Espana Sagrada. Theatro geographicohistorico de la iglesia de Espana. Origen, divisiones, y limites de todas sus provincias. Antiguedad, traslaciones, y estado antiguo y presente de sus sillas en todos los dominios de Espana, y Portugal. Con varias d

발행: 1776년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

I o Epistola TH.

Hosa nimium latentione collectos prudentis vestrae malus committere contuendos , in quibus si quaedam sagacissima vestigatio vestra repererit inordinate composita, non tam negligentiae culpam, quam necessitatis ab adscribat: quia dum vehiculo pa vae M scabulae quasi immensum pel S solitarius nauta naV turus adgredior, cum maximis dissicultatibus latissimi aequoris huius spatia transmeavi, tandemque ad Optatam littoris r quiem Christo gubernante perveni. En, prudentissime virorum, ut causarum ordines sigillatim perstringerem, modum brevitatis excessi, &, ut ait quidam doctissimus , dum figuli rota currente urceum secere nititur , amphoram finxit manus. An ego dum brevem pagellam conscribere malui, libellum manus indocta composuit. Obsecro Igitur te, Virorum sanctissime, &omnes quibus hujus operis letio non displicuerit, ut hos lia bellos velut duo minuta in gazophylacia templi Domini collocare dignemini, ac pro meis abluendis delictis pervigili intentione ejus miserico am deprecare non dedignemini , ut aeternis ereptus incendiis, sempiternis solari merear refrigeriis. Vale, mi venerabilis, ac sanctiatae Domine. . ' .

202쪽

CAESAR AUGUSTANI EPISCOPI

SENTENTIARUM

Num primum in linem editi, ex odire Gothico Monasterii S. ε miliani de ti Cogesta.

PRAEFATIO

M QUIRICUM BARCINONENSEM ANTISTITEM

in V. Libros Sententiarum 1 se collectos ex operibus B. Gregorii. I IC omno venerabili, sanctissimoque viso mirico

li 3-, TAJUS indignus Caesaraugustanae

Urbis Episcopus , cognomento SA EL. Memor vestrae benignissimae petitionis , nostraeque devotissimae promissionis, nujus textum libelli cominiis sententiarum titulis praenotatum vestrae sanctitate malui dirigendum s ut sicut unius sanctae charitatis Vinculo ne timur , ita quoque laboris ac lectionis gratia merito participemur. ordo namque rationis exposcit, ut prius causas originum, immo potius calamitatum , qualiter editus, vel in quibus sit anxietatibus dimoratus atque conscriptu X a bre-

203쪽

hrevitate qua possum, vestis auditibus pandam , et Ita de

Inum ad reliqua orationis sermo percurrat.

et optime novit beatitudo vestra tempus illud, quo

tortuosus anguis Ore pestifero in quorundam mentibus virulenta seminum suorum sparserat zizania, fraudulentaque deceptione a tramite recti itineris gressum removerat mentium perditarum: in quo quidam nomo pestifer atque i sani capitis FROJA tyrannidem sumens , adsumptis Sceleris sui perversis fautoribus, adversus orthodoxum magnumque Dei cultorem RECESUINTHUM Principem fraudulenta praetendens molimina , superbo adnisu Christianam debellaturus adgreditur patriam. Hujus itaque sceleris causa gens essera Vasconum Pyrinaeis montibus promota , diversis vastationibus Hiberiae patriam populando crassatur.

Heu , proh dolori dicendi studium calamitatis intercipit magnitudo. Sed tandem veniendum est ad id, quod se midat oratio. Innoxius quippe multorum Christianorum sanguis effunditur : alii jugulis, nonnulli missilibus , pler que diversis jaculis sauciantur, innumerabilis multitudo

captivorum abducitur, immensa spolia subtrahuntur. Te plis Dei infaustum bellum insertur , sacra altaria destruuntur ; plerique ex clericatus ossicio ensibus obtruncantur, a que inhumata canibus avibusque multorum exponuntur cadavera occisorum: ita ut septuagesimi octavi Psalmi non immerito illi calamitati congrua videatur inscriptio. 3 Cum nos huiuscemodi causa Caesaraugustanae urbIs

Circumsaeptus murorum ambitus contineret, adventumque

supra taxati Principis praestolaremur , omnipotentis Domini misericordiam promptissime exorantes emagitabamus, ut tyrannicae jugum dominationis nequaquam cervicibus nostris sineret imponi, auxiliumque dexterae suae piissimo Principi contra impiissimum hostem quantocius impertiret. Sed orationes pauperum, & deprecationem misericordissimi Principis protinus exaudivit Dominus. Misso igitur. caelitus propugnatore sertissimo , hunc auxilio omnipotenti .suae sublevat; illum vero tyrannicae superstitionis auctorem repentino casu condemnat: isti tribuens palmam victoriae copiosam, illi vero inserens atrocissimae mortis ty

204쪽

Epistola ad siuiricum. 17 3

omnlam. Dextruxit eum dextera sua Deus, & evellit

de tabernaculo suo, & radicem ejus de terra viventium , ut rite Domino psalleremus: Dextera tua, Domine, percussit inimicum, per multitudinem innutis tua contrivisti ad- is. r.

versarios nostros.

