Espana Sagrada. Theatro geographicohistorico de la iglesia de Espana. Origen, divisiones, y limites de todas sus provincias. Antiguedad, traslaciones, y estado antiguo y presente de sus sillas en todos los dominios de Espana, y Portugal. Con varias d

발행: 1776년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

batur Danieli, dixit: Michael Princeps vester venit tir ad-jiatoriam mihi. Qutimque ut adversum Persarum Principem praelilatur, egreditur, Graecorum sibi Princeps adveniens apparet. Qua ex re innuitur, quod adversum Graecos alia quid Judaea commiserat, quorum profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetae preces Angeliis exaudit, Sed Perstrum Princeps restistit; quia etsi jam vita justi deprecantis ereptionem populi exigit, ejusdem tamen populi adhuc vita contradicit: ut quia necdum plene hi, qui in captivitatem fuerant ducti, purgati sunt, iure eis adhuc Persae dominentur. Μichael adjuvat, sed Graecorum Princeps ad praelium venit: quia mereri quidem veniam tam longa oppressorum captivitas poterat, sed ereptionis eorum benncio hoc quoque , quod in Graecos deliquerant, obviabat. Recte dicitur, quod contra se Angeli veniunt: quia subjectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro injuste agentibus decertant, sed eorum secta iuste iudicantes examinant. Quum uniuscujuSque gentis vel culpa vel iustitia ad supernae curiae consilium ducitur , ejusdem gentis praepositus Vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium Una victoria est sui super se opificis voluntas summa, quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent, nunquam Viniunt.

inoentum est.

A g, Alum natura non est, sed privatIo boni hoc nomenus. IVt accepit. Omnis natura bonum est, magnum Si cor-ἰi . rumDi non potest, Parvum si potest: nullum est ergo, chir. cap. quod dicitur malum, si nullum sit bonum. Sed bonum 11 3. eig. omni malo carens integrum bonum est. Cui vero inest in tum vitiatum ves Vitiosum bonum est. Nec malum unquam esse potest ullum, ubi est bonum nullum. Malum omnino non esset, nisi quod bonum est, esset; quoniam omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset, si res ipsa quae

232쪽

Sententiarum. Lib. I. ca OI

quae inala est, natura non esset. Omnis natura etiam si itiosa est, in quantum natura est, bona est, in quantum Vitiosa est, mala est. Ex bonis mala orta sunt, & nisi in ib. . . aliquibus bonis non sunt: nec erat, unde oriretur ulla mali natura. Nam si esset, in quantum natura emet, prosecto bona esset. Non fuit prorsus unde primitus oriretur malum, nisi ex Angeli & hominis natura bona. Ex bona quippe hominis natura oriri voluntas & bona pγtest &mala: ac per hoc dicimus Angelum bonum & Angelum ma tum, hominem bonum & hominem malum: sed bonum, quod Angelus, malum, quod vitiosus: bonum quod homo,

. malum quod vitiosus. Quando dicimus bonum, naturam laudamus : quando dicimus malum, non naturam, sed vitium, quia inest bonae naturae, deprehendimus. Non ergo alicu--ia hi, aut aliquando erat malum, unde fieret diabolus maius, sed quia vitium est malum, dum esset Angelus bonus, d. c.' Superbiendo effectus est malus. Ideoque recte dicitur ab eo inventum malum: malum igitur a diabolo non est creatum , sed inventum : & ideo malum nihil est, quia nullius substantiae est, nam sine Deo factum est nihil. Deus autem malum non secit. Creditur ab haereticis mentem a Deo, vilia a diabolo fuisse creata, unde & ab his duae naturae bona & mala putantur. Sed vitia natura non sunt, dc dum vere 1 diabolo sint, non tamen creata sunt.

XVI.

