Fran. Polleti Duacensis I.C. Historia Fori Romani. Restituta, illustrata, & aucta corollariis, et praetermissis, quibus series affecta conficitur per Philip. Broidaeum Ariensem, ... Accesserunt eiusdem Broidaei Argumenta singulorum librorum, & capitu

발행: 1587년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Viri magni

citatr ex libello sententiae ad liberantibus

18. HISTORIAE FORI ROM.

A ctiones, quae recitantur, impetum omnem, caloremque, ac prope nomen suum perdere. Et

paulo pbst nam quae interiecta sunt,ad recitationem , quae fiebat publice in Auditoriis, pertinent ) Recitantium salt) praecipua adiumenta oculi,manus praepediuntur, lud minus mirum est, si Auditorum intentio relanguescit,nullis extrinsecusauit blandimentis capta, aut aculeis excitata. Porrd multi extra forum in grauissimis negotiis fecerunt,ut non ex me moria pronuntiarent, sed ex scripto recitarent, dissi si breuis , inconstantisque memoriae in clicitate, ut mallent Aetionis commodum abiicere, quam turpis titubationis, mediique silent ij infamiam subire. Tranquillus in Augusto: Ac ne periculum memoriae adiret, aut in ediscendo tempus absumeret, instituit recitare omnia: Sermones quoque cum singulis, atque etiam cum Liuia sua grauiores, non nisi in scriptis, & in libello habebat, heplus minii sue loqueretur extempore. Est & aliquando in Senatu deliberatum ex libello,ubi ta men non tam Aetiones quamAltercationes sunt in dicendis sententiis. Plin. libr.vj. ad Ursum de rixa quadam in Senatu mota: nam & Celsus Nepoti ex libello respondit, & Celso Nepos ex pugillaribus. Cicero Philippica x. Hoc verb Guii sine offensione amicitiae nostrae sicut tecum, aut a te dissentiens Senator quaero: Ita enim dixisti S: quidem de scripto literas Bruti recte at-.que ordine scriptas videri. inod quid est aliud,

quam Bruti Librarium laudare, non Brutum viam consuetudinem reuocarunt ad nostra s cula magni vir maximeProfessores,ut Declamationes

232쪽

i LIBER D. 18snes suas proluserias in solemnibus praelectionum

auspiciis ex suggestu non memoriter pronuntiet, sed ex libro lectas recitent. Quod cum faciunt, ingenue se ex temporales non esse fatentur, aut maleficium inscclicis memoriae accusant publice, & condemnant. Verum Grammaticorum, Poetarum,Historicorum,Rhenorum recitatio ad

exigendam populi censuram de opere aliquo recens nato instituta est: Cum enim populus sit na- sutissimus, oculatissimus, auritissimus, vix quicquam in opere elabitur olidi,quod a naribus non reiiciatur, edi, quod oculi tot non detestentur, ingrati quod ex tam multis auribus aliquae non ςxcipiant. Itaque & Caesares ipsi eius superbam

centuram subire voluerunt,& coram eo, taquam

Aristarcho,Criticoque rectissimo, palam recitarunt. Tranquil . in Domitiano: Simulauit & ipse inire modestiam, imprimisque Poeticae studium tam insuetum antea sibi, tu in postea spretum &abiectum : recitauitque etiam publice.Recitauit& Dequentissime historias. In principatu ait idem Sueton.) & scripsit plurimum, & assidue rei citauit per Lectorem. Auditorium verbRecitan. tium erat in Palatio. Plinius libro i. ad Senecionem : Magnum prouentum Poetarum annus hic attulit, toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Et pauid pbit : At hercule memoria parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in Palatio spatiaretur, audissetque clamorem , causam requisisse, cumque dictum esset recitare Monatianum, flibitum recitanti,inopinatumque aduenisse. Sed quod ad propositum utcunque facit, Caesares aliquaab voce aliena con-

Recitatis in udisostiaricae tres reciatarunt.

Auditoris in

Palatio. caesares voce aliena conci nati.

233쪽

i86 HISTORIAE FORI ROM.

