Rerum in supremis Neapolis tribunalibus judicatarum absolutissimae collectionis summa cura et studio nunc primum concinnatae. Tomus primus tertius Tomus secundus complectens M.C.V. in civilibus, et criminalibus, aliorumque tribunalium selectiora decr

발행: 1787년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

234 VARIORUM TRIBUNALIUM

nihilominus respondit Marchici de los Balbases, respecta primae utilitatis . nullam in transactione, de qua agitur, considerari posse inter datum & acceptum , id est inter dubium tituli, & privilegiorum , ac numeri animalium rcfraenationem . Datis enim pro veriς & subsist entibus privilegiis praedictis. nusquam illimitata, & absque ulla regula essent intelligenda . sed tantum pro usu proprio.

non pro industria & mercatura , hinc etiam pro execu-4ione assertorum privilegiorum vix ad 3o O. ovium numerus animalium, quae Monasterio in Gomania Ginusii immittere licebat, potuisset ascendere Diucretam vero privilegiorum circa numerum animalium intelligentiam. non autem illimitatam probat praxis pertorum Regnum inter Cives. juribus id generis fruentibus, servari solita, & respectu Monasterii etiam probant textus in Cap. Vuamquam l. de censibus, & in Cap. Suggesum 9. de decimis, & ibi glon, sicque ferunt decisum Larrea alleg. si aI. III n. 3 s. ob. ι , o Meta ad Moses g. I . n. II de Jurib. post . et idque in facto suo non deficit fundamento ι defensas enim praedictas Petrum de Bal Eo Raronem Ginusit Monasterio donasse re fert P. Tansi in historia chronolog. rmias Monasterii, DL 12 I. Hic vero Petrus cum ob delictum seudorum deis volutionem passus fuerit. fuerunt illa per Fordinandum Regem concessa Venti δε συι ρ regιudinio irrogato da predecessori Baroni , fol. x S. s.voLι unde cum defensae praedictae ad laudum pertinerent, & ipsi essent reintegrandae. plane constat Marchionem de loς Balbases rem propriam emisse, ipsumque potiua fuisse deceptum. no

autem venditores.

Respectu vero secundae utilitatis a ratthabitione desumptae alienationis defensarum Galasi, & 'Pantam , factae per Monasterium anno x 666. in beneficium Marchionis delos Balbases, irrisu digna praetenditur, quia cum emPtor

ex Magnatibus Hispaniatiun Iongissime ab hoc Regno dista

242쪽

distaret, in quo Monachi venditores habitabant, verisimilius est, emptorem potius suisse deceptum, quam venditores

Quarto denique ad transactionis nullitatem repellendam. fuit pro parte Monasterii deductum , quod transactio praedicta licet nullo dato futuris vocatis Curatore processerit , & absque praevio decreto si vel ne transigere expediret; valida nihilominus sit . quia cum seuda in Regno mixta sint, & hereditaria, ad observantiam ipsius transactionis cum Marchione de los Balbases conventae hodiernus Marchio ejus filius tenetur stare. Sed pro parte praefati Marchionis de los Balbases respondetur, aringumentum praedictum locum suum habere, & procedere , cum in laudo ex lege investiturae simpliciter succeditur . ut tunc succcssor facto defuncti stare teneatur, non autem cum Rud ali investiturae majoratus ab homine dispositus accedat . prout disponi posse, de dispositum intelligi debere ex speciali gratia omnibus Baronibus concessit Philippus III. Rex in Pragm. 33. , & Philippus IV. in Pragm. 3 . de Dud. . super qua bene ad

rem dcribit Iosephus Sorge cap. 17. n. 2O. tom. s. DC ma joratus vero institutione, secundum praedicta, . constat ex decreto spectantiae inter alia seudi Ginusi anno I 76o. expedito per M. C. V. . in cujus processu non unum sed tria reperiuntur praesentata majoratus instrumenta , Nimirum ann. I 6ss. 169s Sca721., fol. O. ρroc. M. V.