De inhio mundi vel creatione eati ct terra. RErum substantIa simul creata est; sed simul specleg M. . iti. sormata non est: & quod simul extitit per substantiam' materiae, non simul apparuit per speciem sermae. Quum Simul factum caelum terraque describitur , simul spiritualia atque corporalia, simul quidquid de caelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur. Dixerat

Moises: In principio ereavit Deus caelum terram. Sed Lib. r. inquis crederet, quia verum de praeterito diceret, si defuturo etiam aliquid non dixisset 8 In ipsius etenim libri

fine, in cujus exordio illa de praeterito dixerat, aliquid Tom. XXXL. Bb pro

233쪽

i. Sciat. cap. IO.

et o a Dionis Episcopi.

prophetiae per Jacob vocem de venturis permiscuit, dicens : Non auferetur sce rum de Iuda, ct dux de fam ribus ejus, donec veniat, qui mittendus est, ct ipse erit expect itio gentium. Qui diversis diebus creatum caelum &terram , Virgultum herbamque narraverat, nunc uno die facta manifestat ; ut liquido ostenderet, quod creatura Omnis simul per substantiam extitit, quamvis non simul per speciem processerit. Ratio mundi de uno consideranda est homine: nam sicut per dimensiones aetatum ad finem homo vergitur, ita & mundus per hoc quod distenditur, tempore deficit; quia unde homo atque mund creS- Aug. Lil cere videtur, inde uterque minuitur. Materies, ex qua

Armatus est mundus, origine non tempore res 1 se factra praecessit , ut sonus cantum; prior eSi enim sonus cantur quia sumitas cantilenae ad sonum Vocis, non Sonus pertiner ad suavitatem. Ac per hoc utrumque simul sunt; sed ille, ad quem pertinet cantus, prior est, id est sonus. Materies, ex qua caelum terraque formata est, ideo insormis vocata est; quia nondum ex ea formata erant, quae sermari restabant; verum ipsa materia ex nihilo facta erat. Aliud est aliquid fieri posse; aliud fieri necesse e M. Fieri necesse est, quod Deus naturis inseruit, fieri aurern posse est, quod extra cursum indictum naturarum creator , ut faceret, quandoque voluit, reservavit. Post adnumeratam caeli terraeque creaturam, ideo nominatur in Genesis Spiritus, ut quia superferri eum dici oportebat, ante illa nominarentur, quorum creator Spiritus Sanctus sinperserri diceretur: quod & Apostolus indicat, dum super eminentem viam caritatis demonstrat. Ideo superstui aquis Sanctus dicitur Spiritus, quia donum est Dei, in quo subsistentes requiescimus, atque protegendo nos, Super sertur nobis.

XVII.

PMd essentia eau O terra in aetereram sussistat.

C Eli & terra per eam , quam nunc habent imaginem,

transeunt sed tamen per essentiam sine fine subsis- ς' 7' namque per Paulum dicitur : Praeterit enim μ

234쪽

sura hujus mundi. Hinc persemetipsam Veritas dicit: tum ct terra transibunt , verba autem mea non praeteribunt. Hinc ad Joanem dicitur angelica voce: Erit caelum no-- .vum est' terra nma. Qtiae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Caelum ac terra & transit &erit: quia & ab ea, quam nunc habet , specie per ignem tergitur, & tamen in sua semper natura Servaruri Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, muta κι-- ο . r. In fine saxuli hujus ultimam commutationem suam caelum 8c terra ipsis nobis nunc vicisitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus Indesinenter alternant. Nam terra a

sua specie hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit. Hinc ergo, hinc fidelis quisque colligat, & interiare speciem caeli & terrae, & tamen per innovationem refi-Ci, quae constat nunc assidue alternantium specierum vicissitudinibus νelut ex desectu repararL

XVIII.

De distinctione ereaturarum.

Ex rebus Insensibilibus discimus, quid de sensilibus Moral lib.

atque intelligibilibus sentiamus. Terra namque aere focundatur, aer autem ex caeli qualitate disponitur. Jumentis

quippe homines , hominibus Angeli, Archangeli vero

Angelis praesunt: nam quod iumentis homines praesint, &usu cernimus, & Psalmistae verbis docemur, qui ait: O- nia subiecisti sub pedibus ejus, ουes ct boves uniυersas, insuper ct pecora eampi. Quia vero Angeli hominibus praesint, per Prophetam testatur Angelus dicens: Princeps regni Pe - rum restitit mihi. Quod Angeli a superiorum Angelorum potestatibus dispensantur , Zacharias perhibet Proplaeta, qui ait: .Ecce Angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur; is aetas Angelus egrediebatur in oecursum eius O dixit ad eum: Curre , loquere ad puterum istum dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem. Si enim in ipsis ossiciis Sanctorum spirituum nequaquam potestates summae minimas disponerent , nullo modo hoc, quod homini diceret, Angelus, ab Angeso cognovisset. Quia cunctorum conditor omnia per Bb a Se-

