Sicilia potiretur. Oppo tune itaque Consaluus cum quinq. milibus peditum & sexcentis equitib. Hispanico more armatis, Messanam applicuit, sub id ferme tempus quo
Carolus praesidiis per singulas Regni praesecturas distributis cum lectis.
sima parte exercitus E Neapoli Romam profectus fugiente Pontifice, in Galliam iter intendit. In ea rerum commutatione rex Ferdinandus pari desperatione Alfonsum patrem subsecutus, ab Aenaria in Siciliam traiecerat, substiteratque Messanae,& cum Federico patruo amici'. ducibus Regiae calamitatis Fortunam secutis,de renouando bello, repetendaque Neapoli consultabat, veneratque eb e Mazara Rex Alsonsus, ut fratrem filiumque S unum maxime Consaluum inuiseret. Is quanquam abdicato Regio cultu circulonsi sacerdotis habitum praeferens,humanis curis & . voluptatibus renunciasse videbatur . filium tamen & militari consilio.&quanta sibi ex ea extremi casus acerbitate supererat pecunia iuuit. Nec mora conscriptae simi aliquot cohortes, nauante in id operam Ugone Cardonio Siculo, cuius erat eximia aut horitas apud Siculos & in ligne
studium erga Regem ; & eo quidem praeclarius,quod sororem Allon
Daualo inter Regios duces gratia virtuteq.praecipuo collocarat. Itaque explicatis consiliis,& multo commeatu repleta classe,cohortibusque miro ordine in naues distributis,Consaluo cohortante omne'. moras praecidente,d Messanae portu Rhegium secundo freti aestu traiiciunt. Nec dubitauere Rhegini territis Gallis in conspectu tantae classis,quin arma caperent,& exoptatum Regem singulari alacritate reciperent. Galli ferme omnes in arcem confugerunt. Hanc Consaluus oppugnare adortus, quuprolatis tormentis undiq. vim inferret,eb Gallos adegit ut inducias peterent,per quas de deditione tranquillius ageretur. Sed astute& dissimulanter id petebant, ut eo temporis spatio interiorem munitionem extruerent,&socii qui in proximis Brutiarum urbium praesidiis erant, de suo periculo admonerentur. Sed Consaluus intellecto dolo quum inducias sustulisset, eo magis quod Galli contra edictum paulo ante quosdam
Hispanos incaute obuersatos ante arcem minorum tormentorum glandibus & quidem lethaliter vulnerassent totum expugnandae arcis apparatum protulit ; accensi'u e militibus spe praedae, atque his magno animorum ardore irrumpentibus arce est potitus . multis Gallorum caesis, reliquis ad unum qui in tutiorem arcis angulum refugerant, concessa vi
ta in deditionem acceptis. Recepto Rhegio & Gallis sese in munitiora oppida recipientibus, Bruti magna ex parte ad Aragoniam fidem redierunt. lnde rex profectus ad Sanctae Agathae oppidum posuit castra.
Nec oppidani cospecto Rege portas aperire cunctati sunt. Galli per eos
179쪽
MAGNI CONSALUI CORDUB. LIB. I. III dies qui ut in nullo metu vicatim in aestiuis agebant. ad improuisi hostis
famam aduentumque opinione celeriorem, ad signa Obegnini prout ciae praefecti variis itineribus dissipatoque agmine coibant . Brutiorum praedae expositi. nam agrestes armati notos saltus angustiasque viarum insederant, ct Hispanorum aliquot turmas Consaluus speculandi causa praedatum emiserat, a quibus ala Gallorum quae Semenariam se recipiebat in cava valle circumuenta interceptaque est, Brutiis infesto clamore edito maiorem periculo metum Gallorum ita augentibus, ut plane sine vulnere ad unum omnes caperentur. Ab eo successsu Consaluus cum uniuerso equitatu, Rege cum pedestribus copiis subsequente ad Semenariae portam prouectus, oppidanos monuit ut Ferdinandum summae humanitatis atque virtutis Regem, quem& antea regnante patre benignum liberalemque dominum experti essent, Gallis externis ferasque hominibus anteferre vellent, ipsum adesse instructo exercitu ea spe .ve existimaret Semenarienses nequaquam veteris studii erga Aragonium nomen oblitos, continuo adapertis portis ad fidem redituros . Iam enim appropinquantis exercitus tympana exaudiri,& vexilla conspici coeperant , Sa Concaluo Galli equites ostentabantur, qui in supplementum praesidii quod erat infirmum euntes ex itinere oppressi fuerat. Quia bus de rebus Semen arienses quod auerso animo paucos Gallos facile
contemnerent,& Aragonia factio clamore edito praeualeret, emissis per aduersam portam Gallis Regem exceperunt. Cogebat tum undiisque copias ad Terram nouam quam Terinam antiquam urbem suille quibusdam videtur, Ebrardus Stuardus cognomento Obegninus natio