esonabantur ad Populum, aut in Senatu orationes recitabant. Tranquillus in Augulto Pronuntiabat dulci & proprio quodam oris sono, sabatque assidue Phonasco operam, sed nonnunquam infirmitatis faucibus Praeco itis voce ad Populum cocionatus est. Idem in Nerone:Ac postliaec tantum abfuit a remittendo laxandoque studio, ut ' conseruandae vocis gratia, neq; milites unquam nisi absens,aut alio verba pronuntiante,appella ' ret,neq; quicquam serib ioc6ue egerit,iain astante Phonasco, qui moneret , parceret arteriis, ac sudarium ad os applicaret. Idem ibidem Oratio Eseliabant c, ad Senatum missas,praeterito Quaestoris ossi- mad Histris- cio,per Consulem plaerumque reci at .Recita nesses uia- bant & Comoedi Comoedias , sed linguli singu las, quas Histriones gestibus mutis repraesentabant: Comoedi enim nomen commune est Histrionibus & Recensitoribus,ut Roscius ille Coma dus, Turpio Ambivius, qui quavis nihil pro nuntiarent , sed tant sim gesticularentur, 3 Co moedi tamen dicebantur: Nusquam enim legitur aliquid de facundia Roscij, aut aliorum Histrionum, sed tantum de arte, & dexteritate mouendorum corporum, & gesticula si, quibus insignes

erant, & Populo commendatissimi Histriones Quod autem Recensitores, sue Recitatores, cu-

iusmodi fuit Calliopius apud Teretium, Comoedi dicti sint, argumenta peti possunt clarissima ex prologis Plautinarum Comoediarum, unde col. ligi potest, recitatas tantum fuisse Populo Co-

inoedias,ctim interim Histrione. tacerent,gestus tantum personarum repraefantantes, quod alibi. apertius docebimus. COROL

234쪽

COROLLARIUM AD CAP. XII.

1. Ab Act uariis, & Notariis) De his plura dicentura nobis lib.s in Paralipomenis. a. Monstratum 1 nobis alibi) L 2.c.D. In eadem ignis Patione causa re tractari dicitur apud Vlpian. f. de iurisi ci. Cognitio- Cognito cris , recognitionis , O di fuistitionis meminit idem Vlpian. LiJ.de reb.auct. ivdlossid. O LSI. de verb. significat. . Nauis, aut currus Myrmecidis) Huius me- ,

minis Cic. . Academicarum, O Pi .lib. 36 C-J-Hic Myrme . autem quadrigas ex ebore minutas confecit, ut mu' es iv.

scae alis tegerentur, O nauem, quam apicula pinnis absconderet.a Elian. promiscuae hisZoriae lib.I. Varro lib.6.de ling. Lat.1. Nihil pronunciarent, sed tantum gesticularentur) Licet hoc paradoxon videtur Histriones tan HUir a mutumgesticulatos,non pronunci se,illud tamen facile qex prologis Plauti ct Terent' in Asinaria, Poenulo, Hecyca, 9 Heautontimorumeno probari potest. 1ire etiam euincit, quod apud Caspiodorum legitu ubs .li. ab. dum Symmacho Theod. Rex theatrales ludos describit his inquit addita sunt Horcintraru sic enim lego loquacissima manus,lingusi digiti, silentium clamosum, expositio taesta,qua Musa Polyby- Cini latiomnia reperisse narratur Hl edens homines posse,ωὴ - pso' nmne oris a satu sui; velle declarare. Et paulo post Pantomimo igitur, cui a multifaria imitatione nome est, cum primum in scenam plausib. uitatus aduenerit, Dunt consoni chori,diuersis organis eruditi, tunc

illasensuum manus oculis canorum carmen exponit,

per signa composita quasi quibusdam literis , edocet intuentis affectum , in iliaque leguntur

235쪽

Hisi ies quae

r nunciarem.

apices rerum, O non scribendo facit, quo scriptura

declarauit. Pronuntiabant autem Hintriones inte dum mimos,prologo lepidiores sententias,oe diuer-bia,quae in fabula occurrebant. Valeri Arax. lib. s.c.2. Diphilus Tragoedus cum Apollinaribus ludis inter ac um ad eum versum venisset, in quo haec sententia continetur, Misera nostra magnus est, directis in Pompeium Ad agnum manibus pronunciauit. uod or ex Macrob.ub.2. cap. 7. tu aliorum palam sit, ubi de sententiis, ac dictis Laberi Publi

Arimo aphorum tractat, de Pilade ac Hyla Histrionibus. Cicero etiam lib. 7.eps.I. C.Agario mirificum ludorum apparatum describit, ac na nil de E po quodam Histrione,quem vox defecit, iura re cum coepisset in illo loco, si sciens fallo.Polus quidam Tragoedus apud Gellium gestus claritudine vocis comendatur. Vide quaedam apud Magnum Erasin Dialogo de pronunciatione. ARGI M. CAP. XIII. De partibus Orationis,motu, ω vi oloquentiae, tu, O habitu Reorum, Parecbasis de Spe Tris. O Ratorum Aetiones non temere pauci oribus partibus quam quatuor absoluebantur, Exordio,Narratione, Confirmatione 5 Peroratione. Mediae duae ad docendum, extremae adciendos affectus accommodatae, quorum clim sit duplex genus,mites M vehementes illos sibi Exordium, hos Epilogus vendicat, in quem Orator omnes Eloquentiae suae opes impendit. Si enim sustuleris Oratori facultatem rapiendi, conuertendi sursum deorsum animos motibus violentis,quid a garrulo Dialectico differat,non video,