235쪽

semetipsum tenet, & tamen ad distinguendum pulcrae un versitatis ordinem, alia allis dispensantibus regit; non immerito Reges Angelorum spiritus accipimus, qui quo auctori omnium familiarius serviunt, eo subjccta potius regunt. Homo cum Angelis quiesceret, si persuasoris linguam sequi noluisset. Unde non immerito Angeli consules vocantur : quia spirituali reipublicae consulunt, dum nos sibi ad regnum socios jungunt. Dum Sanctis Angelis nuntiantihus voluntatem conditoris agnoscimus , in eis proculdubio consultum ab hac angustia nostrae tribulationis invenimus.

od rationalis ereatura Angelorum atque hominum simu

creata sit.

'unis creatura ab auctore Deo , qui In actione sua ne 7. quaquam temporis protelatione distenditur , simul condita non dubitatur. Et si rerum causas subtili discussione pulsamus , simul factum Angelum hominemque cogno cimus : simae videlicet non unitate temporis, sed cognitione rationis: simul per accptam imaginem sapientiae, & ' non simul per conjunctam substantiam formae. Scriptum de homine est: Faciamus hominem ad imaginem similitudinem nostram. Et per Ezechielem ad Satan dicitur: Tu signaculum similitudinis , plenus sapientia , perfectus decore in dellatis paradisi fuisti. In cuncta igitur crearura homo & Angelus simul extitit; quia ab omni natura inrationabili distinctus processit. In cuum conditione rerum nullum rationale animal nisi Angelus & homo est. Quidquid ratione uti non potest, cum homine factum non est. Licet per coaeternum Patris Verbum cuncta creat sint, in ipsa tamen ratione creationis ostenditur, quantum cunctis animalibus, quantum rebus caelestibus; sed D ramen insensibilibus homo praeseratur. Gucta dixit Deus, facta sunt. Quum vero facere hominem decernit, hoc . . με- quod reverenter pensandam est, praemittir dicens : Faei mus hominem ad imaginem similitudinem nostram. Neque ' enim de eo sicut de rebus ceteris scriptum est, Has , ct fac-

236쪽

Sententiarum. Lib. q. et os

factum est; nec ut aqua volatilia, sic terra hominem protulit : sed prius quam fieret, Faeramus dicitur , ut Videlicet,

cuia rationalis creatura condebatur, quasi cum consilio

facta videretur. Quasi per studium de terra plasmatur ii mo , & inspiratione conditoris in virtute spiritus vitalis erigitur 3 ut scilicet non per jussionis vocem , sed per divnitatem operationis existeret , qui ad conditoris imaginem fiebat. Scriptum est: Creavit Deus hominem ad imaginem suam , ad imagisem Dei creaυit illum, masculum a. u.

ct feminam feeit eos. Necdum Eva iam describitur , &jam homo masculus & semina perhibetur. Sed quia ex

Adae latere erat proculdubio semina processura , in illo jam computatur per substantiam, a quo fuerat produce da per sormam. Considerare tamen haec & in minimis

possumus, ut ex minimis majora pensemus. Herba namque quum creatur , necdum in illa fructus , necdum semen ostenditur. Inest Vero ei, etiam quum non apparet, fructus & semen ; quia nimirum Simul sunt in radicis sub tantia , quae non Simul prodeunt per temporis incrementa. Duas ad intelligendum Se creaturas inus secerat, angelicam videlicet & humanam. Utramque vero superbia perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis fregit; sed una tegmen carnis habuit; alia Vero nihil infirmum de carne gestavit. Angelus namque Solummodo spiritus, homo vero & spiritus & caro. Misertus ergo Creator, ut hominem redimeret, carnem ad Se debuit reducere, quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse. Et eo altius debuit apostatam Angelum repellere, quo quum a persistendi sortitudine corruit, nihil infirmum ex carne gestavit. Recte Psalmista, quum misertum Redeminiorem hominibus diceret, ipsam quoque causam miser

cordiae expressit, dicens : Et memoratus est , qsua caro n. πsunt. Ac si diceret: Quo eorum infirma vidit, eo di tricte culpas punire noluit. Est adhuc aliud, quo & per dirus homo reparari debuit, & superbiens spiritus repari non possit, quia nimirum Angelus sua malitia cecidit, horimo vero aliena Prostratra cit. I

