Dionysii Petavii ... Rationarium temporum. Editio novissima, cui accesserunt, praeter dissertationes & tabulas chronologicas antea editas, appendix historicus usque ad annum 1718; et notae in antiquam historiam, praecipua illius capita illustrantes.

발행: 1720년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

PΑντ i s I LIB. IX. CAP. XIV. ς' domita, Rea insula Ludovici Regis in pote

statem redacta. Quae dum in Gallia geruntur, in Italia con tra Gemensis & Hiopanos, quorum in clientela isti sunt, Francorum exercitus, Duce Lediguerio Magistro equitum, pro Sabaudiae Principe pugnabat. Germaniam vero crebris eXcursionibus ac latrociniis infestam habebat Mans- feldius, tumultuaria praedonum collecta manu, qui ab Tistio sortistimo imperatore profli- satus , ad Gaborem Transsilvanum profugit: Indeque ad Venetos contendens , incred bili Catholicarum commodo partium Sc gaudio periit, anno I 626. Rupellanis uratae paulo ante fidei & eodem illo anno acceptae paciS immemores, clam adversus Regem Anglos eVocant. Qui anno I 627. cum clalle centum & viginti navium ad Ream insulam appulsi, duce Euchingaino, Universam occupant, praeter arcem, cui Totra-sius praeerat, strenuus vir, ac rei militaris apprime callens. Hic recentibus, licet necdum

absolutis operibus, acres & continuos hostium elusit impetus, donec laborantibus jam omnium rerum inopia fesssisque subvenit Ludovici Regis industria. Hic enim Ricolocio Cardinali viro omni laude florenti adjutore usus & administro, Schombergium ducem inclytum cum militum haud sane magno numero ad obsessorum subsidium transmisit. Qui, adjuncto sibi Toira sis, caeses fugatosque tota insula pro' turbavit Anglos. Nihil tot bellis Sc victoriis actum videba-tUr, quandiu comtemptrix illa Regum Sc dominatus omnis impatiens Rupella velut in medio regno regnum aliud erigeret. Quae urbs ad aestuaria Oceani 1Ita, cum loci natura, tum manu & arte munita sic erat, Vulgo ut ineXpugnabilis haberetur. Hanc ingenti animo & spe, quam de Numinis ope tot rebus experta certis.. PP 3 simam

Christi

l. ab

capta.

erepta.

712쪽

93 RATIONARII ΤΕΜ PORUM simam sumpserat, Ludovιcus aggreditur an no I 62 . & eodem consiliorum participe Ricolacio Cardinali, operibus ac munitionibus, interque caetera stupendis per Oceanum actis molibus , interclusam ita anno toto tenuit, ut fame enecti cives, eXtremaque perpessi om

nia, Regi sese permiserint. Ergo illa, disie

ctis in planum moenibus, pene in pagi redacta speciem, terrori & exemplo reliquis fuit , ut invicti fidem Principis & clementiam potiuS , qUam arma eXperiri cuperent. Capta est Rupesta saeculi hujus anno octavo& vicesimo, Octobris 3o. Exinde populatim rebelles ad officium rediere, neque quicquam insequens annus in Gustiis hostile reliquum vidit. Occupato circum Rupellam Sci Anglos Ludovico Rege, Sabaudia Dux contra Mantuanum, quo cum de Montisferrati possessione vetus habebat certamen, Hlpanorum arma concita. rat. Ac jam & nonnullae captae erant umbes, & Casale soppidum id est, ut minime antiquum, sic provinciae illius, &, ut fama

ess, totius Italia munitissimum Collatius obsederat. Ludovicus, pacatis in Aquitania rebus, victorem eo per Alpes egit eXercitum, per miruptisque montium claustris, quae 3c natura

locorum asperitate & firmissimis praesidiis hostis invia fecerat, Segusionem Suba inam Ur-bcm primo impetu devicit Martii 23. anni

