Espana Sagrada. Theatro geographicohistorico de la iglesia de Espana. Origen, divisiones, y limites de todas sus provincias. Antiguedad, traslaciones, y estado antiguo y presente de sus sillas en todos los dominios de Espana, y Portugal. Con varias d

발행: 1776년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Deum, quibus aversus est. Ut quia per amorem pulcritudinis creaturae a creatoris forma se abstulit, rursiim per Creaturae decorem ad creatoris pulcritudinem mortatur.

Quibusdam gradibus intelligentiae per creaturam progreditur liomo ad intelligendum Deum creatorem , id est, ab insensibilibus surgens ad sensibilia, & a sensibilibus surgens ad rationabilia , atque a rationabilibus surgens ad creatorem. Intelligibilia per se conlaudant Deum : inrationabilia & insensibilia non per se , sed per nos , dum ea Considerantes Deum laudamus. Sed ideo dicuntur laudare ipsa , quia eamdem laudem earum parturit causa. Dixerunt antiqui, quod nihil tam hebes sit, quod non sensum habeat in Deum. Hinc est illud, quod ex silice duro scintilla excutitur. Et si ignis in saxo, utique ibi sensus sentitur , ubi se vita non sentit.

Quod ex bum is assectiontibus quaedam spectes as Deum

referantur.

VIx divinae maiestatis, quae absque necessitate omnIa' creavit, sine despectu omnibus praesidet, & sine labore cuncta sustentat, & sine occupatione regit, & sine commotione corrigit. Sicque humanas mentes ad ea quae Voluerit faciliter informat , ut in diversitatis umbram h suae incommutabilitatis luce non transeat. Ad humana membra divina verba condescendunt, ut factum omnipo-LA. ij. Domini ab homine utcumque capiatur. Sciendum . est quod recordari Deus nequaquam proprie dicitur ς qui . . enim oblivisci non potest, quo pacto recordari potest Sed quia eos, quos nos recordamur , amplectimur , elongamus autem quos odimus; humano usu , & recordari Deus dicitur, quum dona tribuit, & oblivisci, quum in cubpa derelinquit. Omnipotens Deus cuncta pensat, cuncta sine intermissionis alternatione considerat, & recordatur bonorum , quorum tamen numquam obliviscitur: et nul- latenus recordatur malorum , quos tamen per judicium semper intuetur. Quasi redit Deus ad b*norum memo-

222쪽

Sententiarum. Lib. I. I s T

riam , quam tamen nunquam deseruit, & quasi nequaquam malos respicit , quorum facta considerat sed super haec damnationis judicium in ultimis servat. Nos.', I ' quum irascimur, flatu furoris Inflamur. Ut ergo vindi tam cogitans Dominus demonstretur , flare irascendo dicitur. Non quo ipse in natura sua mutabilitatis vicissitudinem recipiat s sed quo post longam patientiam, qua do vindictam peccatoris exequitur , is , qui in semetipso tranquillus est, pereuntibus turbulentus videtur. Mens reproba; quia adversum suis actibus iudicem conspicit, quaqi commotus ei ostenditur, quia in conspectu illius

reatu Suo ipsa turbatur. Nostro usu , Deus Zelare dicitur, vel dolere: horum quippe motuum apud Deum turbatio nulla ost, apud quem tranquillitas aeterna est. Tam clementer Deus consulit humanae infirmitati, ut quia eum Sicut eSt, non possumus agnoscere , nostrae loquutionis more se ipsum nobis insinuat. Unde & membrorum nos

trorum qualitatem habere scribitur, & passionum indigna digna dici de se voluit, quatenus ad sua per nostra nos atraheret, & quum condescenderet nobis, consurgeremus ei. Multis modis Deus ad significandum se hominibus de inferioribus rebus species ad se trahit, quem revera iuxta propriam substantiam invisibilem esse , &incorporeum conStat.