In hoc igitur supra taxatae tempestatis turbine , licet diebus continuis periculis circumquaque saevientibus minime quippiam agere liceret, nec uspiam progrediendi , aut alicujus ruris litara esset facultas excolendis noctium tamen otia laborum spiritalium incrementis congessimus , ac de sacris voluminibus, scilicet Sancti Papae Gregorii Rome sis , sententiarum capitula in quinque libellis discreta , uno codicis textu conclusa, auxiliante Domino , colligendo de-Cerpsimus , atque in amaris diebus dulcium ciborum lacry- mando dapes collegimus , memores Psalmistae testimonii,

dicentis : Qui seminant in lacrymis, in gaudio metunt. Evn- Ps. vas. et ibant, seisint, mittenses semina sua: venientes --ε 7 σ3 tem venient eum exultatione portantes mani Eos suos. Sumentes igitur exordium ab omnipotentis Domini incoinmutabilis essentiae Trinitate , atque ab origine mundi, hominumque plasmatione, usque ad huius saeculi consummationem , quasi cujusdam longissimi seniculi studioseliniamenta torquentes, opitulante gratia Christi, ingenio quo valuimus , discretis lineamentorum ordinibus sententiarum , ut praediximus , titulos adnotando praestrinximus. Sed quia quorumdam titulorum capitula in ejusdem sancti ripae opusculis ad suptementum rei reperire minime potuimus : ex libris S. Augustini Episcopi pauca congerere curavimus , & quasi suavissimis dapibus aromatica quaedam bene olentium pigmentorum venustissima floscula supersparsimus : quatinus studiosi lectoris animus, dum uir rumque rerum congestione depracitur, utrobique promintior efficiatur. M ipsa igitur protoplasti plasmatione, Hierusalem ac Babyloniae ciVes, electos scilicet ac reprobos, virtutibus ac vitiis deditos, liber iste discreto rationis o dine profert. Hierusalem quippe visio pacis ; Babylonia vero confusio interpretatur. Qui namque ad visionem pacis , vel qui ad confusionis ignominiam per hujus itinera mundi decurrant, providus linor facillima investigatione

205쪽

poterit praevidere. Nemo quippe prudentium dubItat Chressatianorum , quod caelestis Judex terribilis adveniens dicturus est Sanctis: Venite, benedicti Patris mei, percipite

34,4 .σ num, quod vobis paruum est ab origine mundi. Et e contra reprobis: Diseedite ὰ - , madedicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est dialolo, θ' angelis eius. Et ibunt hi in supplicium alemum: iusti vero in vitam aeteream. Ecce ad quos finium terminos harum duarum civitatum populi perveniunt, ut hi sempiternae remunerationis praemia cum sanctis angelis potiantur; illi vero cum diabolo & angelis ejus arternorum suppliciorum incendiis mancipentur. s Fastidiosus iraque, quem multa legere piget, aut certe quisque studiosus , qui fortasse legere mavult, &habere multorum voluminum coplam minime potest, hujus operulae nostrae laborem parvipendere non dignetur, &manualis hujus libelli textum legendo percurrere non m retur. Ibi namque reperiet, In quibus tenacius haerere debeat , & a quibus quantocius discedere studeat: quatenus ad

caelestium consortia civium sempiternarum potiturus praemia rerum , Christo Domino largiente, perveniat. Te quoque, mi venerabilis Domine, deprecor, omnesque Sacratissimi sontis unda delibutos, qui , lectio hujus libelli placuerit , obsecro per sanctae Catholicae Ecclesiae unitatem, quae Christo Domino sponso suo conjungitur fidei sanctitate, ut pro meorum abluendis cumulis delictorum eius non gravemini poscere pietatem: quatinus infernorum ignium caream suppliciis, & In mansionibus , quamvis exiguis, aeternis solari merear refrigeriis.