I 629. Hispani ab Casati digressi, liberum militari

supplemento & commeatibus intra oppidum importandis iter nostris reliquere. Post Francerum abitum, confestim ad intermissum obsidium rediere, majori, quam priuS, apparatu. Nam eodem tempore Collatius Imperatorii duxeXercitus Mantuanum agrum pervastabat, ScHispanis praefectus ab Catholico Rege Spinota, vir egregia militiae fama , cisale totis oppugnabat viribus. Sed Dirasi, qui id oppidum praesidio tenebat, invicta virtus omnes illo

713쪽

PARTIs I. LIB. IX. CAP. XIV. 699rum conatus irritos fecit. Demum Franci, m ch ivi. colocio Cardinali cum sitamma potestate bellum adisuer. administrante, denuo trans Alpes ad opem ferendam advolant. Ibi pluribus oppidis devictis, dum ad G ale multis obstructum dissicultatibus iter explicant , Mantua per acceptam intra moenia pestilentiam oppidanis ac defenseribus exhausta, su bito ab Germanis invadi

Ea partium calamitate nihil Franci perte riti, nequicquam exercitibus oppositis tribus, per iteratas de hostibus victorias, eb, quo in tenderant , aditum sibi virtute pepererunt. Tum sub ipsum Casialis Hispanorumque conspectum positis castris, cum in procinctu essent ad praeliandum , intercurrente Agazarino, res ad pacis conditiones'ab armis & cruore deducitur, summa in utrosque, imbin Christia

nos omnes , proVidentia Numinis : ne vel ingenti caede alterutris constaret victoria: vel neutris, mutu 1 facta internecione, cederet.

Hic finis expeditionis Italica fuit, Novembri e-Xeunte anni I 63 o. clam jam Spinota morbum continuus obsidionis labor, eXitum vitae mombus attuli stet. Clarum post haec per omnes populos Ludo vici nomen exstitit, non armorum magis fama, quam aequitatis ac fidei in socios: quorum securitatem privatis suis commodis atque

opibus antiquiorem duxerit. Admirationi quoque fuit Eminentissimi Cardinalis Ricolocii emcellens animi vis ac virtus, & quamlibet magis gerendis negotiis par ingenii solertis industria.

Anno I 63I. Aprili mense, convenientibus utrimque legatis, pax inter Imperatorem Mantua que Ducem aequis legibus constituta; tum huic Imperatorio decreto firmata Mantua ac

Montis errati possessio die Julii secundo. Ita, Pacatis omnibus, pristinum Italia otium ac tranquillitas rediit.

714쪽

fratris Regis

coo RATIONARII ΤΕΜ PORUM A. isi o. Pacem Italicam Francici ac Germanici tumul- Chyri tus exceperunt. In Galgus Regina mater, ' in Ricolocium Cardinalem collecta simultate , palam ei renuntiavit amicitiam; neque ut illum in gratiam reciperet, ullis ejus vel ipsius Ruisa etiam Ludovici Regis filii precibus exorari po- matris,ac tuit. Matris exemplum brevi post Gasto secu tus est Regis frater, atque in Aurelianos, quae civitas ditionis illius erat, alienato ab eodem Cardinalis animo disces iit. Mox Compendium Rex cum omni comitatu eodemque mater Regina proficiscuntur. Qua ibidem relicta climsubinde Rex abiisset, ea clam eX oppido evasit in Flandriam, Julii I9. die. Aurelianensium Dux jam ex Martio mense Aurelianis in Burgundiam digressus, inde Regem insequen-.tem fugiens, in Lotharingiam, ac postremo in Plandriam & ipse concessit.