XI. De mirabilibus Dei. O Mninootentis Dei myrabilia quis hominum perscrutarI Moial.

sussciat, quod cuncta ex nihilo creavit, quod insamundi fabrica mira potentiae virtute disposita est, & super' aera caelum suspenditur', & super abyssum terra libraturi qu od ex rebus Invisibilibus omnis haec universitas ac mosibilibus existit, quod Deus aeternus hominem secth, istita dixerim, in brevi colligens mundum alterum . sed rationalem ; quod hunc ex anima & carne constituens investigabili virtutis dispositione permiscuit spiritum & tu tum Ex mirabili creatura Dei aliud novimus, aliud sumus 3 sed tamen mirari negligimus, quia ea , quae in

223쪽

192 Taionis Episcopi

comprehensibili Indagatione mira sunt humanis oculis, viluerunt. Unde fit , ut si mortuus homo suscitetur , in admirationem omnes exiliant; & quotidie homo qui non erat nascitur, & nemo miratur : dum proculdubio Omnibus constet, quia plus sit creari quod non erat, quam reparari quod erat. Quia arida Aaron virga floruit, cuncti mirati sunt: quotidie ex arente terra arbor producitur, virtusque pulveris in lignum vertitur, & nemo miratur. Quia quinque sunt panibus quinque millia homines s tiati , crevisse escas in dentibus cuncti mirati sunt: quotidi E sparsa grana seminum , plenitudine multiplicantur

spicarum , & nemo miratur. Aquam semel in vinum permutatam , videntes cuncti mirati sunt: quotidie humor terrae in radicem vitis adtractus, per botrum in vinum Vertitur , & nemo miratur. Beatus Iob, quum dicerer: p. facit magna, adiunxit statim : Et inserutabilia. Minus enim fuerat magna facere, si tamen ea , quae facta sunt, scrutari potuissent. Recte quoque addidit: Et mirabina absque numero et quia minoris esset magnitudinis , si quae inscrutabilia .condidit, pauca fecisset. Sciendum procu dubio est, quia divina miracula & senarier debent considerari per studium , & numquam discuti per intellectum.

Saepe humanus sensus dum quarumdam rerum rationem quaerens non invenit, in dubitationis se voraginem mergit. Unde fit, ut nonnulli homines mortuorum corpora in pulverem redacta considerent; dumque resurrectionis vim colligere ex ratione non possunt, haec ad statum pristinum redire desi erent. Miracula Dei , quae ex fide Credenda sunt, perscrutanda per rationem non sunt; quia si haec nostris oculis ratio expanderet, mira non event. Quum in Dei mirabilibus fortasse animus titubat; necesse est, ut ea quae per usum noVit, nec tamen per rationem colligit, ad memoriam reducat: quatenus rei similis ar-Mmento fidem roboret, quam labefactari sua sagacitate; deprehendit. TI,

224쪽

Sententiarum. Lib. I.

Dr eonditione vel perpetu tate Angelorum , seu ruina

superbientium. ι

TAles creati sunt Angeli, ut si vellent, in beatitudinis

luce Persisterent ό si autem nollent, etiam labi potuissent. Unde & Satan cum sequacibus legionibus ce- .cidit ; sed post ejus lapsum ira consortati sunt Angeli, qui perstiterunt, ut cadere omnino non possent. Virtintes angelicae , quae in divino amore tace PerStiterunt, Lib. xv. lapsis superbientibus Angelis , hoc in munere retributionis acceperunt, ut nulla jam rubigine subripientis culpae mordeantur , ut in contemplatione conditoris , sine felicitatis fine permaneant, & in hoc quod sunt conditae, aeterna stabilitate subsistant. Apud Moysen de ipsa mundi. historica verba testantur origine, quum PriuS factum Gen. r.c. caelum dicitur, & hoc idem postmodum firmamentum Vocatur : quia videlicet natura angelica, & prius subtilis est in superioribus condita, & post ne umquam potuiSSet cadere, mirabilius confirmata. Sancti Angeli , dum in aliis cadentibus naturae suae damna conspiciunt, in se iin Mori. 3 Sis iam cautius, robustiusque consistunt. Unde fit auctore rerum Domino cuncta mirabilitet ordinante , ut illi elec torum spirituum patriae etiam de ruinae suae damno proficiat , ω dum inde firmius constructa est, unde fuerat ex Parte dextructa. Angelo primo ab arce beatitudinis cadente, certum est, in ruina eius etiam electos Angelos . expavisse. Ut quum istum ex illorum numero superbiae lapsus ejiceret, illos ad robustius standum timor ipse solidaret. De apostata Angelo scriptum est: Quum sublatus fuerit, timebunt Angeli, er territi purgabuntur. Purgati enim sunt 3 quia nimirum isto cum reprobis legionibus exeunte , soli in caelestibus sedibus qui beath viverent, re- ' manserunt. Lapsus Satanae Angelos honos & terruit &purgavit: terruit, ne conditorem suum superia despicerent : purgavit vero, quia exeuntibus reprobis , actum est, ut electi soli remanerent. Cunctorum opifex Deus, qui. Tom. XL Aa scit

