Rerum in supremis Neapolis tribunalibus judicatarum absolutissimae collectionis summa cura et studio nunc primum concinnatae. Tomus primus tertius Tomus secundus complectens M.C.V. in civilibus, et criminalibus, aliorumque tribunalium selectiora decr

발행: 1787년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

x VARIO MIM TU BUNAL Iu Mfirmatione, ambigi non posse visum est, Deputatos hujus fidelissimae Civitatis legem , in ipsis Regiis litteris

dictam super pacto de retro vendendo. notam ratamque

habuisse: nam M in litteris Regiis ad Electos Civitatis scriptis . & quae typis impressae habentur in libro capiatulorum, & gratiarum. & quorum idcirco autographum vero similiter in Archivo Civitatis esse debet , clare habetur, quae Regi circa concessionem ossiciorum placuissent , ipsos Electos a Prorege intelligere dehuisse , de litteris ad Proregem missis mandatur , ut de iis, quae ad ipsum super hac eadem re scriberentur, certiores faceret Electos civitatis. Hinc factum, ut in Instrumenisto diei ix. Decembris I 63 s. assereretur a Deputatis. P titam confirmationem a Rege jam obtentam fuisse, me diantibus Regiis litteris . quarum ideo , ex conventu Proregis scilicet. & Deputatorum, tenor in ipso Instruis mento inseri statuitur: quod tamen ex incuria Notarii,

de non aliter videtur omissum.

Apertissimam tamen hanc scientiam. & ratthabitionem Civitatis profitetur liber ipse capitulorum , & gratiarum, hujus fidelissimae Civitatis , diu ante litem motam impressus 1 nam alia charta Confirmationis gratiae concessionis ossiciorum ibidem non legitur , nisi quae in actis perhiberetur ι & notandum non aliunde usque in praeis sentem diem notitiam Privilegiorum Civitatis in forensibus negotiis haustam esse . quam ex libro hoc typ graphico. de Qx quo etiam allegata fuit in praesenti judicio altera illa confirmatio in forma communi ab hac Civitate obtenta anno 172 o. a Serenusino qu. Imper tore Carolo VI. ι quamvis nil novi eadem gratia addi tum fuerit , nisi ratam haberi concessionem a quatenus

tamen in possessione Civitas extitisset, scilicet iisdem legibus, quibus concessio jam facta fuisset. Inania post hactenus dicta. & diligenter animadversia prorsus habita per Regiam Cameram a quae tam aperto Re

252쪽

SEL Ber Io A DE RETA. 24sgiae Curiae juri per Procuratorem Civitatis opponebantur, & primo nil ad rem facere visum assertum rescriptum sub nomine Dueis Caivani , cujus exemplar ab originali sistente in Archivo Civitatis exaratum testatur quidam Thomas Gratiuso, qui Consecretarius Civitatis appellatur , fol. 223. pr. voL . Nam cum supponatur, Ducem Caivani , utpote Regni Secretarium, mandasIeDeputatis, Proregem jam concessisse officia petita, absque tamen pacto de retrovendendo, id datum tamen fuisse praeserere sub die 3 r. Decembris I 63 . post Conclusi nem Civitatis per Collaterale Consilium jam rite probatam. At in hae eadem Conclusione nulla mentio derogationis pacti de retrovendendo a quin immo & ita rescriptum fuisset post relationem jam Principi missam

super gratiis concessis, in qua tamen non alias conccssionem factam, nisi cum pacto de retrovcndendo, Pro-

rex renuntiaverat: Hinc si adhuc dubitari non posset de genuinitate ipsiusmet rescripti , tamen nullius roboris habendum esset, cum post relationem Principi factam aliquid in negotio mutari per leges antiquissimaς, lem- Perque probatas. nefas sit, I. I. ct 3. cor de relat. At vehementer suspecta fides rescripti , nam praeter quam- quod in compilatione termini nil circa ipsius genuitarem. ut par erat, probatum fuit, quampluribus etiam argumentis verisimile visum fuit, esse supposititium. Et- sane rescriptum ait, Proregem concessisse Officia absque pacto reemendi, sed & derogatio haec pacto de retro- vendendo nec petita fuerat per Deputatos a nec ad eamdem sormam erat, qua rem gestam fuisse Regi nuntiatum fuerat , nec tandem in Instrumento post dies sex

celebrato , nempe sub die s. Januarii , nullam ipsius

mentionem factam fuisse, evidenter constat.