Tum tumultuaria collecta manu in Fran-Mς ω ν ' ciam erumpens Narbonensiem Galliam anno insequente petui, quam occitaniam Vulgo no- frater. minant. Praeerat huic provinciae Agontem

rencius Dux; qui ad illum Julio mense defi- . cies S, magnum secum virium & animorum incrementum attulit : ut jam subeuntem. Schombergio Duce Regis exercitum sustinere, Sccum eo congredi auderet. Ergo Calendis ipsis Septembribus anni I 632. perbrevi, sed cruen-- to praelio concurritur aci Castelnaudarium, quo victi rebelles, & haud pauci primarii viri. cecidere. Montemorencius , aliquot acceptis vulneribus, in potestarem venit hostium; ac Tolosam perductus, capitali in eum ab Senatu dicta sententia, ferro cervicem subdidit ter-.tio Calendas Novembres. Quem ille supremum casum non solima constanti, sed etiam pie religioseque, ut Grai Τιanum decebat, parato

Sermania animo suscepit.

j. .: . In Germania Goavus Suecia Rex, qui ex anno 163 o. suis progressus finibus , Impe-

715쪽

PARTIs I. LIB. IX. CAp. XIV. 6otratoris copias ex Pomerania aliisque finitimis

ProVIncias eiecerat, 1equente I 63 I. In interiora id

promovit, & innumeris expugnatis oppidis late terrorem circumtulit; nequicquam ei Catholicarum partium opposito duce Tillio; qui& ipse Magdeburgum interim aggressu S eX anno x 63 o. summa vi perrupit, incenditque M i'. Consequentis anni I 63 I. At Lutherani Principes apud Lipsiam conventu habito, contra Imperatorem conspirant, junctisque cum

Gusabo viribus suis bellum capessunt. Contra hos Tillius objicitur, qui Septembri mense, adjuncto sibi altero duce Papenheimto , Lipsiam obsidet, ac deditionem cogit facere. Adsunt post paulo foederati Principes, imprimisque Suecia Rex, cum Duee Saxonia. Fit ad Lipsitam acerrimum inter hos & Tillianos praelium; cujus exitus Catholicae parti LVAM.funestus accidit. Victus Tillius fuga se eripuit, amissis decem, ut plurimum, milli- . bus. Lipsia, Saxonis in ditionem recepta. Haec victoria Suecia Regi, quod Germaniae reliquum erat, nullo obstante patefecit. Franconiam, capta Herbipoli, si begit omnem, tum A forantiam; aliasque deinceps post alias provincias erumpentis flammae vel torrentis fluvii more pervasit: Saxone interim Boemiam invadente, postquam caput ejus regni Pragam deditione cepit. Quidam e Germania Principibus, ut ingruentem sibi tempestatem aVerterent, i Ludovici Francia Regis imploravere fidem. Quos ille armis suis & auctoritate tutos ab injuria praestitit : praesertim Trevire 'siem Archiepiscopum. Quod anno I 632. sequente perfectum est. Hoc ipso anno Suectae ReX eumdem Victoriarum cursum sine offensione tenuit, atque Asatiana, Sueviam, & Bavariam perVagatus,

pleraque oppida suae potestatis fecit. Trajecto Danubio , Bavaros fudit cum duce Tillio ,

qui paulo post Ingol ladii decussit ex vulnere,

Pp s grandis

716쪽

montis

conflagrattio

sor RATIONARII ΤEMPORUMCrandis jam natu, & militari gloria praecel lens, sed Religione & Catholicae cultu pieta tis illustrior. masimus exinde summae rei Catholicae praesectus contra Saxonem & Suecum , Prassam recuperat. Dehinc post multas velitationes, tandem ad Lutetentum, quod oppidum haud procul Lipsa distat, cum Suem Rege missimus & P enheimius biduo confligunt.. Quo in praelio Suecia ReX avus occubuit : nec longe postea Papenheimius. Novembri id mense gestum est. Sueci, occi. Rege suo, nihilo segnitis instauravere bellum ; quod ad hanc diem prosequuntur. Idem annus I 632. nqTum Polonia Regem dedit Uladsuum: qui in locum Sigimundi patris solemnibus regni Comitiis de more su fectus est Octobri mense, cum Aprilis ante nono & vicesimo die Sigi mundus obiisset, regni quinto & quadrageumo. Memorabilis hic annus insuper fuit Vesuvii. montis incendio, quod Februario mense repetitum , maximam late vastitatem, Neapolit nis vero ingentem terrorem attulit. Qui solemni ob id indicta supplicatione , per quam Syanuarii patroni urbis circumlatum caput est, impendentem cladem avertere. RA

717쪽

R ATIONARII

TEMPORUM

In qua historiae continentur ab anno I 63 a. ad nostra usque tempora.