Ex praedictis vero concluditur pro parte Marchionis de IosBalbases , transactionem, de qua agitur . velut fraude& dolo extollam , & nulla servata juris regula conven-ram , nullam esse, nec ipsum ad ejus observantiam teneri . Sunt ad id textus expressi in L. Lui per faliaciam

coheredis ignorans universa, quae in vero erant. instrumentum Irti iactionis sine aquιtiana sipulatione inti γο- fuit, non tam paciscitur , quam dec ιtur. In L. I. g. sit. F. ad Sen. Cons. Tertuli. : God ait Senatus, qua u-

243쪽

a 36 UARIORUM TRIBUNAMUM dicata, transacta, Initave sunt . rata maneant, ita imrelligendam est . ut judicata debeamus ab eo accipere ,

cui judicandi jus fuerit ι transacta scilicet , bona fide .

ut valeat transmo, finita , vel consensu, vel longo Flentio sopita: & in L. 36. de verb. obbg.: Si quis eum

aliter eum convenisset obligari, aliter per machinationem

obtigatus es, erit quidem subtilitate juris obstrictus; sed doti Meeptrone uti potest. Aut enim per dolum obligatus es , competit ei exceptio . Idem es se si nullus dolas intercesserit sipulantιs, sed ipsa res in se dolum habet. Cum enim quis petat ex ea stipulatione , hoe ipso dolo facit, quod petit. Nec praedictis obstare , inquit Marchio de Ios Balbases .

transactionem super dubio privilegiorum statu, & veracitate conventam validam esse . prout valida est transactio dolosa. si super dolo ipso transactum est , ut si tuit textus in L. 4. θ t. Cori de transact. Respondetur enim , textus praedictos de dolo esse intelligendos commita ante transactionem , non autem in ipsomet transactionis actu. prout in transactione contigisse conis stat , in qua Monasterium autographa privilegia in ejus Archivo conservare firmiter asseruit, cum non haberet. Transactionis vero, de qua agitur, nullitatem adeo nitidam esse, inquit denique Marchio de los Balbases, ut etiam ab ipsomet Marchione ejus patre nullam deci randam esse instari potuisset , qui nusquam eam voluit ratam habere , & majori quidem ratione nulla ad ejus instantiam declarari debet , eo vel maxime quia cum Marchione Sancti Caroli fuit stipulata. qui non nisi Procurator erat vigore mandati procurationis , in quo de transigendi facultate nullum verbum habetur , unde etiamsi ex clausulis in eo contentis deprehendi aliquomodo possit, semper tamen in Procuratore summa vigilantia . & bona fides plusquam in constituente praeponderare debet. ne alias mandati fines excessisse dicatur.

244쪽

Praedictis omnibus spectatis, instabat Marchio de los Balabases, nedum super nullitate transactionis esse per Regiam Cameram pronunciandum , verum super petitorio,& causa principali , sive pertinentia jurium pascendi , aquandi, pernoctandi, & lignandi: Quamvis enim transactio rei judicatae pariat exceptionem. & litis ingrestum impediat , cum tamen secundum leges hujus Regni omnes peremptoriae exceptiones ad merita causae reservari debeant, transactione propterea per nullitatem de medio sublata . potest super causa principali eodem tempore pronunciari . Sed Regia Camera censuit, sublata de medio per nullitatem transactione, causam in statu, in quo ante transactionem reperiebatur, esse reponendam . ac proinde te minum usque ab anno Is 8O. impartitum , Se anno I 6 2. confirmatum, esse omnino compilandum . eoque nondum compilato, de causae decisione nullatenus agi posise; idque juris communis dispositioni apprime conveni. re , etenim cum transactio obstet, ea de medio per sententiam transactam in rem judicatam nondum sublata . eausa principalis , super qua transactum est , silere debet, ut monuit Josephus Urceolus in ejus tractatu de transact. qmes . . n. 8. di quaes. 7O. fere per tot. Ista vero juris regula, quae locum certe habet cum stipulata super aliqua controversia transactione , litem unus ex transgentibus moveat, ut nedum super transactionis nullitate, verum etiam super meritis rei transactae uno

eodemque tempore justitiam consequi non possit, multo magis procedit, cum lite instituta, & impartito jam termino inita est transactio ; tunc enim, si transactionem nullam esse aliquis ex transigentibus praetendat , causa principalis , donec transactio de medio tollatur, silere debet, eaque de medio sublata, compilato prius termino , de litis decisione , super qua nulliter transsactum fuerat, tractari potest . Nec