236쪽

LIBER II. 189nis quod unus strictius, S quasi argumentorum

punctis,& aculeis rem tangit: Alter quasi caesim pugnat,perpetuitateque orationis hostem impetit : Rhetorica enim pugno extenso, Dialectica contrael o similis Zenoni videtur. In affectibus

verb regnat Orator,quorum naturam cum a Philosophis , maxime Stoicis discat, usum tractan dorum a sitis habet Rhetoribus , quem explicat in iis maxime consessibus,ubi ratio aliqua humanitatis,& ciuilitatis habetur,ubi Iudices sese homines sentiunt, neque a se humanos affectus alienos putant: Nam tristis , & rigidus ille Athenarum Areopagus , &plusquam Stoicus , magis sungos,aut saxa in subselliis suis videtur habere, quam homines,quos vix peristaseis mouent,quae in maleficiis, quorum Areopagitae sunt Quaestores, plurimum valent in utramque partem: Noctu enim iudicant, Praeconem habent assiduum, qui affectibus interdicat. Ideoque Romanorum

Patronorum eloquentia, non modb necessarias

ad vitam retinendam partes habet, sed & artus quosdam ad speciem tributos, quibus, tanquam toris & lacertis, Oratio stantia,rectique aduersa expugnaret. Sed Eloquentiae laudes elegantisi, me prosequitur M. Aper in Dialogo de Oratoribus apud Tacitum, cui Eloquentiae eaedem omninbab auctoribus tribuuntur vires, quas olim

Vergilius virgae, & Caduceo Mercurij dedit lib.

iiij suae Eneidos: .

Hac animas ille euocat Orco

Pallentes,alias sub tris Ita Tartara mittit,. I at somnos,adimisi, lumina morte resignat, Illa fretus agit ventos turbida tranat

Discrimen Rhetoricae, Dialectitae. Areopagus. Eloquentia.

237쪽

Vis asse uia.

is o HISTORIAE FORI ROM.

Nubila.

Quos versus allegoricMs Oratoris eloquentiam significare iustissime dicere possemus, ut Mercurius virga euocans Manes ab inseris,intestigatur Orator, qui sua facundia in Reatu constitutos periculo mortis liberet: alios autem sub tristia Tartara mittit, quum suis accusationibus & inuectitiis Reorum caput,& fortunas in periculum trahit. Dat autem somnos, & adimit, cum Auditores vel infestos placat, & mitigat, vel beneuolos concitat, & exasperat, aut parum attentOS, veluti dormitantes suscitat,S erigit.Agit autem ventos sua virga, cum motus populi, & seditiones componit, aut regit, ut quondam Hercules Gallicus i pingebatur, cathena aurea linguae alligata circumducere populos quocunque vellet. Vis tamen Eloquetiae non in verborum quodam impetu,&fulmine, sed in extrinsecis multis consistit,ut cuia illa Phryne Rea speciosissimum corpus sutim Iudicibus nudavit,quo spectaculo magis commoti sunt Iudices,quam Hyperidis Or toris Achione quam admirabili. Item M. Antonius M. Aquilium defensurus,cum scissa veste cicatrices , quas sex pro patria aduerso pectore suscepisset , ostendit, non Orationis habuit fiduciam,sed oculis Populi Rom. vim attulit. Et Sergius Galba,cum non solum liberos paruulos suos in concionem produxisset,sed & Galli Sulpiiij si lium suis manibus circumtulissiet, elapsus est iu dicio. Ad h c Cicero pro Flacco filium paruulum produxit flentem , & quasi deprecantem a patre condemnationis periculum: Qus d caute facien

dum, instruendique puelli producendi: nam faree elui e

238쪽

LIBER II. 29i elusae sunt huiusmodi productiones , ut quidam

sente puero, date,inquit,puero panem, aut alius cur cum fleret rogaretur,responderat se a Paedalogo vellicari,&alia huiusmodi assectuum ludi-ria, quae obseruata sunt Rhetoribus, ut caue - irentur in posterum. Omnium autem maxime miserabilis erat Rei causam dicentis facies , habitusque corporis totus, squalior vultus, promissio squallirbarbae;& capillorum,vestitus sordidatus,&proximorum Cognatorum, qui aduocati simul pro Reo supplices erant: quod postea solis a parenti- , bus, & assinitate coniunctis permissum est,& in- tra certum gradum. Venuleius in l. Vestem. isdeiniuriis: Vestem serdidam Rei nomine in publico habere, capillumve submittere nulli licet, nisi ita