CAPUT I. Exhibens res gestas omnium populorum ab amo I 632. ad I 648.

EGE Deciis Gustavo , illustrissimo A. 16;1. Heroe, atque etiam in ipso moria Christitis articulo hostium victore exstincto, Rd kβε successit in regno Christina, tanto Ch . patre digna filia, sed vix sextum egressa aΠΠum quare praecipuis Proceribus Regni, oxensierna autem bellu Germanici, cura com-m1ssa fuit. Hujus ergo consilias bellum felicis 1- me geritur in Germania a Sueris , qui cum Foederatis Protestantibus Casarianos, & qui ab iis stabant, fere ubique caedunt. Protestantes foedus etiam Heilbron inter se &

dem . anno Uladii laus Poloniae Rex . Voscos, ab Smolens j obsidione rejectos, impositam sibi pacem accipere coegit, & Isabella PM- lippi II. Hispania Regis filia, Belgicae Gubernatrix, obiit, in cujus locum suffectus Ferdinan- .dus Cardinalis, Philippi ΙV. frater, qui per Italiam Sc Germantam tendens in Belgicam, in

718쪽

Christi ad 1648.

vitam.

4 RATIONARII ΤΕΜ PORU Μin i tinere interfuit Norduin ensi praelio , quod commissum a. d. s. Calendas Septombres anni 1634. & quo Suect graVem cladem acceperunt, capto ipso Suecorum Duce Hornio, Winariensi autem Principe in Alsatiam, paulo ante occupatam, vix elapso, ubi Gallorum operes utcUnque restituit. Dux eo praelio Caesarianorum fuit Ferdinandus , Imperatoris filius' , Hungaria Rex, cum imperio is ille plus aequo Haseimius initio anni ob proditionis suspicionem Egra esset interemptus, inconstantis fortunae exemplum memorabile. i er idem tempus Ludovicus XIII. Gallia Rex, reconciliato si bi fratre, Arerelianensium Duce, contra Imperatorem Sc Hi panos, cum Sueci . primo, dein etiam cum Protestantibus in Germania foedus percussit, iisque, ut diximus, post Nord- lingensem cladem auxilia submisit. Carolum vero Lotharingia Ducem, jam antea Aurelianen-- partes fovisse creditum, nunc quoque cum Ludovici inimicis conspirantem, Principatu suo eXuit. Rhenoberga interim & Trajecto ad Mosam ab Hispano frustra tentatis, Ferdinandas Cardinalis cum exercitu suo Belgicam ingreditur, & Lunburgo atque etiam Schen 'munimento per dolum potitur, anno I 63 . quo ipso Elector Saxonia communem Protestantium causam Suecosque deseruit, pace

cum Imperatore facta Praga, sibi quidem fatis utili, sed qua Religionem & libertatem Germanicam, quantum in ipso fuit prodidit.

Nec impune habuit. Commodum enim eodem tempore Galii, Trevirorum, qui in eorum tutela erant, occupatione per Hispanos irritati, aperto Marte Caesarem & Hispanos invadunt, & hos ad oppidum Hannonia Aventum mox gravi clade assiciunt; atque ita Suecorum partes, quae ab plerisque Germanorum Principibus exemplo Saxonis desertae, ViX Unico Guillelmo Hasio in partibus permaneΠre, resti-