ne Scotus. Is vir egregie fortis N impiger , Carolo Rege Brutiis praes ctus cognita Rheginorum defectione, Persuum Ategriae fratrem cum Helvetiis cohortibus & valido equitatu 8 Lucania acciuerat , deductis que ex proxima regione prirsidiis, exercitum robore quam numero fi mi orem effecerat: Quibus adauctus copiis nullam profectioni moramai tulit, Spriusqua hostes de Persiui aduentu certiores fierent, ad Seiam enariam profectus est; eo consilio ut cum Ferdinando quam primum
confligeret,vel si ille Semenariae moenibus teneretur.neque aperto cam
po se committere vel dimicare auderet, veluti victor expressa hostibus ignauia reuerteretur. Quod ad Populos in officio continendos plurimum conducere iudicabat, praesertim quum ex Campania Apuliaque.& Pelignis conuentura ad se auxilia intra paucos dies existimaret. At Ferdinandus, qui nondum quidem de Persiui aduentu cognouerat, sed tantum de Obegnini copiis seae pertenues erant) a speculatoribus certior erat factus, oppido copias educere, ct aduentanti hosti obviam ire non dubitauit. Quoniam quicquid nouae existimationis S gratiae audendo & Fortunam egregia virtute experiendo paulo ante collegisset, una foedar obs dionis ci conclusionis infamia conceptique timoris dedecore si oppido se contineret, amissurus esse videbatur. Consaluus cuius
180쪽
animo ea vis exactae prudentiae inerat,qua postea caeteros sere omnes nostrae aetatis duces superauit, monere iuuenem recuperandi regni pariter N parandae lauciis auidum coepit, atque obtestari, ne prius oppido exiret, qu3m certius de hostium consilio ac viribus cognosceret; Ea satis decora esse consilia quae dubiis rebus securitatem promitterent: illa vero longe turpissima atque miserrima , quae a temeritate, dum inanem animi vigorem ostentamus, omnes fiammae rei conceptaeque demum victoriae rationes conturbare consueui sient. Ergo inquit Ferdinandus, eadem qua Regnum amisimus ignauia, nobis erit recuperandum P nec
quam sedendo abstinendoque a praeliis in Aemilia & Campania aduer
Lam sensimus Fortunam, eam nunc in tam prosperis coeptis agendo audendoque experiemur: Quasi initia bellorum maximum in reliquos siccesius momentum non habeant, & quae audacter cceperis,nisi ea perficere sortiter pergas, foedum atque infelicem exitum non sortianture
Aderit audentibus Fortuna Consalue , quae hactenus pro Gallis stetit,
quum iam coeptis arrideat nostris, nec quos Vltro ad victoriam vocat,
unquam deseret, nisi ipsam ignobili cunctatione deseramus. Videamus aliquando Gallorum ora, quos sola, ct ea quidem inanis fama terribiles fecit, di strenue nostras atque alienas vires collato pede experiamur. Peditatu N equitatu hominumque studiis, ipso denique Fortunae fauore superiores sumus, neque de vestra virtute erit dubitandum. Quis enim
vestrum suerit qui si singulari certamine erit depugnandum, suum sibi
Gallum vel Germanum hostem alacer non deposcat atque egregie non obtruncet Z Ego certe quem primum in acie armis insignem conspexero, primus eum ante alios intenta hasta princeps inuadam , fortique ausu exemplum vobis praebebo, ut eodem ardore irrumpentes celerem de temulento hoste victoriam paribus animis reseratis. Erant in consilio
plerique viri illustres,qui postea ad summam rei bellicae laudem peruenerunt. Andreas e pernobili Capuana familia Altauilla , Ugo Card nius, Theodorus Triuultius, praeterea ex Hispanis Emanuel Benauidius, Petrus Paceus, Alberadus & Pennalosa, qui quum praelio decem
tare magnopere cuperent, Conlatuum orabant, ut militum virtuti disii
dere nollet, strenuamque se operam nauaturos pollicendo, Ferdinania dum ut signa portis efferri iuberet hortabantur. Semenaria edito loco posita est pertinentque perpetui colles ab eo oppido ad modicam vallem quae humili vado sumen emittit, ab ea patentes campi initium habent, in quos Gallia Terranoua processerant. Ferdinandus per colles agmen duxit &consectis tribus passuum milibus ad amnem peruenit, collocatisque ad leuam peditibus citeriore in ripa, & toto equitatu in dextram ad alae similitudinem exporrecto, si hostes amnem transirent expectabat. Exaduerso Obegninus atque Persiuus Helvetios in unam densatos phalangem hostium peditibus opponunt. Brutiorum cohortes in tergo subsidiarias collocant, partiunturque inter se equites. Erant i ii i ii cata