Furilia pariter habita sunt . quae ex Instrumento diei Io. Martii I 3 s. per Procuratorem Civitatis allegabantur , scilicet eodem Instrumento per manus Notarii Joannis

253쪽

si V Ag. IORUM TRIBUNALIUM Matini Stinc a stipulato , cum Deputati traderent Pro regi majorem partem donativi . assertum fuisse concessionem habui Ira expresbm derogationem Pacto redimenis' - di. Nam perlecto Instrumcnto dici s. Januarii . cui se resert assertio illa in Instrumcnto xo. Martii content , nec vola, nec vestigium talis derogationis habetur . Mideo asturtionis factae per Notarium rei contentae in ali Instrumento per manu; alius Notarii stipulato , quae in

eodem Instrumento non legatur, nullam rationem haberi posse Regia Camera centuit, ex leg. si quis C. de edendo. Α re tamen gesta prorsus absonum visum cst. quod opponebatur , nempe si Regia Curia vellet pactum redimen- di exercere , restituere integram quantitatem donativi oporteret. Nam concessionem gratiarum . εc praestationem donativi correspectiva dici, temerarium visum est,

eum procul dubio si gratiae petitae negatae fuissent, adhuc fuisset donatum, ob neccilitatem parendi voluntati Principis, cujus sol vin & unice est in Regno hoc jus, tributa juxta publicam necessitatem indicendi. Quod si Civitas alias fuissct donatura , etiam in desectum concessionis, nulla donativi repetitio esse potest. ablatis Officiis concessis, juxta I g. a. g. Titio F. de donat. Hisce igitur, & aliis quam plurimis rationum momentis Deista Regia Camera. sententiam suam pronunciandam esse

duxit pro apertistimo jure Fisci, nihil morata inopportunam petitionem Procuratoris Civitatis disserendi judicii , donec adigeretur Procurator Regii Fisci ad exhibendum exemplar legitimum assertae cujusdam Regiae

epistolae Philippi I v. Regis diei ri. Martii I 63 . fol.

3Is. a. voL, in qua Proregi mandabatur 4 ut venditiones , quae fierent fundorum fiscalium, haberent omnino pactum redimendi; nisi si eo urgeret necellitas, ut etiam absque tali paeto viderentur perficiendae venditiones. πNam Regia Camera existimavit habita etiam pro genui- .. na tali epistola, ex ea potius jua Fisci magis elucet cere, squi-

254쪽

SELEcTIOR A Dee RETA. a squidem dum Regis mens fuit, ut venditiones fierent cum pacto de retrovendendo ι vel ita rem gestam fui s. se supponendum cst ; vel saltem oportuisset in instrumento traditionis ossiciorum declarari ob ingruentem ne cessitatem pactum reemendi insuper habitum , quod cum nuspiam legatur, concludendum potius est Pro regem ita se gessisse in concessionis negotio, ut enixae potius Regis voluntati habendi pactum de retrovendendo obsequeretur . Praeterquamquod conquirere probationes post conclusum in causa, & post monitionem ad sententiam, contra ordinem judiciorum esse cuilibet patet, & Procuratori Civitatis inspicere Regia Archiva , ubi chartae Principum adservantur per Regium Rescriptum diei 18. Iulii I774.. fol. 6. secvnae l. omnino illicitum. Diversa penitus tandem esse judicia reemptionis ossiciorum. ae restitutionis in integrum per hanc Civitatem petitae adversus alium decretum Regiae Camerae, quo in bene.

seium Regii Fisci adsertum fuit, jus reemendi vectigal

unius grani pro quolibet rotuto comestibilium s ac proinde expeditionem praesentis causae a dicto judicio restitutionis in integrum retardandam non esse censuit.

256쪽

TRIBUNA LIS MAGNI AD MIRATI

258쪽

UARIORUM TRIBUNALIUM DECRETA.

N spectis omnibus adtis respicientibus compilationem hujus-- modi judicii, conjicitur ex illis, quod sequitur. Jac bus Mu Ollo nauta die i .. Maii anni 17s3. se contulit in tabernam Caleariam Matthaei Muollo ejus patrui, ab eoque adroganter quaesivit, cur ipsi relli tui illat carolenosa 4 , & asscs 6., quos ipse Iacobus retraxit ex venditione duarum Zonarum lanae , a dicto ejus patruo ei

praecedenter traditarum, ut venderet. Ira accensis , oriataque inter eos rixa , manibus invicem se percutientibus , adcurrere Honuphrius, & Iosephus Muollo filii dicti Matthaei, in eadem Taberna cum alii, ludentes. qui postquam in terram projecere dictum Iacobum . pugnis.& calcibus illum, ejusque faciem contudere . Ad clamores a dicta rixa productos . adcurrit rubricatus Antoninus Muollo germanus frater dicti Jacobi . Deinde dictus Jacobus effugiens e manibus eorum. & egrediens ex dicta Taberna, statim in illam rediens cultro flexili. quem traxit e pera, seriit sinistrum latus dicti Matthaei.& postea aufugit. Hinc post duos dies vulneratus obiit. Hoc probavit Regia Curia Civitatis Massae Lubrensis cum in tormatione per eam capta , fol. I. ad 18. . Quum aciem fuerit per S. M ordinatum, quod pro dicto homicidio procedere deberet Tribunal Magni Admiratisi. 47. . fuit ideo statutum a dicto Tribunali fieri diligentias super actis a dicta Regia Curia transmissis fol. 6 . Et omissa circumscriptione dichorum actorum , fuit capta alia informatio , & praeter alios duos rccepti iidem testes, qui obstative sibi ipsis contradicentes , as seruere, quod rubricatus Jacobus Muollo contusus enu-

Iud letaria insor matione semel atque iterum phr acta. cum testes,

primo adhibui ,

contrarium feeundo deponantidam nari reus non po test.