719쪽

PARTIs I. APPENDIX. CAP. I. 6o restituerunt. Hi ergo, septem Saxonicis legio- A. r632. nibus prope Dormietam in Ducatu Megalopolita- Ch stino anno I 63 . ad internecionem caesis, sequenti 'anno ad Visoci id Marchia Brandcnbur- pratia, gicae est oppidum) eundem Saxonem, qui jam V cum Caesaris copiis castra junxerat, gravissi-s' μ' mo praelio, ductu Rannerti, vincunt. Porro autem simul Guillelmus Hasius Hannotiam obsidione exemit, & Caesarianos in Vesbbalia caedit. Aniphugius Suecicarum copiarum cuctor ,

sed qui ipso in proelio Regis sui ad exemplum victoriam morte redemit. Ncc in Alsaria segniter rem gerebant Galli, exputa inde Hungariae Rege, quem postea ex Emgundia

uoque magno suorum cum detrimento rece- ere coCgerunt. In cumulum accestis gloriae Marchio Forcaeus, Gallus, ejectiS magna cum

clade Caesarianis ex Lotharingia, & capto ipso

duce Color edo cum interim per illa loca ingens fames, &, ut solet, inde nata pestilentia immanem in modum grassaretur, adeo ut multi non pari solum, verum & urbes incolis penitus ferme exhaustae tuerint. In Lialia, Sabaudo & Parmense Ducibus cum GaIlo facientibus, aliquoties, sed ambiguo Marte, certatum est; visius tamen praevalere illic o panus , qui certe Parmensem anno I 637. ad pacem secum ineundam adegit. Ceterum Bataos anno I 636. Schenc ιι munimentum, quod superiore amiserant, post diuturnam obsidionem receperunt, & sequenti anno , tentata prius

incassum Husa, Bredam quoque; a cujus

urbis obsidione eos avocaturus Ferdinandus,menloam Sc Ruremundam invasit occupavitque,

Batavis id damnum occupatione Del Minde in Africa pensantibus , receptaque Onusta magnis divitiis classe, quam ex America Mauriistius Nasiavius, re ex sententia gesta, in patriam remisit. Majori motu Hispanos inter

Gallos dein certatum est. Primum quidem Dola

720쪽

Dota in Burgundia , ad incitas jam redacta per

adi ι.ε. Ondclum, Obsidione ab Hispanis exempta est. F. dihahia Dein eX Belgica prorumpens Ferdinandus, to-dus Car- tam PIcardiam quae circa sunt Μarte suo,t': quasi torrente quodam, inundavit, jamque re sd;ὰvio. gni caput Lutetiam terrore sui compleverat,

sui. cum, collectis subito copiis, & superveniente etiam cum Nobilibus ipso Rege, Cardinalis Richelius 1eu, ut eum Petavius vocat, Ricolocius hostes invasit, & ex Gallia sua recedere coegit in Belgicam. Eadem fortuna Gallassii fuit, qui per Burgundiam volitans, in summani brevi annonae penuriam adductus fuit, adeo ut inglorius, nec sine clade, ad Rhenum redire debuerit. '

In Germania Imperator Ferrinandus ΙΙ. Δ-- ἡὰ 11. talem horam haud procul abesse sentiens, ciriasu redit ca finem anni I 636. Electores convocavit, ut de creando novo Romanorum Rege Comitia

, i haberentur, in quibus electus est illius fiolius, Ferdinandus II I. & paulo post coronatus. Nec diu post superstes Imperator fuit. Anano quippe sequenti ineunte exstinguitur aetatis 39. imperii I9. Haud adeo laetae in Germania

hoc tempore res Suecorum erant. Mortuus enim

Guillelmus est, Hassa Landgravius, in subjicienda sibi Vesphalia occupatus, non sine VC-neni suspicione. inde de tutela impuberis filii contentiones exortae Hassam turbis Se populationibus impleverunt, quae mOX tamen Pactione, sed infida, ad tempus sublatae. Bananerius quoque , oppressis licet aliquot Saxonicis legionibus, & occupata Torga, Limiae

sidionem, imo totam Saxoniam resinquere coactus, multa praeterea Pomeraniae, quo se re-

. . : ceperat, oppida amisit. Inter haec Bogi laus, . ..i Pomeraniae Ducum ultimus, mortem obiens anno I 63 . de haereditate sua acerrimarum litium causam reliquit Suecis Sc Brandenburaico Electori, hoc ex antiquo foedere hereditariae succes.

SEARCH

MENU NAVIGATION