245쪽

x38 VAR ORUM TRIBUNALIUM Nec sub silentio praetereundum est, quod leges hujus Regni , exceptiones Peremptorias ad merita causae reservandas mandantes, non Procodunt cum de exceptionibus agitur. impedientibus litis ingressum . prout impedit transactionis exceptio juxta ea , quae tradit oceola de transacI. qu. 7o n. 3O. Licet vero in hac causa de termini impartitione constet ex decreto Regiae Camerae sub die 7. Septembris I 768., Uusque compilatione 3 respicit tamen terminus praedictus impartitus transactionis nullitatem , non aulcm merita

causae principalis , de qua in capitulis praesentatis pro parte Marchionis de los Balbases ne quidem verbum

habetur

Ex praedictis omnibus , maxima praevia causae discussione. in hunc, qui sequitur,modum Regia Camera Pronunciavit, nimirum et IV. Marchionem de Ios Balbisses non reueri ad observantiam transactionis anno 174 I. in si pulatu reductae . Respectu ramen iudicii petitorat supcrpertιnentia jurium pascendi , aquandι, pernoctandι , Crtignandi, termιnus altas datus anno Is So. fol. I 67.vol. Io anno 17 2. eonfirmatus fol. I 88., currat, O currere intelligatur ab hodie; ct interim, citra praejudiciam jurium ambarum Partium, liceat Men. Nonaserio S. M ehaelis Arehangeti Montis cives. praestita cautione desolvendo quicqvid Derit judicarum , immitIere quota xis an Domantalia Ginusii 4ooo. ovium.

246쪽

condemnavit Canonicum Ladita ad relaxandum Mi non est, quia vi. chaeli Colella fundum in actis dedustiam , vi retractus ς nus fundi ve jure congrui ab eodem Michaele petillia Canonicus La- icth os dita appellavit ad Regiam Cameram, atque illud decretum revocandum contendebat , quia venditio peracta fuerat sub hasta Regiae Curiae Civitatis Barii ; & propterea petitio retractus facta Post dies 3 o. , fuit extra tempus Regali Constitur. Sancimus praetcriptum , fol. . Visis autem omnibus adris, Regia Camera audito Domino Fisci Patrono , decrevit et Bene judicarum per Regiam Sohanam in decreto lato sub He 9. Aprilis II 3. , O male appellatum per Canonicum Larisa. Quia venditio facta sub hasta, licet hannis denuncietur O.Dnibus, nullam tamen vicinis praelationem concedit , quam tam ipsis , quam non vicinis offerendi tribuat facultatem. Praeterea denuntiatio vicinis facienda est, persecto jam contrachir, ut ex pretio valeant deliberare, num praelatione uti debeant , banna vero ista nec in locis publicis dictae Civitatis fuerunt aflixa, ut ex attestatione Magistri Actor. ejusdem quae loco de nunciationis esse possunt . venditionem praecedunt , nec de pretio vici nos certiores faciunt, ut ex dicta Constitui. Saneιmus,

de jure protomis

247쪽

cipatum spectant, a Protege facta, nonnisi a Prinelapis latinabitione legem sum t.