225쪽

scit ad bonorum custodiam bene uti etiam mala amone reproborum , lapsum Angelorum cadentium vertit in prosectum manentium, & unde punita est culpa superbientium , Inde humilibus Angelis inventa & solidata Sunt augmenta meritorum : quoniam istis cadentibus, illis in munere datum est , ut cadere onmino non possent. MotaVib. Primus ille apostata Angelus idcirco ad multa sortiter . .,. Suffcit, quia in natura rerum hunc per substantiam conditor primum secti ; sicut in libro Job scriptum est: Ipse δελ-.r . est principium viarum Dei : quia nimirum, quum cuncta Deus faceret, hunc primum condidit, quem reliquis Angelis eminentiorem fecit. Qui speciosus factus in multis, condensisque frondibus dicitur; quia praelatum caeteris Angelorum legionibus, tanta illum species pulcriorem reddidit , quanta & supposita multitudo Angelorum decoravit. Apostata Angelus in paradiso Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones adtendit. Qui & ideo peccans sine venia damnatus est; quia magnus sine comparatione suerat creariis. Apostatae Angelo per Ezechielem Pr phetam dicitur: Tu stinaculum similitudinis Dei plenus sapientia , perfectus decore , in paradiso Dei fuisti. Multa enim de ejus magnitudine loquuturus, primo Verbo cun ta complexus est. Quid primus Angelus boni non habuit , si signaculum Dei similitudinis fuit ' De sigillo quippe anuli talis similitudo imaginaliter exprimitur , qualis in sigillo eodem substantialiter habetur. Et licet ad similitudinem Dei homo creatus sit , apostatae tamen Angelo quasi majus aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum , sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit: ut quo subtilior est natura , eo in illo similitudo Dei plenius credatur expressa. Apostatae Angeli principatus celsitudinem adhuc Ezechiel Propheta inniens, jungit: Tu Cherub extentus , ct protegens in monte fami . to Dei, in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti. Cherub quippe plenitudo scientiae interpretanir ; & idcirco iste Cherub dicitur , quia transcendisse cunctos Angelos scientia non dubitatur. Qui in medio ignit

rum lapidum persectus ambulavit , quia inter Angelo

226쪽

Sententiarum. Lib. I. x63

rum agmina charitatis ne succensa clarus gloria condirionis extitit. De apostata Angelo idcircb tam mi- ra, in quibus suit, & quae amisit , Propheta insinuat, ut territo homini ostendat, quid ipse , si superbiat, de ei tionis culpa passurus sit 3 si feriendo illi parcere noluit,

quem creando in gloriam tantae claritatis elevavit. Αngelicus spiritus, sive humana anima ita immortalis est, ut mori possit; ita mortalis, ut mori non possit. Nam I.

te vivere I desinit, si se per vitium, seu per supplicium

Perdit. Essentialiter autem vivere, neque per vitium , neque per supplicium amittit. A qualitate autem vivendi deficit; sed omni modo subsistendi interitum nec moriens sentit. Ut ergo breviter dixerim, & immortaliter mortalis est , & mortaliter immortalis. Electi Angelorum spiritus, dum alios per superbiam cecidisse con picerent , ipsi tanto robustius quanto humilius steterunt: quia illi supernae regionis accolae sua etiam detrimenta Profecerunt, quae ad aeternitatis statum ex parte suae de

trussionis est solidius instrum.

XIII.

De -- ordinibus Angelorum. IN cognitIone humanae rationis supernorum spirItuum mi- in. a merus non est, quia quanta sit illa frequentia invisibilis' exercitus nescIt, de qua recte dicitur: Millia militum m nistratam ei, er decies milites eentena millia adsistebant ei. Supernorum civium numerus infinitus & definitus exprimitur : ut qui Deo est numerabilis, esse nobis innumerabialis demonstretur. Aliud est adsistere, aliud ministrare. M- sistunt enim Deo illae proculdubio angelicae potestates , quae ad quaedam nuntianda hominibus non exeunt. Ministrant Verb hi, qui ad explenda officia nuntiorum veniunt: Sed tamen ipsi per contemplationem ab intimis non recedunt. Et quia plures sunt, qui ministrant, quam hi qui principalito adsistimi, advitentium numerus quasi definitus,