QUI RICI EPISCOPI RESPONSIO

ad nsenem Episcopum.1 Homno vera sanctissimo , & unanimo, atque Spe I ciali Taioni Episcopo , Quiricus servulus vester. En, beatissime virorum, Sancti Spiritiis intentione , qua in huius operis labore fiuctuoso sudasti ingenio , ut qualiter

Cunctorum sementa vitiorum , aut precaveantur, ne incidatur in eis, seu etiam post lapsum surgatur ab eis; qua literque virtutum dona appetantur, nec tamen Superbia

206쪽

stiti, ici ad Taionem 'sp. 37s

tur de eis , praemissum laboris vestri fructium patenter, &Perlucide cunctis se dignoscentibus indicavit Nam multos per vos Sancti Spiritus gratia a lascivia revocavit, multos ab ira compescuit, alios etiam a superbiae fastu removit: nonnullos a gastrImargite vitio abstulit: alios etenim a phLilargyriae concupiscentiis removit, & ut specialiter loquar, omnes libere imbuit, fluxa & caduca spernenda, certa &a terna omni subtilitatis ingenio requirenda. Pro cujus operis fructu In primis refert mater communis Catholica Ecclesia grates immensas, post quam ego , & ii, qui mei

Sunt similes, per incentiva vitiorum in noctis obscuritate dormientes , quique etiam post tenebras ad lucem erupimus , multas simulque infinitas , primum Domino , c

Ius inspiratione id efectui contradidistis, deinde vobis gratias referimus. O vere terrae sal, quo praecordia nostra, ne possent saeculi errore vanescere , condiunturi O lucerna Super candelabrum posita Ecclesiae, quae lumine veritatis inradians multos a caligine nnbili erroris splendifico se mone enubilast Nam rite vobis aptatur illud testimonium, quod quidam prudens dixit: Ecce domisti plurimos, ct --- . 3.cillantes em naverunt manus tuae. Reddat igitur Dominus ' pro hujus operis studio sanctae animae Vestrae cunctorum indulgentiam delictorum , & societatem post procursum Vitae praesentis tribuat omnium habere Sanctorum. Ego denique ideo ad dirigendum eumdem codicem vestrum piger exstiti, quia cum per me onerre cupivi, simulque ut Voce , & lacrymis referrem gratias, quantum Valerem: pro quo , quia minus utilis exstiti, ut agnoscenti culpam pladimittere digneris suggero. Nam & per meum puerulum eumdem codicem vobis volueram dirigire : sed quia devin- xistis me adiuratione divini nominis, ut sine ulla retardatione eum transmitterem , ideo per praesentem direxi. De caetero salutem, tam humillimam, quam sinceram , sive etiam abundantia charitatis refertam Domino meo persol-VD , & ut pro servo tuo pia sollicitudine Domino supplicare digneris, precor propter ornatum scilices EcclesIae vestrae: quod Deus providere iusserit, si ero per me Ves

tris adjutus orationibus exhibiturum. tiplicit.

207쪽

Quliquis amas sacram , lector , addiscere legem, Hunc nostri studii librum percurre legendo :Reperies facile quidquid cognoscere malis. Florea cuncta gerit tum d prata virentia gestat e Pascit amantis oves, sincera animalia , Christi. Ostendit patriam celsam, regnumque potentem, Tartareos ignes , & tristia non finienda. En tibi Christus adest regnum conserre beatla, Impiis e contra horrenda supplicia consert. Sublimis anima, conscende ad regia caeli φImpiger adcurre , careas ne praemia tanta , Et picei fontis horrendas despice flammas.

IN C. IPIUNT CAPITULA primi Libri.

L Quod Deus incommutabilis , summus , & aeternus

existat.

II. De immensitate, vel omnipotentia Dei. III. De eo quod invisibilis, vel incircumscriptus sit Deus. , IU. De Deo Patre omnipotente. V. De Filio Dei Patris. VI. De Spiritu Sancto. VII. De Trinitate, & unitate Deltalli. VIII. Quod nulla successio temporum adscribatiir Deo. IX. Quod propter aeaturae pulcritudinem invisibilis agno catur Deus. X. Quod ex humanis assectionibus quaedam species ad Deum

reserantur.

XI. De mirabilibus Dei. XII. De conditione, vel perpetuitate Angelorum, seu ruina superbientium. I. De novem ordinibus Angelorum.

XIV.

208쪽

Sententiarum. Lib. I. III XIV. De Sanctis Angelis quibus gentibus praelaus.

XU. Quia malum nullius sit substantiae, sed a Diabolo primum invenrum est. XVI. De initio mundi, vel creatione caeli, & terrae. XVII. Quod essentia caesi, & terrae In aeternum subsistat. XVIII. De distinctione creaturarum. XIX. Quod rationalis creatura Angelorum, atque homi num simul creata sit. XL De septenarii numeri perfectione. XXI. De Anima, ejusque sensibus. XLII. De conditione primi hominis. XXIII. De lignis paradisi, & ligno scientiae boni, & mali. XXIV. De praevaricatione primi hominis. XXU. De mutatione, & volubilitate temporum. XXVI. De discordia Angelorum Sanctorum , atque hombnum sub praevaricatione constitutorum.