coniunctus est assinitate ut inuitus in Reum testimonium 3 dicere cogi non possit. Fuerunt tamen nonnulli Romae, qui nunquam Iudicibus mutata veste supplicare sustinuerunt. Sueton. in Tyberio,de Claudiorum Patritiorum gente: H coptimates Assertoresq; unicos dignitatis,ac potentiae Patriciorum habuit, atque aduersus plebem ad eb violentos,& contumaces,ut ne capitis quidem quisquam reus apud Populum mutare vestem, aut deprecari sustinuerit. Plutarchus narrat de Milone, qui neque comam, neque Vestem mutauit cum causam diceret. Habitus huiusmodi Reorum, Reatus primum a M Messala vocatus est,ut,quaim diu delatus sit quis, & receptus inter Reos,dicatur esse in Reatu. Martialis: Si det tibi triuem Fortuna Reatum,

Squallidus haerebo,pallidiori Reo. Hinc Rei diuturni,qui diu apud Irarium pepen Ad diutumi.

ibus cognatis permissum

datis. in ream habitum m&tare suntdedi. gnati.

239쪽

191 HISTORIAE FORI ROM.derunt, de quibus lib.iiij. dicemus fusissimh. Hi,

quamdiu Accusatio non abolebatur, in perpe- Sordes Ide u. tuis Reatus sordibus erant. Tranquillus in Augusto: Diuturnorum Reorum,& ex quorum sor dibus , nihil aliud quam voluptas inimicis qua

reretur,nomina aboleuit.Tantae autem erant hae

sordes,ut sudarium album Reo obiectam sit. Fabius lib. vj.cap.de Risu Sunt quςdam etiam vernsimilia, unde Vatinius dixit hoc edictum : Cum Reus agente in eum Caluo, candido frontem sudario tergeret, idque ipsum Accusator in inuidiam vocaret, quamuis sim Reus, inquit, de pa- Murano ζω nem candidum edo. Vestes non quotidianae sed sordidatae, ad luctum comparatae. Liuius in hausta Virginiae: Venit postridie in Forum ob leta veste. Et Cicero liuxille Senatum mutata veste in suo exilio , ubiq; ad fastidium usque legentium inculcat. Non tantum in luctu priuato, sed etiam publico. Abiit barba Reorum in prouerbium Martial.lib.ij. Nec tibi mitramm,ne is tibi barba Reorum .pust abfjuti Vbi autem absolutus erat Reus,tundebatur pro-mni Rec millius capillus, barbaque ponebatur, gratiasque acturus Diis ascendebat Capitolium cum ingenti, , fastuoso comitatu aduocatorum. Idem Martialis: Cinctum togatis posZ ante Saufellum, nia reduci Regulus solet turba, qa alta tonsum templa cum Reum misit

faterne cernis.

Narrat Plutarchus in Cicerone, eodem Praetore Licinium Macrum causam dicentem sperasse . absolusionem Macri&aliorum commendatione, domum

240쪽

LIBER II. I93 domum rediis se, uallidam barbam posuisse,candidam vestem sumpsisse, tanquam iam absolutus

esset, cum tamen eodem iudicio damnatus fit.

Plinius libr.vij. ad Suram de puero, cui per somnum tonsi ellent capilli: Nihil sinquit notabile secutum nisi forte, quod non fui Reus, futurus si

Domitianus, sub quo haec acciderunt, diutius vixisset: nam in scriniis eius datus a Caro de me libellus inuentus est: Ex quo coniecturari potest, Submisiis quia Reis moris est submittere capillum, recisos ς Ψ ο

meorum capillos , depulsi quod imminebat peri culi, signum fuisse. In qua epistola multa eleganter de spectris, 1 & nocturnis idolis disputantur:

nam res valde olim , ut nunc in nostra religio

ne , controuersa fuit: Essentne scilicet aliquid . phantasmata, praeditave numine aliquo, dc Dura:an inanes,& vanae imagines,quas metus nobis vacuis referret. Pro altera Physicae rationes pugnant , pro altera autem quotidiana 6 exempla,

non soli vulgo,sed magnis etiam viris obseruata, ct literis prodita: nam praeter paradigmata quae 'ibi ab audore narrantur, Suetonius etiam in Augusto videtur meminisse, sic Satin de a3ello, ubi Octauius natus credebatur, scribit: Huc introire nisi necessarib, & caste religio est,quasi temere adeuntibus horror quidam, de metus obiiciatur,sed & mox confirmatamam cum possessor villς nouus seu forte,seu tentandi causa cubitum se eo contulisset, euenit, ut post paucissimas noctis horas exturbatus inde subita vi, & incerta, pene semianimis cum strato simul ante fores inueniretur. Idem Tranquillus in Caligula : Cadauer eius clam in hortos Lamianos asportatum,&

SEARCH

MENU NAVIGATION