dore Majorum conventis quatuor Curiis, sive Plateis hujus Fidelissimae Civitatis. Ill. Comite de Monte-rey Prorege petente, nomine ejusdem Civitatis statutum fuit . ut 1 uos quaeque Curia certos homines seligeret , qui accuratissime providerent , quo pacto Regi in pecuniae dissicultatibus versanti. quam minimo civium incommodo . Opportune succurreretur, usque ad summam Io ooo. ducatorum annuorum, iisdemque. ut jam consueverat , imperatum fuit . ut diligenter animadvert

rent, ecquid publice conducibilius ab Rege peti possetiatque in Curiae Montanae Scito insuper adjectum fuit. ut inter cetera praecipue pro concessione ossiciorum Portulaniae , Justitiariatus majoris, de vectigalia meretricii supplicaretur. DL79. Ex conclusione Deputatorum, praeter ea, quae pertinent ad modum propositum pro col- Ityndo pecuniarum numero Regiae Curiae tribuendo, Scillud colligitur, donativum scilicet eo alacrius 3c libentius fuisse comparatum , quod Ill. Prorcx Fidelissimae Civitati concessisset supradicta ossicia, dc vectigal meretricium . quibus concessionibus in posterum obviam iretur fraudibus possesIbrum, per quos non parum negotii civium tranquillitati facessebatur a additumque printerca ea conclusione. ut . donec ejusmodi concellio Regia authoritate , ac jussu confirmaretur , quam quidem confirmationem ipsemet Prorex in se ipsum procurandam susceperat , interea temporis tradi deberet pol IcΩso . sive renuta ossiciorum , fol. 8s. Hujusmodi Deputatorum conclusioni, Omnibusque in ea contentis authoritas acccssit collateralis Consilii, fol. 88.

Ex epistola Serenissimi qu. Regis Catholici Philippi IU. diei

248쪽

diei a. Martii I 63s., cujus exemplar penes acta in sorma legitima exhibitum, & quae etiam in volumine Capitulorum , de Gratiarum hujus Fidelissimae Civitatis ha. hetur typis impressa, illud habetur, quod Rex, ut satisfactum iret epistolis , quas a Prorege, M a Deput iis hujuς Civitatis sub die Io. Decembris aut eclentis anni acceperat . ait , ex iisdem satis intellexi me , quae

circa donativum annuorum duc. Ioci o. decreta fuissent , prout etiam probe perspectas rationes . quibus Prorex ad concessionem ossiciorum ductus fuisset. Hine velle. 9 jubere, ut per eundem Protegem Cives intelligerent, quam grato 6c benevolenti animo donativum coeptum ferret a tradereturque simul Electis Civitatis epistola, quae idem testaretur. Quoad vero Confirmationem officiorum henigne annuere, eo potissimum, quod concessici facta sui stet eodem pacto de retrovendendo , quo antiqui possessores jamdiu eadem ossicia tenuerant , ita ut quandocumque restitutis pecuniarum quantitat bus, quae distincte in eadem epistola enumerantur, ossiis cia a Regia Cuςia possent recupetrari, DLΣs. Nol.2. Habetur insuper ex instrumento diei s. Ianuarii 163 . .

eumdem Proregem, post assertas conclusiones tam singularum Curiarum, quam Depuratorum, necnon decre

tum Collateralis Consilii , tradidisse Ze concessisse huic Fidelissimae Civiliti officia. 8e vectigal meretricium ι servataque sorma conclusionis Deputatorum promisisse evirare . ut infra sex menses per Serenissimum Regem concessita rata haberetur , fol. II 8. I. I. Alio vera instrumento diei I 8. Decembris ejusdem anni, occasone tr

dendi tes duam quautitatem donativi . iidem Deputati confessi sunt dicto residuo per ipsos adimpleri . stante confirmatione eonectionis scilicet officiorum, de vectis salis) a Rege obtenta, mediantibu1 uteris, quarum t nor inseri mandatur , fol. 16s.