XXVII. De Jerusalem caeleste, vel ejus civibus. XXVIIL De Babilonia, eiusque civibus. XXIX. Quid significet arca diluvii. XXX. De electis ante legem, vel sub Iege exortis. XXXI. De electis viris ante adventum Claristi exortis. XXXII. De dilectione Dei, & proximi. XXXIII. De Lege veterI. XXXIV. De Historia, & Allegoria. XXXV. De praedestinatione. XUI. De Sapientia. XXXVII. Qualiter a Sanctis Vliis In hoc saeculo videatur

Deus.

XXXVM. Quibus modis Deus loquitur hominibus. XXXIX. Quibus modis Deus interroget hominem. XL in Synagoga, vel Israelitico populo sub lege cons

tituis.

Expilatant Capitula libri primi. Tom. XXXI.

209쪽

PMd Deus ineommutabilis , summus, er aetemus existat. Solus Deus in semetipso incommutabilis est, quia solus habet immortalitatem: de quo per Jacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec υicissitudinis obumbratio : ac pet hoc quia in Deo mutabilitas non venit , O nulla ejus lumen umbrae vicissitudo intercidit. Quid mutabilitas rerim nisi mors quaedam est φ Quae dum rem quamlibet in aliud immutat, quasi occidit quod fuerat, ut Incipiat esse quod non erat, nam de incommutabili Deo scri tum est: stui solus habeν b immortalitatem , ct laeem habitae inaeeesibilem. Sancti omnes per naturam in semetipsis propriam stabilitatem non habent. Sed dum immutabili verit ii studiose semper inhaerere desiderant, inhaerendo agunt, ut immutabiles fiant; quumque ad hanc toto assectu se tenent , quandoque accipiunt, ut supra semetipsos ducti vincant hoc , quod in semetipsis mutabiles extiterunt. Quum sit naturae incommutabilis Deus , in ira iudicii perturbabilis non est. Sed plerumque humano verbo motus Dei dicitur ipsa rectitudinis ejus districtio, qua humana pravitasseritur, sicut per Beatum Job dicitur : Statim ut se coras moverit, turbabitur, terror eius irruet super υos. Deus omnipotens, quamVis ipse sit aeternitas, qualiter tamen sit ipsa aeternitas ignoratur. In hoc namque quod de divinae naturae potentia audimus, ea nonnunquam cogitare consuevimus , quae per experientiam scimus. Omne quod

coepit, & desinit, initio & fine concluditur. Quod si mo

210쪽

Sententiarum Lib. I. I st

ra alIquantula dissertur, ut finiatur , longum dicitur. In lqua videlicet longinquitate quum quisque mentis oculos reducit retro per memoriam , tendit ante per expectationem, quasi per spatium temporis dilatat in mente. Quumque audit aeternitatem Dei, humano more intendenti animo longa Vitae spatia proponit, in quibus metiatur semper , dc quid abiit retro , quod retineatur in memoria , a aut quid antereStat, quod expectetur ex intentione, f hutnanae stagilitatis animus nequaquam comprehendere valet. Quotiens in a. ss. aeternitate praeterita aut futura tempora cogitamus, aeternitatem necdum cognovimus. Ibi quippe est quod nec initio incipitur, nec fine terminatur, ubi nec expectatur quod Veniat, neque percurrit quod debeat recordari. Est unum

quod semper δ) est. Quod & si nos & Angeli Deum cum

initio videre incipimus, esse tamen hunc sine initio Vide mus , ubi sic semper sine fine esse est, ut numquam se animus tendat ad sequentia, ac si multiplicentur universa quae sunt, & longa fiant. Per prophetiae Spiritum dicttim est: Do- ι8. vid. mine, qui regnas in aeternum , ct in saeculum saeculi, ct adhuc: more sacri eloquii humano modo Spiritus hominibus est loquutus, ut ibi adbue diceret, ubi expectatio non inesset. Adbuc enim aeternitas non habet, quae Semper esse hahet. In qua nulla pars suae longitudinis praeterit, ut parsalia succedat. Sed totum simul esse est, ut nihil deesse via deatur, quod non cernat. In qua omne quod est, animus Videt , & tardum non esse, & longum esse. Scriptum est: DA xit Dominus ad Mohem : Ego sum qui sum , ct dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos. Esse etenim Dei eSt aeternum hunc atque incommutabilem permanere. Nam omne δ- quod mutatur desinit esse quod fuit, di incipit esse quod non filii. Omnipotentis Dei esse est dissimiliter numquam esse. Solus quippe veraciter est, qui solus incommutabili-liter permanet. Omne quod modo sic, modo aliter est, juxta non esse est. Permanere enim in statu Suo non potest. Mora'. o.

Atque aliquomodo ad non esse itur , dum ab eo quod 'fuerat, ad aliud per momenta temporum ducitur. Ut ergo

a Edit. El. b) Desunt sequentia verba in CC. Gregorianis tam ed.

SEARCH

MENU NAVIGATION