237쪽

De septenarii numeri perfectione. SEptem diebus universum tempus evolvitur. AEterna

enim dies , quae expleta septem dierum vicissitudine, tutaeeh. sequitur , Scilicet octaVa est. Vade & Psalmista resuri ' i - Α- reatoriis diem consid rans, quia de extremi iudicii erat Pa. έ. r. districtione loquuturus, praemisit titulum , dicens : In strum Psalmus David pro octa . Ut enim quam octavam diceret demonstruet, diem illam tremendi terroris, in M. ila s Psalnu inchoatione Sequutus est, dicens: Domine , ne in P arguas me , neque in furore tuo tarripias me. Septenario numero persectio aeternitatis innuitur, quum dies septimus in requiem Domini sanctificatus vocatur. Cui am vespera inesse non dicitur : quia aeternae beatitudi- nis requies nullo termino coarctattur. Hinc est etiam quodn.' . M. data dies Septimus feriatus esse praecipitur, ut aeter- na per illum requies designetur. Quod per septenarium numerum praesentis vitae universitas deSignatur , tunc magis ostenditur, quum post cum quoque etiam Octona rius subinfertur. Septenarium quippe quum adhuc alius Sequitur, ex ipso ejus augmento exprimitur , quod finienda tempora aeternitate concludantur. Scriptum est: Eccl. 3.1. Da partes septem, necnon octo. Per septenarium quippe numerum, hoc quod septem diebus agitur , prariens tempus expressit: per octonarium Vero Vitam scrpetuam designavit, quam tamen sua nobis Dominus resurrectione paresecit. Dominico, scilicet, die resurrexit, qui dum diem septimum , id est, sabbatum , sequitur, 1 Conditione o . .. lnVenitur. In annorum curriculo septenarius num rus septies multiplicatus monade addito ad quinquagenerium ducitur, ut perpetuam beatitudinem signans jubilaei

v. is. sacratissima requies observetur. Septenarius numerus apud

sapientes huius saeculi quadam sua habetur ratione persectus, quod ex primo pari, & ex primo impari consummatur. Primus enim impar ternarius est, primusque parquaternarius. Ex quibus duobus septenarius constat, qui

238쪽

Sententiarum. Ub. I. Io 7

eisdem partibus suis multiplicatiis in duodenarium surgit. Nam sIVe tres per quatuor. Seu quatuox per tres ducΘmus, ad duodenarium pervenimus. Nos quia a superno munere Veritatis praedicamenta percepimus , haec fixa scientiae altitudine despiciendo calcamus : hoc proculdubio inconcussa fide retinentes , quia quos spiritus gratiae septiformis repleverit, perficit ; eisque non solum Trinitatis notitiam, sed etiam virtutum quatuor , id est, prudentiae, temperantiae, sortitudinis, atque justitiae operationem praebet.

XXI.

De anima , 0usque sensibus.

IN Scriptura sacra dentes aliquando interni sensus accipi solent, Jeremia testante, qui ait : Fregit ad numerum dentes meos. Per dentes enim cibus frangitur, ut io.

glutiatur. Unde non immerito in dentibus internos sensus accipimus, qui singula quae cogitant, quasi mandunt, &comminuunt, atque ad ventrem memoriae transmittunt.

Internos sensus animae quasi dentes Propheta ad numerum stactos dicit; quia juxta mensuram uniuscujusque peccati, intelligentiae caecitas generatur in sensibus , & secundum quod quisque egit exterius , in eo obstupescit, quod de in- , ternis, atque invisibilibus intelligere potuit. Omnis homo, , qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius. Quid namque acerba uva, nisi peccatum est ' Uba quippe acerba est fructus ante tempus. Quisquis enim p sentis vitae delectationibus satiari dcsiderat, quasi fructus ante tempus comedere sestinat. Qui uVam acerbam comedit, dentes ejus obstupescunt: quia qui praesentis mundi delectatione pascitur, interni ejus sensus ligantur, ut jam spiritualia mandere , id est, intelligere nequeant; quia unde in exterioribus delectati sunt, inde in intimis obstupcscunt. Et dum peccato anima pascitur, panem iustitiae edere non valet: quoniam ligati dentes ex peccati consuetudine , iustum quod intus sapit , edere nequaquam possunt. Considerare magnopere, quid agere justi soleant,