227쪽

ζω ς' indefinitus ostenditur. Esaias Propheta

niti. a. n. dicit: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et

vatum. Sollum Dei est creatura angelica vel humana, cui per intellectum , quem dedit, praesidet: quod videlicet solium excelsum & elevatum dicit; quia & natura humana ad caelestem gloriam elevata proficit, & creatura an- , gelica, dum multis spiritibus cadentibus jam solidata est

in caelo ne cadat, inde elevata est, unde confirmata. Templum verb eius hoc est quod solium ; quia aeternus Rex Lb. ,. in ibi habitat, ubi sedet. Angelorum & hominum naturam L .. ad cognoscendum se Dominus condidit: quam dum con-ε. 7. Slatere ad aeternitatem voluit, eam proculdubio ad suam similitudinem creavit. Novem sunt ordines Angelorum. Sed ut compleretur electorum numerus , homo decimus est creatus ; qui a Conditore suo nec post culpam periit, quia hunc tererna sapientia per carnem miraculis coruscans ex lumine testae reparavit. Novem ordines Angelorum diximus: quia videlicet testante sacro eloquio esse

Scimus, Angelos, Archangelos, Virtutes, Potestates, Principatus , Dominationes , Thronos , Cherubim, atque Seraphim. Esse quidem Angelos & Archangelos , pene omnes sacri eloquii paginae testantur : sed & Cherubim atque Seraphim saepe, ut notum est, libri Prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina Paulus Apostolus

h. ad Ephesios enumerat, dicens : Supra omnem Principatum, Potestatem , Virtutem , ct Domina ionem. Ita ad Colossenses ait: Sis Throni, sive Dominationes , siυe Primi patus , sise Potestates. I minationes Verb , Principatus

atque Potestates, jam ad Ephesios loquens descripserat; sed ea quoque Colossensibus dicturus pra misit Thronos, de quibus necdum quidquam fuerat Ephesiis loquu-rus. Dum ergo illis quatuor , quae ad Ephesios ante dixit, id est , Principatibus, Ρotestatibus , Virtutibus , atque Dominationibus conjunguntur Throni, quinque sunt ordines , qui specialiter exprimuntur. Quibus dum Angeli& Archangeli, Cherubim atque Seraphim adiuncta sunt, proculdiibio novem esse ordines Angelorum inveniuntur. Ipsi Angelo, qui primus est conditus per Prophetam di-: Cherub signa tam similitudinis plenus sapie

228쪽

Sententiarum. Lib. I. I97

ia , perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Ubi

notandum est, quia non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur: ut quo in eo subtilior est natura eo in illum imago Dei similius insinuctur expresa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus n. Operimentum tuum : sardius , topazius , iaspis, re sol bus,on , berstas , saphirus , carbunculus , 5 smaragdus. Ecce novem dixit nomina lapidum; quia profecto novem sunt ordines Angelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus Angelus ideo ornatus & opertus extitit; quia dum cunctis agminibus Angelorum praelatuS eSt, ex eorum comparatione clarior fuit. Graeca lingua Angeli nuntii, Archangeli vero summi nuntii Vocantur. Sciendum quoque n8. quod Angelorum vocabulum nomen est officii, non nati xae. Nam Sancti illi caelestis patriae Spiritus semper quidem sunt spiritus, sed semper Vocari Angeli nequaquam Possunt: quia solum tunc Sunt Angeli, quum per eos aliqua nuntiantur. Unde & per Psalmistam dicitur : Qui facit Angelos suos Spiritus : ac si patenter dicat, qui eos quos semper habet Spiritus, etiam quum Voluerit, Angelos ficit. Sciendum magnopere est, quod tu qui minima nuntiant, Angeli, qui Vero Summa, Archangeli vocantur. Hinc est enim quod ad Mariatii Virginem non quilibet Angelus, sed Gabriel Archangelus mittitur. Ad hoc quippe

ministerium summum venire dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat. Sancti Angeli privatis nominibus cen-Sentur , ut signetur per Vocabula etiam in operatione quid .valeant. Quumque ad nos aliquid ministraturi veniunt,

apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. Quotiens mi- n. p.rae virtutis aliquid agitur Michael mitti perhibetur. Ut ex ipso actu & nomine detur intelligi, quia nullus potest facere, quod facere praevalet mus. Μichael interpretatur, quis ut Deus. Gabriel autem dicitur, sortitudo Dei. Ad Maelum quoque Gabriel mittitur, qui sortitudo Dei nominatur. IN lum quippe nuntiare Veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. Raphael interpret tur, Medicina Dei, quia videlicet dum Tobiae oculos quasi

per officium curationis tetigit, caecitatis eim tenebras rersit.