259쪽

2sa UARIORUM TRIBUNALIUM

git e manibus dictorum Matthaei, &Honuphrii. & Iosephi Muollo ejus filiorum, & deinde post aliquod tempus rediit associatus cum Ignatio Muollo ejus patre, M rubricato Antonino Muollo esus fratre , & cultro feriit dictum Matthaeum, dum ille narrabat causam praecedentis rixae. Fuit etiam probata eorum fuga DL68. ad 97. Ob hane secundam informationem fuit citatus Jacobus Muollo ad informandum . & capi ruta , nec non dicti Ignatius . & rubricatus Antonius Muollo ad informaniadum . Cum ordine corum carcerationis . Deinde post lapsum viginti, & unius annorum comparuit in carceribus hujus Regii Tribunalis rubricatus Antoninus Muolis io . & petiit absolvi a dicta adsistentia ei imputata . Fuit recepta ejus depositio, fuit cum Particula monitus interrogatus, & datus ei terminui desensionum fol. I 33. ad 3 o. , Se deinde peracta litis Contestatione fol. I I., fuit interposita monitio super judicii expeditione fia i r.

Perpenso autem. quod obstativa, & irrcconciliabilis contradictio conspiciatur inter primam informationem captam a Regia Curia Civitatis Maine Lubrensis , & illam peractam ab hoc Tribunali, quandoquidem in prima tum vulneratus, tum testes asi ruere , Orta rixa inter occisorem Iacobum, & Matthaeum Muollo, adcurrime rubricatum Antoninum ad clamores dicti Jacobi ejus fratris, qui in terra pereutiebatur pugnis . & calcibus tam a dicto Matthaeo, quam a duobus illius filiis,& deinde effugisse ab illorum manibus, & nullo interjecto temporis spatio rediisse, M vulnerasse dictum Mattharum . Iidem tamen testex in secunda informatione contrarium asseruere, netnPe Jacobum Muollo enugisse e manibus percussorum, & deinde post aliquem temporis cursum rediisse cum ignatio ejus patre , & rubricaro Antonino ejus fratre, & dictum Matthaeum ieriisse. Nequit quidem obstativa contradictio claudere verita tem, nec testibus sibi ipsis contradicentibus potest, nec

260쪽

debet Judex fidem praestare, quoniam si velit existima-ri vera prima depositio testis ι esset ideo falsa secunda.

Si autem veram quis credat secundam, esset consequenter salsa prima, S semper testis esset in medio duorum juramentorum, εc ideo existimandus perjurus. Hinc d het deferri ei, quod in prima informatione testes asse. ruere juxta L. 1. O 3. q. de test . , praesertim quia non fuit interpositum decretum , quo fuisset ordinatum, quod prima informatio circumscriberetur, quod pernecesse fieri debebat , nam prima permanente , nequibat ad secundam procedi. Hisce adjungitur . quod testes in se- cunda informatione recepti , nullam producunt probationem , quia non citati ad suas peragendas depositiones fol. 7 . is fol. 2. & ideo nedum ultronei . sed etiam seductionis suspecti , & nulli ter recepti juxta L. Si quando Cod. de Test. Rit. 1 9. O IS . O argum. L. et s. g. sed O, F. de Procarat. . Hujusmodi autem seductionis suspieio augetur, quia in secundis depositionibus

didiorum testium non adducitur pro illis causa, ob quam contrarium asserebant. Perpenso etiam , quod etiamsi attendi vellendi secundae depositiones diciorum testium , non depromitur ex illis, quod longum tempus transe rit, usquedum rubricatus Antoninus cum dicto Jaeobo.& Ignatio ejus patre se contulit in vulnerati Taberna neque colligitur, quod dictus rubricatus habuerit scientiam ejus, quod praecedenter ductus Jacobus suus frater fuerit passus. Quapropter quum nequeat ulterius in carisceribus detineri dictus rubricatus Antoninus Muollo , tum ob dictam primam informationem, tum ob secundam contradictionibus, & nussitatibus subjectam ; hinc Dominus Miles U. J. D. D. Petrus Forte Advocatus Nea

politanus, & Judex Raegii Tribunalis Magni Admirati

decrevit e Rubricatus Antoninus Muouo pro munciata

ejus inquisitione consignetur m forma.

SEARCH

MENU NAVIGATION