Disputatum est in Regia Camera de facultate Regiae C Tom. II. Hh . ria

249쪽

riae competenti ossicia Portulaniae, & Iustitiariatus Gras reemendi . Pro reemptione institit Regii Fisci Pa.

tronus, sol a s. Nol. 1. , fol. 2 o. vol. 2. 1 termino impar tito , nonnulla documenta Procurator Fidelissimae Civi. ratis exhibuit, de quibus in ratione decidendi amplius disseretur, testes quoque . eo instante, examinati sunt, fol. I 3. voL 3. Relationem, Regiae Camerae ordine inis de eonfecit Rationalis Cedularii, in qua, praeter ratio.

num monumenta Per utramque partem allegata. calculus quantitatum Per Regiam Curiam persolvendarum in casu reemptionis , vigore legis in concessione adjectae,

His peractis, ac monitione ad sententiam prolata, petiit Procurator Fidelissimae Civitatis, ut adigeretur Procur tor Regii Fisci ad exhibenda ex Regio Archivo exemis plaria quarumcumque epistolarum a Prorege vel nuss Ium , vel a Serenissimo Rege receptarum, occasione dO-

nativi , & gratiarum supradictariam ι & praesertim cujusdam epistolae diei . Februarii x634.., qua modus Venditionibus fundorum fiscalium ad cogendas pecunias ad Curiae opus servandus praescribitur . Ac interim disserriiudicium ι vel saltem ut eodem judicio. quo Regia C mera super petita reemptione pronunciaret, aliud judicium restitutionis in integrum expleretur, quod in Regia Camera pendet adversiis decretum diei xx. Martii 1768. . quo tributum fuit Fiseo jus reemendi a consignatariis vectigal medii grani super quovis rotulo com stibilium. DL 317. voLL. Inspectis omnibus actis, Regia Camera , adiunctis DOm. Reg. Cons. D. Carolo Pao letti Praefecto S.R.C., D. D minico PotenZa, & D. Salvatore Gentile, auditoque Regio Fisco, pronunciavit e Lirere Regiae Curiae reemere

ab hae Fideis a Civitate incia Portulamae . , Fu- sitiariatus pro summa duratorem I Sohso, jaxta sequi dationem factam per metu. Rationalem Cedaiani ; o FG consultatio S.R.M. Ra

250쪽

Ratio decidendi haec suit. Pret. I . de seudis interdichim fuerat Proregibus, qui suturi essent in hoc Regno, aD

sentiri venditionibus seudorum , quae in manus mortuas

pervenirent. Fragm. Φ. de officιis ad S. R. M. spe Iantibus deelaratum, osticia strictioris adhuc juris, quam seuda, esse censenda , ita ut quae super laudis jure prohiberentur , multo magis etiam de ossiciis intelligenda essent rFragm. I. ct a. sub eod. tit. vetita pariter fuit Proregibus proviso ossiciorum , quorum unumquodque salarium haberet, quod centusses excederet. Pragm. 72, de o c. Procurat. Caes, lata ante quatuor menses, quam cessioe fieret ossiciorum Portulantae , & Justitiariatus, Cautum, ut nullus admitteretur , nee ad simplicem possessionem ossiciorum, nisi qui antea exhiberet privilegium, propria manu Regis subscriptum . Hisce ex legibus Regia Camera pro comperto habuit, vim Omnem , & robur concessionis ossiciorum controverso- runt unice a Regia ratiliabitione pendere; & ideo cum ex contextu literarum Regiarum diei χ. Martii clare pateat , non alias ratam habitam fuisse concessionem ossiciorum , nisi cum eodem pacto reemendi, quo cum ab

antiquis possessoribus tenebantur; hine procul dubio habitum . hanc fidelissimam Civitatem hac lege usque ad huc ossicia possedisse , scilicet, ut quandocumque Regiae Curiae videretur eadem ossicia reemere , pretio in Regiis litteris taxato, liceret. His additum, quod, ad normam dictarum legum circa potestatem Proregis, conclusionibus Platearum, & Deputatorum, & Instrumento, quo Prorex ossicia tradidit Deputatis , videbatur conventom fuisse , nam conclusionibus supplicatum fuerat , Prorex, curaret, ut per Principem concessio confirmaretur , nec aliud interim quam possessio , sive tenuis Permitteretur, & Prorex vicissim sollemni stipulatione . re absolute spoponderat, se infra sex menses Regis ratificationem procuraturum: Obtenta autem Principis coninx . H h x firma-

SEARCH

MENU NAVIGATION