239쪽

d ebenaeas Qui plerumque, si qua in ae quamlibet leviter

carnalia esse deprehendunt, haec in internis sensibus r tractantes, Vehementer in semetipsis Insequuntur , adfii tione se conterunt, nac gnisque cruciatibus , vel minima

in se prava dijudicant , atque per poenitentiam damnant. Flecti quotidi E agunt, ut in conspectu aeterni iudicis , & ipsi inveniri, in quantum est possibile, irreprehensibiles debeant: & hi, qui eos sic se judicare con Piciunt , emendare semetipsos a culpis gravioribua inardescan

x XII.

De eonditistis primi hominis. Murai lib. HRImus homo ita conditus sitit, ut manente illo dece-α. 4. I derent tempora , nec cum temporibus ipse transiret. Stabat enim momentis decurrentibus: quia nequaquam ad vitae terminum per dierum incrementa tendebat. Pri- homo ante culpam starum habere fixum potuit: quia tempora eo stante transibam. Stabat tanto robustius, quanto semper stanti arctius inhaerebat; sed postquam deliquit , in quodam se quasi lubrico temporalitatis posuit. Et quia cibum comedit vetitum , status sui protinus in-Venit desectum. Et mox offenso creatore coepit ire cum Uml. 4. tempore. Ad hoc in paradiso homo conditus fuerat, ut si se ad conditoris sui obedientiam vinculis caritatis adstringeret , ad caelestem Angelorum patriam quandoque Sine morte carnis transiret. Siu primus homo immorralis est con itus, ut tamen si peccaret, mori posset; &tic mortalis est conditus, ut si non peccaret, mori etiam non posset, atque ex merito liberi arbitru beatitudinem illius regionis attingeret, in qua , Vel peccare, Vel mori non posset. In aeternae beatitudinis felicitate, ubi post redemptionis tempus , morte interposita , electi transeunt; illuc proculdubio parentes primi, si in conditionis suae statu perstitissent, etiam Sine morte cor rum transferri potuissent. Quasi quoddam silentium pri mu

240쪽

Sententitarum. Lib. I. et o 9

mus homo conditus habuit, quum contra hostem suum liberum voluntatis arbitrium accepit. Gil quia sua sponte Succubuit, mox de se, quod contra se 'perstreperet. ludi 'venit. Quamvis silentio homo ab auctore suerit conditus. hosti tamen sponte substratus, clamores de pugna tolera Vit. Ipsa enim carnis suggestio , quasi quidam clamor

m lignis paradisi, livm scientia boni edi mali.

IN paradiso nequaquam mala arbor extitit, quam Deus M M ia homini, ne contingeret, interdixit. Sed ut melius per obedientiae meritum , homo bene conditus Cresceret, dignum fuerat, ut hunc etiam a bono ' prohiberet: quate- .nus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto &a bono cessans, auctori suo se subditum humilius exhiberet. Ex omni signo paradisi , inquit Deus , edite . de ligno a tem scientia boni mali ne tetigeritis. Qui enim ab uno quolibet bono subjectos vetat, necesse en , ut multa concedat, ne obedientis mens inditus intereat, si a bonis omnibus penitus repulsa ieiunat. Omnes paradisi arbores ad esum Dominus concessit, quum ab una Pro hibuit 3 ut creaturam suam , quam nolebat extingui, Sed . provehi, tanto sacilius ab una restringeret, quanto ad cunctas latius relaxaret.

De praevaricatIono primi hominis.

CAllidus hostis & humani generῖς inimicus , quod In

paradiso egit, hoc quotidie agere non deSistit. . ha quippe Dei de cordibus hominum mollitur evellere , at--:que in eis ficta promissionis suae blandimenta radicareu quotidie antiquus hostis id quod Deus minatur , levigat, ce ad hoc credendum, quod falsum prominit , invitata Falio enim 'pollicetur temporalia , ut mentibus - hominum rim. XXXI. Cc ea

SEARCH

MENU NAVIGATION