Quia ergo ad .curandum mittitur, dignum videlicet suit, ut

229쪽

i 9 8 Taynis Episcopi ,

Dei medicina vocaretur. Sed quia Sanctorum Angelorum

nomina interpretando perstrinximus, nunc superest, ut ipsa. officiorum vocabula breviter exequamur. Virtutes vocantur , illi nimirum spiritus, per quos signa & miracula stequentius fiunt. Potestates vocantur hi, qui hoc potentius

ceteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni viri tes adversae subjectae sint, quorumi potestate refrenantur, ne corda hominum tantum temptare praevaleant, quantum volunt. Principatus vocantur, qui ipsis quoque bonis Angelorum spiritibus praesunt, qui subjectili aliis dum quaeque sunt agenda bona disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur. Dominationes vero vocantur, qui etiam potestates Principatuum dissimilitudine alta transcendunt. Ea ergo Angelorum agmina, quae mira potentia praeeminent , pro eo quod eis cetera ad obediendum subjecta sunt, Dominationes vocantur. Throni scilicet illa agmina sunt vocata, quibus ad exercendum judicium semper Deus omnipotens praesidet. Quia enim Thronos latino eloquio sedes dicimus: Throni dicti sunt hi, qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, & per eos sua iudiciari. ν. decernat. Unde & per Psalmistam dicitur : Sedes supretisonam , qui judicas aquisaram. Gerasim plenitudo scientiae dicitur; & sublimiora illa agmina idcirco Cherubim vo.

cata sunt, quia tanto persectiori Scientia plena sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur: ut secundum creaturae modum, eo plene omnia Sciant, quo visioni Conditoris sui per meritum dignitatis adpropinquant. Seraphim vocantur illa Sanctorum spiritum agmina, quae ex singulari propinquitate Conditoris sui incomparabili ardent amore. Seraphim namque ardentes, vel incendentes vocantur, qua quia ita Deo coniuncta sunt, ut inter haec & Deum nulli alii spiritus intersint, tanto magis ardent, quanto hun vicinias vident. Qaorum profecto flamma ardor est caritatis , qura quo subtilius claritatem divinitatis ejus aspiciunt, a. . t. eo validius in eius amore flammescunt. Superna illa civItas ex Angelis & hominibus constat, ad quam tantum credimus hominum genus ascendere, quantos illic contigit elec-m. . tos Angelos remansisse, sicut scriptum est: Statuit term nos gentium ιecundam numerum A elorum mi.

230쪽

Sententiaram. Lib. I.

x IV. De Sanos Angelis quibus gentibus praelatis. DUM pax in sublimibus Angelorum ordinibus summa

teneariar, quid est quod per Angelum Danieli dici- m. n. antur: Ego vent proseer sermones tuos: Princeps aratem regia Per saram restitit mihi ostinti or uno disbus : O rere Meta' -- de Principibus primis venit in adiutorium mihi t Et paulo post Angelus ait: Num revertar, ut praelier adversus Principem Persarum. Quum enim egrederer, apparuit Princeps Graecorum veniens. Quos itaque alios Principes gentium, nisi Angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent Quae ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus praeliandi certamen agitur, qui semper conspectrui veritatis adsistunt 8 Certa Angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt praelata. Et quum subjectorum mores adversum se vicissimpraepoSitorum spirituum opem merentur , ipsi qui praesunt Spiritus, contra se venire referuntur. Angelus qui Danieli loquebatur, captivis Israelitici populi in Perside constitutis pr.esatus agnoscitur. Michael autem eorum , qui ex eadem plebe in Iudaeae terra remanserant, praepositus invenitur. Unde ab hoc eodem Angelo paulo post Danieli dicitur: Nemo est adissor meus in onmibus bis, nisi Michael Prime vester. De quo & hoc quod praemisimus dicit: Et eue MD mcchael unus de Primipibus primis venit in adjutorium mihi. Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adiutori mdicitur; aperte ei populo praelatus agnoscitur, qui capti-Vus in alia parte tenebatur. Quid est Angelum dῖcere: Ego veni propter sermones tuos; Princeps autem regni Pers rem restitit mihi: nisi sua subditis opera nuntiare t Aesi aperte dicat: Precum quidem tuarum merita exigunt, ut Israeliticus populus a iugo suae captivitatis exuatur , sed est adhuc quod in eodem populo Persarum dominio pu Fari debeat: unde ereptioni illius Persarum Princeps mihi ure contradicat, quamvis preces tuas eorum lacrymae,

qui in Judaea relicti sunt, adjuvent. Angelus, qui loque-

SEARCH

MENU NAVIGATION